Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Jonathas Davidem Sauli reconciliat. Secundo, vers. 8, David caedit Philisthaeos; unde Saul invidia et spiritu malo agitatus lancea conatur eum configere, sed ictum declinans evasit David. Tertio, vers. 11, Saul mittit satellites qui Davidem domi capiant ad caedem; sed Michol uxor Davidem monet, et dimittit posito in lecto ejus simulacro. Quarto, vers. 18, David fugit ad Samuelem; mox mittit Saul satellites suos eodem, qui omnes cum Samuele prophetant, ac tandem ipse quoque Saul prophetat; unde proverbium: Num et Saul inter Prophetas?
Textus Vulgatae: I Regum 19:1-24
1. Locutus est autem Saul ad Jonatham filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde. 2. Et indicavit Jonathas David, dicens: Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane, et manebis clam, et absconderis. 3. Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum, in agro ubicumque fueris; et ego loquar de te ad patrem meum; et quodcumque videro, nuntiabo tibi. 4. Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum, dixitque ad eum: Ne pecces, rex, in servum tuum David; quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde. 5. Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli; vidisti, et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa? 6. Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathae, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur. 7. Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba haec, et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius.
8. Motum est autem rursum bellum; et egressus David, pugnavit adversum Philistiim, percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus. 9. Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam, porro David psallebat manu sua. 10. Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul; lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa. 11. Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris; 12. deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. 13. Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis. 14. Misit autem Saul apparitores, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret. 15. Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. 16. Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum; et pellis caprarum ad caput ejus. 17. Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et demisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te.
18. David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha. 19. Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha. 20. Misit ergo Saul lictores, ut raperent David; qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare coeperunt etiam ipsi. 21. Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios, qui et ipsi prophetaverunt. 22. Et iratus iracundia Saul, abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho, et interrogavit et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Ramatha. 23. Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. 24. Et exspoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum caeteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: «Num et Saul inter Prophetas?»
Versus 1: Saul jubet occidi Davidem
LOCUTUS EST AUTEM SAUL AD JONATHAM FILIUM SUUM, ET AD OMNES SERVOS SUOS, UT OCCIDERENT DAVID. — Crescente virtute et victoriis Davidis, crescit in eum invidia et odium Saulis. Virtutis enim comes invidia. Quare quem per se non potuit configere, eum per filium Jonatham et servos suos fidissimos, ait Josephus, occidi jubet.
Sed omnia superavit Dei providentia protegens Davidem, ac invicta Davidis patientia et prudentia. Nam Jonathas magis dilexit Davidem quam patris impium mandatum: imo Sauli mandanti restitit, eique sua efficaci eloquentia odium eximens, illud in amorem convertit.
Versus 5: Defensio Jonathae pro Davide
ET POSUIT ANIMAM SUAM IN MANU SUA — hoc est, exposuit se suamque vitam evidenti mortis periculo pro te tuoque regno, dum duellum tam impar et formidabile cum gigante Golia iniit.
QUARE ERGO PECCAS IN SANGUINE INNOXIO? — q. d. Cur peccare proponis? cur destinas et decernis effundere innoxium sanguinem Davidis?
Versus 6: Saul jurat non occidendum Davidem
QUOD CUM AUDISSET SAUL, PLACATUS VOCE JONATHAE JURAVIT: VIVIT DOMINUS, QUIA NON OCCIDETUR. — Vide hic quam efficax fuerit sermo Jonathae, aeque ac patientia, modestia, oratio et virtus Davidis. Haec est Christi et Sanctorum illustris victoria, qua vincendo in bono malum, adversarios vincunt, non eos occidendo, sed ex inimicis amicos efficiendo; quod longe difficilius, gloriosius et divinius est.
Unde S. Chrysostomus, homilia De Davide et Saule, concludit: «Tu quoque igitur medicus esto ei, qui te laesit; unum hoc quaere, quo pacto illi morbum adimas.»
Versus 8: David iterum caedit Philisthaeos
PERCUSSITQUE EOS PLAGA MAGNA. — Vide ut Deus Davidis patientiam nova de Philisthaeis victoria remuneret: sed haec novam Sauli concitavit invidiam.
Versus 10: Secundus ictus lanceae
NISUSQUE EST SAUL CONFIGERE DAVID LANCEA. — Vide quam varium et inconstans sit cor hominis, praesertim impii et invidi. Hoc enim cum felle rancoris et odii plane sit imbutum, esto ad tempus melle amoris oblinatur, illico eo evaporante ad felleas suas iras et noxas inolitas revertitur.
