Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Amalecitae succendunt Siceleg et praedas abigunt; eos David cum suis insequitur, et comessantes caedit spoliatque; mox spolia inter eos qui pugnarant, et eos qui ad sarcinas manserant, aequaliter dividit, vers. 21, ac eorum partem ad alias Judaeae urbes transmittit.
Textus Vulgatae: I Regum 30:1-31
1. Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni. 2. Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum, et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo. 3. Cum ergo venissent David et viri ejus ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos, et filias ductas esse captivas, 4. levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrymae. 5. Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli. 6. Et contristatus est David valde; volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus; confortatus est autem David in Domino Deo suo. 7. Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: Applica ad me ephod; et applicavit Abiathar ephod ad David, 8. et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? Dixitque ei Dominus: Persequere; absque dubio enim comprehendes eos et excuties praedam. 9. Abiit ergo David ipse, et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. 10. Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri; substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor. 11. Et invenerunt virum Aegyptium in agro, et adduxerunt eum ad David, dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam. 12. Sed et fragmen massae caricarum, et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus ejus. 13. Dixit itaque ei David: Cujus es tu? Qui ait: Puer Aegyptius ego sum, servus viri Amalecitae; dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius. 14. Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra Judam, et ad meridiem Caleb, et Siceleg succendimus igni. 15. Dixitque ei David: Potes me ducere ad cuneum istum? Qui ait: Jura mihi per Deum; et juravit ei David. 16. Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae, comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem. 17. Et percussit eos David a vespera usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes. 18. Eruit ergo David omnia quae tulerant Amalecitae. 19. Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum. 20. Et tulit universos greges et armenta. 21. Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant; qui egressi sunt obviam David. 22. Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda. 23. Dixit autem David: Non sic facietis, fratres mei. 24. Aequa enim pars erit descendentis ad praelium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident. 25. Et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et praefinitum, et quasi lex in Israel usque in diem hanc. 26. Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de praeda Senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de praeda hostium Domini. 27. His qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad meridiem, et qui in Jether, 28. et qui in Aroer, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo, 29. et qui in Rachal, et qui in urbibus Jerameel, et qui in urbibus Ceni, 30. et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Atach, 31. et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis, in quibus commoratus fuerat David ipse, et viri ejus.
Versus 6: David Confortatus Est in Domino
6. CONFORTATUS EST DAVID IN DOMINO DEO SUO, — id est resumpsit animum, fretus spe ac fiducia in Deum, ait Vatablus: injecit Deus hoc robur et hanc spem animo Davidis, ut, sperans se Amalecitas caesurum, eos insequeretur, eisque praedam ex Siceleg abactam extorqueret. Ubi enim humana desunt praesidia, ad divina confugere oportet. Sapienter Seneca, epist. 88: «Ego, inquit, annum faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine; qui nunquam major est quam ubi aliena seposuit; et fecit sibi pacem, nihil timendo; fecit sibi divitias, nihil concupiscendo.»
Versus 7: Applica Ephod
7. APPLICA AD ME EPHOD, — Hebraice, adduc ad me Ephod, ut scilicet eo indutus, per illud ut Pontifex pro me consulas Deum, an Amalecitas persequi debeam, necne.
Versus 13: Servus Aegyptius
13. DERELIQUIT AUTEM ME DOMINUS MEUS, QUIA AEGROTARE COEPI. — Tropologice, Eucherius: «Quid est, ait, quod Aegyptius Amalecita puer in itinere lassatus residet, nisi quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur? Hos ergo eligit Deus quos despicit mundus, quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum.»
Versus 14: Cerethi
14. ERUPIMUS AD AUSTRALEM PLAGAM CERETHI. — «Cerethi» erat certa Philistinorum regio sita ad meridiem, ex qua David collegit legiones fortissimas, inde dictas Cerethim et Pheletim, id est interfectores et liberatores, quas proinde deinceps secum semper habuit, quasi milites praetorianos et regii corporis custodes.
Versus 16: Comedentes et Bibentes
16. COMEDENTES ET BIBENTES. — Nota stratagema Davidis, quo cum paucis ex inopinato aggressus plurimos Amalecitas convivantes, omnes cecidit. Simili modo Abraham cum trecentis servis insecutus quatuor reges, noctu eos aggressus, dormientes occidit, Gen. xiv, 14.
Versus 24: Aequa Pars
24. AEQUA ENIM PARS ERIT DESCENDENTIS AD PRAELIUM, ET REMANENTIS AD SARCINAS, ET SIMILITER DIVIDENT, — quia aequaliter ad victoriam cooperati sunt; nisi enim ipsi sarcinas praeliantium custodissent, praeliantes non vicissent. Simili modo narrat Polybius, lib. X, Romanos praedam bello acquisitam non iis solis qui praelio interfuerant, sed iis quoque qui castrorum praesidio relicti erant, qui aegroti, qui ministeria publica obibant, divisisse.
Versus 25: Statutum in Israel
25. ET FACTUM EST HOC EX DIE ILLA, ET DEINCEPS CONSTITUTUM. — Pro deinceps Hebraice est mala, id est supra. Noster, Septuaginta et Chaldaeus interpretantur deinceps, significantes hanc legem a Davide, non ab Adamo coepisse.
Versus 26: Dona Senioribus Juda
MISIT DONA DE PRAEDA SENIORIBUS JUDA. — Nota hic liberalitatem Davidis, quam illi injecit Deus, ut hac munificentia sibi devinciret animos contribulium suorum, ut ipsi eum in regem sibi mox deligerent. Nam eodem die quo David praedas distribuit, Saul praelium cum Philisteis iniit, in eoque caesus occubuit, cui proinde mox in regno Judae successit David Dei consilio.