Cornelius a Lapide

II Regum XI


Index


Synopsis Capitis

Lapsus Davidis in adulterium cum Bethsabee, et homicidium Uriae.


Textus Vulgatae: II Regum 11:1-27

1. Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba; David autem remansit in Jerusalem. 2. Dum haec agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae; viditque mulierem se lavantem, ex adverso super solarium suum; erat autem mulier pulchra valde. 3. Misit ergo rex, et requisivit quae esset mulier. Nuntiatumque est ei, quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriae Hethaei. 4. Missis itaque David nuntiis, tulit eam; quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua, 5. et reversa est in domum suam concepto foetu. Mittensque nuntiavit David, et ait: Concepi. 6. Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethaeum. Misitque Joab Uriam ad David. 7. Et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Joab et populus, et quomodo administraretur bellum, 8. et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius. 9. Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. 10. Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam? 11. Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israel et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab, et servi domini mei super faciem terrae manent; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? per salutem tuam, et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc. 12. Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera; 13. et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit. 14. Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab, misitque per manum Uriae, 15. scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est praelium, et derelinquite eum, ut percussus intereat. 16. Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. 17. Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethaeus. 18. Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba praelii. 19. Praecepitque nuntio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem, 20. si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum ut praeliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur? 21. Quis percussit Abimelech filium Jerobaal? nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro, et interfecit eum in Thebes? quare juxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Hethaeus occubuit. 22. Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quae ei praeceperat Joab. 23. Et dixit nuntius ad David: Praevaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum; nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. 24. Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hethaeus mortuus est. 25. Et dixit David ad nuntium: Haec dices Joab: Non te frangat ista res; varius enim eventus est belli; nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos. 26. Audivit autem uxor Uriae, quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum. 27. Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium; et displicuit verbum hoc, quod fecerat David, coram Domino.


Versus 1: Obsidio Rabba

1. FACTUM EST AUTEM, VERTENTE ANNO EO TEMPORE, QUO SOLENT REGES AD BELLA PROCEDERE, scilicet exacta hieme, in vere sequentis anni, puta in martio, quo Mars dominari solet, et reges ad bella procedere.

MISIT DAVID JOAB, etc. David vero domi remansit, ideoque incidit in adulterium et homicidium; unde Theodoretus, Quaest. XXV: "David, ait, cum esset in acie, mentemque exerceret in belli cura, ex legibus divinis vitam suam administrabat; parvas autem assecutus inducias, passus est lapsum." Vide hic quam bellum aut negotium praestet otio: negotium Davidem fecit castum, otium adulterum.

OBSEDERUNT RABBA. Erat haec urbs potens, regia et metropolis Ammonitarum, ita dicta a magnitudine: "Rabba" enim, vel "Rabbath," hebraice idem est quod multa, id est magna. Eadem dicta quoque est "Ammon" vel "Amman," et "urbs aquarum," cap. XII, vers. 27, eo quod Jaboc torrens eam circumfluat. Denique a Ptolemaeo Philadelpho, secundo Aegypti rege, qui Biblia ex Hebraeo in Graecum per septuaginta Interpretes transferri curavit, subjugata; dicta est Philadelphia, quod nomen hucusque retinet.


Versus 2: David Videt Bethsabee

2. ACCIDIT UT SURGERET DAVID DE STRATO SUO POST MERIDIEM, somno et cibo pastus distentusque, ideoque in venerem proclivis: hujus enim stimuli sunt deliciae regales, desidia et somnus. Qui ergo student castitati non stertant in multam lucem, sed mane surgant, imo auroram cum philomelis Deum laudando praeveniant: ac ituri cubitum se B. Virgini et Angelo Custodi serio commendent, ut nocturnas carnis tentationes et diaboli illusiones impediant.

VIDITQUE MULIEREM SE LAVANTEM EX ADVERSO (domus enim Uriae erat vicina, et ex adverso palatii Davidis, ut notat Adrichomius in Tabulis Geographicis). Lavabat ergo se vel in domo, ut vult Vatablus, vel in horto ad fontem, qui etiamnum ostenditur, ait Adrichomius. Haec fuit nova causa lapsus Davidis, nimirum visio mulieris seminudae: oculi enim sunt in amore duces; ac proinde impossibile est lascivam cogitationem arcere a mente, nisi ab oculis arceatur lascivus mulieris aspectus. Unde Job cap. XXXI, 1: "Pepigi, ait, foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine."

Audi Clementem Alexandrinum, lib. III Paed. cap. XI: "Lascivi autem aspectus, et versatilibus, et tanquam conniventibus oculis intueri, nihil est aliud quam oculis moechari, cum per eos cupiditas ineat primae pugnae praeludia." S. Chrysostomus in Psal. L: "Aperuit, ait, in vano oculos, et suscepit ictum sagittae; audiant curiosi, qui pulchritudines alienas considerant." Et S. Augustinus, homil. 21, inter 50: "Sit casus majorum, tremor minorum. Si illos tam sanctos viros incauta familiaritas mulierum, et perniciosa blandimenta vicerunt; quid de se cogitant illi qui cum extraneis mulieribus, non solum conversari, sed in eadem domo manere nec metuunt, nec erubescunt?" Addit S. Augustinus nimiam prosperitatem et abundantiam fuisse Davidis ruinae causam: "Idcirco adversus felicitatem acrius vigilandum est."


