Cornelius a Lapide

II Regum II


Index


Synopsis Capitis

David in Hebron ungitur rex super tribum Juda, caeteris vero undecim tribubus Abner, vers. 8, regem creat Isboseth Saulis filium. Mox, vers. 14, Abner et Joab per duodecim utrimque milites duellum, indeque bellum ineunt, in quo vincunt Joabitae; Asael, persequens Abner, vers. 19, ab eo hasta confeditur. Denique Joab, rogante Abner ne se suosque ad desperationem, quae victori periculosa est, adigat, canit receptui.


Textus Vulgatae: II Regum 2:1-32

1. Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. 2. Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli; 3. sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. 4. Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad, sepelissent Saul. 5. Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. 6. Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem; sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud. 7. Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi. 8. Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, 9. regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum. 10. Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Juda sequebatur David. 11. Et fuit numerus dierum quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Juda septem annorum et sex mensium. 12. Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon. 13. Porro Joab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt, hi ex una parte piscinae, et illi ex altera. 14. Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. 15. Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. 16. Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius, Ager Robustorum, in Gabaon. 17. Et ortum est bellum durum satis in die illa; fugatusque est Abner, et viri Israel, a pueris David. 18. Erant autem ibi tres filii Sarviae, Joab, et Abisai, et Asael; porro Asael cursor velocissimus fuit quasi unus de capreis quae morantur in silvis. 19. Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dexteram neque ad sinistram omittens persequi Abner. 20. Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asael? Qui respondit: Ego sum. 21. Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum. 22. Rursumque locutus est Abner ad Asael: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. 23. Qui audire contempsit, et noluit declinare; percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco; omnesque qui transibant per locum illum in quo ceciderat Asael, et mortuus erat, subsistebant. 24. Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit, et venerunt usque ad Collem aquaeductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon. 25. Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner, et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. 26. Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos? 27. Et ait Joab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. 28. Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen. 29. Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa, et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon venerunt ad castra. 30. Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele. 31. Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. 32. Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethlehem; et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.


Versus 1: Consuluit David Dominum

1. CONSULUIT DAVID DOMINUM, — per Urim, puta per Abiathar pontificem indutum Rationali, in quo erant Urim et Tummim, ut saepius dixi.

IN HEBRON. — Jubet Deus Davidi ut eat in Hebron, quia ibi, ait Procopius, vixerant et sepulti erant Patriarchae, eratque tum Hebron metropolis tribus Juda; ut scilicet in ea David consecraretur rex, in eaque consecratus a tota deinde tribu facile ut rex acceptaretur.


Versus 3: Manserunt in Oppidis Hebron

3. ET MANSERUNT IN OPPIDIS HEBRON, — puta in urbibus Hebroni vicinis, et ab Hebrone dependentibus, quae alibi vocantur filiae.


Versus 4: Viri Juda Unxerunt David

4. VENERUNTQUE VIRI JUDA, ET UNXERUNT IBI DAVID, — quasi contribulem suum; maluerunt enim Davidem utpote suae tribus, regnare, quam Isboseth filium Saulis, qui erat ex tribu Benjamin. Sciebant enim Jacobum patriarcham tribui Juda regnum assignasse, Genes. cap. XLIX, vers. 10. Sciebant insuper Davidem jam pridem a Samuele unctum fuisse in regem, tot tantasque de hostibus retulisse victorias: qua de causa multi ex aliis tribubus, deserto Isboseth, ad Davidem transierunt, quorum numerus recensetur, I Paralip. cap. XII.


Versus 6: Retribuet Vobis Dominus Misericordiam

6. ET NUNC RETRIBUET VOBIS QUIDEM DOMINUS MISERICORDIAM ET VERITATEM. — Hebraice, pietatem et fidelitatem, ut scilicet sicut vos utramque exhibuistis Sauli regi vestro in auferendo et sepeliendo ejus corpore; sic et utramque vobis rependat Deus, ac vobis se pium et misericordem aeque ac fidelem in remuneranda vestra virtute exhibeat. Nota: Misericordia et veritas significant omne opus virtutis, tam liberale (qualis est misericordia) quam debitum (qualis est veritas) id est aequitas et fidelitas et justitia.


