Cornelius a Lapide

III Regum — Argumentum



Index


Argumentum

Libro primo Regum audivimus acta duorum ultimorum Judicum, scilicet Heli pontificis et Samuelis prophetæ, ac gesta Saulis primi regis Israelis. Continet ergo primus liber chronologiam octoginta annorum: nam Heli præfuit Israeli annis 40, totidem Samuel et Saul simul. Hisce actis intexuntur gesta Davidis in adolescentia, antequam crearetur rex, nimirum unctio ejus in regem facta a Samuele, duellum cum Goliath, bellum cum Philistæis, fugæ et latebræ cum eum persequeretur Saul.

Libro secundo Regum audivimus acta Davidis ab inito regno usque ad ejus finem et mortem, quod fuit spatium 40 annorum; tot annis enim regnavit David.

Sequuntur jam duo libri ultimi, scilicet tertius et quartus Regum, qui gesta Salomonis cæterorumque Davidis posterorum Regum omnium enarrant, usque ad captivitatem Babylonicam, in qua a Nabuchodonosor et Chaldæis eversa est Jerusalem, Judæique traducti sunt in Babylonem, quod fuit spatium 430 annorum. Tot ergo annorum historia regum Israelis his duobus libris pertexitur, ideoque hi duo libri ab Hebræis proprie Regum, a Græcis, Regnorum vocantur, cum priores duo libri Samuelis appellentur.


Ordo Regum Juda

Accipe horum Regum ordinem, æque ac temporis quo regnarunt seriem. 1. Salomon regnavit 40 annis, III Reg. cap. XI, vers. 42. 2. Roboam ejus filius 17 annis, III Reg. cap. xiv, vers. 21. 3. Abia 3 annis, III Reg. cap. xv, vers. 2. 4. Asa 41 annis, III Reg. cap. xv, vers. 10. 5. Josaphat 25 annis, III Reg. cap. xxii, vers. 42. 6. Joram 8 annis, sed tribus cum patre, ac post eum solus quinque annis, IV Reg. cap. viii, vers. 17. 7. Ochozias uno anno partim cum patre, partim solus, IV Reg. cap. viii, vers. 26. 8. Athalia 6 annis, IV Reg. cap. xi, vers. 4. 9. Joas 40 annis, IV Reg. cap. xii, vers. 1. 10. Amasias 29 annis, IV Reg. cap. xiv, vers. 2. 11. Azarias, sive Ozias 52 annis, IV Reg. cap. xv, vers. 2. 12. Joatham 16 annis, IV Reg. cap. xv, vers. 33. 13. Achaz 16 annis, IV Reg. cap. xvi, vers. 2. 14. Ezechias 29 annis, IV Reg. cap. xviii, vers. 2. 15. Manasses 55 annis, IV Reg. cap. xxi, vers. 1. 16. Amon 2 annis, IV Reg. cap. xxi, vers. 19. 17. Josias 31 annis, IV Reg. cap. xxii, vers. 1. 18. Joachaz tribus mensibus, IV Reg. cap. xxiii, vers. 31. 19. Joakim 11 annis, IV Reg. cap. xxiii, vers. 36. 20. Joachin tribus mensibus, IV Reg. cap. xxiv, vers. 8. 21. Sedecias 11 annis, IV Reg. cap. xxiv, vers. 18.

Collige hos omnes annos et invenies 430, quos dixi hisce duobus libris pertractari.

Porro plerique horum regum fuere impii, pauci amen pii, scilicet Josaphat, Joatham, Ezechias, Josias.

