Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Baana et Rechab dolose occidunt Isboseth, caputque ejus deferunt ad Davidem, qui pro boni nuntii praemio illis mortem rependit.
Textus Vulgatae: II Regum 4:1-12
1. Audivit autem Isboseth filius Saul, quod cecidisset Abner in Hebron, et dissolutae sunt manus ejus, omnisque Israel perturbatus est. 2. Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitae de filiis Benjamin; siquidem et Beroth reputata est in Benjamin; 3. et fugerunt Berothitae in Gethaim, fueruntque ibi advenae usque ad tempus illud. 4. Erat autem Jonathae filio Saul filius debilis pedibus; quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel: tollens itaque eum nutrix sua, fugit; cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est, habuitque vocabulum Miphiboseth. 5. Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit. 6. Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater ejus, et fugerunt. 7. Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum; sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte, 8. et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron; dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam; et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus. 9. Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitae, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, 10. quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul; qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio. 11. Quanto magis nunc, cum homines impii interfecerunt virum innoxium, in domo sua, super lectum suum, non quaeram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra? 12. Praecepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos; praecidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron.
Versus 2: Duo Viri Principes Latronum
2. DUO AUTEM VIRI PRINCIPES LATRONUM ERANT FILIO SAUL. — Septuaginta, duo viri principes turmarum erant Isboseth filio Saul; Chaldaei, duo viri principes capita duorum exercituum, fuerunt cum filio Saulis; Vatablus, praefecti copiarum. Latrones ergo hic vocantur milites, qui huc illuc praedatum excurrere solent (latrones enim proprie dictos non tolerasset rex Isboseth): nam hi hebraice vocantur גדודים gedudim: sic olim Romani per latrones intelligebant milites mercenarios, eo quod ut latrones et ex insidiis ad praedandum excurrebant, ait Varro, Festus et Nonius Marcellus. Sic Jephte vocatur, princeps latronum, id est, militum praedantium, Judic. XI, 3. Forte hi duo fuere duces, sive capitanei, custodiae regiae, puta militum praetorianorum, qui Isbosethum stipabant et custodiebant, ut modo faciunt Helvetii:
sic enim facilis eis fuit in domum ingressus, et ad Isboseth secretus accessus. Ita Salianus.
3. ET FUGERUNT BEROTHITAE, — puta Baana et Rechab jam dicti; fugerunt autem a facie Isboseth apud quem militarant, ob facinus aliquod commissum, quod Isboseth punire volebat. Ita Rabanus, Abulensis, Serarius et alii. Perperam ergo R. Salomon et Cajetanus, per Berothitas accipiunt omnes cives et incolas urbis Beroth. Cur enim omnes cives fugissent? Et quid fuga eorum facit ad historiam praesentem? Nam quod ait R. Salomon, et ex eo Lyranus, eos fugisse mortuo Saule metu Philistaeorum, eo quod eis vicina esset Beroth, ex eo refellitur, quod hi duo duces erant militum Isboseth post mortem Saulis, uti dictum est vers. 2.
Versus 4: Jonathae Filius Debilis Pedibus
4. ERAT AUTEM JONATHAE FILIO SAUL FILIUS DEBILIS PEDIBUS, — nomine Miphiboseth, ut sequitur. Cur hic inducitur mentio Miphiboseth? Respondeo, ut significetur ex stirpe Saulis nullum superfuisse masculum regno idoneum: nam Miphiboseth, qui solus supererat, erat claudus et deformis, ineptusque ad bella Israelis gerenda; quare mortuo Isboseth (cujus caedes hic narratur) necessario a stirpe Saulis regnum fuit transferendum ad Davidem. Ita Abulensis. Aliter Hebraei apud S. Hieronymum in Tradit., Rabanus, Cajetanus, R. Salomon, et alii respondent, scilicet, Baana et Rechab militasse non sub Isboseth, sed sub Jonatha, quare favisse ejus filio Miphiboseth, et voluisse eum creare regem, ideoque conspirasse in necem Isboseth: sed Miphiboseth conspirationem eorum detulisse ad Isboseth, cujus vindictam illos metuentes fugisse, ac secreto redeuntes eum occidisse, ut Davidis gratiam inirent. Sed haec mera est conjectura, nullum in Scriptura habens fundamentum.
