Cornelius a Lapide

I Regum XXIV


Index


Synopsis Capitis

David fugit in desertum Engaddi: insequitur eum Saul; cumque in spelunca purgaret ventrem, David in ea latens oram chlamydis ejus abscindit. Mox, vers. 9, eam Sauli ostentans, cum illo expostulat quod se innoxium injuste persequatur: si enim ei nocere voluisset, in spelunca eum occidisset. Quare, vers. 17, Saul compunctus et flens: Justior, inquit, tu es quam ego; asseritque ipsum post se regnaturum. Quare ab eo juramentum exigit, quod non delebit suam stirpem, itaque eum liberum dimittit.


Textus Vulgatae: I Regum 24:1-23

1. Ascendit ergo David inde, et habitavit in locis tutissimis Engaddi. 2. Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisteos, nuntiaverunt ei, dicentes: Ecce David in deserto est Engaddi. 3. Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras quae solis ibicibus perviae sunt. 4. Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti; eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri ejus in interiore parte speluncae latebant. 5. Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te: ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et praecidit oram chlamydis Saul silenter. 6. Post haec percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. 7. Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est. 8. Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos, ut consurgerent in Saul; porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat coepto itinere. 9. Surrexit autem et David post eum; et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram, adoravit, 10. dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium: David quaerit malum adversum te? 11. Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus; dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. 12. Quin potius, pater mi, vide et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea; quoniam cum praescinderem summitatem chlamydis tuae, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te; tu autem insidiaris animae meae, ut auferas eam. 13. Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te. 14. Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas; manus ergo mea non sit in te. 15. Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum. 16. Sit Dominus judex, et judicet inter me et te; et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua. 17. Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox haec tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit; 18. dixitque ad David: Justior tu es quam ego; tu enim tribuisti mihi bona; ego autem reddidi tibi mala. 19. Et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona; quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. 20. Quis enim, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me. 21. Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel; 22. jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. 23. Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam; et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.


Versus 3: Petrae Ibicum

3. SUPER ABRUPTISSIMAS PETRAS QUAE SOLIS IBICIBUS PERVIAE SUNT. — Ibex est species caprarum sylvestrium, quae in rupes praeruptas aufugit. Unde Maximilianus I Imperator, tales venando insectans, in rupes invias deductus, cum descendere nequiret, ductu Angeli, ut creditur, descensum reperit, ideoque crucem eo loci in perenne monumentum erigi jussit. Exstat haec crux juxta Oenipontum, ubi, cum Romam pergerem, illa mihi ostensa fuit.


Versus 4: Caulae Ovium et Spelunca

4. ET VENIT AD CAULAS OVIUM QUAE SE OFFEREBANT VIANTI, id est viam facienti, itineranti. Unde Hebraea, Chaldaea et Septuaginta habent: quae erant in via.

PORRO DAVID ET VIRI EJUS IN INTERIORE PARTE SPELUNCAE LATEBANT. — «Clamabo ad Deum altissimum,» inquit David, «Deum, qui benefecit mihi,» Psal. lvi, 3. Chaldaeus transfert: ad Deum qui accersivit araneam, ut conficeret in ore speluncae telam propter me; quasi David, fugiens Saulem, in speluncam se abdiderit, cujus aditum subitis aranearum telis ita Deus pertexuerit, ut Saul nullum ibi latibulum suspicatus, irritus praeterierit. Quemadmodum et aliquando in lege gratiae, martyr Felix in angusto loco a persequentibus inimicis divinis aranearum telis super eum protensis occultatus fuit: «Et ferrea vis cessit filo aerio,» ait S. Paulinus. Apte concludit: «Ubi igitur Christus nobis praesens est, etiam aranea murus est. Ubi vero Christus abest, etiam murus aranea fit.»


Versus 5: Dies de qua Locutus Est Dominus

5. ECCE DIES DE QUA LOCUTUS EST DOMINUS AD TE: EGO TRADAM TIBI INIMICUM TUUM. — Ubi et quando id Deus dixerit, Scriptura nusquam exprimit. Alii putant Deum id dixisse Davidi per Gad prophetam, alii per Nathan, alii per Samuelem, alii putant id per se a Deo ob patientiam suam Davidi revelatum fuisse, ut eum ad majores luctaminas animaret.

