Cornelius a Lapide

II Regum I


Index


Synopsis Capitis

David Saulis mortem, occiso nuntio qui eum se occidisse dicebat, ulciscitur; mox, vers. 17, cum toto Israele solemni pompa et carmine funebri ejus mortem luget.


Textus Vulgatae: II Regum 1:1-27

1. Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. 2. In die autem tertia, apparuit homo veniens de castris Saul, veste conscissa, et pulvere conspersus caput; et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. 3. Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi. 4. Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est, indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. 5. Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? 6. Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam; porro currus et equites appropinquabant ei, 7. et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum, 8. dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum. 9. Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est. 10. Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam; et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. 11. Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo; 12. et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonatham filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio. 13. Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum. 14. Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? 15. Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. 16. Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. 17. Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonatham filium ejus (18. et praecepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum). Et ait: Considera, Israel, pro his qui mortui sunt super excelsa tua vulnerati. 19. Inclyti, Israel, super montes tuos interfecti sunt: quo modo ceciderunt fortes? 20. Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis; ne forte laetentur filiae Philistiim, ne exultent filiae incircumcisorum. 21. Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum; quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. 22. A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathae nunquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. 23. Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi; aquilis velociores, leonibus fortiores. 24. Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. 25. Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Jonathas in excelsis tuis occisus est? 26. Doleo super te, frater mi Jonatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. 27. Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?


Versus 2: Homo Veniens de Castris Saul

2. IN DIE AUTEM TERTIA APPARUIT HOMO VENIENS DE CASTRIS SAUL. — Fabulantur Rabbini hunc hominem nuntiantem Davidi mortem Saulis fuisse filium Doeg Idumaei, sicut fingunt Doeg fuisse armigerum Saulis, qui se cum eo occidit, et dixi lib. I, cap. xxxi, vers. 4.


Versus 8: Amalecites Ego Sum

8. AMALECITES EGO SUM. — Philo, vel potius Pseudophilo, in Antiquit. Biblicis, ait Amalecitae huic nomen fuisse Edab, eumque fuisse filium Agag regis Amalecitarum, quem Samuel interfecerat; et Saulem, audito istum esse Amalecitam filium Agag, dixisse: Ecce nunc venerunt super me verba Samuelis, quando dixit: Qui natus erit ex Agag, erit tibi in scandalum; vade autem et dic David: Ego occidi inimicum tuum; et dices ei: Haec dicit Saul, ne memor sis odii mei, et injustitiae meae.


Versus 9: Sta Super Me et Interfice Me

9. STA SUPER ME, ET INTERFICE ME, — q. d. Incumbe gladio super me, eumque mihi infige, itaque me interfice. Josephus, lib. VII, cap. 1 et 2, censet adolescentem hunc dicere verum, quasi Saul prae pavore et debilitate non valens gladio suo se ipsum occidere, advocarit hunc juvenem, qui eum occiderit. Sic et R. Levi. Verum potius Sacrae Scripturae, quam huic juveni, qui Davidi adulatur, credendum est, quae lib. I, cap. xxxi, vers. 2 et 31, diserte asserit, quod Saul se ipsum occiderit. Mentitur ergo hic juvenis dicens se Saulem occidisse, ut gratiam Davidis per hostem ejus Saulem a se occisum aucupetur, inquiunt Theodoretus, Eucherius, Procopius, Angelomus, Lyranus, Abulensis, Serarius, Torniellus, Salianus et alii. Vere tamen ipse diadema Saulis detulit ad Davidem, quia peracto praelio, et caeso Saule, sponte vel casu venit in montem Gelboe, ibique Sauli diadema detraxit, inquit Abulensis et Cajetanus.