Versus 8: Abner Regem Constituit Isboseth

8. ABNER AUTEM FILIUS NER PRINCEPS EXERCITUS SAUL (ejusque consobrinus; nam Ner pater Abner erat frater Cis, qui erat pater Saulis). TULIT ISBOSETH FILIUM SAUL, ET CIRCUMDUXIT EUM PER CASTRA. — Hebraice est מחנים Machanaim, id est castra, ut vertit Noster et Septuaginta. Verum Chaldaei, Serarius et Vatablus, Machanaim accipiunt ut nomen proprium loci, in quo Jacob vidit castra Angelorum se contra Esau defendentium, ideoque locum vocavit Machanaim, id est castra, Gen. cap. XXXII, vers. 2, quasi in eodem loco, utpote tam celebri et sancto, in regno unctus sit Isboseth ab Abner ad populi favorem illi conciliandum: unde et ibidem regiam sedem constituit, ait Josephus.


Versus 9: Rex Super Galaad et Israel Universum

9. REGEMQUE CONSTITUIT SUPER GALAAD, ET SUPER GESSURI, etc., ET SUPER ISRAEL UNIVERSUM. — Pro Gessuri Hebraei, Septuaginta et Chaldaea legunt, Assuri. Gessuri erat regio trans Jordanem in Manassensium ditione, sed Manassenses Chananaeis in Gessuri degentibus praevalere non potuerunt: unde ex Gessuri quasi Israelis hoste praedas egit David, ut audivimus libro I, cap. XXVII, vers. 8, indeque abduxit filiam regis, quam sibi in uxorem ascivit, et ex ea genuit Absalonem, qui proinde occiso Amnon fratre suo Davidis patris iram fugiens, se contulit ad regem Gessuri quasi ad avum suum maternum, ut audiemus cap. III, vers. 3, et cap. XIII, 37. Quare Isboseth nomine tenus factus fuit rex Gessuri, non reipsa.

ET SUPER ISRAEL, — hoc est, super caeteras undecim tribus. Hic ergo facta est regni Israelis divisio et schisma. David enim creatus fuit rex tribus Juda, Isboseth vero caeterarum undecim; unde et postea schisma hoc renovatum fuit sub Roboam nepote Davidis; huic enim adhaesit sola tribus Juda, caeterae vero tribus elegerunt sibi regem Jeroboam. Illud dictum est regnum Juda, hoc regnum Israel, nomine communi scilicet majori tribuum parti appropriato.

Porro Abulensis, Serarius et alii excusant Isboseth a tyrannide et invasione regni, eo quod illud ipsi haereditario jure deberetur: licet enim David unctus esset a Samuele in regem, tamen illa unctio occulta erat, nec publicata authentice, ita ut Isboseth teneretur ulli credere et Davidi regnum paternum cedere. Unde et David cap. IV, vers. 11, eum vocat virum innoxium, et ejus caedem ultus est. Similiter excusant Abner, cujus pariter necem vindicavit David morte Joab; alioqui enim Abner graviter peccasset procurando Isboseth regnum, si scivisset illud Davidi a Deo esse datum, imo si postea id rescivisset, licite non potuisset Isboseth regem fovere et defendere; sed debuisset eum monere ut Davidi cederet regnum. Porro fabula est R. Salomonis, quod, cum populus Davidem vellet regem, Abner probarit Isboseth deberi regnum ex Genes. XXXV, 18, ubi Jacob filium a Rachele in partu moriente vocatum Benoni, id est filium doloris, nuncupat Benjamin, id est filium dexterae. Dextera enim symbolum est regis et regni; Isboseth enim et Saul erant prognati ex Benjamin, David vero ex Juda.


Versus 10: Duobus Annis Regnavit

10. ET DUOBUS ANNIS REGNAVIT. — Hinc R. Salomon et Hebraei in Seder Olam cap. XIII, censent Isboseth duobus tantum annis regnasse, ita ut iis exactis illo occiso, undecim tribus caruerint rege per annos quinque cum dimidio, quibus finitis Davidem sibi in regem crearunt.

