Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
David a Deo exclusus a fabrica templi, convertit se ad bella, quibus pacem et spolia paret Salomoni ad illud fabricandum. Quare hoc capite quinque ejus bella recensentur, quibus totidem gentes vicinas subjugavit et tributarias fecit; scilicet primo, Philisthaeos, vers. 1; secundo, Moabitas, vers. 2; tertio, Adarezer regem Soba, vers. 3; quarto, Syriam Damasci, vers. 5; quinto, Idumaeos, vers. 14, eorumque spolia fecit anathemata, Deoque consecravit.
Textus Vulgatae: II Regum 8:1-18
1. Factum est autem post haec, percussit David Philistiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philistiim. 2. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae; mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo. 3. Et percussit David Adarezer filium Rohob, regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphratem. 4. Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum; dereliquit autem ex eis centum currus. 5. Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer regi Soba; et percussit David de Syria viginti duo millia virorum. 6. Et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo; servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est. 7. Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. 8. Et de Bete, et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David aes multum nimis. 9. Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer. 10. Et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret; eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adarezer; et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea. 11. Quae et ipsa sanctificavit rex David Domino, cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat, 12. de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob, regis Soba. 13. Fecit quoque sibi David nomen, cum reverteretur capta Syria in Valle Salinarum, caesis decem et octo millibus; 14. et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium; et facta est universa Idumaea serviens David; servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est. 15. Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo. 16. Joab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis; 17. et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes; et Saraias, scriba; 18. Banaias autem filius Joiadae, super Cerethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant.
Versus 1: Tulit David Frenum Tributi
1. Et tulit David frenum tributi de manu Philistiim. Hebraice est מתגהאמה meteghaamma, quod Vatablus, Pagninus et alii accipiunt ut nomen proprium urbis, quae fuit quasi meteghaamma, id est frenum caeterarum urbium vicinarum in Philistaea. Secundo, alii accipiunt ut nomen appellativum significans frenum cubiti (meteg enim est frenum, amma est cubitus, ha est articulus amma), indeque "frenum tributi," quod pretium tributi limitatum et definitum sit instar cubiti; amma ergo certam pensionem tributi significat. Aquila vertit, frenum aquaeductus, quod per illam urbem aqua per canales et rivos deduceretur in totam Philistaeam, ad eam irrigandam et fecundandam; canali enim aquam ducimus quo volumus, ceu freno equum. Unde et Chaldaeus vertit, instauratio, vel, dispositio et commoditas rivi.
Tertio, R. Eliezer in Midrash proprie accipit frenum, scilicet Isaac Patriarchae: Isaac enim, inquit, feriens juransque pactum cum Abimelech rege Palaestinorum de non invadenda Philistaea, Genes. XXVI, 28, "incidit cubitum unum freni," sive "chami," id est, capistri asini super quo equitabat, et dedit illis ut esset in manu illorum signum pacti juramenti. Caeterum cum rex David vellet ingredi terram Philistiim, non poterat propter vim pacti juramenti Isaac. Sed cum ab illis capistrum hoc abstulit (quia scriptum est, "et tulit David frenum," vel, "chamum cubiti,") tunc accepit terram Philistinorum. Verum nemo non videt hanc fabellam esse et cerebri Rabbinici commentum.
Quarto et genuine, "frenum tributi" vocatur urbs Geth, quae erat in confinio Judaeae et Philistaeae, ideoque per eam Philisthaei frenabant Judaeam: David vero illam occupans per eam frenavit Philistaeam. Abstulit ergo hoc frenum a Philisthaeis, eodemque frenavit Philisthaeos, imponens illi militare praesidium, quod ipsos sub jugo et tributo contineret. Id ita esse liquet ex eo quod sic hic locus explicatur I Paral. XVIII, 1, ubi dicitur: "Factum est autem post haec ut percuteret David Philistiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias ejus (oppida subjecta) de manu Philistiim." Ita S. Hieronymus in Tradit., Sanchez, Serarius et alii. Geth ergo a Davide et Hebraeis vocata est metegamma, id est, frenum tributi, nomine non proprio, sed appropriato, quia ipsa fuit frenum Philistinorum, cogens illos ad pendendum Davidi tributum.