QUONIAM TENENT ME ANGUSTIAE. — Chaldaeus, tremor; Septuaginta, tenebrae; Hebraice שבץ scabats, id est, conclusio, constrictio, angustia, tum cordis, tum hostium, qui me undique cingunt. Porro scabats, significat quoque vestem ocellatam, quasi ocellis inclusam et conclusam, qualis est lorica reticulata militum, et Ephod pontificis, sicque hic accipiunt Rabbini; sed varie. Primo enim R. Levi exponit de lorica reticulata Saulis, q. d. Saul: Occide me, quia ego me transfodere nequeo ob loricam reticulatam qua tegor. Secundo, alii exponunt de loricis hostium, q. d. Cingunt et constringunt me loricati hostium equites; unde et Tigurina vertit, apprehendit me corona, scilicet equitum. Tertio, alii in Midras explicant de Ephod pontificis, q. d. Tenent et terrent me sacerdotes, et pontifex Achimelech quos injuste cap. XXII, occidi: hi a me poenas exigunt, quasi Saul ex sceleris conscientia cognoverit se adigi ad necem, ob caesos sacerdotes. Addit Abulensis, Quaest. V, Saulem vidisse umbras et spectra sacerdotum vestibus sacerdotalibus indutorum, quae ipsum terrebant; verum planius Noster scabats vertit, angustia; unde ei consentit Chaldaeus et Septuaginta. Hinc et Vatablus vertit, apprehendit me tremor, vel trepidatio.

ET ADHUC TOTA ANIMA MEA IN ME EST, — q. d. Licet vehementer vulneratus sim a sagittariis, ut dictum est cap. xxxi, vers. 3, tamen adhuc totus vivo, metuoque ne vivus in manus hostium incidam, illique me probrose excrucient et necent; tu ergo cito transfode et occide me. Alludit ad morem mortuorum: hi enim sensim per partes emoriuntur. Primo enim anima recedit ab oculis, ut non videant; inde ab auribus, ut non audiant, et ita pedetentim recedit a caeteris partibus, donec ipsum cor deserat; quo facto homo plene moritur. Unde Aristoteles: Cor, inquit, in homine est primum vivens, et ultimum moriens. Ex adverso oculi sunt ultimum vivens, et primum moriens: in embryone enim, ultimo formantur oculi. Hinc Seneca, epist. 30: Senilis, ait, anima in primis labris est, nec magna vi distrahitur a corpore. Nam, ut ait S. Ambrosius: Mors senibus prae foribus est, juventus in insidiis.


Versus 14: Ut Occideres Christum Domini

14. UT OCCIDERES CHRISTUM DOMINI, — puta Saulem, qui a Domino per Samuelem chrismate, sive oleo, unctus erat in regem Israelis, ideoque quasi sacer erat et inviolabilis.


Versus 16: Sanguis Tuus Super Caput Tuum

16. SANGUIS TUUS SUPER CAPUT TUUM, — q. d. Sanguinis tui effusionem tibi tuoque capiti imputa, quia fassus es te occidisse Saulem regem: par enim est ut sanguinem Saulis, quem fudisti, tuo sanguine et morte luas. Haec enim est lex talionis a Deo sancita. Dices: Volenti non fit injuria; Saul autem volebat et rogabat occidi. Respondeo primo, Saul non poterat hoc velle, nec poterat hic cedere jure suo; secundo, esto hic Sauli volenti occidi proprie non fieret injuria; fiebat tamen injuria Deo, qui erat dominus vitae Saulis; et reipublicae cujus caput erat Saul. Ita S. Thomas, III part., Quaest. XLVII, art. 6, ad 3.

Quaeres, an licite David Amalecitam hunc occidi jusserit, cum nondum esset rex, nec haberet auctoritatem regiam? Respondeo affirmative. Habuit enim hanc potestatem, quia sciebat post mortem Saulis regnum ad se pertinere ex dispositione Dei. Ad hoc enim in regem unctus erat a Samuele, ut Sauli a Deo rejecto, vel adhuc vivo, ut volunt nonnulli, vel potius morienti, in regno succederet. Ita Abulensis, Cajetanus, Serarius et alii. Adde Davidem a Saule fuisse auctoratum belli ducem, ut contra hostes Israelis pugnaret, eosque occideret: hostis autem erat hic Amalecita, quia regem Israelis se occidisse fatebatur. Denique jusserat Deus omnes Amalecitas occidi, ut audivimus cap. xv; ac reus ipse Davidem pro rege et judice agnoscebat, utpote ad quem diadema, regiae dignitatis insigne, detulerat.


