Cornelius a Lapide

I Regum XXII


Index


Synopsis Capitis

David fugit in speluncam Odollam, inde, vers. 5, monente Gad propheta redit in terram Juda. Audit id Saul suosque incitat ut eum prosequantur, sibique prodant et tradant. Mox, vers. 9, Doeg accusat Achimelech Pontificem, quod Davidi dederit panes et gladium Goliae. Quare, vers. 18, eum cum 85 sociis Doeg jussu Saulis occidit.


Textus Vulgatae: I Regum 22:1-23

1. Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. 2. Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. 3. Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab; et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus. 4. Et reliquit eos ante faciem regis Moab; manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio. 5. Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio, proficiscere et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret. 6. Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem, cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum, 7. ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc, filii Jemini, numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos, et centuriones? 8. quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet; maxime cum et filius meus foedus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi; eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie. 9. Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem. 10. Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei; sed et gladium Goliath Philistei dedit illi. 11. Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem. 12. Et ait Saul ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Praesto sum, domine. 13. Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens? 14. Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua? 15. Num hodie coepi pro eo consulere Deum? absit hoc a me; ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei; non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande. 16. Dixitque rex: Morte morieris, Achimelech, tu et omnis domus patris tui. 17. Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini et interficite sacerdotes Domini; nam manus eorum cum David est; scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini. 18. Et ait rex ad Doeg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doeg Idumaeus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos Ephod lineo. 19. Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres et parvulos, et lactentes, bovemque et asinum, et ovem in ore gladii. 20. Evadens autem unus filius Achimelech, filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David. 21. Et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. 22. Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui. 23. Mane mecum, ne timeas; si quis quaesierit animam meam, quaeret et animam tuam, mecumque servaberis.


Versus 1: Spelunca Odollam

1. ABIIT ERGO DAVID INDE, ET FUGIT IN SPELUNCAM ODOLLAM. — «Odollam» erat vicus in tribu Juda ad dexteram euntibus ex Jerusalem in Hebron. Audi ex S. Hieronymo, Guilielmo Tyrio et aliis Adrichomium in tribu Juda, num. 201: «Spelunca Odollam, in ipsa petra, fuit locus natura tutus, communitus. In quam cum David fugisset a facie Saul, ibique multos angustia et aere alieno oppressos ad se confugientes susciperet, factus est princeps quadringentorum virorum. Habuit eumdem usum spelunca haec tempore Christianorum: nam Turcae, cum ad ea loca populabundi devenissent, fugerant habitatores vicinorum locorum, et sese cum uxoribus, liberis, armentis et gregibus huc contulerunt.»

Unde apposite «Odollam,» vel ut Hebraice est Adullam, idem est quod congregatio, transitus vel praeda eorum, ait Pagninus in Nomin. Hebr.

Symbolice Angelomus et Eucherius: Spelunca haec, inquiunt, repraesentat carnem Christi in qua quasi in spelunca abscondita delituit divinitas Christi; aut sepulcrum Christi, quod testimonium (hoc enim Hebraice significat Odollam, ait Beda) fuit Christum esse Deum, cum ipse tertio die ex illo corpus suum redivivum et gloriosum suscitavit.


Versus 2: Qui Erant in Angustia ad Davidem Conveniunt

2. ET CONVENERUNT AD EUM OMNES QUI ERANT IN ANGUSTIA CONSTITUTI, ET OPPRESSI AERE ALIENO. — Dices: Quomodo illos admisit David in praejudicium creditorum? Respondet Cajetanus illos cessisse bonis, vel impotentes fuisse ad solvendum: unde ipsa impotentia excusabantur a solvendo, usque dum ad pinguiorem fortunam evaderent, quod futurum erat per societatem et prudentiam Davidis, qui hostium spoliis omnes suos ditavit, ut patet II Reg. cap. ii et xv.

Quod enim David omnes ad se confugientes optime ad omnem justitiam et honestatem instruxerit, patet ex Psal. xxxiii, quem tum composuit. Hic enim psalmus ad litteram continet doctrinam quam David ibidem dedit suis sociis et militibus; unde eos alloquens vers. 12, ait: «Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos.» Item ex eo quod David secum habebat Gad prophetam et virum sanctum.

Allegorice, David fuit typus Christi, ad quem confugiebant omnes aegri, afflicti, poenitentes; unde ipse eos advocans ait: «Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos,» Matth. cap. xi. Ita Angelomus.


