Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
David dormienti Sauli parcens, tollensque ejus hastam et scyphum, illaque ostendens Sauli, ac suam innocentiam et clementiam allegans, ejus iram odiumque expugnat, ut dicat: Benedictus tu, fili mi David.
Textus Vulgatae: I Regum 26:1-25
1. Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce, David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis. 2. Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph. 3. Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via; David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum, 4. misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime. 5. Et surrexit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul: cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militiae ejus, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus, 6. ait David ad Achimelech Hethaeum, et Abisai filium Sarviae, fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum. 7. Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem, et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus: Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus. 8. Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit. 9. Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum; quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit? 10. Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in praelium descendens perierit: 11. propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam quae est ad caput ejus, et scyphum aquae, et abeamus. 12. Tulit igitur David hastam, et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt: et non erat quisquam qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos. 13. Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos, 14. clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens: Nonne respondebis, Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem? 15. Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum. 16. Non est bonum hoc quod fecisti: vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquae, qui erat ad caput ejus. 17. Cognovit autem Saul vocem David et dixit: Numquid vox haec tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, domine mi rex. 18. Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? aut quod est malum in manu mea? 19. Nunc ergo audi, oro, domine mi rex verba servi tui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini: qui ejecerunt me hodie, ut non habitem in haereditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis. 20. Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino; quia egressus est rex Israel, ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus. 21. Et ait Saul: Peccavi; revertere, fili mi David; nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis. 22. Et respondens David, ait: Ecce hasta regis, transeat unus de pueris regis, et tollat eam. 23. Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini. 24. Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia. 25. Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David; et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.
Versus 9: Quis Extendit Manum in Christum Domini?
9. QUIS ENIM EXTENDIT MANUM SUAM IN CHRISTUM DOMINI (in Saulem, quia a Deo per Samuelem unctus erat in regem), ET INNOCENS ERIT? — David ab hac caede abhorruit, eo quod indecens et indignum ei videretur occidere regem suum a Deo constitutum et unctum: religioni ergo sibi duxit Saulem laedere, ne Deum in eo laedere videretur: ita piae mentes, et ut ait S. Bernardus, agnoscunt culpam, ubi non est culpa, ejusque umbram horrescunt.
Moraliter, disce hic a Davide quam praelatos etiam improbos, et principes etiam improbos et nobis adversantes, revereri debeamus, quasi christos Domini, nec eos verbo, multo minus verbere laedere.
Rursum, quantopere Deus eos quos parat ad magna, ut alios regant, exerceat adversitatibus et persecutionibus. Sic enim per Saulem exercuit Davidem, ut ejus virtutem acueret, dignumque efficeret: quare hae persecutiones Saulis non fuerunt aliud Davidi, quam exercitationes, praeparationes et dispositiones ad regnum, idque Saul agnovit dicens vers. 25: «Faciens facies, et potens poteris.» Simili modo solent Principes, Episcopi, Rectores, subditos quos ad regimen parant, variis gravibusque imperiis, oneribus, increpationibus, mortificationibus exercere, ut eorum virtutem probent, augeant, perficiant, utque ipsi discant in regimine subditis compati. Nemo enim recte imperat, nisi qui recte paret.
Versus 11: Propitius Sit Mihi Dominus
11. PROPITIUS SIT MIHI DOMINUS, NE EXTENDAM MANUM MEAM IN CHRISTUM DOMINI. — Quasi dicat: Precor Deum ut det mihi gratiam et constantiam, ne victus persecutionibus Saulis, eum aliquando velim occidere. Unde hebraice est, prohibeat Dominus ne extendam, etc.; Chaldaeus, nefas mihi ab ante Dominum, etc. Oratio est, et ut nonnulli volunt, simul juramentum, quo David jurat se non occisurum Saulem, ut per illud se in bono hoc proposito confirmet, utque Abisai et alios volentes occidere Saulem prorsus ab ejus caede avertat.
Versus 12: Sopor Domini
12. QUIA SOPOR DOMINI IRRUERAT SUPER EOS. — «Sopor Domini,» id est sopor magnus et gravis a Domino immissus. Naturaliter enim vix fieri poterat ut in castris tam numerosis omnes omnino etiam vigiles dormirent. Deus ergo fuit qui omnibus soporem immisit in gratiam Davidis. Similem soporem immisit Deus Adae, cum ex ejus dormientis latere accepit costam, ex eaque formavit Evam, Genes. II. Vide hic, mirare et reverere providentiam Dei, qua Davidem et suos contra tot hostium millia tuetur.