Versus 18: Ut Docerent Filios Juda Arcum

18. ET PRAECEPIT UT DOCERENT FILIOS JUDA ARCUM. — Chaldaeus habet, sagittare arcum. Unde Beda, Lyranus, Abulensis, Vatablus, Salianus et alii sic explicant: Praecepit ut filii Juda docerentur artem militarem, scilicet artem sagittandi, quia usus sagittarum tum erat usitatissimus; tribuique Juda hoc tempore oportebat esse propugnaculum totius populi contra Philisthaeos victores, q. d. Hortatus est eos ne in adversis animos despondeant, sed ad futura bella se praeparent, ne sicut nunc a Philisthaeis arte sagittandi victi fuerant — quippe ab iis ipse Saul fuerat vulneratus, totusque exercitus in fugam versus — ita in posterum.

Sed aptius cum Serario, Sanchezio et Mariana, per arcum intellige ipsum planctum, sive threnum et epicedium Davidis; hujus enim titulus erat arcus, eo quod in eo arcus et fortitudo bellica Saulis et Jonathae laudaretur. Simili modo Psalmi suos habent titulos a quibus denominantur. Sic apud Graecos Ode quaedam dicta est Harmodium, quia heroica facta Harmodii celebrat. Aliae Odae dictae sunt Daphnis et Nioce, quia eos dilaudant. Aliae vocantur fistula et scutum, apud Theocritum; sic psalmos et hymnos in Ecclesia cani solitos vulgo vocamus: Te Deum laudamus, Magnificat, Benedictus, De profundis, Miserere, ab eorum initio et titulo sive argumento. Id ita esse patet primo, quia alioqui nulla est hic connexio; quid enim arcus faciet ad planctum Davidis? Secundo, quia in Septuaginta habetur Davidem edidisse non simpliciter threnum, sed threnum hunc, seu, ut Noster, hujusmodi; deinde in iisdem nullum aliud nomen quod arcui respondeat, praeter threnum. Adhaec subjungitur David ideo dixisse, ut doceret filios Juda; quam rem? ipsum scilicet, quem solum nominarunt, threnum. Tertio, tradidit Josephus Judaeos ita diligenter threnos istos didicisse, ut ad sua usque tempora haeserint. Quarto, quia simili modo Jeremias imminente excidio Hierosolymae jubet ut filios doceant threnum, et modum plangendi: Docete, inquit cap. IX, vers. 20, filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum. Tales sunt threni Jeremiae. Quinto, quia moris fuit hujusmodi carmina docere et discere, ut patet Deuteron. cap. XVII, et II Paral. xxxv, 25, ubi dicitur Jeremias dictasse threnos de morte Josiae regis: Cujus, inquit, omnes cantores atque cantatrices usque in praesentem diem, lamentationem super Josiam replicant.

Tropologice S. Hieronymus, et ex eo Rupertus: David, inquit, dixit ut Dominus doceret filios Juda arcum, id est reges Juda doceret fortitudinem, ut fortes et intenti essent in timore Domini, et in praeceptis Dei, ne per inobedientiam reges Juda a fortitudine et timore Domini, sicut Saul, recederent, et eo modo quo ipse perierat, perirent. Fortitudo enim deest omnibus qui tentationibus cedunt et in peccata corruunt; si enim fortiter iis resisterent, non peccarent. Quare qui tentatur, maxime eget fortitudine, quam precibus impetrare debet a Deo.

SICUT SCRIPTUM EST IN LIBRO JUSTORUM. — Liber Justorum, ait S. Hieronymus, est liber Samuelis, ubi continentur Prophetae justi, Samuel videlicet, Gad et Nathan; in quo libro scriptum esse perhibetur, qualiter Saul recedens a timore per inobedientiam suam periit. Verum incongruum est ut idem liber et auctor citet seipsum; quare alius hic liber esse videtur. Quis et qualis fuerit dixi, Josue x, 13. In hoc ergo libro totus hic Davidis threnus et epicedium Saulis conscriptus fuit, cujus pars duntaxat hic recensetur.

CONSIDERA, ISRAEL, PRO HIS QUI MORTUI SUNT SUPER EXCELSA (excelsos montes Gelboe) TUA VULNERATI.


