Cornelius a Lapide

I Regum XX


Index


Synopsis Capitis

David, cum Jonatha de iniquo patris in se odio expostulans, cum eo foedus initum certis pactis renovat et confirmat; quare Jonathas, vers. 18, promittit ei se patris erga eum animum exploraturum, ac per sagittas ejus amorem vel odium significaturum. Ergo, vers. 27, Davidem apud patrem excusat; sed pater in eum exardescens lanceam parat; unde, vers. 36, Jonathas ex condicto odium implacabile patris per sagittas Davidi significat, ac mox cum lacrymis amplexans in pace dimittit.


Textus Vulgatae: I Regum 20:1-43

1. Fugit autem David de Najoth, quae est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quae est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? 2. Qui dixit ei: Absit, non morieris. 3. Et juravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis; quinimo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur. 4. Et ait Jonathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi. 5. Dixit autem David ad Jonatham: Ecce calendae sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum; dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae. 6. Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam; quia victimae solemnes ibi sunt universis contribulibus suis. 7. Si dixerit: Bene; pax erit servo tuo: si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus. 8. Fac ergo misericordiam in servum tuum; quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti. Si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me.

9. Et ait Jonathas: Absit hoc a te; neque enim fieri potest ut, si certe cognovero completam esse patris mei malitiam, non annuntiem tibi. 10. Responditque David ad Jonatham: Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me? 11. Et ait Jonathas ad David: Veni et egrediamur foras in agrum. 12. Et ait Jonathas ad David: Domine Deus Israel, si investigavero sententiam patris mei, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero; 13. haec faciat Dominus Jonathae, et haec addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te ut vadas in pace, et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo. 14. Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero, 15. non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum. 17. Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum. 18. Dixitque ad eum Jonathas: Cras calendae sunt, et requireris; 19. descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es, et sedebis juxta lapidem, cui nomen est Ezel. 20. Et ego tres sagittas mittam juxta eum. 22. Si dixero puero: Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas; tu veni ad me, quia pax tibi est. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittae ultra te sunt, vade in pace, quia dimisit te Dominus. 23. De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.

24. Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendae. 25. Et sedit rex super cathedram suam; surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul, vacuusque apparuit locus David. 26. Et non est locutus Saul quidquam in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus. 27. Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David, dixitque Saul ad Jonatham: Cur non venit filius Isai? 28. Responditque Jonathas: Rogavit me ut iret in Bethlehem. 30. Iratus autem Saul adversum Jonatham, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis! numquid ignoro quia diligis filium Isai, in confusionem tuam? 31. Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Filius mortis est. 32. Respondens autem Jonathas: Quare morietur? quid fecit? 33. Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David. 34. Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit panem, contristatus super David.

35. Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum cum puero. 36. Et ait ad puerum: Vade, et affer mihi sagittas. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum. 37. Venit itaque puer ad locum jaculi; et clamavit Jonathas: Ecce ibi est sagitta porro ultra te. 38. Clamavitque: Festina velociter, ne steteris. 39. Et puer quid ageretur penitus ignorabat; tantummodo enim Jonathas et David rem noverant. 40. Dedit ergo Jonathas arma sua puero. 41. Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad Austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio, et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter; David autem amplius. 42. Dixit ergo Jonathas: Vade in pace; quaecumque juravimus in nomine Domini: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. 43. Et surrexit David, et abiit; sed et Jonathas ingressus est civitatem.


