Cornelius a Lapide

I Regum XXV


Index


Synopsis Capitis

Moritur Samuel. David a Nabal tondente oves petit annonam; ille in eum convicia et contumelias jacit. Quare David iratus jurat se eum cum omnibus suis occisurum. Audit hoc Abigail uxor Nabal, suaque blandiloquentia et munificentia Davidem placat. Post decem dies Deus occidit Nabal, vers. 38. David Deo gratias agit, ac duas uxores ducit, Abigail et Achinoam, pro Michol quam Saul ei abstulit, tradiditque Phalti.


Textus Vulgatae: I Regum 25:1-44

1. Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan. 2. Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia et mille caprae; et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo. 3. Nomen autem viri illius erat Nabal, et nomen uxoris ejus Abigail; eratque mulier illa prudentissima et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb. 4. Cum ergo audisset David in deserto, quod tonderet Nabal gregem suum, 5. misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice. 6. Et dicetis: Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuae pax, et omnibus, quaecumque habes, sit pax. 7. Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: nunquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo. 8. Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus, quodcumque invenerit manus tua da servis tuis, et filio tuo David. 9. Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David, et siluerunt. 10. Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos. 11. Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum, quae occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint? 12. Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat. 13. Tunc ait David pueris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas. 14. Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens: Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro; et aversatus est eos. 15. Homines isti boni satis fuerunt nobis, et non molesti; nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto. 16. Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges. 17. Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui. 18. Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentae, et centum ligaturas uvae passae, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos. 19. Dixitque pueris suis: Praecedite me; ecce, ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit. 20. Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus, quibus et illa occurrit. 21. Et ait David: Vere frustra servavi omnia quae hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quae ad eum pertinebant; et reddidit malum pro bono. 22. Haec faciat Deus inimicis David, et haec addat, si reliquero de omnibus quae ad ipsum pertinent usque mane, mingentem ad parietem. 23. Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram, 24. et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, haec iniquitas; loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulae tuae. 25. Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo; ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti. 26. Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi, et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quaerunt domino meo malum. 27. Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo; et da pueris qui sequuntur te dominum meum. 28. Aufer iniquitatem famulae tuae: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia praelia Domini, domine mi, tu praeliaris; malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. 29. Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium, apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundae. 30. Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quae locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israel: 31. non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae. 32. Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum, 33. et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea. 34. Alioquin vivit Dominus Deus Israel, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam, mingens ad parietem. 35. Suscepit ergo David de manu ejus omnia quae attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam; ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam. 36. Venit autem Abigail ad Nabal, et ecce erat ei convivium in domo ejus, quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis; et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane. 37. Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba haec, et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. 38. Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. 39. Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. 40. Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem. 41. Quae consurgens adoravit prona in terram, et ait: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. 42. Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea, pedissequae ejus, et secuta est nuntios David, et facta est illi uxor. 43. Sed et Achinoam accepit David de Jezrael; et fuit utraque uxor ejus. 44. Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.


Versus 1: Mortuus Est Samuel

1. MORTUUS EST AUTEM SAMUEL. — Quoto anno regni Saulis mortuus sit non satis liquet. Nam Samuel et Saul junctim praefuerunt Israeli 40 annis: nonnulli hos annos ita distribuunt, ut ex eis 20 dent Samueli et 20 Sauli; alii duos duntaxat ex cap. xiii, vers. 1, dant Sauli, alii decem, alii octodecim, caeteros Samueli. Alii, verisimilius cum Saliano, Samueli dant annos 22, caeteros octodecim Sauli.

Rursum quot annis post creatum regem Saulem supervixerit Samuel non constat. Probabiliter Salianus opinatur eum supervixisse sedecim annis; ac biennio ante Saulem obiisse anno aetatis suae 77, cui favent Clemens Alexandrinus, Ruffinus, Beda, Abulensis et Josephus, quos ipse citat. Obiit enim Saul anno regni sui 18.