SURREXIT ERGO DAVID, ET PRAECIDIT ORAM CHLAMYDIS SAUL SILENTER. — Hic fuit ordo rei gestae: Cum socii Davidem ad Saulem occidendum (quem in potestate habebat) urgerent, sensit quidem primos motus et inclinationem appetitus irascibilis ad eum occidendum; sed appetitu rationali et voluntate deliberata iis non consensit. Surrexit ergo et adiit Saulem, non determinata intentione eum occidendi vel oram chlamydis abscindendi, sed mente incerta. Cum accessisset, videns oram chlamydis, illam abscidit ut rem levem et obviam. At statim conscientia eum pupugit quod oram chlamydis regis sui abscidisset. Quare aperiens mentis oculos cum Dei illuminatione, videns quam turpe fuisset regem occidere, firmiter statuit nec illum occidere nec alio modo laedere; unde sociis eum occidere volentibus firmiter restitit, omnesque ab omni caede et vulneratione cohibuit.


Versus 6: Percussit Cor Suum David

6. POST HAEC PERCUSSIT COR SUUM DAVID, EO QUOD ABSCIDISSET ORAM CHLAMYDIS SAUL, quasi dicat: Conscientia Davidis eum pupugit, quod ausus fuisset vestem regis et domini sui Saul lacerare, itaque laedere majestatem regiam. «Cor» enim hic idem est quod conscientia.

Allegorice Eucherius: «David, abscindens oram chlamydis Saul, significat Christum non occidisse Judaeos, sed abstulisse ab eis gloriam regni: praecisio enim chlamydis est amputatio regni.»


Versus 7: Propitius Sit Mihi Dominus

7. PROPITIUS SIT MIHI DOMINUS NE FACIAM HANC REM. — Vide hic et mirare clementiam et reverentiam Davidis erga Saulem regem, quem, licet hostem suum infensissimum in manibus haberet, laedere noluit. Unde haec victoria Davidis de Saule gloriosior fuit ea quam de Goliath reportarat.

Audi S. Chrysostomum, hom. De David et Saule: «Exivit e spelunca Saul, et exivit etiam David post eum, libero vultu coelum suspiciens, et in eo momento magis exsultans quam cum dejiceret Goliam, et barbari caput amputaret. Erat enim haec generosior victoria, haec magnificentiora spolia, hic illustrius bravium, hoc gloriosius tropaeum.» Rationem dat quod illa fuit victoria armis, haec virtutibus parta.


Versus 8: David Confregit Viros Suos

8. ET CONFREGIT DAVID VIROS SUOS SERMONIBUS, ET NON PERMISIT EOS UT CONSURGERENT IN SAUL. — Nota vocabulum «confregit,» quod significat socios Davidis fuisse plene determinatos et resolutos ad Saulem occidendum, ut David vi opus habuerit ad frangendum eorum propositum. Disce hinc quam mitis et pius fuerit David erga Saulem, ut tanta vi et virtute pro ejus vita pugnaret qui eum assidue impetebat; hoc enim indicium fuit animi placidi, excelsi et regii.

Eleganter Seneca, lib. I De Clementia, cap. v: «Magni animi proprium est, placidum esse ac tranquillum, et injurias offensionesque semper despicere. Muliebre est furere in ira. Saeva et inexorabilis ira non decet regem; non enim multum supra eum est, cui se irascendo aequat. At si donat vitam, si donat dignitatem periclitanti et merito perituris, facit quod nulli nisi rerum potenti licet. Servare proprium est excellentis fortunae, quae nunquam magis suspici debet quam cum illi contigit idem posse quod Deo.»


Versus 9: David Se Prostravit coram Saul

9. ET INCLINANS SE DAVID PRONUS IN TERRAM, ADORAVIT — coram Saule. David, se in terram prosternendo, summam humilitatem, honorem et reverentiam Sauli quasi regi exhibuit. Disce hinc quomodo Praelati et Superiores, etiam impii et infensi, honorandi et reverendi sint. Sic enim ad pietatem et justitiam flectentur, uti hic Saul a Davide flexus est ut fleret, et odium in amorem converteret.


Versus 11: Cogitavi ut Occiderem Te

11. ECCE HODIE VIDERUNT OCULI TUI QUOD TRADIDERIT TE DOMINUS IN MANU MEA IN SPELUNCA: ET COGITAVI UT OCCIDEREM TE, id est haec cogitatio subrepuit, vel potius a sociis suggerente mihi fuit, de te occidendo. Unde Chaldaeus vertit: et alii dixerunt ut occiderem te. David enim ipse voluntate deliberata firmiter huic cogitationi et suasioni sociorum restitit.