Versus 3: Uno Gradu Ego Morsque Dividimur

UNO TANTUM GRADU EGO MORSQUE DIVIDIMUR, q. d. Vicinus sum morti, instat mihi mors parata a patre tuo; tantum deest illi occasio necis meae patrandae, illam quaerit, illaque data certo me occidet. Sic aegris et senibus instat mors, ut ab ea uno tantum gradu vel passu distare videantur. Sic navigantes in mari uno tantum palmo, et ut poeta ait, «quatuor digitis,» distant a morte: palmo enim duntaxat limbus navis super mare eminet, quem si mare fluctuans transcendat, eam cum rectoribus submerget. Sic quilibet homo uno gradu distat a morte: si enim vel febri vel peste corripiatur, morietur; imo gutta una aquae sive catarri nocte in fauces defluens eum suffocabit, uti multis accidere vidimus. Et haec est vita tam caduca, tam incerta, tam brevis, cui mortales inhiant, et quasi semper duraturae incumbunt, ut ei opes, honores, delicias sine fine comparent. O quam exigui sunt mortalium termini, o quam exigui sunt mortalium animi! «Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?» Cur non vitam praesentem tam fallacem contemnitis, ac futuram beatam et aeternam ambitis?


Versus 5: Calendae et Consilium Davidis

ECCE CALENDAE SUNT CRASTINO, ET EGO EX MORE SEDERE SOLEO JUXTA REGEM AD VESCENDUM: DIMITTE ERGO ME, UT ABSCONDAR IN AGRO USQUE AD VESPERAM DIEI TERTIAE. — «Calendae» erat primus dies mensis, qui apud Hebraeos non quidem proprie erat festus, sed tamen sacrificiis celebris: vocabaturque Hebraice חדש Chodes, id est innovatio lunae et mensis, Graece νουμηνία, Latine novilunium; Hebraei enim habebant menses lunares, adeoque novilunium, sive prima dies novae lunae et lunationis, erat primus dies mensis, ut dixi Numer. XXVIII, 11, ubi causas hujus rei dedi: quare illo die sacrificium, indeque convivium cum amicis agitabant. Hac de causa David, quasi gener regis, eo die solebat mensae Saulis accumbere: sed quia eum sibi adeo infensum expertus erat, non fuit ausus ad eum accedere, ne rursus ab eo lancea feriretur. Ait ergo Jonathae ut animum patris erga se exploret, se interim mutato habitu latitaturum in agro vicino, ut a Jonatha responsum exspectet usque ad diem tertium; ut si primo die Calendarum Jonathas non habeat occasionem agendi cum patre de Davide, aucupetur illam secundo, ac tertio die eamdem sibi significet, ut si videat patrem mitigatum et odium deposuisse, ad mensam ejus accedat; sin autem, fuga saluti suae consulat.

Chaldaeus ait fuisse calendas mensis secundi, puta aprilis, et embolismi diem, quo proinde celebrabatur pascha; ut David sic in eo a Saule quaesitus ad necem, fuerit typus Christi in Paschate a Judaeis occisi, sed a morte die tertia gloriose resurgentis.

Sic et Romani celebres habebant mensium suorum calendas. «Calendae enim, ait Macrobius, lib. I Saturn. cap. XVI, in fine, inde sunt dictae quod in illis Pontifex calata, id est vocata, in Capitolium plebe, quot numero dies a Calendis ad Nonas superessent pronuntiabat, et quintanas quidem, dicto quinquies verbo καλῶ, septimanas, repetito septies, praedicabat.» Graeci quoque celebrabant festa νουμηνία, teste Turnebo, libro III, cap. IV.


Versus 8: Foedus Domini

QUIA FOEDUS DOMINI ME FAMULUM TUUM TECUM INIRE FECISTI. — «Foedus Domini» vocat foedus coram Domino, et interposito Domini in juramento foederali nomine, initum. Item Dei respectu, veneratione et amore sancitum. Dicit hoc David, ut acrius pungat animum Jonathae ad foedus servandum, et juxta illud praestandum sibi opem apud patrem; utpote quam non tantum sibi, sed et Deo quasi promissam praestiturus sit.

