Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Saul instante praelio de ejus eventu sciscitatur Deum; sed eo non respondente consulit Pythonissam, quae suscitat Samuelem, qui, vers. 16, Sauli ejusque castris perniciem caedemque praedicit.
Textus Vulgatae: I Regum 28:1-25
1. Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philistiim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel; dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu, et viri tui. 2. Dixitque David ad Achis: Nunc scies quae facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus. 3. Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et ariolos de terra. 4. Congregatique sunt Philistiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam: congregavit autem et Saul universum Israel, et venit in Gelboe. 5. Et vidit Saul castra Philistiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis. 6. Consuluitque Dominum, et non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. 7. Dixitque Saul servis suis: Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum: Est mulier pythonem habens in Endor. 8. Mutavit ergo habitum suum; vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo, veneruntque ad mulierem nocte. 9. Et ait mulier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quo modo eraserit magos et hariolos de terra; quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar? 10. Et juravit ei Saul in Domino, dicens: Vivit Dominus, quia non veniet tibi quidquam mali propter hanc rem. 11. Dixitque ei mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem mihi suscita. 12. Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi? tu es enim Saul. 13. Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quae ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra. 15. Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis; siquidem Philistiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me. 16. Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te? 17. Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua, et dabit illud proximo tuo David. 18. Quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec. 19. Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manus Philistiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis. 20. Statimque Saul cecidit porrectus in terram; extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo. 21. Ingressa est itaque mulier illa ad Saul, dixitque ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tuae; nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, et ponam coram te buccellam panis. 22. Qui renuit. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem surrexit et sedit super lectum. 24. Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum; tollensque farinam, coxit azyma, 25. et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam.
Versus 2: Ambiguum Davidis Responsum
2. NUNC SCIES QUAE FACTURUS EST SERVUS TUUS. — David hic ambigue loquitur, ne Achis regem offendat, et se in vitae periculum inducat. Nam non intendebat ipse vere pugnare cum Achis contra suos Israelitas; impium enim fuisset praeliari contra patriam suam, Deique populum: neque se voluit ulcisci de Saule; unde eo caeso valde de ejus morte indoluit. Ita Abulensis.
Versus 3: Saul Abstulit Magos
3. ET SAUL ABSTULIT MAGOS — quia id jusserat Deus, Levit. xix et xx. Saul id fecit initio regni sui, ait Abulensis. Dices: Saul Pythonissam consuluit; cur ergo magos interfecit? Justinus Martyr: «Sustulit divinatrices, quod hoc facto Deum placaturum se esse ita speraret, ut sententiam suam, quae eum regno privaret, abrogaret: non quod divinatricum scelus odisset, sed quod regnum amaret.»
Versus 6: Deus Non Respondit
6. ET NON RESPONDIT EI NEQUE PER SOMNIA, NEQUE PER SACERDOTES. — Hebraice, neque per Urim, id est per pontificem indutum Rationali in quo erant Urim. Noluit Deus respondere Sauli ob ejus inobedientiam et impietatem, qua occiderat sacerdotes et Davidem persequebatur. Quare Saul, videns se a Deo sperni, confugit ad Pythonem, id est ad diabolum, juxta illud: «Flectere si nequeam superos, Acheronta movebo.»
Versus 7: Pythonissa Endorensis
7. DIXITQUE SAUL SERVIS: QUAERITE MIHI MULIEREM HABENTEM PYTHONEM, — hoc est daemonem familiarem, quem Septuaginta vocant engastrimython, id est ventriloquum, qui scilicet ex ventre mulieris quasi ex utre loquebatur (hunc enim significat hebraice ob). Hinc Apollo vocatus est Pythius, eo quod ederet oracula, ejusque ministri et ministrae vocati sunt Pythii et Pythonissae. Hinc rursum «Python» quodlibet divinationis genus significat, sive fiat per necromantiam et suscitationem mortuorum, uti hic fiebat per suscitationem Samuelis, sive per sortilegia, sive per incantationes.
Versus 11: An Verus Fuerit Samuel?
11. SAMUELEM MIHI SUSCITA. — Quaeres, an verus fuerit Samuel quem Pythonissa suscitavit? Multi negant, censentque fuisse daemonem, sive phantasma. Ita Procopius, Theodoretus, Rupertus, Tertullianus, Cyrillus, Beda et alii. Verius alii plures et potiores affirmant, quia sequentia clare id significant, et clarius Ecclesiasticus, cap. xLvi, vers. 23, ubi inter laudes Samuelis assignat hanc quod post mortem prophetarit: «Exaltavit de terra vocem suam in prophetia, ad cessare faciendum peccata.» Estque haec sententia Abulensis, Lyrani, Cajetani, S. Augustini, Basilii, Nazianzeni, Josephi, Justini Martyris, S. Ambrosii, S. Hieronymi, S. Thomae, Suarez et Bellarmini.
Versus 12: Mulier Vidit Samuelem
12. CUM AUTEM VIDISSET MULIER SAMUELEM. — Praevenit Deus incantationes Pythonissae, quae morosae et longae esse solent, ne vi earum suscitatus videretur Samuel: statim ergo roganti Sauli stitit Samuelem. Hac de causa turbata mulier exclamavit. Turbata exclamavit, eo quod videret Samuelem suas incantationes praevenisse, et necdum vocatum se sistere: sua enim veneranda et augusta specie perculit Pythonissam.
Versus 13: Deos Ascendentes
13. DEOS VIDI ASCENDENTES DE TERRA. — «Deos,» id est «Deum.» Hebraice enim est Elohim, id est Deum, id est hominem quemdam divinum, puta Samuelem: hunc enim duntaxat vidit, ut patet ex sequenti.
Versus 15: Quare Inquietasti Me?
15. QUARE INQUIETASTI ME UT SUSCITARER? — id est, cur fuisti non causa, sed occasio ut suscitarer? nam propria causa, eaque efficax suscitationis Samuelis erat Deus. Porro Samuel ait se inquietatum a Saule, quia commotus fuit et iratus indignitate modi, quo Saul per magiam eum suscitare conabatur.
Versus 19: Cras Tu et Filii Tui
19. CRAS AUTEM TU ET FILII TUI MECUM ERITIS, — in altero saeculo et vita, puta apud inferos, sed non in eadem inferni parte et loco, q. d. Tu et filii tui moriemini et apponemini ad mortuos, ac mecum eritis in loco statuque mortuorum, sed dispari sorte et receptaculo: ego enim in limbo sum, tu descendes ad gehennam. «Nec enim ibi Saul malus, ubi Jonathan bonus meruit recipi,» ait Beda.
Versus 21: Hospitalitas Mulieris
21. INGRESSA EST ITAQUE MULIER. — Hinc probabiliter opinatur Abulensis Pythonissam non fuisse praesentem eo loco et tempore, quo Saul cum Samuele loquebatur, eo quod nollet Saul ut quis se cum eo loquentem audiret. Recedente ergo Samuele, et finito ejus cum Saule colloquio, ingressa est Pythonissa ad locum in quo erat Saul.
ET POSUI ANIMAM MEAM IN MANU MEA, — id est exposui me periculo mortis, quasi maga suscitando Samuelem: sciebam enim Saulem omnes magos occidisse.