Bethsabee Filia Eliam

BETHSABEE FILIA ELIAM. Tradunt Hebraei apud S. Hieronymum hunc Eliam fuisse filium Achitophel, ideoque Achitophel postea conjurasse cum Absalomo contra Davidem, ut vitium nepti suae a Davide illatum ulcisceretur. Id probabile esse censet ex Hugone Salianus. Poterat enim Achitophel avus 60 esse annorum, Eliam pater 40, Bethsabee filia 18. Tandem Bethsabee (quae corrupte a Graecis et multis Latinis nominatur Bersabee) Hebraice dicitur Bath Sceba, id est filia saturitatis, vel Bat Scua, id est filia divitiarum vel salutis, ac talis evasit, postquam poenitens Davidis uxor facta, sanctam cum eo egit vitam, imo evasit prophetissa, et Salomonem filium ad omnem pietatem erudivit.


Urias Hethaeus

UXOR URIAE HETHAEI. Adrichomius in Descriptione tribus Juda: Eth, inquit, sive Heth locus est in regione Hebronis, quem Ethaei sive Hethaei populi, ab Ethaeo sive Hethaeo filio Chanaan orti, incoluerunt: a quibus Abraham speluncam duplicem emit. Ex hoc etiam loco Urias, vir Bethsabee, fuit oriundus. Heth autem Hebraice idem est quod pavor, terror, contritio: unde Hethaeus idem est quod pavorem incutiens, terribilis, conterens, qualis fuit Urias vir fortissimus. Ita sentiunt S. Hieronymus, Adrichomius, Salianus et alii. Josephus: "Urias, inquit, erat civis Hierosolymitanus magna, ob fortitudinem tam apud regem, quam contribules, gloria."


Versus 4: Adulterium

4. DORMIVIT CUM EA. Adulterium cum ea commisit. Mirus et profundus fuit hic sancti regis, Psaltis et Prophetae Davidis lapsus, qui docet nos in timore et tremore operari salutem nostram. Nam S. Basilius docet causam lapsus et negationis S. Petri fuisse praesumptionem qua dicebat: "Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo." Sic et causam lapsus Davidis in homicidium et adulterium fuisse eamdem praesumptionem, quod scilicet semel gratia singulari visitatus dixerit illud Psal. XXIX, vers. 7: "Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum." Hinc S. Franciscus suis dabat hoc documentum: "Cum gratiam acceperis a Deo, dic: Domine, custodi in me thesaurum tuum, quia ego illius latro sum."

STATIMQUE SANCTIFICATA EST AB IMMUNDITIA SUA, q. d. Abluit corpus aqua lustrali, ritu legis veteris, itaque emundavit se ab irregularitate legali; sed peccatum, sive culpam adulterii non abluit; haec enim non aqua, sed poenitentia et lacrymis abluenda est.


Versus 5: Nuntium Bethsabee

5. MITTENSQUE NUNTIAVIT DAVID, ET AIT: CONCEPI, q. d. Ait S. Chrysostomus in Psal. L: "O rex, perii. Et ille ait: Quid habes? Praegnans, inquit, sum. Peccati mei pullulat fructus, accusatorem intrinsecus habeo, in ventre profero proditorem." Unde moraliter infert Chrysostomus: "Videte et admiramini, Fratres, quantum mali sit delictis et peccatis obnoxium fieri. Rex militem timet, et formidat subditum."


Versus 6: David Vocat Uriam

6. MITTE AD ME URIAM HETHAEUM. Causa fuit, ait Abulensis, ut David liberaret se infamia adulterii, et Bethsabee a morte: vocavit ergo Uriam, ut is putaretur rem habuisse cum Bethsabee uxore sua, itaque infans quem ex Davide secreto conceperat Bethsabee, putaretur esse filius Uriae mariti, non Davidis adulteri. Ita Chrysostomus in Psalm. L.


Versus 11: Nobilis Recusatio Uriae

11. ET AIT URIAS AD DAVID: ARCA DEI ET ISRAEL ET JUDA HABITANT IN PAPILIONIBUS, ET DOMINUS MEUS JOAB, ET SERVI DOMINI MEI SUPER FACIEM TERRAE MANENT; ET EGO INGREDIAR DOMUM MEAM, UT COMEDAM ET BIBAM, ET DORMIAM CUM UXORE MEA? PER SALUTEM TUAM ET PER SALUTEM ANIMAE TUAE, NON FACIAM REM HANC. O militem fortem et sanctum, qui tamen indignam sua fide et robore mercedem retulit a Davide, utpote ab eo morti destinatus. Ita pii hic opprimuntur, ut in futuro Christi judicio exaltentur, beentur et glorificentur coram omnibus Angelis et hominibus. Unde Urias Hebraice idem est quod, lux mea Deus, vel ignis meus Deus.