SI AUTEM EST INIQUITAS ALIQUA IN ME, TU ME INTERFICE, ET AD PATREM TUUM NE INTRODUCAS ME, — ne ille odio suo inveterato ardens in me saeviat, neque crudeliter excruciet, q. d. Moriar potius manu amica, quam inimica. Sic Phaedra apud Senecam ait Hippolyto suo: «Nimis opto amantis immori manibus.» Similiter ait hic David: Si mortem evadere nequeo; si moriendum mihi sit; malo amica tua manu amice occumbere, quam inimici hostili et crudeli vindicta discruciari. Sciebat David Jonatham, utpote amicum, id nequaquam facturum: sed utitur hac phrasi ad pathos, ut cor Jonathae cruciet, ipsumque adigat ad suam causam apud patrem serio et efficaciter peragendam. Ita Abulensis. Sic enim solent amantes amorem amantium stimulando acuere. Similiter Japones suos cognatos vel amicos a rege ad mortem damnatos sua manu obtruncant, ne id fiat per inimicum vel carnificem: hoc enim ipsi infame et probrosum putant.


Versus 9: Malitia Patris Completa

COMPLETAM ESSE PATRIS MEI MALITIAM CONTRA TE, — ut plene planeque decreverit te ad necem persequi et occidere.


Versus 12: Juramentum Jonathae

DOMINE DEUS ISRAEL, — subaudi, castiga et vindica me, si fidem Davidi meo datam fefellero.

Jonathas enim ex aestu amoris perturbate, interrupte et incise loquitur, uti solent facere amantes. Nam invocat Deum, nec sensum explet, sed per enallagen personae, mentem et os a Deo ad Davidem adeo a se amatum convertit, dicens:

ET NON STATIM MISERO AD TE (o David mi! Deinde sensum explet dicens): HAEC FACIAT DOMINUS JONATHAE, ET HAEC ADDAT, — q. d. Hisce et hisce poenis me afficiat, et plures addat poenasque poenis accumulet.


Versus 13: Revelabo Aurem Tuam

REVELABO AUREM TUAM, — q. d. Secreto, sed certo tibi quasi in aurem ingeram et indicabo.

ET SIT DOMINUS TECUM, SICUT FUIT CUM PATRE MEO, — ut sicut illum ex humili vilique ad regnum evexit, et tot victoriis cumulavit; ita faciat et tibi. Tacite enim Jonathas hic Davidi regnum vaticinatur. Audi S. Hieronymum hic in Tradit.: «Sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo, id est sublime faciat regnum tuum, sicut sublime fecit patris mei regnum. Et si vixero, facias mihi misericordiam Domini; ut scilicet sim secundus in regno tuo; et si mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum.»

Sic et Angelomus, Lyranus, Abulensis et Vatablus, idque ita esse patet, ex eo quod Jonathas ait Davidi, cap. XXIII, vers. 17: «Et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus, sed et pater meus Saul scit hoc.»


Versus 14: Misericordia Domini

ET SI VIXERO, FACIES MIHI MISERICORDIAM DOMINI, — id est coram Domino, Dominique nomine interposito mihi a te in foedere promissam, cap. XVIII, vers. 3; sic enim vocavit «foedus Domini,» vers. 8. Alii, Domini, id est Domino gratam et placitam, ait Pagninus. Aut potius Domini, id est magnam et insignem, qualem scilicet solet Dominus suis fidelibus et amicis exhibere: quae enim Domini sunt magna sunt. Sic dicuntur «Cedri Dei» et «montes Dei,» id est magni et excelsi. Ita Vatablus, Sanchez et alii.

Porro Hebraea hic implexa sunt et obscura, et a variis varie vertuntur: sed sic optime vertas, ut to ולא velo, id est et non, quod ter repetitur, legas non assertive, sed interrogative, hoc modo: Et non, id est et nonne cum adhuc fuero, vivens, nonne, inquam, facies mecum misericordiam Domini? Et nonne, si moriar, non exscindes misericordiam a domo mea? q. d. Omnino facies, et non exscindes, ut clare vertit Noster. Sic videntur interpretari Septuaginta, qui pro ולא et non, vertunt, et si, hoc est nonne? si tamen assertive malis legere, post to et non, subaudiendo tantum; sic ad verbum verte cum Pagnino et Vatablo: Et non tantum adhuc me vivente facies mecum misericordiam Domini, et non moriar; sed etiam non abscindes misericordiam tuam a domo mea usque in saeculum, nec (tum quidem) cum absciderit Dominus inimicos David; qui sensus in re idem est cum priori; et utrumque clare reddit vulgatus Interpres.