ET CONGREGATUS EST UNIVERSUS ISRAEL, ET PLANXERUNT EUM ET SEPELIERUNT EUM IN DOMO SUA IN RAMATHA. — Vide hic amorem et observantiam totius populi erga Samuelem quasi suum Judicem, Prophetam et omnis boni auctorem. Porro ossa Samuelis sub Arcadio Imperatore, anno Domini 406, ex Judaea, magna et Imperatoris et populi pompa et devotione, translata sunt Constantinopolim.

Unde S. Hieronymus scribens contra Vigilantium (quem nostri haeretici sequuntur) docet ejus et caeterorum Sanctorum lipsana sive reliquias fidelibus esse venerandas. Audi S. Hieronymum: «Sacrilegus dicendus est nunc Augustus Arcadius, qui ossa B. Samuelis longo post tempore de Judaea transtulit in Thraciam? Omnes Episcopi non solum sacrilegi, sed et fatui judicandi, qui rem vilissimam et dissolutos cineres in serico et vase aureo portaverunt? Stulti omnium Ecclesiarum populi, qui occurrerunt sanctis reliquiis, et tanta laetitia sunt jucundati, quasi praesentem viventemque Prophetam cernerent atque suspicerent, ut de Palaestina usque ad Chalcedonem jungerentur populorum examina, et in Christi laude una voce resonarent?»

ET POSSESSIO EJUS IN CARMELO. — Duo erant montes in Israel dicti Carmelus. Unus celebris in tribu Issachar juxta mare, distans a Ptolemaide stadiis 120, vineis, oleis aliisque arboribus odoriferis abundans. Alter mons, et in monte urbs fuit in tribu Juda, fertilis in pascuis, fructibus et herbis, feraxque vini delicatissimi. In hoc pariter habitavit et suas possessiones habuit Nabal.


Versus 6: Pax Omnibus

6. OMNIBUS QUAECUMQUE HABES SIT PAX. — Fuit illo aevo haec usitata salutatio, qua dicendo «Pax tibi et tuis» omne bonum salutato apprecabantur; pax enim vehit secum omnem prosperitatem, fertilitatem, rerum copiam, omneque bonum; sicut his adversa omnia invehit bellum.


Versus 8: In Die Bona Venimus

8. IN DIE BONA VENIMUS, quasi dicat: Ad diem laetam venimus, qua tondis oves, ac liberalitatem erga tonsores exerces dando eis splendidum epulum: oramus ergo ut nos egenos et famelicos, quasi tuos vicinos, amicos et defensores, hujus tuae laetitiae et epuli facias esse participes.


Versus 10: Injuria Nabal

10. HODIE INCREVERUNT SERVI QUI FUGIUNT DOMINOS SUOS, quasi dicat: Hodie increvit David, qui est servus Saulis, ut audeat se regi suo opponere, et contra eum exercitum ducere ac regnum ejus ambire. Atrox fuit haec calumnia et injuria quam Nabal jecit in Davidem.


Versus 14: Ut Benedicerent

14. UT BENEDICERENT, ut salutarent, ut bene et fausta precarentur.


Versus 16: Pro Muro Erant Nobis

16. PRO MURO ERANT NOBIS, id est nos defendebant ab incursu hostium. Jure ergo annonam ab eis poscebat David: cives enim alere debent milites praesidiarios, qui eos eorumque bona contra hostes tutantur et propugnant.


Versus 17: Completa Est Malitia

17. COMPLETA EST MALITIA, id est malum et vindicta acris a Davide decreta, et plene certoque ab eo concepta imminet tuo viro et domui tuae. IPSE EST FILIUS BELIAL, id est, avarus, ingratus, durus, malitiosus et pessimus, ut dictum est versu 3. Belial proprie idem est quod sine jugo, effraenis, indomitus, quasi dicat: Nabal cervicosus renuit audire bonas nostras suggestiones de cavenda Davidis vindicta illi parata. Quare idipsum tibi quae mulier es sapiens et docilis suggerimus, ut illam a te tuaque domo avertas.