Versus 19: Inclyti, Israel, Super Montes Tuos Interfecti Sunt

19. INCLYTI, ISRAEL, SUPER MONTES TUOS INTERFECTI SUNT: QUOMODO CECIDERUNT FORTES? — Hic versus in re et sensu idem est cum priore. Unde pro his duobus versibus, unus duntaxat est in Hebraeo, Septuaginta et Chaldaeo. Quare duplex hic versus ortus est ex duplici versione textus hebraici. Prior ex versione Aquilae (quam sequitur Procopius), ideoque eum nonnulli codices Vulgatae editionis, ut Regii, omittunt; posterior ex versione S. Hieronymi. Hebraea ad verbum habent: decus Israelis in excelsis tuis vulneratum est; quomodo corruerunt heroes? Ita Vatablus. Alloquitur David terram Israel, q. d. O inclyta terra Israel, in tuo monte Gelboe vulneratus occubuit Saul cum Jonatha, qui erat decus, desiderium et gloria (haec omnia enim significat צבי tsebi) tua; hi duo enim erant invicti tui heroes. Chaldaeus vertit, steterunt super Israel, super domum fortitudinum vestrarum elevati sunt occisores, quomodo ceciderunt fortes? Septuaginta Romana habent, sta, Israel, super mortuos tuos, in excelsis vulneratos; quomodo ceciderunt potentes? Pro sta, Graece est στήσαι, q. d. insiste et incumbe fixe in hanc considerationem; Aquila ἀκριβῶσον, id est diligenter expende. Est hoc carmen spiritu militari conscriptum, utpote a Davide milite de robustis militibus Saule et Jonatha.


Versus 21: Montes Gelboe

21. MONTES GELBOE, NEC PLUVIA, NEC ROS VENIANT SUPER VOS, NEQUE (in vobis) SINT AGRI PRIMITIARUM, — ex quibus fructus nascantur, quorum primitiae Deo ex lege offerantur. Montes Gelboe in longum porrecti ab Occidente in Orientem per undecim leucas, sunt in confinio dimidiae tribus Manasse et tribus Issachar, quorum initium est ab urbe Jesrahel, et fere usque ad Jordanem pertingunt. Videtur David maledicere et sterilitatem imprecari montibus Gelboe, id est creaturae irrationali, non quatenus creatura Dei est, sed quatenus illa fuit occasio et locus tantae cladis Saulis et Hebraeorum; quod non est peccatum. Vide D. Thomam, II II, Quaest. LXXVI, art. 2.

Audi S. Ambrosium, lib. II De Cain, cap. VIII: Natura, inquit, ex innocentis soli damnatione, ostendit futura supplicia noxiorum; propter igitur hominum peccata, et ipsa elementa damnantur. Denique David montibus Gelboe perpetuae sterilitatis poenam optavit.

Simili modo Job, cap. III, maledixit diei nativitatis suae, aeque ac Jeremias, cap. xx, vers. 14, eo quod illa sibi tot malorum fuisset occasio et aperta: vide ibi dicta. Addit S. Gregorius, lib. IV Moral. cap. IV, per montium sterilitatem, homines, puta Judaeos, puniri; hi enim sua iniquitate meruerunt ut rex eorum ibidem occideretur.

Verum tamen est Davidem hic vere et serio montibus Gelboe non maledixisse, nec eis imprecatum fuisse sterilitatem; sed lusisse militariter, ut animi dolorem significaret, q. d. Aequum et dignum esset, ut vos, o montes Gelboe, in memoriam tantae cladis privaremini semper rore et pluvia, ac frugibus et fructibus, eo quod in vobis haec clades peracta sit. Ita Abulensis, Cajetanus et alii.

Porro Rabanus et Glossa dicunt hanc exsecrationem fuisse quasi vaticinium, quod reipsa completum sit. Nam montes Gelboe fuisse antea valde fertiles, postea summe steriles; idque sentire videtur S. Ambrosius, lib. III Offic. IX. Certum enim est montes Gelboe multis in locis esse petrosos, aridos et steriles, teste Bredenbachio, Adrichomio et aliis terrae sanctae Chorographis. Verum alii asserunt montes hos tales fuisse ante Davidem: alii censent sterilitatem hanc eis obtigisse a tempore Eliae, qui toti Israeli sterilitatem et siccitatem sua imprecatione induxit III Reg. XVII, 1. Ita Magister Hist. Scholast. Porro Abulensis asserit se nosse viros, super quos in monte Gelboe pluvia ceciderit.

Allegorice S. Gregorius, lib. IV Moral. cap. IV: Gelboe, inquit, interpretatur decursus; per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri mediatoris exprimitur: non immerito per Gelboe montes superba Judaeorum corda signantur, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur.

