Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Sex Davidis uxores, et totidem filii in Hebron geniti recensentur. Isboseth culpat Abner luxuriae; ille deficit ad Davidem, cum eoque foedus init, totumque Israelem illi subjicit. Mox, vers. 23, Joab Abnerum apud Davidem proditionis insimulat, eumque dolose occidit, sed David eum amare plangit.
Textus Vulgatae: II Regum 3:1-39
1. Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David, David proficiscens, et semper seipso robustior; domus autem Saul decrescens quotidie. 2. Natique sunt filii David in Hebron; fuitque primogenitus ejus Amnon de Achinoam Jezraelitide. 3. Et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal Carmeli; porro tertius Absalom, filius Maacha filiae Tholmai regis Gessur. 4. Quartus autem Adonias, filius Haggith; et quintus Saphatia, filius Abital. 5. Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David; hi nati sunt David in Hebron. 6. Cum ergo esset praelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. 7. Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aia. Dixitque Isboseth ad Abner: 8. Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie? 9. Haec faciat Deus Abner, et haec addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo, 10. ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israel, et super Judam a Dan usque Bersabee. 11. Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum. 12. Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: Cujus est terra? et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel. 13. Qui ait: Optime. ego faciam tecum amicitias; sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, antequam adduxeris Michol filiam Saul; et sic venies, et videbis me. 14. Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philistiim. 15. Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel, filio Lais. 16. Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est. 17. Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos. 18. Nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philistiim, et omnium inimicorum ejus. 19. Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit, ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israeli et universo Benjamin. 20. Venitque ad David in Hebron cum viginti viris; et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo, convivium. 21. Et dixit Abner ad David: Surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineam tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille abiisset in pace, 22. statim pueri David et Joab venerunt; caesis latronibus, cum praeda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace. 23. Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt; nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace. 24. Et ingressus est Joab ad regem, et ait: Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te; quare dimisisti eum, et abiit, et recessit? 25. Ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te, ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quae agis? 26. Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit eum a cisterna Sira, ignorante David. 27. Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portae, ut loqueretur ei in dolo, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris ejus. 28. Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum, apud Dominum, usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner, 29. et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus, nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. 30. Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon, in praelio. 31. Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner; porro rex David sequebatur feretrum. 32. Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus. 33. Plangensque rex et lugens Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner. 34. Manus tuae ligatae non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati; sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum. 35. Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam. 36. Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi. 37. Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner. 38. Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel? 39. Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex; porro viri isti filii Sarviae duri sunt mihi, retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.
Versus 3: Porro Tertius Absalom Filius Maacha
3. PORRO TERTIUS ABSALOM, FILIUS MAACHA FILIAE THOLMAI REGIS GESSUR. — Vetuerat Deus Hebraeis conjugium cum Chananaeis, ne earum idolatriam sequerentur: David tamen duxit hic Maacham filiam regis Gessur Chananaei, quia ipsa facta est proselyta, et ad Judaismum se convertit, ut tradunt Hebraei apud S. Hieronymum in Tradit. Sic Salmon duxit Rahab Chananaean, et Booz Ruth Moabitidem, Matth. 1. Putant nonnulli Maacham a Davide in praedatione ex Gessuri fuisse abductam, ac deinde in uxorem acceptam, juxta ritum a Deo praescriptum Deut. cap. XXI, vers. 10; licet id neget Abulensis, qui cum Cajetano, Saliano et aliis aliter Davidem excusat, dicendo Deum non vetuisse Judaeis connubia cum gentibus omnibus, sed tantum cum illis quae incolebant terram promissam; extra eam autem fuisse Gessuri: quare hanc Gessur esse aliam a Gessuri, quam tribui Manasse attribuit Josue, cap. XIII, vers. 11 et 13.
Versus 5: Sextus Jethraam de Egla Uxore David
5. SEXTUS QUOQUE JETHRAAM DE EGLA UXORE DAVID, — praecipua scilicet et prima ac prae caeteris dilecta. Nam et aliae jam recensitae erant uxores Davidis; unde Sanchez to uxore per Zeugma refert ad omnes praecedentes Davidis uxores. Hinc Rabbini, Angelomus, Lyranus, Cajetanus, Dionysius putant Eglam esse Michol, quam David valde dilexit: ideoque dictam esse Eglam, id est vitulam, quod juvencula esset et pulchra: sed errant: Egla enim fuit fecunda; Michol vero sterilis, cap. VI, vers. 23, adeo ut etiam ab ea adoptati, occisi fuerint II Reg. XXI, ac de Michol reducta agitur inferius vers. 14. Ita Josephus, Abulensis, Vatablus, Serarius, Sanchez et alii.
Versus 8: Quare Ingressus Es ad Concubinam Patris Mei
8. QUARE INGRESSUS ES AD CONCUBINAM PATRIS MEI? — vel libidinis causa, vel ut eam in uxorem ducas, itaque ad regnum aspires, illudque mihi eripias? Calumniam hanc fuisse, et Abner ab ea fuisse innoxium tradit Josephus in Graeco et Vatablus.