Versus 5: Dormiebat Super Stratum Meridie
5. QUI DORMIEBAT SUPER STRATUM SUUM MERIDIE, — uti multi in Italia aliisque regionibus calidis meridiantur, et meridie levem somnum capiunt; nam alioqui sanctio medicorum est: Somnum fuge meridianum. Chaldaeus hunc somnum vocat, somnum regum, dicens, et ille (Isboseth) dormiens somnum regum; reges enim vigilantes, qui noctu saepe pro salute et negotiis regni excubare et noctes ducere insomnes coguntur, somnum captant a meridie. Sicut Epaminondas dux Thebanorum, iis festa et convivia celebrantibus, indeque dormitantibus, excubare solebat, dicens: Ego contra hostes pervigilo, ut vos secure convivemini; vere aurea principis sententia. Idem Epaminondas cum quemdam e vigilibus dormientem transfixisset, ideoque nimiae severitatis argueretur: Talem, inquit, eum reliqui, qualem inveni; nimirum vita viventium vigilia, ideoque vita dormientium mors potius est, quam vita; unde Christus in Evangelio crebro vigilare nos jubet.
ET OSTIARIA DOMUS PURGANS TRITICUM (jam trituratum, eximendo lapillos, paleas, etc., ac singula quasi grana seligendo, ut plane sint pura ad delicias) OBDORMIVIT, — scilicet ex labore purgandi, reque ac ex aestu fessa in somnum incidit. Pulchram et perutilem hac de re tropologiam affert S. Gregorius, lib. I Moral. cap. XVIII: Ostiaria, ait, triticum purgat, cum mentis custodia discernendo, virtutes a vitiis separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii domini insidiatores admittit; quia cum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt; quia mox bonarum cogitationum germina auferunt, atque in inguine feriunt; quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis delectatione carnis perforare. Damnum vero dormitantis hujus custodiae subjicit, dicens: Nequaquam vero Isboseth
iste hac morte succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, id est, mollem custodiam ad mentis aditum deputasset. Fortis namque virilisque sensus praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somnus opprimat, nec ignorantiae error fallat. Unde bene et Isboseth appellatus est, qui custode femina hostilibus gladiis nudatur: Isboseth quippe vir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia munitus non est; quia, dum virtutes se agere aestimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota itaque virtute muniendus est aditus mentis, ne quando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis. Hinc Salomon ait: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit.
Eadem ad verbum ex S. Gregorio transcripsit Angelomus, Rupertus et Eucherius; unde liquet Eucherium hunc non esse S. Eucherium Lugdunensem Episcopum, qui centum et amplius annis S. Gregorium antecessit; sed Bedam vel quem illius aevi.
Politice discant hic principes vel per se vel per fidos amicos excubare, praesertim iis temporibus quibus caeteri dormiunt, ut meridie et noctu; haec enim tempora captant hostes, ut incautos invadant et opprimant. Sic Philippus rex Macedonum, pater Alexandri Magni, cum in exercitu dormivisset, experrectus: Toto, ait, dormivi, vigilavit enim Antipater. Ita Plutarchus in Apopht. Idem cum interdiu dormiret, Graecique ad fores convenientes criminarentur illum, Parmenio eum defendens: Nolite, inquit, admirari si nunc Philippus dormiat; nam quando vos dormiebatis, ille vigilabat. Vera est enim Platonis sententia, quam recenset Laertius lib. III: Nemo dormiens ulla re dignus est, quia similis est mortuo. Somnus enim est imago mortis, uti aiebat Alexander Magnus, dictitans ex somno se colligere quod esset homo mortalis, non Jovis filius, uti nonnulli adulantes dicebant, teste Plutarcho.
Imo saepe a somno itur in mortem. Unde Gorgias Leontinus sentiens soporem lethalem obrepere, amico percunctanti: Quo pacto haberet? Somnus, inquit, jam incipit me fratri suo (morti) commendare. Ita Aelianus, lib. II.
