Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
David destinat fabricare templum, idque probat Nathan propheta; sed admonitus a Deo id revocat, asseritque non Davidem, sed filium ejus Salomonem templum aedificaturum. Secundo, Deus Davidi, vers. 16, promittit posteritatem continuam et regnum perpetuum.
Textus Vulgatae: II Regum 7:1-29
1. Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, 2. dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? 3. Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est. 4. Factum est autem in illa nocte; et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: 5. Vade, et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? 6. Neque enim habitavi in domo ex die illa qua eduxi filios Israel de terra Aegypti usque in diem hanc; sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio. 7. Per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? 8. Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel: 9. et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. 10. Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, 11. ex die qua constitui judices super populum meum Israel: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus, quod domum faciat tibi Dominus. 12. Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus. 13. Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. 14. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. 15. Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea. 16. Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. 17. Secundum omnia verba haec, et universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. 18. Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? 19. Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam, Domine Deus. 20. Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? tu enim scis servum tuum, Domine Deus. 21. Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut notum faceres servo tuo. 22. Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est Deus extra te, in omnibus quae audivimus auribus nostris. 23. Quae est autem ut populus tuus Israel, gens alia in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia, et horribilia super terram, a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, gentem et Deum ejus? 24. Firmasti enim tibi populum tuum Israel in populum sempiternum: et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum. 25. Et nunc, Domine Deus, suscita verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus in sempiternum: et fac sicut locutus es, 26. ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum, Deus super Israel. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino, 27. quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac. 28. Nunc ergo, Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona haec. 29. Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
Idem narratur et repetitur I Paralip. cap. XVII, quod proinde totum huc pertinet.
Versus 2: Arca Dei Posita in Medio Pellium
2. Et arca Dei posita sit in medio pellium? Tabernaculum enim in quo erat tegebatur pellibus arietum rubricatis et ianthinis instar papilionis, Exodi XXVI, 14, q. d. Hoc indignum videtur, volo ergo aedificare templum magnificum, ut in eo honorifice collocem arcam Dei. Porro David fabricam templi non tantum voluit, sed et vovit, ut patet Psalm. CXXXI, 2 et seq. Josephus asserit Davidem voluisse ex Dei praecepto; sed errat: nusquam enim Deus praecepit ei ut templum fabricaret, imo volentem inhibuit, ut patet vers. 5. Voluit ergo vovitque David hanc fabricam ex mero ardentique devotionis Deique cultus zelo, qui eum adegerat ut ante arcam coram toto populo totis viribus saltaret, indeque in dies crevit in eo hic zelus, praesertim quia praesente arca ipse majora Dei in se indies experiebatur beneficia. Quare indignum judicabat ut ipse habitaret in domo cedrina, Deus vero Deique arca degeret in tabernaculo pelliceo et papilione.
Historiam hanc ita narrat Eupolemus apud Eusebium, lib. IX Prapar. Evang., sub finem: "Cum vellet David templum aedificare Deo, rogavit Deum ut locum ei altaris ostenderet. Ibi ei Angelus apparuit stans super locum ubi altare statuerat Hierosolymis, jussitque ei templum non statuere, quod humano sanguine pollutus esset, multaque bella gessisset. Nomen vero illi fuit Dianathan, eique imperavit ut filio aedificationem permitteret, ipse vero, quae ad apparatum pertinerent, adornaret."
Versus 3: Dixit Nathan ad Regem
3. Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac. Nathan erat propheta Davidi familiaris, et a consiliis, teste S. Epiphanio, Isidoro et Dorotheo in Vitis Prophetarum; sed quia hic Deum non consuluit, hinc nec a Deo fuit illustratus, sed erravit; errorem tamen illico admonitus a Deo correxit. Sic Prophetae subinde loquuntur ex instinctu non Dei, sed judicii et spiritus proprii, imo propter usum prophetiae putant se loqui ex spiritu Dei, cum loquantur ex suo; tumque errare possunt, et quandoque errant, uti docet Theodoretus hic, et S. Gregorius, homilia 1 in Ezechielem, ac D. Thomas, II II, Quaest. CLXXI, art. 5. Causam dat Angelomus dicens: "Quod omnipotens Deus ex magna pietatis dispensatione disponit, quia dum prophetiae spiritum aliquando dat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes et elevat in celsitudine, et custodit in humilitate; ut accipientes spiritum, inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes, cognoscant quid de semetipsis sint."