Scyphus Aquae
ET SCYPHUM AQUAE. — Perperam Castalio et Calvinistae vertunt, matulam. Quaeres, quis fuerit hic aquae scyphus? Primo, Serarius putat fuisse clepsydram horariam, ad vigilias noctis Sauli indicandas. Secundo, Auctor Antiq. Convival. lib. II: Verisimile est, inquit, Judaeorum potum in militia fuisse aquam, non vinum. Tertio, planius Josephus: Hic aquae scyphus, ait, erat ad lavandum; mane enim et subinde per diem aqua manus et faciem abluere solemus.
Allegorice Eucherius: «Venit, ait, David, id est, Christus ad Judaeos hostes suos dormientes in sua infidelitate; non eos occidit, sed tulit ab eis scyphum aquae, id est, gratiam legis, tulit et sceptrum regale, regni scilicet potestatem, quam pro magno habebant, et unde se protegebant temporaliter, et quam adversus Deum per incredulitatem gerebant. Deinde victor noster David de castris eorum regressus, transcendit in altitudinem montis coelorum.»
Versus 16: Filii Mortis
16. FILII MORTIS ESTIS VOS, QUI NON CUSTODISTIS DOMINUM VESTRUM. — Erant custodes hi dormientes excusabiles et extra culpam, quia vigilare non erat in eorum potestate et libertate. Nam Deus sopore immisso cogebat eos dormire, ut dictum est vers. 12. David autem vocat eos filios, id est reos, mortis, quia actus hic dormiendi secundum se spectatus damnabilis erat, dignusque morte.
Versus 19: Odoretur Sacrificium
19. SI DOMINUS INCITAT TE ADVERSUM ME, ODORETUR SACRIFICIUM — hoc est, praesto sum ut occidar, et Deo immoler quasi victima, quae ipsi placeat velut odor suavitatis sacrificii. Loquitur anthropopathos. Deus enim cum non habeat corpus et nares, proprie non odoratur nidorem sacrificii, sed dicitur odorari metaphorice.
SI AUTEM FILII HOMINUM (incitant te adversum me), MALEDICTI SUNT IN CONSPECTU DOMINI (utpote qui me innocentem et a Deo in regem unctum inique persequuntur), DICENTES: VADE, SERVI DIIS ALIENIS. — «Dicentes,» non verbis sed factis, ait Theodoretus et Procopius; fugando enim Davidem ex Judaea, cogebant eum fugere ad Philisteos aliasque gentes a quibus David sollicitabatur ad colendum eorum deos et idola.
Versus 20: Perdix
20. ET NUNC NON EFFUNDATUR SANGUIS MEUS — q. d. Quia non habes justam causam me persequendi, sed solum te incitant filii hominum in me malevoli et maligni; idcirco tibi supplico ne meum sanguinem innocentem effundas.
SICUT PERSEQUITUR PERDIX. — «Persequitur,» passive, hoc est persecutionem patitur. Comparat enim David se pulici et perdici, quae a venatore quaeritur ad necem.
Versus 21: Ignoraverim Multa Nimis
21. ET IGNORAVERIM MULTA NIMIS — id est non cogitarim tuam innocentiam et benevolentiam erga me.
Versus 24: Magnificetur Anima Mea
24. ET SICUT MAGNIFICATA EST ANIMA TUA HODIE IN OCULIS MEIS (quasi dicat: Sicut vita tua magno aestimata fuit mihi, ut illam tangere et laedere noluerim, cum illam haberem in manu et potestate mea): SIC MAGNIFICETUR ANIMA MEA IN OCULIS DOMINI (ut Deus hanc meae clementiae congruam mercedem et talionem rependat, ut vitam meam contra tuos tuorumque et hostium caeterorum insidias illaesam conservet; itaque ostendat se eam valde aestimare et magnifacere), ET LIBERET ME DE OMNI ANGUSTIA.
Versus 25: Faciens Facies
25. FACIENS FACIES, ET POTENS POTERIS — q. d. Praeclara facies opera et res praeclaras geres, ac valde potens evades, praesertim cum mihi in regnum succedes. Unde Chaldaeus vertit, regnando regnabis, et prosperando prosperabis; Tigurina, facies, et omnino perficies; Vatablus, valendo valebis, id est magnis viribus pollebis.