Porro Pagninus in Nomin. Hebr.: Gelboe, inquit, hebraice idem est quod acervus tumoris, vel, inflationis; ibi enim cadunt et ruunt impii, uti superbus Lucifer e summo coelorum, ideoque in Gelboe caesus est Saul.

Mystice S. Bernardus, serm. 54 in Cant., per montes Gelboe, accipit daemones, item tepidos et irreligiosos; hi enim sunt aridi et steriles gratiae et bonorum operum. Audi S. Bernardum: Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet. Quam miser, cum suspicit coelos, in quibus innumeros montes intuetur divina claritate fulgentes, divinis laudibus resultantes, sublimes in gloria, abundantes in gratia! Quam miserior, cum respicit terram, montes nihilominus quamplurimos de populo acquisitionis habentem, fide solidos, spe excelsos, charitate spatiosos, cultos virtutibus, bonorum operum fructibus refertos, de rore coeli, tanquam de saltu sponsi quotidianam capientes benedictionem?

Pergit deinde S. Bernardus, idque exaggerat: Cum quanto putamus dolore et rancore aspiciat ille cupidissimus gloriae, istos in circuitu suo tam gloriosos montes, cum se et suos e regione incultos, tenebrosos, bonis omnibus infecundos despiciat, ita ut se sentiat esse opprobrium hominum, et Angelorum qui omnibus exprobrat, secundum illud in Psalmis: Draco iste quem formasti ad illudendum ei!

NEQUE SINT AGRI PRIMITIARUM, — id est fructuum, e quibus Deo seligantur et offerantur primitiae. Chaldaeus vertit, challeta (pro quo Interpres Latinus in Bibliis Regiis perperam posuit Halcha) id est placenta vel collyrida quae offerebatur quasi fructuum primitiae.

QUASI NON ESSET UNCTUS OLEO, — supple Saul, qui unctus fuerat a Samuele in regem. Aliqui to unctus referunt ad clypeus — unde R. Salomon et Vatablus censent in creatione regis, non solum regem, sed et clypeum ejus, solere ungi oleo, ut ex hac unctione fieret lubricus ad excutiendum tela hostium; sed sic omnium militum clypei debuissent ungi, uti recte id confutans argumentatur Abulensis, qui quoque clypeum regis ungi solitum asserit; sed alia de causa, scilicet ut ejus dignitas aeque ac fortitudo bellandi hac unctione repraesentaretur, q. d. Clypeus Saul olim unctus oleo, jam adeo sanguine hostium perunctus est, ut prior illa Dei unctio in eo non appareat; atque perinde ac si non esset unctus oleo. Favet Isaias, cap. XXI, vers. 5, dicens: Surgite, principes, arripite (Hebraice ungite) clypeos, ut scilicet sint politi, tersi et fulgentes. Unde Chaldaeus vertit, tergite et lucida facite arma. Vide ibi dicta.


Versus 22: Sagitta Jonathae Nunquam Rediit Retrorsum

22. A SANGUINE INTERFECTORUM, AB ADIPE FORTIUM, SAGITTA JONATHAE NUNQUAM REDIIT RETRORSUM, — sed penetravit corpora hostium etiam fortissima et pinguissima, eosque sanguine suo cruentavit, transfixit et interemit, q. d. Jonathas et Saul suis sagittis et gladiis multum sanguinis elicuerunt et fuderunt, multosque vulnerarunt et occiderunt. Minus recte ergo nonnulli, to a sanguine interfectorum, ab adipe fortium, referunt nectuntque cum versu praecedenti, quasi haec verba dent causam cur pluvia et ros super montes Gelboe descendere non debeant, scilicet ob effusum sanguinem Saulis, Jonathae et Hebraeorum, qui in eis interfecti sunt. Porro Saul facile erat septuaginta annorum, Jonathas plus quam quadraginta; nam mox frater ejus junior, scilicet Isboseth, Sauli in regno succedens erat quadraginta annorum, ut audiemus cap. II, vers. 10.