Versus 5: Num Tu Aedificabis Mihi Domum
5. Numquid tu aedificabis mihi domum? Volitum votumque Davidis de fabricando templo quoad rem probavit laudavitque Deus, ut religiosum et pium sanctumque, sed non quoad personam. Noluit enim illud a Davide fabricari, sed a Salomone. Causa assignatur I Paralip. cap. XXII, vers. 8, scilicet quod David continuus in bellis multum effuderat sanguinis: quare indecens erat ut David tanto hominum sanguine cruentatis manibus fabricaret Deo purissimo, mansuetissimo, sanctissimo et clementissimo domum, sive templum. Idipsum ergo voluit fieri a Salomone, qui pace fruens fuit rex pacificus, ideoque typus Christi, qui venit in mundum totus mitis et benignus, ut Ecclesiam fidelium Deo exstrueret, eamque in pace gubernaret, juxta illud: "Factus est in pace locus ejus." Ita Eucherius, Rupertus et Prosper, De Promis. part. II, cap. XXVII.
Tropologice significatur, ait ex S. Gregorio, lib. VII Moral. cap. XVI, Angelomus, quod "qui vir sanguinum est, hoc est, qui adhuc carnalibus actibus incubat, templum Deo, sanctam scilicet Ecclesiam, per praedicationis officium construere non debet; seu etiam moraliter innuitur, quod mundus in se esse a vitiis debet, qui aliena curat corrigere; terrena non cogitet ut desideriis infimis non succumbat, quatenus tanto perspicacius aliis fugienda praevideat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat. Nequaquam pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis gravat; et superjectas sordes tergere non valent manus quae lutum tenent.
Simili modo Deus Geizae duci Hungariae, qui fuit pater S. Stephani primi Hungarorum regis, volenti aedificare templum idipsum per visionem inhibuit: "Habes enim, inquit, manus sanguine pollutas, sed filius tuus Stephanus id faciet, idemque in praemium primus Hungarorum rex coronabitur." Idem confirmavit S. Stephanus Protomartyr apparens Geizae, jubensque ut filio nomen suum imponeret, eumque ex se Stephanum vocaret. Hic fuit rex sanctus, qui Hungaros ad Christum convertit. Unde Pontifex Romanus coronam ei regiam mittens: "Ego, inquit, sum Apostolicus; Stephanus vero est Hungariae Apostolus." Ita habet Vita S. Stephani apud Surium ad diem 20 Augusti.
Anagogice, significatur Ecclesia triumphans in coelo gloriose aedificanda a Christo pacifico, in summa omnium Beatorum pace et securitate, unione et concordia, aeque ac puritate, innocentia et sanctitate.
Versus 7: Numquid Loquens Locutus Sum
7. Numquid loquens locutus sum, etc., Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? Deus noluit aedificari templum a Josue, Gedeone, vel alio quo alio Judice, quia omnes versati in bellis multum sanguinis fuderunt, fueruntque viri sanguinum. Ita Angelomus.
Versus 10: Ponam Locum Populo Meo
10. Et ponam locum populo meo Israel, "locum," scilicet stabilem et felicem; ut scilicet Israelitae amplius non vagentur, non abducantur captivi, non miseram vitam agant, uti fecere hactenus vexati a Philisthaeis aliisque gentibus. Unde explicans subdit:
Et plantabo eum, q. d. Instar plantae et arboris radicatae firmabo Israelem in Judaea, ut in ea firmiter et feliciter conquiescat, ac opulenter et hilariter vivat.
Et habitabit sub eo, id est in eo, scilicet loco suo, quasi umbraculo, ut eo undequaque tectus, stabilis et securus permaneat.