Versus 3: Maspha Moab

3. ET PROFECTUS EST DAVID IN MASPHA, QUAE EST MOAB, id est quae est urbs regionis Moabitidis ad Moabitas, non ad Judaeos pertinens. Fugit enim David ex Judaea, utpote Sauli subdita, in terram Moab, in quam nil poterat Saul. Porro alia erat «Maspha» in Judaea, ubi Samuel conventum populi egit cap. vii, vers. 6.

MANEAT, ORO, PATER MEUS ET MATER MEA VOBISCUM. — Hinc collige Saulem non solum Davidem, sed et ejus parentes et cognatos persecutum fuisse; vel certe illos persecutionem Saulis metuentes extra Judaeam in Moabitidem profugisse.


Versus 4: Praesidium

4. QUIBUS DAVID FUIT IN PRAESIDIO, id est in arce vel loco munito terrae Moab. Hunc enim significat Hebraice metsuda.


Versus 5: Gad Propheta

5. DIXITQUE GAD PROPHETA, etc.: VADE IN TERRAM JUDA, quia mansio Davidis in Juda multis fuit utilis, et plurimum Davidi attulit auctoritatis, ut ad regnum illico a tribu Juda promoveretur, uti reipsa evenisse audiemus in sequenti. Ita Cajetanus.

ET VENIT IN SALTUM HARET, qui locus desertus erat, invius et incultus, non nisi sentibus et vepribus perhorrescens. «Nihilominus, inquit Rabbi Salomon, divina virtute factus est idem locus abundans fructibus, et animalibus, et irriguus fontibus, ut Davidem et viros ejus non solum sustentaret, sed etiam mirifice recrearet.» Quo alludens David: «Dominus regit me» — ceu ut est in Hebraeo, pascit me; «in loco pascuae ibi me collocavit: super aquam refectionis educavit me,» Psal. xxii, 1, ubi vides aridas et spinosas vias amantibus commutari in floridas et amoenas.


Versus 7: Filii Benjamin

7. AUDITE NUNC, FILII JEMINI, id est filii Benjamin, contribules et cognati mei, agite, certate pro me aeque ac pro vobis, ne regnum a me vestraque tribu ad tribum Juda et Davidem transferatur.


Versus 10: Accusatio Doeg

10. QUI CONSULUIT PRO EO DOMINUM, per Ephod in quo erant Urim et Tummim, de quibus dixi Exodi cap. xxviii, vers. 30. Hinc patet Achimelech pro Davide petiisse et accepisse a Deo oraculum, qua via pergere, et quid agere deberet David, et quis rerum suarum futurus esset exitus — prosper, an adversus — licet Hugo putet Doeg id fingere et mentiri ut majorem iram Sauli contra Davidem et Achimelech concitet.


Reflexio Moralis: Persecutiones Davidis

Moraliter: Nota hic varias, continuas et acres persecutiones, errores, fugas, pericula quibus per decem annos assidue a Saule exagitatus fuit David: idque ob suam virtutem qua Goliath occiderat, et Israelem liberarat. Nam primo, Saul Davidem bis lancea configere voluit, cap. xviii, vers. 11; cap. xix, vers. 10; secundo, eumdem contra Philisteos misit, ut ab eis occideretur, ibidem vers. 17 et 25; tertio, submisit satellites ut Davidem domi caperent ad necem, sed Michol eum per fenestram dimisit, cap. xix, vers. 11; quarto, fugit David ad Samuelem in Ramatha, ibidem vers. 18; quinto, cap. xx, adiit Jonatham, qui eum Sauli reconciliare conatus est, sed frustra; sexto, fugit in Nobe ad Achimelech Pontificem, cap. xxi, vers. 2; septimo, inde fugit in Geth ad Achis regem, ibidem vers. 10; octavo, delituit in spelunca Odollam, cap. xxii, vers. 1; nono, inde secessit in Maspha, urbem Moab, ibidem vers. 3; decimo, inde transiit in saltum Haret, ibidem vers. 5; undecimo, adiit Ceilam eamque a Philisteis liberavit, cap. xxiii, vers. 1; duodecimo, delituit in colle Ziph, in colle Hachila, et in deserto Maon, cap. xxiii, vers. 19 et 24; tertiodecimo, delituit in deserto Engaddi, cap. xxiv, vers. 1, ubi oram chlamydis Saulis praescidit, eo illibato relicto; quartodecimo, delituit in deserto Ziph, ubi hastam et scyphum Sauli dormienti abstulit, eo intacto relicto, cap. xxvi, vers. 2; quintodecimo, fugit ad Achis regem Geth, cap. xxvii, vers. 2.