Versus 11: Saul mittit satellites in domum David
MISIT ERGO SAUL SATELLITES SUOS IN DOMUM DAVID, UT CUSTODIRENT EUM ET INTERFICERETUR MANE — ut scilicet mane Davidem domo egredientem comprehenderent et ad Saulem adducerent occidendum. Porro David in hisce angustiis constitutus composuit Psalmum LVIII: «Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.»
Versus 12: Michol deponit Davidem per fenestram
DEPOSUIT EUM PER FENESTRAM. — Quia satellites Saulis custodiebant ostia, Michol eum per fenestram dimisit. Sic S. Paulus Damasci ab Areta obsessus, per sportam e muro dimissus evasit (II Corinth. XI). Nota hic fidelitatem, prudentiam et amorem Michol in Davidem maritum: insidias detexit, consilium dedit, per fenestram dimisit, et simulacrum in lecto posuit.
Versus 13: Simulacrum in lecto
TULIT AUTEM MICHOL STATUAM, ET POSUIT EAM SUPER LECTUM, ET PELLEM PILOSAM CAPRARUM POSUIT AD CAPUT EJUS, ET OPERUIT EAM VESTIMENTIS. — Fecit hoc Michol ut David haberet spatium fugiendi. Simulavit enim Davidem aegrotare et jacere in lecto. Satellites in cubiculo obscuro eminus intuentes, non statuam, sed Davidem ipsum esse putarunt.
Pro statuam, Hebraice est תרפים theraphim. Michol posuit pellem pilosam, ut per hos pilos rufos Davidis capillos rufos repraesentaret. Aut certe ut molli hac pelle aegroti Davidis caput confovere videretur. Audi S. Hieronymum: «Non jecur caprae, ut nostri codices habent, sed pulvillus de caprarum pelle consutus qui, intonsis pilis, caput involuti in lectulo hominis mentiretur.»
Versus 18: David fugit ad Samuelem in Najoth
ECCE DAVID IN NAJOTH IN RAMATHA. — «Najoth,» ait Adrichomius, locus est juxta urbem Ramatha, sex milliaribus distans ab Jerusalem versus Bethel. Chaldaeus pro Najoth vertit, domus doctrinae. Hic enim erat coetus et collegium Prophetarum, id est, virorum religiosorum Deo vacantium.
Versus 20: Satellites prophetant
QUI CUM VIDISSENT CUNEUM PROPHETARUM VATICINANTIUM — id est, laudantium Deum solitis hymnis et psalmis. Spiritus hic Dei dictavit eis hymnos quos canerent, et simul indidit eis affectum canendi. Fecit hoc Deus in gratiam Davidis, ut haberet tempus effugiendi.
Moraliter, disce hic quantum valeat bonorum societas, aeque ac Sanctorum virtus et merita. Nam hi nebulones vel ministri Saulis inter prophetas facti sunt prophetae, Deumque laudarunt.
Versus 24: Num et Saul inter Prophetas?
ET EXSPOLIAVIT ETIAM IPSE SE VESTIMENTIS SUIS, ET PROPHETAVIT CORAM SAMUELE. — Angelomus, Lyranus et Abulensis censent Saulem nudasse se exterioribus duntaxat vestimentis regiis, non vero intimis, quia spiritus Dei non adimit pudorem. ET CECIDIT NUDUS TOTA DIE ILLA ET NOCTE — ut David haberet tempus sufficiens ad fugiendum.
NUM ET SAUL INTER PROPHETAS? — Idem de Saule dictum audivimus cap. X, sed ibi novitas fuit causa proverbii; hic autem contrarietas. Mirabantur enim omnes Saulem Davidi prophetae tam infestum subito ita mutatum, ut inter socios ejus prophetaret.
S. Augustinus in Psal. CIX docet etiam improbis, in ipso actu et aestu improbitatis, spiritum prophetiae dari posse; hic enim est gratia gratis data, non gratum faciens. «Saul, non cum persecutus fuisset, sed cum actu persequeretur Davidem, prophetavit. Non ergo se jactent, qui forte sine charitate habuerint hoc munus Dei sanctum. Si habeam omnem prophetiam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Prophetavit autem et Saul, sed operabatur iniquitatem.»
Moraliter, vide et mirare hic Dei in impios etiam obstinatos potentiam, aeque ac clementiam et beneficentiam. Simile et longe amplius fecit in Saulo: dum eum adhuc «spirantem minarum et caedis in discipulos Domini,» coelesti luce siderans illico immutavit, ex persecutore Apostolum, ex Pharisaeo Doctorem Gentium effecit. Haec mutatio dexterae Excelsi.