Cornelius a Lapide

II Regum XII


Index


Synopsis Capitis

David a Nathan correptus paenitet; Deus percutit ejus filiolum, vers. 15, cui vitam flendo et jejunando flagitat David, sed frustra; quare David ex Bethsabee generat Salomonem Deo dilectum. Denique, vers. 27, David expugnat Rabbath, ejusque cives atrociter trucidat.


Textus Vulgatae: II Regum 12:1-31

1. Misit ergo Dominus Nathan ad David; qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper. 2. Dives habebat oves, et boves plurimos valde. 3. Pauper autem nihil habebat omnino, praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens; eratque illi sicut filia. 4. Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et praeparavit cibos homini qui venerat ad se. 5. Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc. 6. Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit. 7. Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir; haec dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel, et ego erui te de manu Saul, 8. et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israel et Juda; et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora. 9. Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethaeum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi. 10. Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum. 11. Itaque haec dicit Dominus: Ecce, ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus. 12. Tu enim fecisti abscondite; ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis. 13. Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. 14. Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur. 15. Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum, quem pepererat uxor Uriae David, et desperatus est. 16. Deprecatusque est David Dominum pro parvulo; et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram. 17. Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra; qui noluit, nec comedit cum eis cibum. 18. Accidit autem die septima, ut moreretur infans; timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus; dixerunt enim: Ecce, cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus, Mortuus est puer, se affliget? 19. Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus; dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer? Qui responderunt ei: Mortuus est. 20. Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est; cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini, et adoravit; et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit. 21. Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo quem fecisti? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et flebas; mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem. 22. Qui ait: Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi; dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans? 23. Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem? numquid potero revocare eum amplius? ego vadam magis ad eum; ille vero non revertetur ad me. 24. Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam; quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit eum. 25. Misitque in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino. 26. Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam. 27. Misitque Joab nuntios ad David, dicens: Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est urbs aquarum. 28. Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam; ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. 29. Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath; cumque dimicasset, cepit eam. 30. Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas; et impositum est super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde. 31. Populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta; divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem.


Versus 1: Nathan Missus ad David

1. MISIT ERGO DOMINUS NATHAN AD DAVID. Vide quam caecus per peccatum evaserit David. Nam per novem menses quibus Bethsabee ex eo conceptum foetum utero gestavit et peperit, quasi Dei et sui oblitus, non cogitavit quanta scelera adulterii et homicidii commisisset, sed securus voluptatibus cum Bethsabee indulgebat. Idcirco Deus ejus miserens misit ad eum Nathan, qui scelerum gravitatem ei ostenderet.


Parabola Divitis et Pauperis

DUO VIRI ERANT IN CIVITATE. Nathan sapienter non aperte, sed per ambages orditur correptionem, ut regis animum amoribus sopitum et superbum a somno peccatorum excitet. Festivam ergo ei proponit parabolam, per quam gratiose ei sceleris sui enormitatem ostendit, ne, si clare idipsum faceret, rex excandesceret, et correptionem sperneret. Porro hic est sensus: "Duo viri," sunt David et Urias; ille dives, hic pauper; David multas habebat oves, id est, uxores; Urias unicam, scilicet Bethsabee: hanc ei ademit David per adulterium. Ita Abulensis.


Versus 5: Filius Mortis

5. FILIUS MORTIS EST VIR QUI HOC FECIT, q. d. Reus est mortis. Vox enim "filius," Hebraeis cum jungitur genitivo poenae vel praemii, idem est quod reus, vel dignus.

6. OVEM REDDET IN QUADRUPLUM. Haec enim restitutio furi ovis indicitur, Exodi XXII, 1.


Versus 8: Uxores Saulis

8. ET DEDI TIBI DOMUM DOMINI TUI, ET UXORES DOMINI TUI IN SINU TUO. Pro uxores Hebraice est nascim, quod non tantum uxores, sed et feminas quaslibet significat. Feminae autem, id est filiae Saulis fuere Merob et Michol quas Deus Davidi dedit uxores. Hic non tam significatur actus, quam jus et potestas: quod scilicet David succedens Sauli in regno, habuerit jus in ancillas et uxores Saulis. Ita Lyranus, Abulensis et alii.


Versus 10: Gladius Non Recedet

10. QUAMOBREM NON RECEDET GLADIUS DE DOMO TUA USQUE IN SEMPITERNUM, non absolute, sed respective, scilicet respectu domus Davidis et Israelis, q. d. Quamdiu durabit tua regia stirps, faciam ut gladius semper incumbat tibi, domuique tuae. Tu gladio Ammonitarum Uriam occidisti, idcirco in poenam non unus, sed multi e filiis et posteris tuis gladio occidentur. Ita factum: nam ex filiis Davidis occisi quatuor, scilicet hic parvulus, Amnon, Absalom, et Adonias. Ita Abulensis, Salianus et alii.