Verum has omnes invicta sua patientia et magnanimitate toleravit et superavit David; ideoque ex singulis fortior et gloriosior evasit; itaque per omnes illas quasi per totidem gradus ascendit ad apicem gloriae et regni.

Allegorice ergo David repraesentavit Christum, qui praedicans, hominesque a morbis animae et corporis liberans, Scribarum, Pharisaeorum et Pontificum assiduas persecutiones, contradictiones, injurias et blasphemias, invicta constantia et benevolentia sustinuit, usque ad mortem crucis; ideoque gloriam regnumque aeternum in coelis obtinuit, non sibi tantum, sed et omnibus suis fidelibus et sanctis.

Tropologice, Christum et Davidem imitetur Christianus, sibique persuadeat eadem via, scilicet persecutionis et crucis sibi esse ambulandum, si ad apicem sanctitatis, gloriae et aeternae felicitatis pervenire cupiat. Lex enim Dei aeterna est: «Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur,» II Tim. cap. iii, 12.

Si ergo ob fidem, pietatem et virtutem pateris, te Davidem esse puta, et cum eo ne demittas, sed erigas animum, sciens Saulem tuum, persecutorem tuum, tibi fabricare coronam gloriae et diadema regni aeterni. Si es Abel innocentia, Cain invidus illam probet et exerceat. Si es Jacob simplicitate, Esau pilosus te stimulet. Si es Joseph castitate, impudens hera te tentet. Si es Moses mansuetudine et nobilitate, Pharao tuus te vexet, exaltet et perficiat.


Versus 15: Defensio Achimelech

15. NUM HODIE COEPI PRO EO CONSULERE DEUM? — Quasi dicat: Jam ante saepe pro eo, tuo consensu et jussu, Dominum consului — scilicet cum David tuum exercitum in praelium ducturus esset, an foelix vel infoelix futurus esset eventus. Non ergo nunc primum coepi pro Davide, nunc tibi suspecto et exoso, ut ex tuis verbis colligo, Dominum consulere, q. d. Nesciebam te iram et odium contra Davidem, qui nuper tibi tam amicus et fidelis servus erat, concepisse. Ne ergo imputes ut culpam et poenam mihi et domui meae quod dedi ei panes et gladium; illa enim ei dedi tantum ut eis in tuo servitio uteretur (quod ipse se exsequi praetendebat). Offensam enim tuam contra eum hactenus penitus ignoravi, nec modicum nec grande.


Versus 16: Crudelitas Saulis

16. DIXITQUE REX: MORTE MORIERIS, ACHIMELECH, TU ET OMNIS DOMUS PATRIS TUI. — Vide hic summam crudelitatem, impietatem, et barbariem Saulis contra innocentem Pontificem et sacerdotes; imo contra omnes Nobitas, quos cum omnibus pueris, mulieribus et jumentis trucidari jussit, vers. 19. Haec Saulis caedes, ait Theodoretus Quaest. 53, et Cedrenus, fuit impiissima prae omnibus ejus sceleribus.

Quare Saul fuit hic typus et praecursor Herodis, occidentis parvulos in Bethlehem propter Christum. Hic impletum est oraculum Dei contra Heli prolatum, cap. ii, vers. 33. Omnes enim hi sacerdotes erant posteri vel cognati Heli.


Versus 17: Servi Recusant

17. ET AIT REX EMISSARIIS, id est cursoribus, qui quasi satellites Saulis Achimelech et sacerdotes e Nobe ad Saulem in Gabaa acciverant.

NAM MANUS EORUM CUM DAVID EST, q. d. Fovent juvantque Davidem meum hostem et regni aemulum.

NOLUERUNT AUTEM SERVI. — Laudandi sunt hi servi, quod Sauli obedire, et manus suas sanguine sacerdotum polluere noluerunt. Ita Theodoretus. S. Chrysostomus tamen in Psal. 124, eos reprehendit quod Saulem non positive et efficaciter revocaverint a caede sacerdotum.