Versus 15: Auferat Jonatham de Domo Sua

AUFERAT JONATHAM DE DOMO SUA. — Haec verba non sunt in Hebraeo, sed in Septuaginta et Latinis Romanis. Sensus est, q. d. Si ego Jonathas tibi, o David, fuerim infidus et foedifragus, precor ut Deus me puniat, et meam familiam posteritatemque auferat et subvertat, utque Deus requirat, ut judicet, vindicet et ulciscatur inimicos Davidis, et per consequens me meosque, si contra foedus cum eo initum me ejus hostem ostendero. Ita Abulensis. Jurat enim Jonathas juramento execratorio se fidem Davidi datam servaturum.


Versus 16: Requisivit Dominus de Manu Inimicorum

ET REQUISIVIT DOMINUS DE MANU INIMICORUM DAVID. — Interrumpit hic Auctor libri seriem historiae et pacti, ut significet ita reipsa evenisse postea, sicut imprecatus fuerat Jonathas: scilicet Deum «requisivisse,» id est exegisse vindictam de Saule caeterisque inimicis Davidis, qui eum injuste persecuti fuerant et afflixerant. Ita Angelomus, qui et alium sensum affert, nimirum hunc: «Deus requisivit,» id est rationem exegit ab iis qui noluerunt cum Davide inire foedus, sicut inierat Jonathas: utpote cum viderent Dominum stare et pugnare cum Davide.

Porro Septuaginta, Chaldaeus, Vatablus, ex Hebraeo sic apposite vertunt, et requirat Dominus de manu inimicorum David: sicque exponunt, ut haec verba sint quasi materia foederis, quod Jonathas cum Davide iniit, q. d. Pepigit Jonathas foedus, cum domo David dicendo: requirat, id est castiget et ulciscatur Dominus inimicos Davidis, qui eum inique vexant et insectantur, ac consequenter castiget quoque et puniat me meosque, si fidem fallam, eique ex amico fiam inimicus.


Versus 19: Lapis Ezel

REQUIRETUR ENIM SESSIO TUA, — id est locus sessionis tuae in mensa, q. d. Quaeret Saul cur vacuus sit locus sessionis tuae, id est cur tu absis a mensa praeter solitum. Solebat enim David saepe, praesertim diebus festis vel celebribus, quales erant Calendae, quasi gener regis illi in mensa assidere tertio loco, aiunt Septuaginta et Josephus. Nam in mensa primus sedebat Saul, secundus a dextris sedebat Jonathas filius, tertius David gener: Abner vero patruelis Saulis et princeps militiae sedebat secundus a sinistris ex adverso Jonathae.

USQUE PERENDIE, — primo enim die Calendarum Saul faciebat solemne epulum ex victimis pacificis a se Deo immolatis: secundo vero die reliquias consumebat juxta legem, Levit. VII. Quare usque ad tertium diem locus Davidis in mensa Saulis futurus erat vacuus, et causam absentiae Davidis ex Jonatha quaesiturus erat Saul.

DESCENDES ERGO FESTINUS, ET VENIES IN LOCUM UBI CELANDUS ES IN DIE QUA OPERARI LICET, — q. d. Primo die post Calendas venies in Ezel, ut ibi lateas; nam ipso die Calendarum «operari,» et consequenter proficisci et magnum iter facere non licet. Licet enim Calendae sive Neomenia non esset proprie festum a lege indictum, ut eo operari et proficisci vetaretur; tamen populus ex devotione consuetudine Neomeniam ut festum colebat, illoque die ab opere cessabat, ac sacrificiis epulisque vacabat. Ita Abulensis, qui citat S. Augustinum dicentem: «Melius facerent Judaeae mulieres si in Neomeniis nerent, quam in his impudice saltarent.» Forte etiam Jonathas non loquitur de Calendis, sed de Sabbato, quod tum occurrebat, quo operari non licebat.