Denique quia sub Roboam regnum Israelis, sive duodecim tribuum, scissum et divisum est in duo, nam decem tribus constituerunt sibi regem Jeroboam; sola vero tribus Juda cum Benjamin adhæsit regi Roboam: unde hoc regnum ejusque reges vocantur Juda, cæteri vero vocantur reges Israel sive duodecim tribuum, quorum pariter gesta his duobus ultimis Regum libris recensentur; hinc eorum pariter ordinem et tempus quo regnarunt subjiciam. Præfuerunt ipsi decem tribubus per annos 256. Nam cœperunt anno 1 Roboam, et destiterunt anno 6 Ezechiæ, quo, ut dicitur IV Reg. xviii, 10, Samaria et regnum Israel eversum est a Salmanazar rege Assyriorum, ac decem tribus abductæ sunt in Assyriam. Quare hæc decem tribuum captivitas Assyriaca præcessit captivitatem Babylonicam, in qua Juda et Benjamin abducti sunt in Babylonem anno ultimo Sedeciæ, annis 134.

Rursum duodecim præcessere Romulum et Romam; hæc enim condi cæpit sub annum undecimum Joatham. Unde sequitur primos undecim reges præcessisse initium Olympiadum. Olympiades enim celebrari et computari cœperunt sub annum 40 Azariæ sive Oziæ: quare Olympiades 23 annis præcedunt conditionem Romæ, uti omnes Chronologi fatentur. Vide tabulam Chronologicam quam præfixi Pentateucho. Favet S. Hieronymus, qui in cap. 1 Isaiæ, vers. 1, asserit Ezechiam regnare cœpisse anno 12 Romuli: ergo Romulus Romæ regnare cæpit anno 4 Achaz, qui fuit pater Ezechiæ. Illo igitur anno jam condita Roma; nimirum sub annum undecimum Joatham illa condi cœpit, duravitque ejus fabrica per septem vel octo annos, ita ut finita sit sub annum quartum Achaz, ac tum in ea regnare cœpit Romulus. Eusebius tamen paulo posterius hæc consignat, nimirum initium Olympiadum collocat anno 49 Azariæ, conditionem Romæ anno 5 Achaz. Alii aliter, sed exiguo paucorum annorum discrimine.

Auctorem libri tertii et quarti Regum fuisse Jeremiam, qui eos ex antiquis annalibus et diariis collegerit, censent Procopius, Isidorus, Abulensis et Rabbinus Moyses Kimchi, quos citat Sixtus Senensis, libro I, unde et caput ultimum Jeremiæ idem est cum cap. ultimo libri IV Regum. Verum hac de re dixi in prœmio, lib. I.


Reges Israel (Decem Tribuum)

Primus igitur rex Israel, sive decem tribuum, fuit: 1. Jeroboam, qui regnavit 22 annis, III Reg. cap. xiv, vers. 20. 2. Nadab, 2 annis, III Reg. cap. xv, vers. 25. 3. Baasa, 24 annis, III Reg. cap. xv, vers. 33. 4. Ela, 2 annis, III Reg. cap. xvi, vers. 8. 5. Zambri, septem diebus, III Reg. cap. xvi, vers. 15. 6. Amri, 12 annis, III Reg. cap. xvi, vers. 23. 7. Achab, 22 annis, III Reg. cap. xvi, vers. 29. 8. Ochozias, 2 annis, III Reg. cap. xxii, vers. 52. 9. Joram, 12 annis, IV Reg. cap. iii, vers. 1. 10. Jehu, 28 annis, IV Reg. cap. x, vers. 36. 11. Joachaz, 17 annis, IV Reg. cap. xiii, vers. 1. 12. Joas, 16 annis, IV Reg. cap. xiii, vers. 10. 13. Jeroboam, 41 annis, IV Reg. cap. xiv, vers. 23. 14. Zacharias, sex mensibus, IV Reg. cap. xv, vers. 8. 15. Sellum, uno mense, IV Reg. cap. xv, vers. 13. 16. Manahem, 10 annis, IV Reg. cap. xv, vers. 17. 17. Phaceia, 2 annis, IV Reg. cap. xv, vers. 23. 18. Phacee, 20 annis, IV Reg. cap. xv, vers. 27. 19. Osee, 9 annis, IV Reg. cap. xvii, vers. 1.

Addendum est interregnum undecim annorum quod inter Zachariam et Jeroboam intercessit, uti ostendam lib. IV Reg. xv, 8.

Denique hi reges Israel ad unum omnes impii fuere, utpote schismatici et idololatræ.