NUMQUID CAPUT CANIS SUM EGO ADVERSUM JUDAM HODIE? — Nonnulli, to caput canis sic exponunt, ut Abner non se, sed Isboseth vocet canem, q. d. Numquid ego sum caput et dux hominis vilis et abjecti, qui instar canis est? puta Isbosethi, qui cum suis vilibus asseclis quasi canibus, allatrat Davidem, ejusque regnum Juda, ac impudenter quasi canis, objicit mihi insonti tam infamem libidinem.
Melius alii censent Abner de se loqui, seseque vocare caput canis (nec enim caput a cane separari potest), idque ob libidinem et impudentiam, quam canes capite maxime prae se ferunt, q. d. Numquid ego tam luxuriosus et impudens sum, ut regis et consobrini mei Saulis uxorem vitiarim, cum totis viribus ejus tuumque honorem et regnum propugnare satagam? Rursum, q. d. Numquid ego sum tam vilis et rixosus, ut sim quasi tuus canis, qui pro tuo regno tuendo jugiter pugnando allatrem Davidem et Judaeos? Ita S. Hieronymus in Tradit., Angelomus, Abulensis et Vatablus. Audi S. Hieronymum: Propter te et propter domum patris tui, dicor caput canis esse contra Judam, eo quod non reducam domum Israel ad David quem scio unctum esse regem, et regnaturum super universum Israel. Caput canis se dicit esse, id est vilem, eo quod a domo Juda sic haberetur, sicut latratus canis, eo quod princeps esset canum, id est stultorum hominum.
Versus 14: Redde Uxorem Meam Michol
14. REDDE UXOREM MEAM MICHOL, QUAM DESPONDI MIHI CENTUM PRAEPUTIIS. — David repetiit Michol, tum quia illam diligebat, tum quia illa injuste a Saule ab eo erat ablata, tum quia ipsa erat filia regis Saulis, quam ipse ab eo emerat caede centum hostium, ut hac ratione per ipsam quasi filiam regis a se care emptam ab Israelitis eveheretur ad regnum, ac libentius ut rex susciperetur; utpote qui regiae stirpi jam esset insertus.
Versus 18: Dominus Locutus Est ad David
18. QUONIAM DOMINUS LOCUTUS EST AD DAVID (de Davide) DICENS: IN MANU (per manum) SERVI MEI DAVID SALVABO POPULUM MEUM ISRAEL. — Verisimile est id Deum dixisse per Samuelem, cum ipse jussu Dei ipsum unxit in regem, etsi haec verba superius in ejus unctione non sint expressa. Scivit tamen Abner ea Deum dixisse, ex communi sermone et fama quam sensim ipse inaudivit, praesertim cum vidit Deum ubique Davidem prosperare, ac victoriis contra se et Isboseth ornare: quare occasione hujus contumeliae ab Isboseth acceptae, statuit Deo parere, ac regnum ab Isboseth ad Davidem transferre.
Versus 27: In Ultionem Sanguinis Asael
27. IN ULTIONEM SANGUINIS ASAEL FRATRIS EJUS. — Haec fuit vera causa cur Joab occiderit Abner, quia scilicet Abner occiderat Asaelem fratrem Joab, cap. II, vers. 23. Aliam causam addunt Josephus, Theodoretus et Procopius, Dionysius, Lyranus, Serarius et Salianus, scilicet, quia metuebat Joab ne David se amoto Abnerem sibi reconciliatum, utpote insignem belli ducem, castris suis praeficeret, uti praefecerat Saul: ut hac ratione omnes milites et Israelitas, quibus charus erat Abner, magis sibi devinciret; sciebat enim fore, ait Theodoretus, ut ille praeesset exercitui qui universum Israelem adducebat ad regem; hac enim de causa Joab occidit Amasam cap. XX.
Fabulantur Hebraei Joab jussisse Abner, ut se doceret modum, quo se excalceare solebat is qui nolebat ducere uxorem fratris sui sine liberis defuncti; cumque Abner ei obsequens caput ad calceum inclinaret, dolose a Joab fuisse obtruncatum.
Versus 29: Nec Deficiat de Domo Joab
29. NEC DEFICIAT DE DOMO JOAB FLUXUM SEMINIS PATIENS, ET LEPROSUS, ET TENENS FUSUM, ET CADENS GLADIO, ET INDIGENS PANE. — Videtur David, quasi propheta, prophetice maledicere Joabo, ejusque posteris, ac praedicere vindictam quam eis Deus ob caesum Abner illaturus erat; nisi malis cum nonnullis, verba haec non tam maledictionem sonare, quam meritum Joab, eum scilicet mereri ut his poenis castigetur, scilicet eum mereri morbum seminis et lepram, item ignominiam, caedem et pauperiem. Porro fluxum seminis patiens, est is qui laborat gonorrhoea, qui morbus est faedus, et apud Hebraeos infamis, ac laborantem faciebat legaliter immundum et irregularem multipliciter, ut patet Levit. XV. Adde, fluxu seminis laborans inutilis est ad generandum, quia semen profundit. Punitur ergo Joab hic sterilitate et ἀτεκνίᾳ, idque congrue et apposite, ut scilicet liberi ejus nullis filiis suis dent vitam, quam ipse Abneri ademerat.