Versus 18: Festinavit Abigail

18. FESTINAVIT IGITUR ABIGAIL, ut Davidem iratum adventantem et exitium minitantem sua beneficentia praeveniret, et eloquentia leniret: itaque Nabal mariti sui inhumanitatem expiaret. Hinc apte dicta est Abigail id est pater exsultationis, ait Pagninus, quia ipsa exsiliens, exsultationem peperit tam Davidi, quam toti domui suae; idque fecit virili prudentia et fortitudine quasi virago, ut non tam mater, quam pater esse videretur.

QUINQUE SATA POLENTAE. — Satum erat genus mensurae, continens libras 26, hoc est uncias 320. ET CENTUM LIGATURAS UVAE PASSAE, id est, centum fasciculos uvarum siccatarum in furno vel in sole.

ET DUCENTAS MASSAS CARICARUM, id est, ficuum aridarum vel siccatarum ad solem, ex quibus fiunt massae ficuum, et formae quasi caseorum.


Versus 22: Juramentum Davidis

22. HAEC FACIAT DEUS INIMICIS DAVID, id est, ipsi Davidi, alioqui enim ridicula esset haec imprecatio. Est euphemismus. David enim hic jurat juramento execratorio more vulgi: vulgus autem non audet jurando imprecari mala sibi ipsi, quia anxie timet quod si aliquod malum sibi imprecetur, illud revera sibi eveniet: jurat ergo imprecando malum aliis, sed per alios intelligit se ipsum. Sic ergo David imprecatur malum «inimicis suis,» id est sibi ipsi. Ita Abulensis.

SI RELIQUERO DE OMNIBUS QUAE AD IPSUM PERTINENT USQUE MANE, MINGENTEM AD PARIETEM, q. d. David: Juro quod omnes in domo Nabal occidam ante auroram; ita ut nec canem vivum in ea relinquam. Canes enim elevata tibia commingunt parietem, cum caetera animalia mingant in terram.

David peccavit hoc juramento, et magis peccasset, si juramentum reipsa explesset: nam in domo Nabal erant multi, imo omnes, excepto ipso, innocentes. Solus enim Nabal contumeliam fecerat Davidi: nam servis ejus ipsius responsum displicuerat. Unde illud Abigail retulerunt, ut ipsa illud corrigeret; Nabal tamen merebatur castigari. Unde Theodoretus, Quaest. lvii, ait Davidem juste voluisse Nabalum occidere propter indignissima convicia et contumelias, quibus Davidem actu impetebat. Verum poterat David aliter haec refutare et compescere: quare non videtur potuisse licite Nabalum occidere; quia ipse necdum erat rex, ut publica auctoritate posset Nabalum damnare ad mortem. Juravit ergo ex impetu et fervore juvenili et militari, ab ira et cholera abreptus ob injuriae atrocitatem, sed rediens ad se, sedataque ira poenituit, manumque a caede cohibuit, ut patet ex sequentibus.

Sic Aurelianus Imperator Tyanensibus sibi portas occludentibus, iratus dixit: «Canem in hoc oppido non relinquam.» Urbe capta, militibus ex promisso direptionem oppidi flagitantibus, respondit: «Agite, canem negavi me relicturum, canes omnes occidite.» Et sic suae promissioni satisfecit, et clementer hostes suos tractavit, ait Flavius Vopiscus in Aureliano.


Versus 24: In Me Sit Iniquitas

24. IN ME SIT, DOMINE MI, HAEC INIQUITAS, q. d. Mihi imputa iniquitatem mariti mei Nabal, non ipsi: ipse enim stultus est, et nescit quid faciat; me ergo quae uxor ejus sum, culpa, me puni, ego luam quod ipse peccavit.


Versus 25: Secundum Nomen Suum

25. NE PONAT, ORO, DOMINUS MEUS REX (a Samuele unctus in regem, etsi necdum regni possessionem adieris) COR SUUM SUPER VIRUM ISTUM INIQUUM NABAL. QUONIAM SECUNDUM NOMEN SUUM STULTUS EST. — Nabal enim Hebraice idem est quod stultus, seu malus et malignus, sive nebulo, q. d. Ne apprehendas, ne cures, ne te affligas, ne irascaris Nabal ob ejus inhumanitatem et convicia quae in te jecit; quia ipse vere est Nabal, id est, stultus; nemo autem curat dicteria et probra stulti et amentis; quia stultus caret ratione instar bruti, et ignorat quid agat et loquatur.