DIXI ENIM: NON EXTENDAM MANUM MEAM IN DOMINUM MEUM, QUIA CHRISTUS DOMINI EST. — «Christus,» id est, unctus in regem a Deo per Samuelem. Duas causas affert David cur non laeserit Saulem: prior, quod ipse sit «dominus» suus; posterior, quod sit «christus,» id est unctus Domini, q. d. Mihi religio fuit tangere eum, quem unctio Dei sibi sacravit. Recte S. Augustinus, lib. II Contra Litteras Petiliani, cap. xlviii: «David Saulem, inquit, propter sacrosanctam unctionem et honoravit vivum, et vindicavit occisum. Et quia vel panniculum ex ejus veste praescidit, percusso corde trepidavit.»


Versus 12: Tu Autem Insidiaris Animae Meae

12. TU AUTEM INSIDIARIS ANIMAE MEAE, UT AUFERAS EAM. Singula verba Davidis magnam habent emphasin, ejusque clementiam et virtutem adaugent. Ostendit enim se sua beneficentia certare cum insidiis et maleficentia Saulis, tamque se in ipsum esse beneficum, quam ipse in se erat saevus et maleficus.

S. Chrysostomus praeter hom. De Davide et Saule, scripsit homiliam insignem, cujus titulus est: Quod David magnificentius erexerit trophaeum parcendo Sauli, quam occidendo Goliath; ubi repetens illa quae citavi vers. 7, addit Davidem hic insignem plagam diabolo, qui non nisi caedes sitit et suscitat, inflixisse: «Ascendit, inquit, hoste vulneribus innumeris sauciato; ut qui licet servasset Saulem, tamen illum revera hostem diabolum multis plagis confixit. Egressus est ergo David e spelunca dexteram illam totius orbis pretio parem, simul cum capite coronatam gestans corona justitiae et mansuetudinis,» etc.

Idem Chrysostomus, hom. proxime sequenti, docet Davidem hic martyrii lauream non simplicem, sed multiplicem meruisse: «Illud, inquit, considera, quod ex insidiis Saulis tripla quadruplaque martyrii corona redimitus est. Etenim qui servavit hostem, eum, qui semel, atque iterum, imo frequenter lanceam in caput illius vibrarat, cum esset occidendi potestatem nactus, tamen pepercit. Idque cum sciret post eam praestitam clementiam fore, ut denuo ab illo impeteretur: perspicuum est quod millies coronam meruit animi proposito, millies autem interfectus propter Deum, plurimas tulerit martyrii coronas; qui quemadmodum et Paulus ait: Quotidie mortuus est propter Deum. Cum enim posset hostem sibi insidiantem e medio tollere, propter Deum noluit; maluit quotidie periclitari, quam justa caede a tot mortibus liberari.»


Versus 13: Judicet Dominus

13. JUDICET DOMINUS INTER ME ET TE. — David ad Dei judicium provocat, quia humanum judicem non habebat. Saul enim, qui judex esse debuit, hostis et persecutor ejus erat. Id facit ut acriter cum Saule expostulet, ostendens summam persecutionis injustitiam; et ut eum deterreat a persequendo, comminando Dei judicium et vindictam.


Versus 14: Proverbium Antiquum

14. SICUT ET IN PROVERBIO ANTIQUO DICITUR: AB IMPIIS EGREDIETUR IMPIETAS. — Si sumatur pro poena, sensus est: Impios sequitur poena suae impietatis; poena enim comitatur culpam, sicut lictor comitatur reum. Non est ergo necesse ut ego manum meam extendam in te, o Saul, teque occidam; quia tua ipsa impietas, Deo vindice, te occidet. Impius enim Saul seipsum impia manu occidit, fuitque suae impietatis vindex et carnifex, ut patebit cap. xxxi.


Versus 15: Canis Mortuus et Pulex

15. QUEM PERSEQUERIS, REX ISRAEL? CANEM MORTUUM PERSEQUERIS ET PULICEM UNUM, q. d. Hominem vilissimum, abjectissimum, imbecillissimum, canis et pulicis instar, qualis ego sum, persequeris. Cur ergo me persequeris? Indignum est rege cum pulice pugnare, sicut indignum fuit Domitiano muscas venari.


Versus 17: Saul Flet

17. DIXIT SAUL: NUMQUID VOX HAEC TUA EST, FILI MI DAVID? ET LEVAVIT SAUL VOCEM SUAM, ET FLEVIT. — Vide hic quam efficax fuerit vox Davidis; vide pariter quam potens fuerit profunda ejus humilitas et ardens caritas, qua fregit adamantinum Saulis cor, illudque mite et placidum reddidit, ut in lacrimas amoris dissolveret.