Versus 11: Dominus Aedificabit Tibi Domum
11. Praedicitque tibi Dominus, quod domum faciat tibi Dominus, "domum," id est prolem et familiam regiam; illa enim vocatur domus antonomastice. Cajetanus per "domum" accipit Messiam, sive Christum, quasi hic Deus promittat Davidi Christum ex se nasciturum. Haec verum est, at in sensu non litterali, ut vult Abulensis, sed allegorico, quem tamen Deus hic una cum litterali videtur revelasse et patefecisse Davidi, ut patebit ex sequentibus.
Versus 12: Cum Completi Fuerint Dies Tui
12. Cumque completi fuerint dies tui, etc., suscitabo semen tuum post te, id est suscitabo Salomonem ad regnum ut regnet post te; licet enim Salomon jussu Davidis viventis unctus sit in regem, non tamen plene regnavit Davide vivo, sed unctus est ad hoc ut post eum regnaret, eique mortuo in regno succederet.
Versus 13: Ipse Aedificabit Domum Nomini Meo
13. Ipse aedificabit domum nomini meo, Salomon scilicet, ut patet II Paralip. cap. XXVIII, 6.
David tamen Salomoni dedit ideam perfectissimam a Deo acceptam totius templi, item maximam auri argentique copiam ad fabricandum templum, ut patet III Reg. cap. VIII, vers. 16 et seq., et I Paral. cap. XXII, vers. 8 et seq., ac II Paralip. cap. XXXIII, vers. 7.
Allegorice Salomon, id est Christus, aedificavit Ecclesiam, quasi regnum et thronum Dei sempiternum, illique Deus verus et proprius est pater, ut sequitur. Unde Angelomus, Eucherius, Rupertus censent haec per hyperbolen dici de Salomone, proprie vero et integre de Christo. Hujus enim thronus absolute est sempiternus, cum Salomonis thronus respective tantum fuerit sempiternus, nimirum respectu suae gentis duntaxat, quia scilicet semper duravit, quandiu duravit Israelis respublica et regnum.
Versus 14: Ego Ero Ei in Patrem
14. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Quaeres, de quo ad litteram hic Deus loquatur, an de Salomone, an de Christo? Primo, aliqui putant quaedam ex hisce quae hic dicuntur, ad litteram competere Christo, quaedam Salomoni. Ita Theodoretus et Procopius. Secundo, alii omnia ad litteram attribuunt Christo; ille enim est solus verus Dei Filius, et regnum ejus aeternum. Ita Angelomus et Glossa. Tertio, Lyranus et Abulensis haec ad litteram accipiunt tam de Christo quam de Salomone.
Quarto, Hebraei et multi ex Latinis ad litteram interpretantur de Salomone, allegorice de Christo. Haec sententia verior est, ut patet ex lib. I Paralip. cap. XXVIII, vers. 6, ubi haec omnia Salomoni expresse attribuuntur: "Salomon, inquit, filius tuus aedificabit domum meam; ipsum enim elegi in filium, et ego ero ei in patrem, et firmabo regnum ejus usque in aeternum." Et patet, quia Deus loquitur de eo qui post Davidem erat fabricaturus templum, quod aedificare volebat David, sed prohibitus fuit a Deo. Hic autem non alius fuit, quam Salomon. Verum, quia Salomon erat typus Christi, qui aedificaturus erat Ecclesiam novam Dei, quae longe erat potior templo, idque in spiritu praevidebat Propheta, eoque aciem mentis et spiritus sui intendebat; hinc allegorice, sed potiore sensu haec dicuntur de Christo: unde nonnulla, quae hic dicuntur, tenuiter et inchoate duntaxat competunt Salomoni; plene vero et perfecte Christo, ut to Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et: Firmabo thronum regni ejus usque in sempiternum. De fide ergo est hunc locum intelligi de Christo. Nam de eo explicat illum S. Paulus, Hebr. cap. I, vers. 5, ubi fuse eumdem explicui. Unde S. Augustinus, lib. XVII De Civitate, cap. VIII et IX, asserit hic quaedam dici de Salomone uti erat privata persona; quaedam vero uti erat typus Christi. Vide hic quam tenere et ardenter dilexerit Deus Salomonem, ut filium prae omnibus sibi asciscat in filium, velitque ejus esse pater, ac paterna in eum officia exercere.
Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum, quibus scilicet homines solent castigare suos filios, ut eos non occidant, sed emendent, q. d. Castigabo Salomonem, si peccet, paterne ut pater, non severe et rigide ut judex. Rursum, castigabo eum sicut castigare soleo homines, scilicet humano more, poena humana, temporaria et clementi, puta morbo, fame, bello; non autem sicut castigavi angelos, quos coelesti regno privavi, et gehennae in aeternum addixi; nec sicut castigavi Saulem, quem abjeci et regno spoliavi irremissibiliter et in aeternum. Hinc Burgensis et alii colligunt Salomonem non esse damnatum, sed salvatum; verum hic proprie non agitur de salute, sed de regno Salomonis perpetuando in posteros, quamdiu duratura erat Hebraeorum respublica et regnum; unde explicans subdit:
Versus 15: Misericordiam Meam Non Auferam
15. Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.
16. Et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum. Fidelis hebraice נאמן neeman, id est firma, stabilis, perennans, aeterna, juxta sensum quem dedi vers. 13. Et hoc significat Graecum πιστωθήσεται.
Allegorice, de Christi persona haec dici nequeunt; fuit enim ipsa impeccabilis, sed de ejus membris, puta fidelibus, quos peccantes Deus clementer castigat quasi pater, ut eos emendet.
Versus 18: David Sedit Coram Domino
18. Ingressus est autem David et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine? nimirum sedit in tabernaculo coram arca Dei, non ob desidiam, vel mollitiem, sed ut quietius, secretius, attentius et intentius oraret, totumque cor suum coram Deo effunderet. Ad haec enim juvat sessio. Ita S. Augustinus loco mox citando, et ex eo Eucherius: "Sedit, inquit, sive propter secretum semotis arbitris, sive propter intimum cordis, ubi erat orantis affectus." Sic S. Bernardus sedendo solebat meditari, tum quia corpore erat infirmo, lasso et debili; tum ut silentius, quietius, devotius et diutius meditaretur. Corpore enim quiescente, quiescit et spiritus, ut libere totus Deo attendat et intendat. Addunt Sanchez et alii Davidem sedisse non in solio aut sede, sed humi in terra et pulvere, idque studio humilitatis aeque ac reverentiae Dei, uti fecit Job cap. II, vers. 8 et 13. Et Jerusalem vastata a Chaldaeis, ideoque lugens et poenitens juxta illud Thren. cap. I, 1: "Quomodo sedet sola civitas." Quocirca Josephus ait Davidem in faciem suam procidisse, et stratum humi more supplicantis orasse Deum.
Aliam sessionis Davidis causam dat Vatablus, dicens: "Nemini sedenti licebat orare Deum, nisi regi." Sed hoc falsum est. Nam et Elias qui non erat rex, sedens sub junipero oravit Deum, III Reg. cap. XIX, 4, et Psal. CXXXVI, 1, Hebraei in Babylone captivi plangentes et orantes dicunt: "Illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion." Et Moyses, Exod. cap. XVII, vers. 12, sedens orabat, vincebatque Amalec: sedit ergo David animo magis quam corpore, tacite et tranquille Dei in se beneficia meditando, et gratias agendo, juxta illud Thren. cap. III, vers. 28: "Sedebit solitarius, et tacebit; quia levavit super se..." Unde Angelomus: "Sedere coram Domino, inquit, est beneficia ejus in humilitate cordis confiteri."