ET SEDEBIS JUXTA LAPIDEM CUI NOMEN EST EZEL. — Hebraice Haezel, hoc est sedebis juxta certum lapidem qui vocatur Ezel, id est itinerarius, ait Pagninus, eo quod itinerantibus in bivio demonstret utriusque viae exitum, qualis fuit lapis Mercurii: hic enim erat deus et index viarum. Ita Lyranus et Vatablus. Aut dictus est itinerarius, eo quod viatoribus milliaria et distantiam locorum ostendat. Sic enim postea Romani, omnis politiae aemuli, in celebrioribus viis statuerunt lapides milliarios. Unde illae phrases: «Primo ab urbe lapide, secundo vel tertio ab urbe lapide;» hoc est primo, secundo vel tertio ab urbe milliario: lapides hi etiamnum Romae nonnullis in locis exstant. Et talis fuisse videtur lapis hic Ezel. Audi Adrichomium: Lapis Ezel dicitur a viatoribus seu de ambulatione; distat a Jerusalem 150 stadiis, et ab Jordane stadiis sexaginta, teste Josepho, lib. V Antiq. cap. IV. Idem lapis vel locus a Septuaginta dicitur Ergab: causam dicam vers. 41.


Versus 20: Sagittae Quasi ad Signum

ET JACIAM QUASI EXERCENS ME AD SIGNUM, — ut scopum sagitta configam. Ita Septuaginta, Chaldaeus, Aquila, Symmachus, Theodotion et alii.


Versus 22: Dimisit Te Dominus

DIMISIT TE DOMINUS, — liberum scilicet; liberavit te Deus de manu Saulis, fecitque ut cognito per me ejus in te odio liber aufugeres et abires.


Versus 23: Dominus Inter Me et Te

DE VERBO AUTEM QUOD LOCUTI SUMUS EGO ET TU, SIT DOMINUS INTER ME ET TE, — testis scilicet, q. d. Soli nos duo hoc foedus inimus; quare nullus ejus est testis nisi Deus, qui unus pro omnibus sufficit, ut jugiter memores nos reddat hujus foederis coram se initi, adigatque ad illud exacte servandum.


Versus 25: Sessio ad Mensam Regis

CUMQUE SEDISSET REX SUPER CATHEDRAM SUAM. — Hinc videtur Saul sedisse ad mensam, non discubuisse: quare mos discumbendi apud Hebraeos posterius introductus videtur.

SURREXIT JONATHAS, — id est, assurrexit venienti Abner honoris causa, ait Vatablus. Porro Chaldaeus vertit, stetit Jonathas; Septuaginta, praevenit eum Jonathas; quia enim cathedra Saulis adhaerebat parieti, hinc prius transire debebat Jonathas ad locum suum, quam Saul sessione sua locum illi ad transeundum occluderet. Aut «surrexit Jonathas,» scilicet ut ad locum suum in mensa pergeret, illumque sedendo occuparet.


Versus 26: Saul Putat Davidem Immundum

NEC PURIFICATUS. — Hinc videtur quod convivium hoc regis Saulis in Calendis instructum fuerit ex victimis pacificis, hoc est pro pace, prosperitate et felicitate totius mensis Deo oblatis; ut scilicet Deus hunc mensem sibi suoque regno faceret faustum et salutarem. Nam immundi poterant vesci communibus cibis, et mensae regiae accumbere: nec enim arcebantur communicatione hominum, sed sacrorum, puta ingressu templi. Cogitabat ergo Saul Davidem ex caede alicujus Philisthaei, aliave simili re contraxisse immunditiem legalem, nec ab ea se adhuc purificasse, ideoque absentare a mensa regis, in qua carnes Deo oblatae apponebantur, quibus immundi vesci non poterant.


Versus 27: Cur Non Venit Filius Isai?

