Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Philistini caedunt Hebraeos: unde Saul, ne in eorum manus incidat, gladio incumbens seipsum occidit. Mox, vers. 9, Philistini caput Saulis praecisum in Philistaeam mittunt, et arma in templo Astaroth, corpus vero in muro Bethsan suspendunt; sed illud inde auferunt viri Jabes Galaad, ac combustum sepeliunt.
Textus Vulgatae: I Regum 31:1-13
1. Philistiim autem pugnabant adversum Israel, et fugerunt viri Israel ante faciem Philistiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboe. 2. Irrueruntque Philistiim in Saul, et in filios ejus, et percusserunt Jonatham, et Abinadab, et Melchisua, filios Saul, 3. totumque pondus praelii versum est in Saul; et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis. 4. Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus; fuerat enim nimio terrore perterritus: arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. 5. Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo. 6. Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter. 7. Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem, et trans Jordanem, quod fugissent viri Israelitae, et quod mortuus esset Saul, et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt; veneruntque Philistiim, et habitaverunt ibi. 8. Facta autem die altera, venerunt Philistiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboe. 9. Et praeciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis, et miserunt in terram Philistinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis. 10. Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan. 11. Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quaecumque fecerant Philistiim Saul, 12. surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus, de muro Bethsan; veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea ibi, 13. et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
Versus 2: Filii Saulis Occisi
2. PERCUSSERUNT JONATHAM ET ABINADAB, ET MELCHISUA FILIOS SAUL. — Id Dei consilio factum, ut, omnibus filiis Saulis occisis, Davidi viam ad regnum complanaret et sterneret: nam Isboseth quartus Saulis filius, domi desidens minus videbatur bellicosus, et regno tot bellis implicito inidoneus.
Versus 4: Saul Irruit super Gladium
4. ET IRRUIT SUPER EUM. — Hinc patet Saulem seipsum occidisse. Negat hoc Josephus et R. Levi; verum hae sunt fabulae in honorem Saulis confictae. Clare enim Hebraea, Septuaginta, Chaldaea et Latina aiunt Saulem irruendo in gladium mortuum fuisse. Justum fuit hoc Dei judicium, ut Saul gladium quem injuste strinxerat in Davidem, converteret in seipsum, uti fecit Nero eodem anno, quo SS. Petrum et Paulum occiderat, imo eodem mense junio recurrente occidens seipsum.
«Gladio, inquit Hugo, quo Amalecitis contra praeceptum Domini pepercerat cap. xv, merito seipsum occidit; si qui potestate pro communi utilitate accepta, aut non utitur, aut abutitur suo se nimirum gladio confodit.» Unde et coram Amalecita cui pepercerat, occidit se, et Amalecites ipsi diadema abstulit, tulitque ad Davidem, ut dicetur cap. seq.
Ita tropologice in hora mortis passiones et vitia, quae in vita occidere et mortificare negligis, te affligent, tibique decus, pacem vitamque praesentem et aeternam auferent; hi enim sunt nostri Amalecitae.
An Saul Peccaverit Se Occidendo?
Quaeres, an Saul peccaverit se occidendo? Negant, imo Saulem ab animi magnitudine laudant Josephus et Rabbini. Sic Cato se occidit, ne victus in manus Julii Caesaris veniret, quem idcirco laudat Seneca.
Verum hanc sententiam damnat fides orthodoxa, quin et melioris notae Philosophi, ut Plato in Phaedone, et Aristoteles. Ratio est, quia homo non est dominus vitae suae, sed Deus; ergo illam sibi, imo Deo eripere nequit. Secundo, quia Deus animam et vitam nobis dedit in custodiam, ut ejus usura ad Dei obsequium et laudem utamur. Tertio, quia Deus cuique statuit diem et modum tam nascendi, quam moriendi. Quarto, quia quinto Decalogi praecepto: «Non occides,» tam, imo magis vetatur ne quis occidat seipsum, quam alium. Quinto, quia occidens se facit injuriam Reipublicae.