S. Simplicianus, qui S. Ambrosio in Episcopatu Mediolanensi successit, proposuit hanc quaestionem S. Augustino, cur David tam pius sedendo oraverit, cum fideles genuflexi orare soleant, uti oravit Christus in horto, Matth. cap. XXVI, et Stephanus in martyrio, Actor. cap. VII, et S. Paulus in ergastulo, Ephes. cap. III, vers. 14? Cui respondet S. Augustinus, lib. II ad Simplicianum, Quaest. IV, nullum gestum oranti in Lege fuisse praescriptum, sed liberum fuisse quodlibet, uti qui cujusque conditioni et devotioni foret accommodus: "Nam et stantes, inquit, oramus, sicut scriptum est: Publicanus autem de longinquo stabat, et flexis genibus sicut in Actibus Apostolorum legimus: Et sedentes, sicut ecce David et Elias. Nisi autem jacentes oraremus, non scriptum esset in Psalmis: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Cum enim quisque orationem quaerit, collocat membra sicut ei occurrerit, accommodata pro tempore positi corporis ad movendum animum." Idem fecere Gentiles: unde rex Ninive poenitens, praedicante Jona, cap. III, vers. 5, sedit in cinere. Plutarchus in Vita Numae Pompilii, qui Romulo Romae in regno successit, pag. 23, scribit Numam sanxisse eos qui Deum adorant in orbem se vertere oportere, deinde vero sedere: quo ritu, inquit, et ratas preces, et in bonis perseverantiam fore significant, vel non esse Deum interpellandum obiter, et cum aliis occupamur, sed cum adest tempus opportunum, quo quiescimus, et ab aliis negotiis curisque feriamur. Denique Philosophus: "Anima, inquit, sedendo fit sapiens." Subsidentibus enim sessione humoribus, sedantur animae affectiones, quae rationem turbant, quibus sedatis clarius mens videt id quod verum sanctumque est. De vario orantium situ rituque fuse disserit Hieronymus Mer. lib. III De Gymnastica, cap. III. Denique rerum spiritualium magistri hanc dant orandi regulam: "In orando et meditando ille corporis habitus tenendus est, qui aptus videtur ad excitandam in nobis internam devotionem."
18. Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? ut ex pastore ovium faceres regem populorum, ex paupere divitem, ex vili nobilem, ex incognito celebrem et famosum. Dicant hoc illi, quos Deus ex humili imoque loco ad fastigium dignitatis, v. g. ad Episcopatum, Principatum, Apostolatum, extulit non ipsorum merito, sed gratuito Dei dono.
Scripsit in hanc Davidis sententiam homiliam S. Chrysostomus (vel quisquis est auctor; stylus enim indicat fuisse Latinum, non Graecum, ac citat S. Cyprianum, quod insolens est apud S. Chrysostomum), quae exstat tom. I, ubi inter caetera ait: "Agnoverat iste sanctus, quod Genes. XVIII dixit Abraham Deo: Ego sum terra et cinis. Et singuli ita Deo dixerunt, ut forma esset perfectae humilitatis. Ergo quis sum ego, Domine mi? Ecce se nihil esse dixit, et servum se esse non negavit: quia omnis qui confitetur servitutem, meretur gratiae libertatem. Ergo dicit: Quis sum ego, Domine mi? Videtis ubique regnare gratiam, ubique pia viscera possidere, cor humile illustrare, benignos sibi redigere, confessores suos ditare." Et paucis interjectis: "Noverat se pastorem esse ovium, et non genere nobilitatum. Sed quando factus est nobilis, agnovit se ex nihilo fuisse sublevatum; et quia non est oblitus quis natus erat, perseveravit in culmine regali." Vide quae dixi Joan. cap. I, vers. 19, ad illa: Tu quis es?