Sed verius est Isboseth totidem annis regnasse in Israel, quot annis David regnavit in Juda, scilicet annos septem cum dimidio; nam mortuo Isboseth, statim in regnum illi successit David, tamque in Juda quam in caeteris tribubus omnibus regnavit. Unde et Josephus asserit undecim tribus, statim post caedem Isboseth, sibi in regem elegisse Davidem. Quod ergo hic dicitur, Isboseth duobus annis regnasse, intellige, tranquille et pacifice, antequam Davidem bello lacesseret; hoc enim fecit post biennium, uti narratur vers. 12. Porro bellum hoc utrimque duravit quinque annos cum dimidio usque ad mortem Isboseth; unde cap. III, vers. 1, dicitur: Facta est longa concertatio inter domum Saul et inter domum David, puta inter Isboseth et David.


Versus 14: Surgant Pueri et Ludant

14. DIXITQUE ABNER AD JOAB: SURGANT PUERI (juvenes bellicosi), ET LUDANT CORAM NOBIS. — Ludant lusu militari et duello, hoc est duellent inter se. Duellum enim speciem lusus et ludicri spectaculi curiosis spectantibus exhibet: ideoque Romae populo pugnae gladiatorum duellantium in amphitheatro quasi ludi exhibebantur. Rursum, duellum vocatur lusus, quia in eo duellantes ostendunt quam sint periti artis gladiatoriae, quam nobiles quasi lusum exercent, et exercendo addiscunt. Ita Vatablus. Tertio, quia Abner duellum hoc non tam ad victoriam, quam ad lusum militarem referebat, scilicet ut ostenderet suos milites esse fortiores militibus Davidis et Joab. Ita Josephus. Quarto, quia duellum hoc erat quasi velitatio et prolusio ad bellum et praelium generale, quod illico secutum est, ut patet ex seq.; ac forte, inquit, Serarius, et quasi divinatorium quoddam victoriae indicium, quo Germani uti olim solebant, uti tradit Cornelius Tacitus, lib. De Moribus Germanorum: Est, inquit, et alia observatio auspiciorum, quae gravium bellorum eventus explorant. Ejus gentis, cum qua bellum est, captivum quomodo interceptum, cum electo popularium suorum patriis quemque armis committunt, victoria hujus vel illius pro praejudicio accipitur.

Porro peccavit Abner, tum quia volens fortitudinem suam ostentare, aeque ac regni Isboseth, primus provocavit Joabum ad duellum et bellum, unde justo Dei judicio in eodem caesus victusque est; peccavit et Joab, sed minus, quia consensit duello et bello, ac morti injustae eorum, qui in eo occidendi erant; necdum enim praecesserat justa belli causa, verbi gratia, damna vel injuriae ab Abner vel Isboseth illatae. Bellum enim capessere non licet, nisi justa et gravi de causa. Ita Abulensis. Si tamen Abner prior invasisset Joabum, licite potuisset, imo debuisset Joab se ac regem suum Davidem defendere, ac vim vi repellere: sed id non fecit Abner.


Versus 16: Apprehensoque Unusquisque Capite Comparis Sui

16. APPREHENSOQUE UNUSQUISQUE CAPITE COMPARIS SUI. — Josephus, Rabanus et Angelomus, to unusquisque restringunt ad eos qui erant ex parte Joab, hos enim singulos apprehenso capite comparis sui, id est sui antagonistae ex parte Abner, eos transfodisse, ita ut salvi et victores fuerint Joabitae, caesi vero omnes et soli Abneritae. Verum alii passim to unusquisque generatim ut sonat accipiunt, tamque ad Abneritas, quam ad Joabitas referunt, ita ut omnes ad unum caesi sint, et utrimque mutuis vulneribus conciderint. Talis fuit Cadmaea pugna. Fabulantur enim Poetae Cadmum Agenoris filium et Thebarum conditorem, cum vidisset socios a dracone interfectos, draconis dentes secuisse, ex quibus orti se mutuis ictibus confoderent.


Versus 17: Ortum Est Bellum

17. ET ORTUM EST BELLUM. — Ecce hic duellum transit in acre bellum totale; unde ad illud fuit quasi ludus et praelusio, ut dixi.