Versus 23: In Morte Quoque Non Sunt Divisi

23. IN MORTE QUOQUE NON SUNT DIVISI, — q. d. Saulem et Jonatham sicut sociavit vita, ita et mors. Amici enim gaudent simul vivere, et simul mori, quia anima amantis magis est in amico amato, quam in amante. Sic apud Gallos celebrantur Soldurii, quasi fortissimi milites, qui sibi mutuo fidem jurabant in praelio, ut vel vincerent, vel simul occumberent, teste Caesare, lib. V De Bello Gallico.

Symbolice, Ecclesia in officio Ecclesiae haec verba adaptat SS. Apostolis Petro et Paulo, qui eodem die, mense et anno a Nerone martyrio laureati sunt: Gloriosi, inquit, principes terrae, quomodo in vita sua dilexerunt se, sic et in morte non sunt separati.

Aquilis velociores, leonibus fortiores. Est hyperbole, q. d. Saul et Jonathas erant velocissimi et fortissimi. Simile epitaphium suo Daphnidi, id est, Julio Caesari viginti tribus vulneribus in curia confosso, vel Quintilio Varo, cum tribus legionibus in Germania caeso, dat Virgilius, Eclogas, ubi inter caetera ita de eo canit:

Daphni tuum Poenos etiam ingemuisse leones / Interitum, montesque feri sylvaeque loquuntur. / Daphnis et Armenias curru subjungere tigres / Instituit, etc.

Et inferius asserit eum in coelum inter Deos translatum:

Candidus insuetum miratur limen Olympi, / Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis, etc. / Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt.


Versus 26: Amabilis Super Amorem Mulierum

26. AMABILIS SUPER AMOREM MULIERUM. — Amorem accipe vel active, q. d. Quantum mulieres amare solent suos sponsos et filios, tantum ego amavi te, o Jonatha; vel passive, q. d. Quantum mulieres amari solent a sponsis et filiis, tantum et amplius tu mihi eras amabilis in deliciis et dilectus. Ita Theodoretus.

Moraliter, vide hic, mirare et imitare, quam David tot injuriarum Saulis fuerit immemor, quamque de ejus, licet sibi inimicissimi, morte non sit gavisus, sed eam tam serio luxerit, et tam eleganti epicedio honestarit, ideoque meruit ei in regnum succedere, ac favorem tribus Juda sibi conciliavit, quae illico eum in regem suum unxit.

Quocirca S. Chrysostomus, hom. De Virtute et vitiis, docet invidiam Saulis nocuisse ipsi Sauli, non Davidi; ipsa enim Sauli infamiam et necem, Davidi vero gloriam et regnum peperit: Vulgus, inquit, nescit quanto caeteris miseriores habendi sunt, qui, dum aliis nocere existimant, seipsos gladiis transverberant: quod suprema prorsus amentia est, seipsum percutere, et hoc ipsum nescire; sed cum alium injuria credat afficere, tum vero seipsum omnino jugulare. Id deinde demonstrat exemplo et antithesi Saulis et Davidis: Nonne hic molestia et iniquo daemone angebatur; ille autem vel sole clarior erat in trophaeis; et qua Deum praecipue colebat, ingenti pietate super aethera notus? Nonne hic tabescebat invidia: ille vero, dum facile omnia ferret, omnes sibi charitate vinciebat? Causam subjicit: Quia hic (Saul) milites tremendos armis, ille, scilicet David, vero justitiam innumeris legionibus validiorem, sociam sibi et auxiliarem asciverat. Idem Chrysostomus, tom. II De Saule et Davide: Si mille, inquit, habuissent vitas, an non prompte impendissent pro suo duce, tam ex reverentia quam hosti praestitit, reipsa perspectum habentes, quam benevolum animum gereret erga suos? Caeterum, qui mitis ac mansuetus est in eos a quibus molestia affectus est; multo magis erit erga benevolos eum affectum gesturus. Quae profecto res fuit illi maximum securitatis pignus. Et paulo post: Davidi, inquit, non jam ut homini, sed ut Angelo parebant.

Denique S. Ambrosius in Apolog. Davidis, cap. VI: Inimici, inquit, ultus est mortem, flebiliter satis deploravit interitum; et debitum sibi imperium quo solo docuit omnes homines ad non praeripiendum regnum, etiamsi debeatur, sed exspectandum, ut suo tempore deferatur. Utinam hunc virum imitati essent posteri! non tantas bellorum pertulissemus acerbitates.