Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hanon rex Ammon legatos Davidis vestibus et barba mutilat; David hanc injuriam bello ulciscitur, ac per Joab, regem cum Syris profligat: rex, vers. 15, advocato Adarezer, bellum reparat; sed a Davide rursum, magis quam ante, caeditur.
Textus Vulgatae: II Regum 10:1-19
1. Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo. 2. Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, 3. dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores? et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam, misit David servos suos ad te? 4. Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum, et praescidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. 5. Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum; erant enim viri confusi turpiter valde. Et mandavit eis David: Manete in Jericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini. 6. Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum. 7. Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum. 8. Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae; Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha seorsum erant in campo. 9. Videns igitur Joab quod praeparatum esset adversum se praelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel, et instruxit aciem contra Syrum. 10. Reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon. 11. Et ait: Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium; si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi. 12. Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro, et civitate Dei nostri; Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo. 13. Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros; qui statim fugerunt a facie ejus. 14. Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem; reversusque est Joab, et venit Jerusalem. 15. Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israel, congregati sunt pariter. 16. Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum; Sobach autem, magister militiae Adarezer, erat princeps eorum. 17. Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem, et transivit Jordanem, venitque in Helam; et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum. 18. Fugeruntque Syri a facie Israel; et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum; et Sobach principem militiae percussit, qui statim mortuus est. 19. Videntes autem universi reges, qui erant in praesidio Adarezer, se victos esse ab Israel, expaverunt et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israel; et fecerunt pacem cum Israel, et servierunt eis; timueruntque Syri auxilium praebere ultra filiis Ammon.
Versus 2: Misericordia Naas
2. SICUT FECIT PATER EJUS (NAAS) MECUM MISERICORDIAM, cum me fugientem Saulem benigne suscepit, et tutatus est. Res gesta in Scriptura non narratur, sed ex traditione eam recenset S. Hieronymus, in Tradit. (quem sequitur Angelomus, Abulensis, Glossa, Lyranus, Sanchez et alii). "Quando fugit David a facie Achis regis Geth, venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam, multa impertiens ei bona. De Naas itaque venit in speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater ejus et mater, et omnis domus ejus. Inde venit ad Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem, et omnem domum suam."
Versus 4: Rasio Barbarum
4. RASITQUE DIMIDIAM PARTEM BARBAE. I Paral. cap. IX, 4, additur: "Decalvavit, et rasit, et praecidit tunicas eorum." Triplex ergo fuit haec ignominia, quam Hanon contra jus gentium legatis Davidis ad se consolandum missis irrogavit. Prima, fuit capitis decalvatio; secunda, barbae non totius, sed dimidiae ad ludibrium rasio. Tertia, vestium longarum et ad pedes (more Orientalium) promissarum usque ad nates praecisio, ideoque natium denudatio. Hebraei enim laici non utebantur femoralibus, nisi sacerdotes.
Allegorice, Hanon repraesentat Judaeos, qui Christo in passione genas vulserunt, Isaia L, 6.
Tropologice, Hanon est diabolus, qui subinde benefacere volentibus, barbam abradit, id est, fortitudinem adimit; barba enim virilitatis et fortitudinis est symbolum. Audi Eucherium: "Sicut Hanon, ita et diabolus princeps hujus mundi, plerosque religiosos et praedicantes per subreptitia vitia deturpare consuevit. Qui dum eorum latentia mala, in aperta et flagitiosa perpetrataque luxuria detegit, quasi eorum indumenta usque ad nates abscissa, nudos a dignitate castitatis derelinquit."
Versus 9-10: Peritia Bellica Joab
9 ET 10. INSTRUXIT ACIEM CONTRA SYRUM: RELIQUAM AUTEM PARTEM POPULI TRADIDIT ABISAI FRATRI SUO, QUI DIREXIT ACIEM ADVERSUS FILIOS AMMON. Ostendit Joab in hac divisione exercitus insignem belli peritiam. Duces enim belli, cum vident se cingi a fronte et a tergo, dividunt copias, unamque partem hostibus a fronte, aliam vero iis qui a tergo imminent, opponunt. Nec enim iidem milites a fronte et a tergo pugnare possunt; si enim caedant hostes a fronte, caedentur ab hostibus, qui tergo instant. Rursum quod selegerit fortissimos milites, quibus invasit, illicoque stravit Syros; illis enim prostratis, fugit altera acies Ammonitarum quibus instabat Abisai, frater Joab. Idem fecit Judas Machabaeus, quin et Gentiles, ut Scipio, Annibal, Alexander, etc.; ac prae caeteris Claudius Nero, consul Romanus, qui Annibali oppositus, cum audiret Asdrubalem cum novo exercitu 56 millium adventare, ut se cum copiis fratris Annibalis conjungeret, secreto et celerrime Annibale inscio profectus cum selecta suorum manu, se cum castris Livii Salinatoris socii Consulis conjunxit, itaque inopinato invadens Asdrubalem, cum 56 millibus cecidit, ac victor rediens caput occisi ante Annibalis fratris stationes projecit, itaque eum obstupefecit et perculit, ut de fortuna Carthaginis actum esse diceret, seque in extremum Italiae angulum ad Brutios contraheret, uti narrat Livius, decade 3, in fine lib. VII.
Versus 18: Caedes Syrorum
18. ET OCCIDIT DAVID DE SYRIS SEPTINGENTOS CURRUS, ET QUADRAGINTA MILLIA EQUITUM. Dices: I Paral. cap. XIX, 18, plures numerantur, sic enim habet: "Et interfecit David de Syris septem millia curruum et quadraginta millia peditum." Respondeo, liber Paralipomenon, ut patet ex nomine, supplet ea quae in libris Regum omissa sunt, illa vero quae et ibi dicta sunt obscurius, explicat clarius. Ergo, quod dicuntur hic occisi 700 currus, intellige milites pugnantes e curribus: milites enim occiduntur, non currus; unde id confirmat liber Paralipom. dicens: "Interfecit septem millia curruum," id est septem millia militum pugnantium e curribus. Erant igitur currus septingenti, sed militum septem millia erant; quilibet enim currus continebat decem milites. Porro praeter quadraginta "millia equitum," quae habet liber Regum, liber Paralipomenon addit quadraginta "millia peditum," ita ut universim tam peditum, quam equitum caesa sint 80 millia, praeter septem millia pugnantium e curribus. Ita Abulensis, Sanchez, Serarius et alii. Denique Josephus asserit bellum hoc Ammoniticum finitum esse, ineunte hieme.
Allegorice Eucherius (verius Beda) transcripto Angelomus, qui et addit: "Sed Christus vindicat suorum injuriam, cum non solum adversarios suos, nunc per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in extremo judicio per justam sententiam, perpetuis ignibus cruciandos tradet."