ET LEPROSUS. — Lepra apud Judaeos erat frequens, eratque morbus horridus, qui hominem faciebat immundum plane et irregularem. Vide dicta Levit. XIII.
ET TENENS FUSUM. — Septuaginta, σκυτάλην, id est scuticam, seu flagellum quale gestant bubulci et agasones, vel peram ex corio qualem ferunt mendici, vel virgam et baculum, quem tenent caeci et podagrici, qui morbo pedum laborant, ut in incessu non offendant ad lapides et muros: unde Aquila vertit, caecus. Verum Proverb. XXXI, 19, Hebraice פלך pelech; Septuaginta, Noster, Pagninus, Vatablus, Marinus et alii passim vertunt, fusum, uti hic vertit Noster. Jam Hugo per fusum accipit tympanum, quod subinde pulsat leprosus, ut a sui contactu transeuntes arceat, utque eleemosynam postulet. Magister Histor. Scholast. per fusum accepit ventilabrum ad abigendas muscas, quae leprosos infestant: muscae enim ad carnes saniosas et putridas, quales sunt leprosorum, advolant, ut saniem sugant. Verum fusus est proprie instrumentum mulierum, quo nent et fila contorquent, q. d. Quia Joab non ut vir aperto marte, sed occulte et dolose, ut femina occidit Abner; hinc posteri ejus per ignominiam damnantur ad vilia feminarum ministeria, ut tractent fusum et colum, ac mulieribus in filando subserviant, uti fecit mulierosus Sardanapalus rex Assyriorum, teste Justino, lib. I, ac subinde faciunt eunuchi, quibus feminarum regiarum cura committitur: imo ut fecit Hercules, qui a filia regis Aetoliae, quam deperibat, ita effeminatus est, ut ejus jussu fusum torqueret et filaret, uti tradunt vel fabulantur Poetae. Porro David non occidit Joabum, uti merebatur, quia Joab in manu habebat exercitum, ac potuisset se defendere et rebellare Davidi, uti Abner rebellarat Isbosetho, eique regnum abstulerat. Distulit ergo vindictam, ac moriens Salomoni jussit ut Joabum occideret, III Reg. cap. II, vers. 35. Ita Theodoretus et Josephus, qui asserit Joab cum fratre suo plus potuisse in regno, quam poterat ipse David.
Versus 33: Plangensque Rex et Lugens Abner
33. PLANGENSQUE REX ET LUGENS ABNER, — licet antea sibi adversarium et ducem hostium suorum. Quo facto, ait S. Ambrosius in Apolog. David, cap. VII, docuit etiam adversariis fidem promissam esse servandam, honorandamque et in hoste virtutem.
Versus 35: Convivium Funebre
35. CUMQUE VENISSET UNIVERSA MULTITUDO CIBUM CAPERE CUM DAVID. — Hebraice, ut cibaret Davidem pane, id est, ut cogeret eum comedere. Ita Vatablus; sed melius vertit Noster, cibum capere cum David, quia tota civitas cum Davide luxit mortem Abner, ideoque funebre convivium instituit, quod Septuaginta vocant παραδειπνεῖν, de quo vide Pollucem, Suidam et Athenaeum, lib. VII De Dipnosophistis: Judaeos enim funebre epulum celebrasse patet, Tobiae cap. IV, 18, et ex Josepho lib. II De Bello; et idem factitasse Gentiles, ex historiis notissimum est. De Christianis res est clarissima. Ita Hebraei, Serarius, Sanchez et alii. Idem liquet ex Jeremiae cap. XVI, 15, et Ezech. cap. XXIV, 17. Vide hic in Davide hujus ritus, et convivii quo defunctis per alimoniam pauperum suffragabatur, antiquitatem. Huc faciunt Parentalia Romanorum, per quae parentibus vita functis parentabant.
Versus 39: Ego Adhuc Delicatus et Unctus Rex
39. EGO AUTEM ADHUC DELICATUS, ET UNCTUS REX, — scilicet ego rex sum tenellus et noviter unctus, ideoque debilis et infirmus in regno et potestate regia, nec in ea firmatus, q. d. Tu, o Joab, occidendo Abner ducem belli Israelis, creasti mihi periculum, ne totus Israel me regem repudiaret, atque ob hanc caedem me quasi illius secreto conscium a regno in perpetuum excluderet. Alii cum Vatablo vertunt: Ego facilis et clemens sum, licet unctus sim factusque rex; at Joab et Abisai, qui sunt nepotes mei, inclementiores me sunt. Ego enim peperceram Abner, illi autem eum occiderunt; to enim clemens directe opponitur to duri quod sequitur.