Versus 2: Percussit Moab
2. Et percussit Moab, scilicet Moabitas, qui Judaeae erant ad orientem, sicut Philisthaei ad occidentem, Syri vers. 4 et 5, ad septentrionem, Idumaei vers. 14, ad meridiem. Per omnes ergo mundi plagas, vicinas gentes subjugando David victricia arma circumtulit. Ubi nota Davidem hisce omnibus praeliis interfuisse, imo praefuisse, ideoque feliciter ea confecisse. Multum enim ad celerem dubiorum occurrentium resolutionem, ad facilem rerum decretarum executionem, ad milites animandos, et ad difficultates omnes superandas facit ipsa praesentia et praestantia principis; nam, ut ait Virgilius, "urget praesentia Turni." Sane Carolus Quintus tot victoriis fuit illustris, quia ipse praeliis paene omnibus interfuit et praefuit.
Et mensus est eos funiculo coaequans terrae. Primo, Theodoretus, Quaest. XXIII, ad litteram verba, ut sonant, accipit. "Tanta, inquit, erat vis victoriae, et tanta erat multitudo eorum qui capti erant vivi, ut eos numerare non permitteret. Quare jussit eos pronos dejici in terram divisos trifariam, et duas quidem partes occidit, unam vero vivam reservavit." Secundo, Lyranus et Cajetanus haec accipiunt de turribus et arcibus Moabitarum, quas David plane dejecit, itaque prostravit, ut eas plane terrae coaequaret. Tertio, alii accipiunt de agris, q. d. David agros, pagos omniaque loca Moab quasi victor occupavit, et ad libitum suis distribuit. Quarto et genuine, q. d. David plane Moabitas subegit, humiliavit et prostravit, ita ut ipsi ab eo viderentur dejecti in terram, terraeque coaequati, adeo ut ipse eos in terra quasi stratos funiculo dimetiri, distribuere, occidere, vel vivificare posset, ut sequitur. Ita Beda, Serarius, Sanchez et alii. Est metalepsis et metaphora petita ab agricolis, et mensoribus sive geometris, qui terram aequam funiculo demetiuntur, ut tot jugera sementi, tot pascuis, tot vineis, etc., destinent, idque ad libitum; terra enim nulli resistit, et cum sit aequa, facile se mensurari distribuique patitur. Simili enim modo Davidi, quasi victori, omnes Moabitae subjecti fuere, ut de eis facere posset, quod liberet: unde ipse eos quasi funiculis dimensus est, hoc est, eos in duas sortes distribuit, una sors fuit eorum, quos morti addixit, altera eorum quos in vita servavit. Hinc sequitur:
Mensus autem est duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum. "Mensus est," id est, mensuram adhibuit duorum funiculorum, sive mensus est Moabitas duobus funiculis: unus fuit funiculus mortis, ut eo quasi mensi, hoc est a Davide designati et damnati, occiderentur; alter vero funiculus fuit vitae, ut eo mensi, id est, a Davide designati, vivificarentur, id est, in vita servarentur. Est catachresis vel metalepsis: per "duos funiculos" enim intelligit duas sortes Moabitarum, unam occidendorum, alteram servandorum in vita; fecit, inquam, pro libito suo quasi victor, sed cum mensura justitiae et aequitatis, quae principem victorem decet, ut scilicet magis noxios sibique resistentes occideret; minus vero noxios, et sese subdentes, in vita servaret. Ita Cajetanus. Funiculus enim significat haereditatem et sortem, quia haec olim non virgis et perticis, uti nunc fit, sed funibus mensurabatur et dividebatur, illisque mensores cuique haeredi suam sortem et portionem admetiebantur.
Versus 3: Percussit David Adarezer Regem Soba
3. Et percussit David Adarezer filium Rohob, regem Soba, additur I Paral. XVIII, 3, "regionis Hemath," id est Syriae. "Soba" sive "Suba" et "Subal" est pars Syriae, quae inter Libanum et Antilibanum ac Hermon interjacet, et Graece Coelesyria, id est cava Syria dicitur. Verum "Soba" non est tota Coelesyria, sed pars ejus duntaxat. "Soba" ergo erat trans Jordanem, confinis dimidiae tribui Manasse, pergendo ad Euphratem fluvium.
Quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphratem. Hinc patet "Soba" fuisse mediam inter Jordanem et Euphratem, ideoque comprehensam fuisse inter limites terrae promissae Judaeis a Deo assignatae; hujus enim limites erant mare Mediterraneum ad Occidentem, et Euphrates ad Orientem. Quare quidquid inter mare hoc et Euphratem interjacebat, jure divino ad Judaeos pertinebat. Haec ergo justa belli causa fuit Davidi invadendi "Soba," tanquam ad se et Judaeos pertinentem.