Tropologice to rex urget S. Ambrosius in Psal. cxviii, serm. 14, q. d. Tu, o David, rex es; rege ergo tuas passiones, frena iram, doma vindictam. Nam, ut ait S. Ambrosius: «Quicumque proprium corpus subegerit, nec ejus passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate permiserit; is bene regia quadam potestate se cohibens, rex dicitur: quod regere se noverit, arbiter sui juris sit; ne non captivus trahatur in culpam, nec praeceps feratur in vitium. Hujus anima non perit in aeternum; nec quisquam rapit eam, de manu Patris omnipotentis aut Filii. Manus enim Dei quae solidavit coelum, quos tenuerit, non amittit.»


Versus 26: Vivit Dominus

26. VIVIT DOMINUS ET VIVIT ANIMA TUA, q. d. Juro per vitam Dei et per vitam tuam quod verum dicam, quodque res ita gesta sit ut dixi, scilicet, quod non viderim pueros tuos, nec conscia fuerim inhumanitatis a Nabal in te exercitae.

ET SALVAVIT MANUM TUAM TIBI, q. d. Deus continuit manum tuam, ne tu per illam te ipsum foedares caede et sanguine innocentium filiorum et famulorum meorum.

ET NUNC FIANT SICUT NABAL INIMICI TUI, q. d. Sicut Nabal est in tua potestate et misericordia, sic omnes inimici tui tibi subdantur, tuamque gratiam et misericordiam implorare cogantur, uti ego eamdem pro Nabal imploro. Ita Cajetanus.


Versus 27: Suscipe Benedictionem

27. SUSCIPE BENEDICTIONEM, id est, beneficium: sive donum annonae, quod tibi tuisque attuli.


Versus 28: Aufer Iniquitatem

28. AUFER INIQUITATEM FAMULAE TUAE; q. d. Remitte et condona iniquitatem Nabal mariti mei, quam ego in me transferri cupio, ut illius culpae poenam exsolvam. DOMUM FIDELEM, id est familiam, stirpem et posteritatem firmam et stabilem; ut scilicet filii et nepotes ex te progignendi continua serie regnent in Israel, exclusa Saulis posteritate ob ejus iniquitatem.

MALITIA ERGO NON INVENIATUR IN TE. — «Malitia,» id est, peccatum, et ultio quae dedecet personam regiam, ad quam a Deo destinatus es, quaeque te a regno impediet: omnes enim cupiunt regem clementem et injuriae immemorem, non memorem et vindictae cupidum.


Versus 29: Fasciculus Viventium

29. SI ENIM SURREXERIT ALIQUANDO HOMO PERSEQUENS TE, ET QUAERENS ANIMAM TUAM, ERIT ANIMA DOMINI MEI CUSTODITA QUASI IN FASCICULO VIVENTIUM APUD DOMINUM DEUM TUUM: PORRO INIMICORUM TUORUM ANIMA ROTABITUR QUASI IN IMPETU ET CIRCULO FUNDAE, q. d. Si vitam Nabalo hosti tuo condonas, cum ipse suis in te probris mortem mercatur; Deus congruam tibi mercedem rependet, ut vicissim vitam tuam contra omnes te persequentes, ac praesertim contra Saulem tueatur, illamque inter tot pericula securam et longaevam diutissime conservet: nam res recondita «in fasciculo,» sive in ligamine «viventium,» quo scilicet ligantur vitae seu vivi, ad hoc reconditur ut illaesa servetur inter vivos; res vero quae ponitur in funda, ad hoc in ea ponitur, ut funda illud ejiciat et ejaculetur: simili ergo modo Deus rotet quasi in funda vitam inimicorum tuorum, ut animam e corpore eorum expellat et evibret, eosque mori cogat. Ita Cajetanus.