Versus 18: Porro Asael Cursor Velocissimus Fuit

18. PORRO ASAEL CURSOR VELOCISSIMUS FUIT. — Josephus ait Asaelem adeo fuisse velocem, ut non tantum homines, sed et equos cursu superaret, quales etiamnum sunt in Hibernia et India. S. Bachiarius, epist. De lapsis: Asael, inquit, velox sicut cervus a Scriptura esse perhibetur, ob hoc, credo, quod incoinquinati corporis puritas donum ei velocitatis indulserat; corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, Sap. IX, 15; et colligit hanc Asaelis puritatem ex eo quod cum cervo, ut ipse legit, comparetur: Velox, inquit, erat sicut cervus, id est, qui non solum perspicacia mentis, inimici laqueos evitabat, verum etiam serpentum, id est, adversariarum virtutum interfector existit. Nam cervus et visus acumine excellit, et perpetuas cum serpentibus inimicitias exercet.

Tropologice, Asaeles sunt, qui procurrunt alacres ad quaevis charitatis officia, qualis fuit Cardamas, quem S. Paulus, epist. 5 ad Amandum, Asaeli comparans, ei dat pedes cervorum. Nam positus est, inquit, in tantae ministerio charitatis, ut in libertate serviat, in senectute discurrat, et requiem vacationis emeritae malit in peregrinationis labore quam in domestica sede consumere; quia pigrorum vias spinis stratas calcare declinat, ne convertatur in aerumnam, dum ei de inertiae infructuoso otio miserae sollicitudinis spina configitur. Exultat itaque impiger ad currendam viam, ne illi segne otium conterenti, pedissequa pigrorum inopia tanquam bonus cursor occurrat.


Versus 23: Percussit Eum Abner Aversa Hasta in Inguine

23. PERCUSSIT ERGO EUM ABNER AVERSA HASTA IN INGUINE. — Hebraice, in quinta, scilicet costa, ubi resident jecur et fel. Tropologice, Asael repraesentat nimis ferventes, praecipitantes et furentes, qui non directe sed indirecte, et ex obliquo reprimendi sunt; nam ut ait S. Gregorius, III part. Pastor. Admonit. 17, et ex eo Angelomus et Eucherius: Ex mucrone (directe) percutere, est impetu apertae increpationis obviare; aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem tranquille ex quibusdam tangere et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occubuit, quia commotae mentes dum parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo, quod se erexerant, statim cadunt.

Unde Abner hebraice idem est quod patris lucerna, qualis est prudentia lenis et mansueta corripientis.


Versus 26: Periculosa Sit Desperatio

26. AN IGNORAS QUOD PERICULOSA SIT DESPERATIO? — Milites enim desperati acerrime pugnant ut vel vincant, vel, si vincantur, ne inulti moriantur, sed care vitam suam hosti vendant: quare ex desperatione nascitur spes victoriae, imo desperatio saepe est causa victoriae. Quocirca praeclari duces hoc habent principium: Cum desperato ne pugna. Fugienti hosti aureum sterne pontem. Ita Tryphon, occiso Jonatha, non fuit ausus aggredi paucos ejus socios desperatos. Nam videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt, 1 Machab. XII, 15. Nec Lysias cum multis Judam Machabaeum cum paucis invadere sustinuit. Audi Scripturam ibidem, cap. IV, 35: Videns autem Lysias fugam suorum, et Judaeorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judaeam. Similia saepe vidimus in bellis Belgicis. Causam dat Vegetius, lib. III De Re milit. cap. XXI: Ex desperatione, inquit, crescit audacia; et cum spei nihil sit, sumit arma formido. Ideoque Scipionis laudata sententia est, qui dixit, viam hostibus, qua fugiant, esse muniendam. Bene Curtius, lib. IV: Effugit, inquit, mortem quisquis contempserit: timidissimum quemque consequitur. Et rursus, libro V: Ignaviam, inquit, necessitas acuit, et saepe desperatio spei causa est. Adde Senecam philosophum, lib. II Natural. Quaest. cap. LIX: Nullus, inquit, perniciosior hostis, quam quem audacem angustiae faciunt; longeque violentius semper ex necessitate, quam ex virtute corripimur. Narrat Justinus, lib. XX Hist., quindecim millia Locrensium cecidisse centum millia Crotoniensium, causamque subjicit: Quia, inquit, amissa spe victoriae, in destinatam mortem conspirarunt; tantusque ardor ex desperatione singulos cepit, ut victores se putarent, si non inulti morerentur. Sed dum mori honeste quaerunt, feliciter vicerunt. Hinc est illud Maronis, libro II Aeneid.:

Una salus victis, nullam sperare salutem.

Et illud Sallustianum: Gravissimi sunt morsus irritatae necessitatis.