Cornelius a Lapide

II Regum IX


Index


Synopsis Capitis

David Miphiboseth filium Jonathae mensa sua convivam facit, eique omnia praedia patris Jonathae et avi Saulis restituit.


Textus Vulgatae: II Regum 9:1-13

1. Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonatham? 2. Erat autem de domo Saul servus nomine Siba; quem cum vocassent ad David, dixit ei rex: Tune es Siba? Et ille respondit: Ego sum servus tuus. 3. Et ait rex: Num est aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonathae debilis pedibus. 4. Ubi est? inquit rex. Et ait Siba regi: Ecce in domo est Machir filii Ammiel in Lodabar. 5. Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar. 6. Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathae filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David: Miphiboseth! Qui respondit: Adsum servus tuus. 7. Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonatham patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper. 8. Qui adorans eum dixit: Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei? 9. Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei: Omnia quaecumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui. 10. Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui; et inferes filio domini tui cibos ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibae quindecim filii, et viginti servi. 11. Dixitque Siba ad regem: Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus; et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis. 12. Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha; omnis vero cognatio domus Sibae serviebat Miphiboseth. 13. Miphiboseth autem habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur; et erat claudus utroque pede.


Versus 1: Propter Jonatham

1. PROPTER JONATHAM? Ecce quam fidus et constans in amicitia Jonathae fuit David, utpote qui non tantum vivo, sed et mortuo benefaciat, ditando ejus filium. Nam, ut ait Theodoretus: "Qui in hostes benignus erat, amicorum nunquam obliviscebatur;" et, ut inquit Josephus, "eorum qui bene unquam ipsi fecissent, memor erat maxime."


Versus 7: Agri Saulis Restituti

7. RESTITUAM TIBI OMNES AGROS SAUL PATRIS TUI, quos, antequam fieret rex, habebat ex paterna haereditate, vel sibi acquisierat; nam quos rex factus comparavit, quasi bona regia ad successorem regem, puta Davidem, jure communi devoluta sunt.


Versus 8: Canis Mortuus Similis Mei

8. RESPEXISTI SUPER CANEM MORTUUM SIMILEM MEI? q. d. Respexisti super canem mortuum, qualis ego sum: se enim assimilat, vocatque canem mortuum, ut se humiliet suamque vilitatem indicet, utpote qui avo et patre mortuis orphanus, imo parvulus, claudus, miser et egens relictus, ac ab omnibus neglectus, spernebatur quasi canis mortuus.


Versus 11: Miphiboseth ad Mensam Regis

11. DIXITQUE SIBA AD REGEM: SICUT JUSSISTI, DOMINE MI REX, SERVO TUO, SIC FACIET SERVUS TUUS; ET MIPHIBOSETH COMEDET PANEM SUPER MENSAM MEAM QUASI UNUS DE FILIIS REGIS. Est hic antologia; quomodo enim Siba hic dicit Miphiboseth comesturum super mensam suam, cum eum paulo ante mensae suae assignavit David? Varii varie haec conciliant. Dico ergo to et, hic capi pro imo, uti et alibi per auxesin accipitur, q. d. Siba: Sicut jussisti, rex, sic faciet servus tuus, ut alat Micham filium Miphiboseth; quin imo si voles, "Miphiboseth comedet super mensam meam," q. d. Si voles, ego pergam alere Miphiboseth ipsum tam magnifice, ac si esset filius regis. Ita Sanchez.


Interpretatio Allegorica

Allegorice, David, extollens abjectum et claudum Miphiboseth, repraesentat Christum, qui infirma et contemptibilia mundi eligit, ut confundat fortia, I Corinth. I, cum scilicet ipse, ut ait Angelomus, "eum quem ad saeculi ministeria et mundana negotia exercenda, sermone et actione debilem conspicit ad divinum ministerium eligit; quia quem mundus per fastum elationis spernit, hunc Deus propter devotionem humilitatis acquirit. Interpretatur enim Miphiboseth, decor ignominiae. Is ergo, cujus loquelam et praesentiam superbia mundi despicit, Dei dono utilis ad spiritale ministerium in Ecclesia apparebit."