CUR NON VENIT FILIUS ISAI? — Ecce hic fel Saulis se exerit: non enim Davidem nomine suo nuncupat, sed contemptim eum vocat filium Isai, hominis plebeii.


Versus 28: Mendacium Officiosum Jonathae

ROGAVIT ME OBNIXE UT IRET IN BETHLEHEM. — Mentitur Jonathas, sed officiose, putans id sibi licere ad excusandum Davidem amicum suum.


Versus 30: Furor Saulis Contra Jonatham

FILI MULIERIS VIRUM ULTRO RAPIENTIS, — id est fili meretricis: haec enim viros ambit et ad scelus allicit. Sic et Septuaginta: Fili, inquiunt, puellarum sponte venientium; unde videntur legisse נערות naaroth, id est puellarum per ת: jam legunt per נעות naavath. Unde cum Pagnino vertunt, Fili perversae rebellionis; hanc enim significat naavath pro quo Noster cum Septuaginta aliis punctis legit moredoth, id est descendentium ad viros, et ultro se iis ingerentium: כי iarad enim significat descendere. Aut Noster legit mardot, id est dominantium, quae scilicet viris sua illecebra et forma dominantur, a radice rada, id est dominari. Sensus ergo est q. d. Saul: Videris mihi, o Jonatha, non esse filius meus, sed matris adulterae, eo quod non pareas nec faveas mihi, sed Davidem magis ames quam me, quasi ille vel aliquis ejus cognatus sit pater tuus, non ego, et quasi mater tua non ex me, sed ex Davide te conceperit et genuerit; ideoque non me, sed Davidis amorem tibi ingenerarit. Unde sequitur:

IN CONFUSIONEM MATRIS TUAE, — q. d. Hoc ipso quod adeo amas Davidem, confundis te et matrem tuam; ostendis enim ipsam non ex me, sed ex amico aliquo Davidis concepisse.


Versus 31: Filius Mortis Est

FILIUS MORTIS EST, — id est reus mortis est, dignus est morte, ideoque a me morti destinatus.

Allegorice Angelomus: «David, inquit, absconditus in agro, est Christus celatus. In mundo (inquit Joannes) erat, et mundus eum non cognovit. Juxta lapidem sedebat, quia in tabulis legis scriptus erat. Eum Saul odio habens et inter epulas sedens, filium mortis judicabat: et Judaica plebs, in Paschae epulis convivans, de nece Christi tractabat.»


Versus 41: Lacrimabilis Discessus Davidis et Jonathae

DE LOCO (lapidis Ezel) QUI VERGEBAT AD AUSTRUM. — Hebraice minnegab, id est ad Meridiem, sive Austrum. Porro Septuaginta retinuerunt nomen negab, quasi proprium, sed illud a descriptoribus depravatum est, ut pro negab, legatur, Ergab vel Argab, vel Argaph, vel Annegab. Audi S. Hieronymum in Locis Hebr.: «Ergab, ad quem locum Jonathas filius Saul veru direxit, militaribus jaculis se exercens. Pro quo Aquila et Symmachus interpretati sunt lapidem, licet Symmachus in alio loco pro hoc περίμετρον, id est ambitum dixerit.» Porro veru S. Hieronymus vocat telum vel jaculum, ad veru similitudinem factum, aeque ac Virgilius, lib. VII Aeneid., dicens: «Et tereti pugnant mucrone veruque Sabello.»

PRONUS IN TERRAM ADORAVIT TERTIO, — id est tertio se in terram prostravit, itaque reverentiam Jonathae exhibuit.


Versus 42: Quaecumque Juravimus

QUAECUMQUE JURAVIMUS, IN NOMINE DOMINI, — scilicet rata firmaque sint; vel eorum simus semper memores. Est ellipsis et reticentia mire congruens dolentibus: hi enim ex dolore multa subticent; dolor enim eis os faucesque occludit, ut verba frangant, et sententiam dimidient vel incidant. Tale est illud Christi deflentis excidium Jerusalem: «Si cognovisses et tu,» Lucae cap. XIX, vers. 42.