Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
David liberat Ceilam a Philisteis. Saul id audiens destinat eum ibidem cingere et capere. Quare David, vers. 12, Dominum consulens, audit se a Ceilatis Sauli tradendum; fugit ergo in collem Ziph, ubi eum Jonathas invisit et confirmat. Mox, vers. 19, Ziphaei Saulem de Davide apud se latente certiorem faciunt; Saul ergo suis copiis eum persequitur et cingit; cumque jam eum capturus est, nuntius advenit dicens Philisteos in Judaeam irrupisse; quare Saul, ut eis resistat, a Davide persequendo desistit.
Textus Vulgatae: I Regum 23:1-28
1. Et annuntiaverunt David, dicentes: Ecce Philistiim oppugnant Ceilam et diripiunt areas. 2. Consuluit ergo David Dominum, dicens: Num vadam et percutiam Philisteos istos? Et ait Dominus ad David: Vade et percuties Philisteos, et Ceilam salvabis. 3. Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum: Ecce nos hic in Judaea consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceilam adversus agmina Philistinorum? 4. Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondit ei, et dixit: Surge et vade in Ceilam; ego enim tradam Philistiim in manu tua. 5. Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversus Philisteos, et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna, et salvavit David habitatores Ceilae. 6. Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat. 7. Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam; et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est, introgressus urbem, in qua portae et serae sunt. 8. Et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus. 9. Quod cum David rescisset, quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod. 10. Et ait David: Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me. 11. Si tradent me viri Ceilae in manus ejus? et si descendet Saul? Et dixit Dominus: Descendet. 12. Dixitque David: Si tradent me viri Ceilae, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dominus: Tradent. 13. Surrexit ergo David, et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti. Nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset; quam ob rem dissimulat exire. 14. Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco. Quaerebat eum Saul cunctis diebus; et non tradidit eum Deus in manus ejus. 15. Et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva. 16. Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo. 17. Dixitque ei: Ne timeas; neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus; sed et Saul pater meus scit hoc. 18. Percussit ergo uterque foedus coram Domino; mansitque David in silva; Jonathas autem reversus est in domum suam. 19. Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvae, in colle Hachila, quae est ad dexteram deserti? 20. Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis. 21. Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. 22. Abite ergo, oro, et diligentius praeparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi; recogitat enim de me quod callide insidier ei. 23. Considerate et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur; et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum; quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda. 24. Et surgentes abierunt in Ziph ante Saul; David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus, ad dexteram Jesimon. 25. Ivit ergo Saul et socii ejus ad quaerendum eum; et nuntiatum est David, statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon: quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. 26. Et ibat Saul ad latus montis ex parte una; David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera: porro David desperabat se posse evadere a facie Saul; itaque Saul et viri ejus in modum coronae cingebant David et viros ejus, ut caperent eos. 27. Et nuntius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philistiim super terram. 28. Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philistinorum; propter hoc vocaverunt locum illum Petram dividentem.
Versus 1: Ceila Oppugnata
1. PHILISTIIM OPPUGNANT CEILAM. — «Ceilam, ait S. Hieronymus, Eusebius et Adrichomius in Locis Hebr., est civitas in tribu Juda, olim sedes Davidis; estque nunc parvum oppidum dictum Ceila, ad Orientem Eleutheropoleos euntibus versus Hebron, ad octavum fere lapidem. In eo sepulcrum Habacuc prophetae monstratur.»
ET DIRIPIUNT AREAS. — Vatablus, horrea, id est diripiunt messem et frumenta in areis et horreis reposita.
Versus 2: David Consulit Dominum
2. CONSULUIT ERGO DAVID DOMINUM, per Abiathar Pontificem ad se profugum, ut patet vers. 6.
Versus 5: David Salvat Ceilam
5. ET SALVAVIT DAVID HABITATORES CEILAE, quasi contribules et cives suos; erant enim utrique ex tribu Juda. David ergo hic coronam civicam meruit, liberando suos cives a Philisteis, ideoque mox post mortem Saulis, David a tribu Juda in regem evectus est, II Reg. ii.
Versus 6: Ephod
6. EPHOD SECUM HABENS, q. d. Abiathar fugiens Saulem venit ad Davidem portans vestem Pontificiam, in qua erat Ephod cum Urim et Tummim, ut, patre Achimelech jam a Saule occiso, ei succederet in Pontificatu, ac per Ephod Deum pro Davide consuleret.
Versus 9: Applica Ephod
9. DIXIT AD ABIATHAR SACERDOTEM: APPLICA EPHOD, id est explica et indue te Ephod, ut per ejus Urim et Tummim Dominum consulas de eo quod agere debeam in tanto periculo et tam praesenti Saulis persecutione. Unde Abiathar Hebraice idem est quod pater inquisitionis vel contemplationis, quia ipse orando consuluit Dominum, ejusque voluntatem et consilium pro Davidis salute exploravit. Vide hic pietatem Davidis erga Deum, quatenus in angustiis ad Deum confugit; erga concives suos Ceilitas, quatenus eos a Philisteis liberat; et erga Saulem, quatenus ejus furori cedit ut subditus, non resistens ei, sed parcens, etiam cum eum in manibus haberet, cap. xxiv, 5.