Versus 18: Doeg Occidit Sacerdotes

18. CONVERSUSQUE DOEG (Doeg Hebraice idem est quod sollicitans — scilicet Saulem ad necem Davidis et sacerdotum) IDUMAEUS, IRRUIT IN SACERDOTES, ET TRUCIDAVIT IN DIE ILLA OCTOGINTA QUINQUE VIROS VESTITOS EPHOD LINEO, id est sacerdotes et Levitas; hi enim gestabant Ephod lineum, cum Pontifex gestaret Ephod gemmeum et acupictum.

Ecce Doeg accusator et calumniator Davidis et Achimelech in scelere profecit, fitque ejus et sacerdotum sacrilegus carnifex et percussor, ut scelus quod coeperat compleret. Sic impius de scelere in scelus, de minore in majus delabitur.

Hinc Doeg, ait Eucherius et Angelomus, fuit typus et praecursor tum Judae proditoris, tum Antichristi, qui sacerdotes Christi acerrime persequetur, et ad martyrium adiget.

Verius, Heli ejusque filii scelerosi in hisce suis nepotibus innoxiis puniti sunt, hicque impletum est oraculum Dei contra eos prolatum, cap. ii, vers. 33: «Magna pars domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit.» Hi enim sacerdotes et Levitae a Saule per Doeg occisi, videntur martyres facti, quia occisi sunt ob virtutem misericordiae et caritatis, quam exhibuerant sancto sed misero, fugienti et famelico Davidi, dando ei panes. Sic enim ut propter castitatem quis occisus martyr fit, ita propter caritatem et ceteras virtutes occisus est martyr.


Versus 19: Nobe Deleta

19. NOBE AUTEM CIVITATEM SACERDOTUM PERCUSSIT IN ORE GLADII — VIROS ET MULIERES ET PARVULOS ET LACTENTES, BOVEMQUE ET ASINUM ET OVEM. Anathemati ergo eam devovit, eo quod eam penitus perditioni et excidio devoverit — actu furoris et irae in Davidem, qua spiritus malignus, id est diabolus, a quo obsessus et gubernatus erat, eum impellebat.


Versus 20: Abiathar Evadit

20. EVADENS AUTEM UNUS FILIUS ACHIMELECH, etc., CUJUS NOMEN ERAT ABIATHAR, FUGIT AD DAVID. — Hic «Abiathar» successit patri suo Achimelech in Pontificatu, quem tenuit toto tempore Davidis; sed eo privatus est a Salomone, eo quod Adoniae regnum affectanti favisset. Quare Salomon ab Abiathar, qui erat de familia et posteris Heli et Ithamar, transtulit Pontificatum ad Sadoc, qui erat de posteris Eleazari, III Reg. cap. ii.


Versus 22: Culpa Davidis

22. EGO SUM REUS OMNIUM ANIMARUM PATRIS TUI, q. d. Ego non causa, sed occasio (ita Chaldaeus, Hebraeus et Septuaginta) fui mortis filiorum et cognatorum patris tui; cujusque enim anima, id est vita, a Saule ablata est. Occasio, inquam, sed involuntaria et praeter intentionem meam, ideoque sine culpa mea: tutatus enim sum eos et eorum vitam quantum potui, fingens coram eis me non esse fugitivum, sed a Saule missum. Unde, licet scirem Doeg id Sauli nuntiaturum, probabiliter tamen credebam vel sperabam Saulem sacerdotibus innocentibus non irasciturum, aut certe non tam crudele facinus caedem sacerdotum esse tentaturum. Reus ergo erat David non formaliter sed materialiter: quia Sauli dedit materiam et occasionem eos occidendi, sed praeter, imo contra suam intentionem, necessitate famis coactus. Propria enim et directa eorum mortis causa fuit impietas Saulis.

Denique vide hic quantum malum sit invidia, quae Saulem assidue torsit et in tot caedes et scelera impulit, ut tandem mortem sibi conscisceret. Audi S. Cyprianum mala et damna omnis invidi recensentem, sermone De Zelo et Livore: «Zelus ambitionem excitat, quando quis videtur in honoribus plus promotum; zelus sensus nostros excaecat, et menti secreta dominatu subjugat. Contemnitur timor Dei, magisterium Christi negligitur, dies judicii non providetur. Inflat superbia, saevit crudelitas, perfidia transgreditur, impatientia concutitur, discordia furit, ira fervescit — nec cohibere se jam vel regere potest qui factus est potestati alienae subjectus.»