Vide S. Augustinum, lib. I De Civitate Dei: «Hoc dicimus, hoc asserimus: neminem spontaneam mortem sibi inferre debere velut fugiendo molestias temporales, ne incidat in perpetuas. Neminem propter aliena peccata. Neminem propter sua peccata praeterita, propter quae magis hac vita opus est, ut possint poenitendo sanari. Neminem velut desiderio vitae melioris, quae post mortem speratur, quia reos suae mortis, melior post mortem vita non suscipit.»
Porro quod Saul, Cato et similes se occiderint ad vitandam servitutem vel infamiam, indicium fuit animi non fortis et magni, sed mollis et pusillanimis. Neque ignominiam Philistinorum evasit Saul; nam mortuo ejus cadaveri illuserunt, ut patet vers. 9 et 10; imo caput Saulis praecisum in templo Dagon quasi anathema suspenderunt.
An Saul Sit Damnatus?
Quaeres, an Saul sit damnatus? Hebraei et Lyranus negant, censentque eum poenituisse et esse salvatum. Verum alii passim damnatum asserunt, ac nominatim Eucherius, Beda, Rupertus, Abulensis, Dionysius, Cajetanus, Serarius, Salianus, et S. Bernardus.
Ratio est, quia mortuus est in peccato magiae, qua paulo ante conflictum Pythonissam consuluerat, imo in flagranti delicto quo seipsum occidit, ut paenitendi nec animum, nec tempus habuerit. Quare cum Achitophel et Juda damnatus videtur. Secus est de Jonatha, qui per omnem vitam praeclare se gessit, pugnando pro Israelitis, et Davidem contra Saulem tuendo, ac mortuus est in actu meritorio, praeliendo scilicet pro patria; unde salvatus videtur.
Haec omnia confirmantur ex I Paralip. x, 13, ubi dicitur: «Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud; sed insuper etiam Pythonissam consuluerit, nec speraverit in Domino; propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.»
Pius et felix exstitit initio regni, sed impius et infelix in exitu; ut posteris esset in exemplum et speculum, quod omnes, sed praesertim reges et principes crebro intuerentur.
Versus 5: Armiger
5. QUOD CUM VIDISSET ARMIGER EJUS. — Fabulantur Hebraei armigerum hunc Saulis fuisse Doeg Idumeum, de quo cap. xxii, 18.
Versus 11: Viri Jabes Galaad
11. QUOD CUM AUDISSENT HABITATORES JABES GALAAD, TULERUNT CADAVER SAUL. — Hoc fecerunt Sauli gratitudinis ergo: Saul enim eos liberarat a Naas rege Ammon, cap. xi, vers. 1.
Versus 12: Combustio Corporum
ET COMBUSSERUNT EA. — Hebraei enim regum suorum cadavera comburebant, ne, dum pompa funeris regii multis diebus paratur, illa insepulta putrescerent. Hic ergo cadaver Saulis ante triduum occisi, ideoque foetentis, combusserunt, ac deinde ossa reliqua in nemore sepelierunt. Sic cadaver Asa regis cum aromatibus combusserunt, II Paralip. xvi, 14.
Versus 13: Septem Dies Jejunii
13. ET JEJUNAVERUNT SEPTEM DIEBUS — non tantum ob dolorem et luctum, sed etiam ut Saulis animae suffragarentur; nesciebant enim ipsum se occidisse et mortuum in peccato mortali, sed bene pieque de ejus salute sperabant. Ita Beda, qui et addit: «Hoc etiam modo pium Christianorum genus deflet eos qui, repugnantes daemonibus, labuntur in saeculo, quod est lubricum; Gelboe enim montes interpretantur lubrici montes.»
Synchronismus cum Historia Profana
Quoad Synchronismum historiae profanae, sub Samuele et Saule regnavit Athenis Codrus, qui ex oraculo audiens Athenienses in praelio fore victores, si ipse in eo occumberet, pro patria se morti caedique obtulit, itaque victoriam et imperium sua morte sancivit; tunc quoque desiit regnum Sicionium et Mycenaeum, coepitque Corinthium. Ita Eusebius in Chronic.
Mortuus est Saul biennio post Samuelem, ait Clemens Alexandrinus, Beda, Josephus, Abulensis, Salianus et alii.