18. JUSTIOR TU ES QUAM EGO. — S. Chrysostomus: «Vides quomodo ipse suam condemnet malitiam, et justi virtutem praedicet, seque purgat nullo cogente. Idem fac, cum in tuas manus inimicus inciderit: ne accuses eum, sed purga teipsum, ut illum ad se condemnandum adducas.»


Versus 20: Quis Dimittet Inimicum?

20. QUIS ENIM, CUM INVENERIT INIMICUM SUUM, DIMITTET EUM IN VIA BONA? — Saul loquitur ex mente sua et similium mundanorum, qui inimicum, data opportunitate, occidunt. Sancti enim e contrario faciunt et malum bono vincunt, uti David hic fecit.

Davidem imitatus est prae ceteris S. Joannes Gualbertus, qui, inimicum suum inermem armatus offendens, cum ille pro amore Christi pro inimicis crucifixi vitam suam oraret, ei pepercit. Tunc ecclesiam ingressus et coram imagine Crucifixi orans, vidit Crucifixum caput suum ad se inclinare, quasi approbando et gratias agendo quod inimico suo propter amorem pepercisset. Hac visione permotus, Joannes mundo renuntiavit, et Ordinem Vallombrosanum fundavit circa annum 1020.

Ergo David hic licet subditus major erat Saule rege. Nihil enim tam magnum et magnanium facit hominem, quam amor inimicorum et condonatio injuriarum.

Audi Martinum Dumensem Abbatem, et postea Braccarensem Episcopum anno Domini 572, lib. De Quatuor Virtutibus, cap. ii: «Nil aliud magnum in rebus humanis nisi animus magna despiciens, si magnanimus fueris, nunquam judicabis tibi contumeliam fieri. De inimico dices: Non nocuit mihi, sed animum nocendi habuit; et cum illum in potestate tua videris, vindictam putabis vindicare potuisse; scito enim honestum et magnum vindictae genus esse, ignoscere.»


Versus 21: Certissime Regnaturus Sis

21. ET NUNC QUIA SCIO QUOD CERTISSIME REGNATURUS SIS. «Scio,» ex singulari illa Dei erga te cura et providentia, qua te tutatur, measque insidias eludit, ac te in omnibus prosperat facitque hostibus omnibus superiorem, aeque ac Israelitis omnibus amabilem et admirabilem ob tuam divinam patientiam et mansuetudinem, qua etiam mihi hosti tuo infensissimo vitam condonasti.

Audi S. Chrysostomum, homil. jam citata: «Dic, obsecro, unde istud scis? Penes te sunt pecunia, arma, civitates, equi, milites, breviter universa vis apparatus regii: hic contra desertus ac nudus, nec civitatem, nec domum, nec familiam habens. Unde igitur, te quaeso, ista loqueris? Nimirum ex ipsis Davidis moribus. Neque enim nudus, et inermis ac desertus me armatum, tantaque circumvallatum potentia superasset, nisi Deum haberet adjutorem. Porro qui Deum habet faventem omnibus est potentior. Vides ad quantam philosophiam Saul post insidias deductus sit? Vides qui fieri possit ut inimicus omnem expuat malitiam; immutatusque ad meliora sese recipiat? Ne velimus itaque nostram ipsorum salutem per iracundiam devorare.»


Versus 22: Jura Mihi

22. JURA MIHI IN DOMINO, NE DELEAS SEMEN MEUM. — Vide hic quomodo Saul rex se Davidi subjiciat, ejusque fiat supplex. Unicus ergo modus vincendi inimicos et eos in amicos convertendi est humilis et ardens erga eos caritas.

23. ET JURAVIT DAVID SAULI — nec tantum juravit, sed plus praestitit quam juraverat. Ita S. Chrysostomus: «Mortuo Saule, non solum posteritatem ejus non occidit, sed plus praestitit quam promiserat; filium enim Saulis, qui pedibus debilis erat, in domum suam adduxit, et mensae suae participem fecit, summo eum honore afficiens.»

Moraliter, David hic docet subditos quam modeste, humiliter, reverenter et amanter se gerere debeant erga principes et praelatos suos, tam saeculares quam ecclesiasticos, etiam rigidos, duros et molestios — imo etiam injustos, crudeles et tyrannicos — ut eos tanquam christos Domini honorent, et in eis, tanquam in Dei vicariis, Deum ipsum adorent et revereantur. In eis enim, tanquam in vivis imaginibus, divina potestas et majestas elucet.