Allegorice et tropologice: Fasciculus viventium est catalogus, vel potius coetus et concilium Sanctorum Dei amicorum, et electorum ad vitam aeternam (vice versa, fasciculus morientium est catalogus damnatorum ad mortem aeternam).

Porro Sebastianus Munsterus, licet haereticus, hic quippiam notatu dignum affert pro suffragiis defunctorum, veterique ritu orandi pro mortuis: Per fasciculum, inquit, viventium intelligunt Hebraei solium majestatis, sub quo aiunt justorum animas in saeculo alio quiescere. Hinc etiam est, ut in tumbis suis passim insculpant hanc sententiam: «Anima ejus sit in fasciculo viventium;» sicuti «requiescat anima ejus,» etc.

Moraliter: Nota hic modos quibus Abigail infregit iram accensam Davidis, eumque a caede cohibuit, quos imitemur, ut furorem furentium quasi injecta aqua restinguamus et sopiamus: primo enim obtulit Davidi multa et ampla dona quae negarat Nabal, ideoque Davidi bilem moverat: dona enim iram sopiunt et amorem conciliant; secundo, summe se humiliavit prosternendo se in terram coram Davide, qua humiliatione extersit superbum Nabal responsum, quo Davidem irritarat; tertio, rationes affert sapientes et blandas, quibus ostendit Davidi quam noxia ei futura sit ira et vindicta, quamque salutaris et commoda ejus oblivio et condonatio.


Versus 34: Recordaberis Ancillae Tuae

34. ET CUM BENEFECERIT DOMINUS DOMINO MEO, (scilicet tibi, ut te ad regnum evehat), RECORDABERIS ANCILLAE TUAE, ut scilicet mihi benefacias; videtur praesagire et tacite petere Abigail, ut asciscatur in uxorem Davidis, eique regi fiat regina.


Versus 37: Emortuum Est Cor Nabal

37. INDICAVIT EI UXOR SUA VERBA HAEC, ET EMORTUUM EST COR EJUS, quasi dicat: Timore Davidis attonitus fuit Nabal, et quasi emortuus; ipse enim male sibi conscius audiens justam Davidis contra se iram, metuit ne illam totam in se solum effunderet: putavit enim hac de causa eum pepercisse Abigail et familiae suae innocenti, ut caput nocens, id est Nabal, peteret.


Versus 38: Percussit Dominus Nabal

38. PERCUSSIT DOMINUS NABAL, morbum lethalem ei immisit, qui subitaneam ei mortem afferret.


Versus 39: David Ducit Abigail

39. AD ABIGAIL, UT SUMERET EAM SIBI IN UXOREM. — David ducens Abigail, repraesentavit Christum, qui sibi Ecclesiam ex gentibus despondit. «Haec enim, amisso viro cui ante juncta fuerat, transivit ad Christum, censu pio dives, humilitatis et fidei, misericordiae quoque dotata patrimonio, etc., cui sponsus jucunditatem confert et gratiam, emundans eum ab omnibus pulchritudinis ejus impedimentis,» ait S. Ambrosius, epist. 35 ad Iren.


Versus 41: Ecce Famula Tua

41. ECCE FAMULA TUA SIT IN ANCILLAM, UT LAVET PEDES SERVORUM DOMINI MEI. — Abigail absentem Davidem, quasi praesentem in legatis ab eo missis alloquitur, ejusque se vocat famulam et ancillam: atque hac sua humilitate meruit fieri ejus uxor et regina Israelis. Unde ipsa typus fuit B. Virginis, quae electa a Deo in sponsam, et a Verbo in ea incarnando in matrem, dixit Gabrieli Archangelo: «Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.» Ideoque ipsa ancilla Dei facta est mater Dei.


Versus 44: Michol Data Phalti

44. SAUL AUTEM DEDIT MICHOL FILIAM SUAM UXOREM DAVID, PHALTI FILIO LAIS. — Tradunt, vel potius more suo fabulantur Rabbini, Phalti non cognovisse Michol, eo quod gladius inter ipsum et Michol interjaceret, ideoque ipsam mansisse illibatam sine filiis.