Versus 19: Ista Est Lex Adam
19. Ista enim est lex Adam, Domine Deus. Primo, Angelomus sic explicat, q. d. "Ista est lex hominis, Domine Deus, ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat; et tu facias ei misericordiam tuam, sicut mihi dignatus es facere servo tuo." Secundo, Vatablus, q. d. Ista conditio et sors regalis est hominis praeclari et excellentis, non vilis et abjecti, qualis ego sum. Unde Vatablus, Hebraice nir thorat, id est lex, vertit, directio; Chaldaeus vero vertit, visio, a radice ראה raa, id est vidit. Tertio, alii, q. d. "Lex Adae," id est hominis, est ut sit mortalis et moriatur. Quid est ergo, o Domine, quod me meumque regnum velis esse aeternum? "Lex Adae" est ut sit miser, pauper et abjectus; quid est ergo quod me tantis opibus et honoribus cumulas? "Quid est homo quia ita magnificas eum?"
Quarto et genuine, q. d. Tu, Domine, votis meis obsecundasti; imo ea praevenisti. "Lex" enim, id est inclinatio, homini a natura insita ista est, iste communis hominum est mos et usus, ut non putent sibi omnino satisfactum, esto opulenti sint, honorati et felices, nisi etiam de posteris, eorumque felicitate et gloria prospectum sit, quod tu, Domine, mihi facere dignatus es, promittens posteros meos semper fore reges, et continua serie perpetim mihi in regno successuros. Ita Abulensis, Hugo, Cajetanus, Dionysius et alii. Ratio est, quod homo naturaliter amet suos filios et posteros perpetim gloriosos, ut in illis semper superstes sit, et aeternitatem quamdam memoriae, famae et gloriae assequatur. Filii enim sunt quasi pars et membra parentum, qui proinde filios amant ut seipsos, imo magis quam seipsos.
Versus 20: Quid Addere Potest David
20. Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine. "Scis," id est, cognoscis, curas, amas, dirigis, exaltas, glorificas. Sic enim explicatur lib. I Paral. XVII, vers. 18, cum dicitur: "Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum?" Haec enim Dei cognitio et scientia non est speculativa et arida, sed practica et fecunda, ac proinde Dei amorem et beneficentiam involvit. Sic Apostolus de praedestinatis et electis ad gloriam ait: "Cognovit Dominus, qui sunt ejus," II Timoth. II, 19; reprobis vero dicet Christus in die judicii: "Nescio vos," Matth. XXV, 12.
21. Propter verbum tuum, q. d. Haec magnalia mihi praestitisti non propter merita mea, sed ut impleres promissiones tuas, quibus promisisti mihi benefacere, cum per Samuelem me instituisti et unxisti regem.
Ita ut notum faceres servo tuo, ut scilicet mihi exhiberes haec magnalia promissa, ut ego illa cognoscerem, imo oculis cernerem et manibus palparem.
Et poneret sibi nomen, ut Israel esset et vocaretur populus Dei, quae est dignitas eximia, ac titulus summi honoris, aeque ac utilitatis. Ita Vatablus. Aut, "ut nomen," id est, famam et gloriam sibi pararet; ita Abulensis.
23. Quem redemisti tibi ex Aegypto gentem, et Deum ejus, ut scilicet Israel sit tua gens et populus, ac ut vicissim sis Deus ejus. Unde explicans subdit: "Et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum." Secundo, alii referunt ad to faceretque eis magnalia et horribilia, scilicet percutiendo Aegypti hostis eorum "gentem et Deum," hoc est deos, q. d. Tu, o Domine, pro tuis Hebraeis pugnans percussisti Aegypti gentem, et deos qui Hebraeis adversabantur. Unde recentiores passim cum Chaldaeo ex Hebraeo vertunt in ablativo, gente et Deo ejus, q. d. Redemisti Israel ex Aegypto, ac consequenter ab Aegyptia gente et Deo, id est, diis ejusdem gentis. Aut planius referas ad to faceretque eis magnalia et horribilia super terram, q. d. Deus pro Hebraeis magna et horribilia patravit miracula tum super terram Aegypti et Chanaan, tum super "gentem et Deum," id est, deos ejusdem. Deus enim multis plagis per Moysen et Josue afflixit tum ipsam terram Aegypti et Chanaan, tum ipsam gentem Aegyptiorum et Chanananaeorum, tum deos et idola eorum, ea evertendo et confringendo. Ita Sanchez. Hic sensus prae caeteris planior videtur, et magis congruere Hebraeo, Chaldaeo et Septuaginta, qui pro gentem, habent gentes in plurali, quod magis septem gentibus Chananaeorum et Aegyptiorum, quam uni Hebraeorum genti congruunt.