Versus 11: Malum de Domo Sua

11. ECCE EGO SUSCITABO SUPER TE MALUM DE DOMO TUA, ut scilicet Absalom filius tuus persequatur te. Nam, ut ait S. Chrysostomus in Psalm. L: "Unde est fons peccati, illinc est plaga supplicii."

12. EGO AUTEM FACIAM, etc., IN CONSPECTU SOLIS. Absalom enim publice in solario coram toto Israel violavit uxores patris sui, cap. XVI, 22; nimirum sic congrua talione solarium supplicii correspondit solario adulterii. Ergo adulterio nullum est operimentum, sed Deus illud in lucem educit et propalat.


Versus 13: Poenitentia Davidis

13. ET DIXIT DAVID AD NATHAN: PECCAVI DOMINO. Hoc verbum, "peccavi," breve est; sed ex intimo cordis sinu profectum, ac profundo humilitatis, compunctionis, poenitentiae, religionis et charitatis sensu refertum, uti liquet ex Psalm. L, quem tum dictavit.

Primo, S. Ambrosius, Apolog. 1 David. cap. II: "Ille, inquit, rex tantus et potens, ne exiguo quidem momento manere penes se delicti passus est conscientiam: sed praematura confessione, atque immenso dolore reddidit peccatum suum Domino. Peccavit David, quod solent reges: sed poenitentiam gessit, flevit, ingemuit, quod non solent reges. Confessus est culpam, obsecravit indulgentiam, humi stratus deploravit aerumnam, jejunavit, oravit, confessionis suae testimonium in perpetua saecula vulgato dolore transmisit. Quod erubescunt facere privati, rex non erubuit confiteri."

S. Augustinus: "Audi, inquit, Davidem clamantem, et simul clama; audi gementem, et congemisce; audi flentem, et collacrymare." S. Chrysostomus in Psalm. VI: "Ne consideres, ait, quod cecidit ut torpeas; sed quantum postea lacrymarum fuderit, quantum poenitentiae noctes jungens diebus, fontes emittens lacrymarum."

DIXITQUE NATHAN AD DAVID: DOMINUS QUOQUE TRANSTULIT PECCATUM TUUM. Hinc patet quanta fuerit in Davide doloris vehementia, utpote cui dicenti: "Peccavi," Deus statim peccatum remiserit. Unde liquet contritionem perfectam, quae scilicet ex amore Dei super omnia procedit, delere peccata omnia quamvis gravissima.

Quocirca S. Ambrosius Theodosium Imperatorem arguens, quod ex ira tot millia Thessalonicensium occidisset, cum ille diceret Davidem quoque peccasse, subjecit: "Qui secutus es errantem, sequere poenitentem." Et revera secutus est.

NON MORIERIS. Hinc videtur quod Deus, per Nathan intentans Davidis domui poenam gladii, etiam in ipsum Davidem tulerit sententiam mortis, sed ob eximiam ejus poenitentiam, poenam hanc mitigarit, condonando scilicet ei vitam.


Versus 14: Peccatum Scandali

14. VERUMTAMEN, QUONIAM BLASPHEMARE FECISTI INIMICOS DOMINI. Disce hic quam grave sit peccatum scandali, praesertim quo fideles infidelibus dant occasionem blasphemandi Deum. Audi Salvianum: "Deposito diademate, projectis gemmis, exutis purpuris, cum pro his omnibus, solitarius, gemens, clausus, vitam parvuli sui tot lamentationum suffragiis peteret, et piissimum Deum tanta precum ambitione pulsaret: sic rogans et obsecrans obtinere non potuit. Ex quo intelligi potest, quod nullum penitus majoris piaculi crimen est, quam blasphemandi causam gentibus dare."

FILIUS, QUI NATUS EST TIBI, MORTE MORIETUR. Fuit haec poena temperata clementia. Nam cessit in bonum infantis, utpote qui in innocentia mortuus, salvus evasit; atque ipsius Davidis, utpote adulterium ejus, morte infantis quasi obliterans et sepeliens. Deus enim sustulit filium ex adulterio genitum, ac pro eo alium legitimum et longe praestantiorem dedit, scilicet Salomonem.


Versus 23: Aequanimitas Davidis in Morte Infantis

23. NUNC AUTEM QUIA MORTUUS EST, QUARE JEJUNEM? Nec enim eum a morte revocare potero, nec a poenis Purgatorii liberare, utpote qui in innocentia mortuus nullas sustinet; secus est de Absalomo, cujus mortem planxit David inconsolabiliter, quia in peccato parricidii erat mortuus, adeoque damnatus ad gehennam. Ita S. Hieronymus.