Versus 6: Ingressi Sunt Domum Latenter
6. INGRESSI SUNT AUTEM DOMUM LATENTER, ASSUMENTES SPICAS TRITICI, — ut fraus et caedis Isboseth machinatio lateret, si cui vigili occurrerent; videbantur enim esse tritici messores, vel emptores et mercatores, ut vertit Chaldaeus, R. Salomon et alii; unde ex Hebraeo vertas, ingressi sunt in medium domus accipientium frumenta, licet Hebraei apud S. Hieronymum putent eos gestasse spicas tritici, quod fingerent se eas quasi primitias et munera regi Isboseth oblaturos. Alii, ut spicis faciem tegerent, ne agnoscerentur. Alii censent eos spicas virentes detulisse ostiariae, ut illa solita purgare triticum, spicas exfollicularet et tereret; itaque faceret polentam quae priscis erat
in deliciis; hoc enim feminarum erat opus. Unde Abigail polentam obtulit Davidi, ut ejus iram leniret, lib. I, cap. XXV, 18. Ita Sanchez. Quae conjectura est apposita et verosimilis.
ET PERCUSSERUNT EUM IN INGUINE. — Hebraice, sub quinta, scilicet costa, quae est ultima sub qua nihil est osseum, sed venter mollis, ideoque ictui et perforationi lethali opportunus.
Versus 11: Homines Impii Virum Innoxium Interfecerunt
11. QUANTO MAGIS NUNC, CUM HOMINES IMPII INTERFECERUNT VIRUM INNOXIUM, etc. — Isboseth erat hostis et noxius Davidi, cum eoque de regno digladians; David tamen eum vocat "innoxium," quia censebat eum bona fide existimare, ad se, quasi ad Saulis regis defuncti filium regnum pertinere; nec enim ei liquido constabat illud ex Dei dono ad Davidem esse translatum: licet enim forte audisset Davidem a Samuele unctum in regem, tamen jus Davidis ei non erat liquidum; nam excipere poterat ac dicere Davidem unctum quidem in regem, sed suae tribus Judae duntaxat, caeteras ergo tribus ad se spectare; aut, Davidem unctum quidem esse in regem, sed ut regnaret eo casu, quo stirps regia Saulis deficeret ut illi succederet: jam autem hanc stirpem necdum defecisse, sed in se perdurare, quare Davidem non posse, exclusa stirpe regia, regnum suum invadere.
Versus 12: Interfecerunt Eos
12. INTERFECERUNT EOS. — Fecit id David, ut amoliretur a se suspicionem populi, quod ipse secreto auctor vel conscius fuisset caedis Isboseth. Rursum ut amorem suum erga Saulem et Isboseth, licet sibi inimicos ostenderet; itaque clementiae et beneficentiae famam sibi apud omnes tribus conciliaret, quae magnam regi apud subditos benevolentiam et auctoritatem conciliat. Tertio, ut quasi rex et judex puniret tantum scelus, ac iniquam caedem regis ulcisceretur. Corpus enim regium omnibus inviolabile esse debet.
Porro Theodoretus et Abulensis censent Davidem hos regicidas crucifixisse. Josephus, lib. VII, cap. II, ait eos exquisitissimis tormentis fuisse affectos; sed nil tale habet Scriptura, quae innuit eos illico fuisse occisos, ideoque gladio vel lancea confessos, ac mox manus quibus caedem patrarunt, et pedes, quibus ad eam contenderant, fuisse praecisas, et suspensos ad perpetuam sceleris memoriam et vindictam.
CAPUT AUTEM ISBOSETH TULERUNT ET SEPELIERUNT IN SEPULCRO ABNER IN HEBRON, — quia Hebron erat locus quasi sanctus, consecratus sepulturae Abrahae, Isaac et Jacob, et ut multi volunt, Adae. Vide dicta Josue XIV, 15.
Porro pompam funeris David non exhibuit Isboseth, quam exhibuerat Abner, tum quia Abner in ditione sua erat occisus juxta Hebron, Isboseth vero extra limites regni sui; tum quia Isboseth perpetuo adversatus erat Davidi; Abner vero ab Isboseth transierat ad Davidem, ad eumque caeteras tribus traducere satagebat. Denique cum Abner occideretur, vehemens omnino erat multorum suspicio, Davidis jussu vel nutu eum fuisse occisum; quare ut hanc suspicionem eis demeret, opus fuit illi summe honorare Abnerem in funere. Ita Abulensis, Salianus et alii.