Versus 4: Cepit David Equites et Currus
4. Et captis (a Davide) ex parte ejus mille septingentis equitibus. Tot fuere primarii et praecipui equites; nam alioqui universim a Davide captae fuere mille quadrigae, et septem millia equitum, ut dicitur I Paralip. XVIII, 4. Ita Abulensis. Aut certe cum Serario per equites intellige equitum decurias; multiplica enim septingentas decurias equitum per decem, habebis septem millia.
Subnervavit omnes jugales curruum, hoc est, ut explicatur I Paral. cap. XVIII, 4: "Subnervavit omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi." Porro subnervare, est nervos vel suffragines equorum incidere ut progredi nequeant, et inutiles fiant tam ad bellandum, quam ad currus trahendum, quod alii suppernare vocant. Idem fecit Josue cap. XI.
Versus 5: Syria Damasci
5. Venit quoque Syria Damasci, id est, venerunt Syri qui Damascum inhabitabant, quorum rex erat Adad, ait Josephus.
9. Audivit autem Thou (a Josepho vocatur "Thonus") rex Emath. "Emath" dicta est a conditore Amatho, Genes. X. Eratque duplex, scilicet major, quae est Antiochia, et minor, quae est Epiphania. Ita Josephus, S. Hieronymus in Locis, Procopius et alii.
Versus 10: Misit Thou Joram Filium Suum
10. Et misit Thou Joram filium suum (qui I Paral. XVIII, 10, vocatur "Adoram"), et in manu ejus erant vasa aurea, q. d. Joram ferebat secum vasa aurea, ut ea quasi munera offerret Davidi; quae David destinavit templo a Salomone aedificando.
13. Fecit quoque David sibi nomen, id est, arcum triumphalem erexit, ait Abulensis et Auctor Tradit. apud S. Hieronymum. Aut, ut Serarius, Sanchez et alii, q. d. David hac victoria magnum sibi nomen et famam comparavit apud omnes gentes.
In valle Salinarum. Audi Adrichomium in tribu Juda, num. 211: "Vallis Salinarum, seu Salis, hebraice Gemela, alias Mela dicta, in qua David percussit octodecim millia Idumaeorum, et rediens erexit sibi fornicem triumphalem. Ibidem et Joab duodecim millia delevit, et Amasias decem et viginti Idumaeorum millia, atque alia decem millia praecipitavit de rupe et petra Jectehel."
Versus 14: Facta Est Universa Idumaea Serviens David
14. Facta est universa Idumaea serviens David. Hic impletum est oraculum et benedictio Isaaci dicta Jacobo, Gen. XXVII, 29: "Esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae." Idumaei enim, ex Esau fratre Jacobi prognati hic, servierunt Davidi ex Jacob descendenti. Ita Procopius et Theodoretus. Unde tunc David composuit Psal. LIX, ubi inter caetera ait: "In Idumaeam extendam calceamentum meum," id est Idumaeam quasi victor possidebo, subjiciam et calcabo.
Tropologice, David, id est Christus, regnat in Idumaea, id est rubeis et carnalibus gentium cordibus, dum per gratiam ea efficit spiritualia et coelestia. Ita S. Augustinus, S. Hieronymus et alii in Psalm. LIX.
Versus 16: Josaphat Filius Ahilud a Commentariis
16. Josaphat filius Ahilud erat a commentariis, id est res gestas Davidis quotidie per diaria scribebat, erat commentator, vel commemorator factorum memorabilium Davidis; hoc enim significat Hebraeum משכיר maskir.
17. Et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes, scilicet summi, id est pontifices. Erant ergo tunc ex dispensatione vel conniventia Dei, simul duo Israelis pontifices, scilicet Sadoc et Abiathar.
18. Banaias autem filius Joiadae, super Cerethi et Phelethi. Erant hi fortissimi, fidissimi et praetoriani milites Davidis. Cerethi Hebraice idem est quod excindentes; Phelethi, idem quod liberantes. Josephus eos vocat σωματοφύλακες, id est corporis regii custodes.
Filii autem David sacerdotes erant. "Sacerdotes," id est principes et aulae primarii. Vocantur "primi ad manum regis," id est primi ad latus regis.