Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
David fugit ad regem Geth, ab eoque obtinet urbem Siceleg, ex qua assidue praedatum excurrit in hostes Israelis, omnes occidendo, ne quis eum apud regem accuset.
Textus Vulgatae: I Regum 27:1-12
1. Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul; nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philistinorum, ut desperet Saul, cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? fugiam ergo manus ejus. 2. Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch, regem Geth. 3. Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus, vir et domus ejus, et David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. 4. Et nuntiatum est Sauli, quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quaerere eum. 5. Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? 6. Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Juda, usque in diem hanc. 7. Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philistinorum quatuor mensium. 8. Et ascendit David et viri ejus, et agebant praedas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis. 9. Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis. 10. Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Respondebat David: Contra meridiem Judae, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni. 11. Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos. Haec fecit David, et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philistinorum. 12. Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est contra populum suum Israel; erit igitur mihi servus sempiternus.
Versus 1: Aliquando Incidam
1. ALIQUANDO INCIDAM UNA DIE IN MANUS SAUL. — David licet enim ipse a Deo per Samuelem unctus esset in regem, tamen id erat eo casu duntaxat, quo ipse superviveret regi Sauli. Aut putabat David se hac unctione et promissione Dei posse excidere per peccata sua, ut permissu Dei in manus Saul incideret, regnoque et vita excideret, uti exciderat Saul. Ita Abulensis.
Versus 2: Achis Rex Geth
2. ET SURREXIT DAVID ET ABIIT IPSE, ET SEXCENTI VIRI CUM EO, AD ACHIS FILIUM MAOCH, REGEM GETH, — quae erat una ex quinque urbibus et satrapiis Philistinorum. Hic est Achis, ad quem antea fugerat David, cap. xxi, ac accusationes Philistinorum metuens coram eo simulans se stultum liber evaserat. Jam vero idipsum non timuit, eo quod nunc ubique etiam in Philistaea constaret inveteratum et continuum odium Saulis in Davidem: quare a Davide licet jam cognito nihil sibi metuebat Achis, imo sperabat eo se duce fideli contra Saulem hostem suum usurum.
Versus 3: Gethaei
3. ET HABITAVIT DAVID CUM ACHIS IN GETH, IPSE ET VIRI EJUS; VIR ET DOMUS EJUS. — A Geth, dicti sunt Gethaei fidissimi et fortissimi milites Davidis, quia scilicet eum fugientem in Geth secuti erant, ibique cum eo habitabant. Erant ergo ipsi origine Judaei, non Gethaei et Philistini; nam expresse, vers. 2, dictum est sexcentos hosce viros ex Judaea cum Davide profugisse in Geth.
Versus 5: Cur Manet Servus in Civitate Regis?
5. CUR ENIM MANET SERVUS TUUS IN CIVITATE REGIS TECUM? — Cupiebat David ab Achis ejusque aula separari multis de causis. Prima, ut liberius excurrere posset in Philisteos et Amalecitas; secunda, ut pudori uxorum suarum militumque suorum consuleret; tertia, ne milites sui aulicorum fastu, gula, luxuria, ac praesertim infidelitate et idololatria inficerentur.
Versus 6: Siceleg
6. DEDIT EI ITAQUE ACHIS IN DIE ILLA SICELEG. — «Siceleg» urbs primo sorte obtigit tribui Judae, Josue cap. xv, vers. 31; deinde data tribui Simeonis, Josue cap. xix, vers. 5; postea a Philistinis occupata. Porro Siceleg Hebraice idem est quod angustia sextarii, ait Pagninus, idque congrue ad hunc locum. In ea enim resedit David cum suis militibus, laborans angustia victus et potus.
Versus 7: Quatuor Menses
7. FUIT AUTEM NUMERUS DIERUM, QUIBUS HABITAVIT DAVID IN REGIONE PHILISTINORUM, QUATUOR MENSIUM. — Hebraice dicitur mansisse dies et quatuor menses, hoc est, per annum et quatuor menses. Verum alii passim dicunt Davidem tantum mansisse apud Achis quatuor mensibus et aliquot diebus. Hoc enim exigit versio Latina vulgata, itaque censent Abulensis, Serarius, Salianus et alii.
Versus 8: Praedae contra Hostes Israelis
8. ET AGEBAT PRAEDAS DE GESSURI ET DE GERZI ET DE AMALECITIS. — Incolae «Gessuri,» aeque ac «Gerzi» et «Amalecitae» erant hostes Israelis, ac proinde David de iis juste agebat praedas.
Versus 9: Nec Relinquebat Viventem
9. NEC RELINQUEBAT VIVENTEM VIRUM ET MULIEREM. — David jus habuit ex lege Deut. cap. xx, quae jubet omnes incolas terrae Hebraeis a Deo promissae occidi. David ergo quasi belli Israelis dux a Saule auctoratus, publicam auctoritatem habuit haec omnia faciendi, Deique jussa exsequendi. Ita Abulensis, Cajetanus et alii.
Versus 10: Mendacium Davidis
10. IN QUEM IRRUISTI HODIE? RESPONDEBAT DAVID: CONTRA MERIDIEM JUDAE. — Mentitur David se in Judaeos hostes Achis regis irruisse, cum irruisset in Philisteos, Chananeos et Amalecitas socios Achis. Mendacium hoc officiosum erat, quod David necessarium putabat ad tuendam vitam.
Versus 12: Credidit Achis David
12. CREDIDIT ERGO ACHIS DAVID. — Mirum fuit ex tot cladibus et caedibus Philistinorum a Davide editis, nullam permanasse ad aures Achis regis. Humanitus vix fieri id poterat; sed Deus qui omnia Davidis opera dirigebat, ita haec pariter direxit, ut nil resciret Achis. Sicut enim soporem immisit in tota castra Saulis ad salvandum Davidem, cap. xxvi, vers. 12; sic hic immisit quasi inadvertentiam et caecitatem in Achis omnesque aulicos.