Versus 12: Scientia Dei Conditionata
12. SI TRADENT ME VIRI CEILAE, etc., IN MANUS SAUL? ET DIXIT DOMINUS: TRADENT, certo et infallibiliter. Talis enim est scientia et praescientia Dei; cum humana sit incerta et fallibilis, ideoque saepe eventu fallatur. Hinc Suarez, Vasquez, Molina aliique insignes Theologi colligunt Deum scire futura contingentia non tantum absoluta, sed etiam conditionata; nempe quid ego facturus essem si essem in Jerusalem, Alexandriae, Antiochiae, etc., datis talibus circumstantiis et conditionibus, etiamsi illae conditiones nunquam ponantur in esse. Sic enim hic Deus praescivit et praedixit Ceilitas tradituros fuisse Davidem, etiam contribulem et liberatorem suum, Sauli, prae metu ne ab eo occiderentur, ut fuerant occisi cives Nobe; quamvis reipsa non tradiderint, quia David audiens a Deo se tradendum ab eis, proditionem praevenit et fugit.
Versus 15: Desertum Ziph
15. PORRO DAVID ERAT IN DESERTO ZIPH IN SILVA. — «Ziph» erat civitas in tribu Juda, sita in monte nemoroso et opaco, dumis et arboribus sterilibus consita. Prope civitatem erat ergo «desertum Ziph» — nemorosum, dumetis et virgultis consitum, feris et ibicibus pervium, speluncis et specubus plenum, et valde cavernosum, in quibus David vagus et profugus a facie Saulis delituit et abscondit se. Ita Brocardus, Bredenbachius et Adrichomius.
Versus 16: Jonathas Confortat Davidem
16. ET SURREXIT JONATHAS FILIUS SAUL, ET ABIIT AD DAVID IN SILVAM, ET CONFORTAVIT MANUS EJUS IN DEO. — Chaldaeus, in verbo Domini, quia scilicet Deus dixerat et praedixerat Davidem Sauli in regnum successurum, cum eum per Samuelem in regem unxerat, q. d. Jonathas jussit Davidem esse bono et forti animo, quia Deum habebat protectorem, contra quem Saul nihil poterat. «Manus» ergo hic significat robur et fortitudinem tam animi quam corporis; haec enim manibus exercentur et exhibentur.
Versus 19: Ziphaei Produnt Davidem
19. ASCENDERUNT AUTEM ZIPHAEI AD SAUL, nuntiantes ei Davidem apud se latere, seque illum in manus ejus tradituros. Vide hic quomodo omnes Judaei persequuntur Davidem, sicut Christum antitypum ejus persecuti sunt. Tunc David ad unicum desolatorum asylum, nempe ad Deum confugiens, composuit Psalmum 54: «Deus, in nomine tuo salvum me fac, etc. Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam.»
Versus 23: Revertimini ad Rem Certam
23. REVERTIMINI AD ME AD REM CERTAM, re certo comperta, quam mihi nuntiare possitis: ubi scilicet lateat David et quomodo a me capi possit; ne incertus aberrem, et frustra magno sumptu et cum detrimento famae meae exercitum educam.
Versus 25: Desertum Maon
25. SAUL PERSECUTUS EST DAVID IN DESERTO MAON. — «Maon,» ut ait S. Hieronymus in Locis Hebr., et ex eo Adrichomius, erat civitas in tribu Juda, sita in campis ad dexteram Jesimon, spectans Orientem versus meridiem. Prope civitatem erat desertum nemorosum speluncis plenum, in quibus David delituit. Confine est deserto Carmeli et deserto Pharan.
Versus 26: David Desperabat Evadere
26. DAVID DESPERABAT SE POSSE EVADERE A FACIE SAUL, sua virtute et sapientia; sperabat tamen se Dei ope evasurum. Sciebat enim se a Deo unctum in regem, ut Sauli in regnum succederet.
Versus 27: Deus ex Machina
27. ET NUNTIUS VENIT AD SAUL DICENS: FESTINA ET VENI, QUONIAM INFUDERUNT SE PHILISTIIM SUPER TERRAM. — Vide hic quam opportune Deus suis fidelibus in angustiis succurrat, eosque e periculis liberet; quod vulgo dicitur deus ex machina. Unde Philo, a Judaeis missus ad Imperatorem Gaium, ne eos cogeret ipsum ut deum colere, cum a Gaio contemneretur, conversus ad socios dixit: «Bono animo estote, amici; nam Dei auxilium tum maxime prope est, cum humanum deest.» Quod et evenit; nam mox periit Gaius.
Ecce hic tibi David undique cinctus a Saule, et jamjam ab eo capiendus, a Deo liberatur miro modo — immittendo scilicet Sauli nuntium et cogitationem de repellendis Philisteis, itaque eum a Davide avertendo, et ad Philisteos persequendos convertendo. Deus ergo fecit uti Hispani faciunt in taurorum pugna: dum enim taurus furibundus quempiam insequitur ut eum cornu petat, statim alter a tergo taurum stimulo pungit, eumque reverti cogit. Sic Deus hic fecit Sauli, qui tamquam taurus in Davidem furebat.
Audi S. Chrysostomum, hom. 46 in Genes.: «Maxima securitas et inexpugnabilis murus est gratia Dei. Videamus quomodo David, de loco in locum transiens, et tamquam vagus oberrans, manu desuper protegebatur; Saul autem, qui in mediis versabatur urbibus, tantumque exercitum secum ducebat, et custodes et armigeros habebat, quotidie metuebat et tremebat insidias inimicorum. Et ille quidem qui solus erat, humana non egebat tutela; at alter diadematus et purpuratus, ejus auxilio indigebat; rex pastoris officio egebat; is qui diadema gestabat, privati hominis ope indigebat.»