Versus 24: Nativitas Salomonis

24. ET CONSOLATUS EST DAVID BETHSABEE. Tradunt Hebraei Bethsabee, metuentem ne et aliae proles similiter morerentur, statuisse abstinere consortio Davidis, sed Davidem hunc metum ei exemisse, promittendo ex Deo primum ejus foetum fore vitalem et felicissimum.

ET VOCAVIT NOMEN EJUS SALOMON, id est pacificus, quia scilicet jam David Deo per poenitentiam reconciliatus, pacem et veniam sui peccati acceperat; unde in signum pacis Deus dederat ei hunc filium, qui toto tempore regni sui futurus erat pacificus, ideoque typus Christi, qui est "pax nostra."


Versus 25: Iedidia, Amabilis Domino

25. MISITQUE IN MANU NATHAN PROPHETAE, ET VOCAVIT NOMEN EJUS, AMABILIS DOMINO. Hebraice Iedidia. Notat S. Hieronymus in Tradit. in Genes. cap. XVII, in veteri Testamento quatuor, antequam nascerentur, a Deo nomen accepisse, scilicet Ismael, Isaac, Salomonem et Josiam.

ET DOMINUS DILEXIT EUM, praevenit eum Deus sua gratia et donis, quia destinabat eum successorem Davidis, fabricatorem templi et typum Christi.


Chronotaxis Regni Davidis

David anno aetatis 49, qui fuit regni 19, in aestate peccavit cum Bethsabee, ex qua anno sequenti in vere natus est filius: quo, post paucos dies, mortuo, mox Bethsabee de Davide concepit Salomonem, quem post novem menses peperit anno Davidis 51, qui fuit regni ejus 21. Eodem anno quo natus est Salomon, Deus in poenam adulterii Davidis permisit ejus filiam Thamar violari a fratre Amnon. Post biennium ab hac violatione, Amnon ab Absalomo occisus est. Absalom ob fratrem a se occisum fugit ad avum suum maternum regem Gessur, et apud eum mansit exul tribus annis. David deinde vixit adhuc et regnavit annis decem; mortuus est enim anno aetatis 70, regni 40; cui successit Salomon annum agens vigesimum, qui regnavit annis 40, mortuusque est agens annum sexagesimum.


Versus 26: Expugnatio Rabba

26. EXPUGNABAT URBEM REGIAM. Rabbath, sive Philadelphia.

27. ET CAPIENDA EST URBS AQUARUM. Cajetanus et Serarius opinantur urbis Rabbath duas fuisse partes, unam interiorem, alteram exteriorem, quae dicta sit "urbs Aquarum," quam ceperit Joab; sed interiorem capiendam reservarit Davidi.


Versus 30: Corona Melchom

30. ET TULIT DIADEMA REGIS EORUM (Hebraice Melchom, id est idoli, sive dei eorum) PONDO AURI TALENTUM. Audi I Paralip. XX, 2: "Tulit David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema," puta ex parte ejus; totum enim auri pondus David capite suo gestare non potuisset. Talentum enim Hebraeorum continebat libras 125. David ergo partem talenti impendit coronae suae, reliquum vero distribuit.

Allegorice Angelomus: "Coronam, inquit, regis populi hostilis David de capite tulit, cum Redemptor noster ex contraria potestate regnum auferens sibimet insigne decorum paravit. Quae autem melius corona David intelligitur, quam conventus populi Catholici? quae caput nostrum regem, videlicet Christum, corde credulo nobiliter ambit, et digne conversans decenter coronat?"


Versus 31: Supplicium Ammonitarum

31. POPULUM QUOQUE EJUS ADDUCENS SERRAVIT, ET CIRCUMEGIT SUPER EOS FERRATA CARPENTA, quae scilicet rotis ferreis et dentatis ad frumentum e spicis excutiendum instructa erant. Unde I Paralip. XX, 3, dicitur: "Et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur."

ET TRADUXIT IN TYPO LATERUM. Vatablus, conjecit eos in fornacem lateritiam, in qua scilicet coquuntur lateres, ut in ea ustularentur. Sanchez censet Davidem haec fecisse ante poenitentiam, quo tempore David alius a seipso erat. Verum alii censent Davidem haec fecisse post poenitentiam, ideoque eum a peccato saevitiae excusant, eo quod atrocibus hisce suppliciis castigare debuerit atroces injurias legatis suis contra omne jus gentium irrogatas.