Cornelius a Lapide
Index
Commentaria in Librum Secundum Samuelis sive Regum
Liber primus descripsit gesta Samuelis et Saulis regis; hic vero secundus describit gesta Davidis regis. Occasus enim Saulis fuit ortus Davidis. Eodem enim die, quo occidit Saul, exortus est David, quasi novus sol oriens Israeli, qui proinde mox Sauli in regno Judae successit.