Tertio, alii per Deum, Hebraice Elohim intelligunt Moysen, qui a Deo constitutus est Deus Pharaonis aeque ac Israelis, utpote ejus legislator et dux vice Dei, Exodi cap. IV, 16, et cap. VII, 1. Vide ibi dicta, q. d. Redemisti ex Aegypto gentem Hebraeam, et "Deum ejus," id est Moysen qui ejus erat princeps, dux et ductor loco Dei.
Quarto, nonnulli per Deum sive Elohim intelligunt S. Michaelem, qui vice Dei erat dux, custos et praeses Israelis. Hic enim, dum Israelitae captivi in Aegypto ex ea liberarentur et liberi exirent, cum eis egrediens ex Aegypto quasi liberari videbatur.
Quinto, Septuaginta pro אלהיו Elohau, id est Deum ejus, per metathesin legentes aholau, id est, tabernacula ejus, vertunt, redemisti tibi ex Aegypto gentes et tabernacula ejus. Hebraei enim ex Aegypto exierunt cum supellectile non tantum sua, sed et Aegyptiorum, quam commodato, jussu Dei acceperant, ut spoliarent Aegyptum, Exodi XII.
Versus 25: Suscita
25. Suscita. Hebraice הקם hakem, id est statue, stabili, confirma.
27. Revelasti aurem servi tui (hoc est, secreto et quasi in aurem ei dixisti): invenit servus tuus cor suum (scilicet paratum, gratum et alacre), ut oraret te oratione hac, et orando, pro tot magnalibus sibi praestitis gratias ageret non condignas, sed sibi possibiles. Alii, "invenit cor suum," id est, invenit consilium, inquiunt, sibi deinceps usui futurum. Idem argumentum gratiarum actionis ob beneficia sibi praestita, praesertim ob promissa de domo et regno suo perpetuando, ac consequenter de Christo ex se nascituro, tractat David Psalm. LXXXVIII: "Misericordias Domini in aeternum cantabo," atque hac gratitudine meruit haec promissa a Deo sibi confirmari et augeri.
29. Benedicetur domus servi tui in sempiternum, ut semper ex domo et familia mea in regno succedant, ac super Israelem regnent posteri mei, quamdiu durabit Israelis regnum.
Abulensis hic, Quaest. ult., tractat quaestionem, an Salomon sit damnatus? et respondet affirmative, idque maxime probat ex eo quod ipse idola a se erecta moriens non destruxerit, quod utique facere debuisset, et reipsa fecisset, si vere poenituisset; nam idola haec trecentis fere post eum annis destruxit Josias rex, IV Reg. XXIII. Si dicas, etiam Asa, Josaphat et Ezechiam pios reges haec non destruxisse: respondet id eos facere non potuisse, eo quod idololatria inducta per Salomonem, roborata et aucta fuerit per Jeroboam, qui schisma fecit erectis aureis vitulis quasi idolis in Dan et Bethel. Salomon vero ea destruere poterat et debebat, tum quia erat potentissimus, tum quia nullum habebat aemulum, sed in plena pace omnibus sibi obedientibus regnabat. Idem censent Angelomus et Eucherius, IV Regum XXIII. Beda in Allegoriis lib. Regum, sub finem, ac Prosper, lib. Praedic. parte II, cap. XXVII: "Salomon -- inquit -- elatus in senio, fornicatus mente et corpore, Domino ipsum deserente, male obiit, metuendum exemplum posteris relinquens, ne felicitate hujus vitae turbati Christum deserant, qui est suorum aeterna felicitas." Verum moderni Interpretes in Salomonem mitiores sunt, meliusque de ejus salute sperant. Vide dicta Eccl. cap. XLVII, vers. 22.