Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Achis ducit secum Davidem ad praelium contra Saulem; sed sociis ejus Philistinis de Davidis fide dubitantibus, ideoque contradicentibus, cum domum remittit.
Textus Vulgatae: I Regum 29:1-11
1. Congregata sunt ergo Philistiim universa agmina in Aphec; sed et Israel castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel. 2. Et satrapae quidem Philistiim incedebant in centuriis et millibus; David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis. 3. Dixeruntque principes Philistiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebraei isti? Et ait Achis ad principes Philistiim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israel, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam, ex die qua transfugit ad me, usque ad diem hanc? 4. Irati sunt autem adversus eum principes Philistiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in praelium, ne fiat nobis adversarius, cum praeliari coeperimus; quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris? 5. Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis? 6. Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo; et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris; et non inveni in te quidquam mali, ex die qua venisti ad me, usque in diem hanc; sed satrapis non places. 7. Revertere ergo et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philistiim. 8. Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo? 9. Respondens autem Achis, locutus est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut Angelus Dei; sed principes Philistinorum dixerunt: Non ascendet nobiscum in praelium. 10. Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum; et cum de nocte surrexeritis, et coeperit dilucescere, pergite. 11. Surrexit itaque de nocte David ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philistiim. Philistiim autem ascenderunt in Jezrahel.
Versus 3: Multis Diebus vel Annis
3. ET EST APUD ME MULTIS DIEBUS VEL ANNIS. — Hebraice, jam diebus vel jam annis, hoc est dies aliquot, imo vero annos aliquot. Unde Lyranus, Pagninus et Novatores putant Davidem pluribus annis mansisse apud Achis. Favent Septuaginta, qui vertunt, mansit apud nos dies, plurimos scilicet, hic quippe secundus annus est. Secundo, Vatablus et R. David sic exponunt: Fuit apud me multis diebus, id est quatuor mensibus, quibus aeque mihi notus est, ac si plures annos apud me mansisset. Tertio, Sanchez censet Achis hic esse mentitum, ad fidem faciendam Philisteis: idque probabile censet Abulensis et Torniellus. Quarto, planius Salianus respondet Achis respexisse ad primam commorationem David, quae ante annos sex apud ipsum inchoata fuerat, ut dictum est cap. xxvii, aut certe computasse finem anni elapsi quo ad se venerat David, et initium anni sequentis sive currentis, quo adhuc secum manebat.
Versus 4: Mira Dei Providentia
4. REVERTATUR VIR ISTE. — Nota hic miram Dei erga suum Davidem providentiam. David enim hic erat in casu plane periculoso et implexo, ut cogeretur vel Achis regis esse proditor, si in praelio ad Saulem et Hebraeos deficeret; vel patriae et civium suorum esse hostis, si contra eos pugnaret. Sed Deus nodum hunc perplexum ense quasi abscidit. Immisit enim Philisteis diffidentiam de Davidis fide, et periculi metum quod subirent, si David in praelio ad suos Hebraeos terga verteret, cum iisque arma in Philisteos converteret, uti ante fecerat. Quare jubent illum e praelio recedere, et domum remitti. Fecit id Achis magno cum honore et laude Davidis aeque ac ejus militate et commodo. David enim e praelio recedens persecutus est Amalecitas, eisque spolia quae ex sua Siceleg rapuerant, abstulit cum opima ipsorummet praeda: quod si mansisset cum Achis, facere nequivisset.
Versus 9: Bonus sicut Angelus Dei
9. SCIO QUIA BONUS ES TU IN OCULIS MEIS, SICUT ANGELUS DEI, — q. d. Summe mihi gratus es, summe mihi places, imo veneror te quasi Angelum Dei. Est comparatio et phrasis Hebraea, qua utuntur cum quempiam valde laudare et extollere volunt. Sic Jacob, ut Esau fratrem sibi infensum leniat, ei blanditur dicens: «Vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei,» Genes. xxxIII, 10. Et mulier Thecuitis pro Absalone supplicans Davidi, ait: «Sicut Angelus Domini, sic est dominus meus rex,» II Reg. xiv, 17.