Versus 13: David Inebriat Uriam

13. ET INEBRIAVIT EUM, ut ebrius domum rediret, et cum uxore dormiret. Vide hic ut unum peccatum trahat aliud. En David ut adulterium tegat, procurat foetum suum supponere Uriae; quod erat crimen injustitiae. Rursum David, ut hanc foetus sui suppositionem adornet, Uriam inebriat, quod tertium fuit ejus peccatum. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 231 De Temp.: "Qui alterum cogit, ut se plus quam opus est, bibendo inebriet; minus malum ei erat, si carnem ejus vulneraret, quam ejus animae per ebrietatem noceret."


Versus 14: Epistola Mortis

14. SCRIPSIT DAVID EPISTOLAM AD JOAB, MISITQUE PER MANUM URIAE, quia scribebat Joab, ut curaret Uriam ab Ammonitis occidi. Unde litterae Uriae, aeque ac Bellerophontis apud Lucianum, abierunt in proverbium, ac de iis dicuntur, qui litteras sui damni necisve causas perferunt. Fuit hoc quartum et gravissimum Davidis peccatum, quo ut celaret adulterium ac adultera secure frueretur, curavit occidi Uriam militem fortissimum, sibique fidissimum.

Porro homicidium Davidis valde aggravavit modus hic, quo eum occidit, qui fuit fraudulentus et proditorius: "Sic ex vitio vitium gignitur, ait Isidorus, sicut David non evitavit adulterium, perpetravit et homicidium."


Versus 16: Urias in Periculo Positus

16. POSUIT URIAM IN LOCO, UBI SCIEBAT VIROS ESSE FORTISSIMOS. Addit Josephus, Joab Uriae commendasse fidem et strenuitatem, ut usque ad mortem pro Davide et Israele pugnaret, ac socios Uriae secreto monuisse ut eum in pugna desererent, atque ab hostibus cingi caedique permitterent. Quid hac re magis proditorium aut scelestum dici fingique potest? Porro S. Hieronymus asserit Davidem propter homicidium Uriae a Deo prohibitum aedificatione templi.


Versus 17: Mors Uriae

17. ET MORTUUS EST ETIAM URIAS. Ecce hic consummatum Davidis ingrati homicidium. Porro permisit Deus tam graviter labi Davidem: Primo, ut eum humiliaret, ut scilicet ipse sciret se, licet per gratiam esset sanctus Propheta et Psalmographus, tamen per naturam esse hominem fragilem et proclivem in peccata. Secundo, ut in ejus lapsu et erectione Deus suam justitiam aeque ac misericordiam ostenderet. Tertio, ad aliorum exemplum, ut omnes a Davide lapso discant cavere lapsus occasiones, ac praesertim incautos feminarum aspectus. Quarto, ut, si nos labi contingat, non desperemus, sed cum Davide poenitendo resurgamus. Unde S. Augustinus: "Multi cadere volunt cum David, et nolunt surgere cum David. Audiant, qui non ceciderunt, ne cadant: audiant qui ceciderunt, ut surgant."


Versus 26: Planctus Bethsabee

26. PLANXIT EUM, Uriam maritum suum. Planctus hic apud Hebraeos erat septem dierum. Romani tamen, et postea Christiani Imperatores, ut Gratianus et Theodosius, statuerunt uxori annum ad lugendum mortem mariti. Verum nec David nec Hebraei exspectabant annum, unde mox a morte Uriae duxit Bethsabee.


Versus 27: Quintum Peccatum Davidis

27. FACTA EST EI UXOR, PEPERITQUE EI FILIUM. Filius ergo hic conceptus fuit in adulterio, sed natus in matrimonio. Qua in re peccavit David, quod scilicet eam, cum qua adulterium commiserat, occiso marito, illico duxerit in uxorem, tacite approbando prius adulterium et homicidium.

ET DISPLICUIT VERBUM HOC, QUOD FECERAT DAVID, CORAM DOMINO. Fuit ergo hoc quintum Davidis peccatum: Judaeis enim vetitum erat ducere illam, quam adulterio polluissent. Nathan arguit Davidem, non tantum quod occiderit Uriam, sed etiam quod occisi uxorem duxerit: sic enim ait vers. 9: "Uriam Hethaeum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi."


Interpretatio Mystica

Mystice (quod novum et mirum est), Patres plerique adulterium Davidis interpretantur de Christo Ecclesiam gentium sibi desponsante. Unde S. Ambrosius libro III in Lucam: "Mysterium, ait, in figura, peccatum in historia; culpa per hominem, Sacramentum per Verbum." S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum: "Iste, inquit, David graviter scelerateque peccavit; verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi." Verum hae allegoriae non sunt propriae et primae classis, sed secundae et impropriae, quia laxiores sunt. Quod enim David fecit cum peccato, hoc Christus fecit ex sanctitate et misericordia.