Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Davidi seni frigido quæritur uxor puella. Mox, vers. 5, Adonias ambit invaditque regnum adjutus ab Abiathar Pontifice et Joab militum duce. Verum David ad preces Bethsabee, vers. 30, jubet per Sadoc Pontificem, Nathan Prophetam et Banaiam Ducem ungi et coronari regem Salomonem. Quare Adonias fugit ad altare; sed eum Salomon domum suam remittit.
Textus Vulgatae: III Regum 1:1-53
1. Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies; cumque operiretur vestibus, non calefiebat. 2. Dixerunt ergo ei servi sui: Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. 3. Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem. 4. Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei; rex vero non cognovit eam. 5. Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum. 6. Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. 7. Et sermo ei cum Joab filio Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniæ. 8. Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Joiadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia. 9. Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus, juxta Lapidem Zoheleth, qui erat vicinus Fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis. 10. Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum, non vocavit. 11. Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti, quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? 12. Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis. 13. Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillæ tuæ, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias? 14. Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos. 15. Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum; rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. 16. Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex: Quid tibi, inquit, vis? 17. Quæ respondens, ait: Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo. 18. Et ecce nunc Adonias regnat, te, Domine mi rex, ignorante. 19. Mactavit boves, et pinguia quæque et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiæ; Salomonem autem servum tuum non vocavit. 20. Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis, quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. 21. Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores. 22. Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit. 23. Et nuntiaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram, 24. dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum? 25. Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis, et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem: illisque vescentibus, et bibentibus coram eo, et dicentibus:
Vivat rex Adonias! 26. Me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Joiadæ, et Salomonem famulum tuum, non vocavit. 27. Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo, quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum? 28. Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Quæ cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum, 29. juravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, 30. quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie. 31. Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus David in æternum! 32. Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Joiadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege, 33. dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon. 34. Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, in regem super Israel; et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon! 35. Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me, illique præcipiam ut sit dux super Israel et super Judam. 36. Et respondit Banaias, filius Joiadæ, regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. 37. Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David. 38. Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Joiadæ, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon. 39. Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem; et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon! 40. Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis et lætantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum. 41. Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo, jamque convivium finitum erat; sed et Joab, audita voce tubæ, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? 42. Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians. 43. Responditque Jonathas Adoniæ: Nequaquam; dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem, 44. misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Joiadæ, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis. 45. Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon, et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas; hæc est vox quam audistis. 46. Sed et Salomon sedet super solium regni. 47. Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronum ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo; 48. et locutus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis. 49. Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. 50. Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris. 51. Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens: Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio. 52. Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur. 53. Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: Vade in domum tuam.
Versus 1: Rex David Senuerat
1. ET REX DAVID SENUERAT. — Erat 70 annorum, quæ etiam tum erat periodus et terminus communis vitæ humanæ, ut ipse ait Psalm. lxxxix, 10, dicens: «Dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni;» qui etiamnum est terminus vitæ hominis: quare ab ætate Davidis huc usque (quod est spatium 2600 annorum) vix decrevit hominum ætas et vita.
Versus 2: Cumque Operiretur Vestibus Non Calefiebat
2. CUMQUE OPERIRETUR VESTIBUS NON CALEFIEBAT. — Fabulantur Rabbini hanc pœnam a Deo inflictam fuisse Davidi; eo quod ipse in spelunca clam resecuisset vestem Saulis regis sui se persequentis, I Reg. xxiv. Alii causam frigiditatis assignant quod a parentibus senibus et frigidis ultimo loco esset genitus. Verum Scriptura hic causam dat ætatem senilem: «Habebat, ait, ætatis plurimos dies,» atque illos in continuis ærumnis, bellis, laboribus expenderat, viresque exhauserat. Addit Abulensis eum morbo fuisse afflictum.
Versus 3: Quaesierunt Adolescentulam
3. QUÆSIERUNT IGITUR ADOLESCENTULAM. — Hujus historiæ naturalem medicam causam dat Galenus David 7 et Franciscus Valesius medicus Philippi II, regis Hispaniæ. Causam moralem assignat S. Hieronymus; tropologicam S. Prosper. Audi Valesium, Sacræ Philosophiæ cap. xxix. Suaserunt, inquit, Davidi adolescentulam potius quam vinum aut vestes pelliceas accipere, quia ille calor humanus in substantia est simillimus calori hominis naturali, ejusque gradum non superat. Unde Galenus, lib. VII Methodi, ubi imbecillitatem frigidi et sicci ventris curat, ait: «Ex iis vero quæ extrinsecus applicantur, boni habitus puellus una sit accubans, ut semper abdomen ejus contingat;» quod, ut ait Valesius, in ea ætate Davidis effectum est, qua non potuerit virginem cognoscere: alioqui multo magis cum læsisset congressus et copula maritalis, quam contulisset admotio adolescentulæ. Sic Rudolphus Habspurgensis, primus Austriacæ familiæ Imperator, solebat, inquit Serarius ex Cuspino, filiolas nobilium et principum, etiam uxores, ipsis præsentibus caste osculari, quod hectica febre et senio confectus diceret se suaveolentes spiritus ex earum ore haurire.
Hæc ergo est litteralis et communis expositio Abulensis, Dionysii, Lyrani, Serarii, Saliani, Sanchez, etc.
Moralem dat causam S. Hieronymus, epist. 2 ad Nepotianum: «Nonne, ait, tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo vel Atellanarum ludicra? frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulæ non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, supererat Abigail, et reliquæ uxores ejus, et concubinæ, quas Scriptura commemorat; omnes quasi frigidæ repudiantur, et in unius tantum grandævus calescit amplexibus. Abraham multo David senior fuit, et tamen vivente Sara aliam non quæsivit uxorem; Isaac duplices David annos habuit, et cum Rebecca jam vetula nunquam friguit.»
Ubi adverte S. Hieronymum, æque ac Angelomum et alios, elevare hic, et quasi evertere sensum litteralem, qui omnino loco fundamenti statuendus est: quare hisce verbis tantum significant litteralem ut minus utilem hic obiter prætereundum esse, ac morali, qui præcipuus est, inhærendum, quem sic assignat ibidem S. Hieronymus: «Quæ est igitur ista Sunamitis uxor et virgo, tam fervens ut frigidum calefaceret, tam sancta ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat Salomon sapientissimus patris sui delicias, et pacificus bellatoris viri narret amplexus. Posside sapientiam, posside intelligentiam. Ne obliviscaris ac ne declinaveris a verbis oris mei, neque derelinquas illam, et apprehendet te; ama illam, et servabit te. Principium sapientiæ, posside sapientiam, et in omni possessione tua posside intelligentiam; circumda illam, et exaltabit te; honora illam, et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum. Corona quoque deliciarum proteget te; omnes quoque virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia decrescunt cætera.»
Probat idipsum ex etymologia nominis Abisag et Sunamitis, dum post plura subjicit: «Sed et ipsius nominis Abisag sacramentum, sapientiam senum indicat ampliorem; interpretatur enim pater meus superfluus, vel patris mei rugitus: verbum superflui ambiguum est, sed in præsenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus, et redundans ac larga sapientia. In alio autem loco superfluus, quasi non necessarius ponitur. Abisag autem, id est rugitus, proprie nuncupatur; quod ut maris fluctus resonat, et, ut ita dicam, de pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum, et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari. Porro Sunamitis in lingua nostra coccinea dicitur, ut significet calere sapientiam, et divina lectione fervere; quod licet Dominici sanguinis indicet Sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiæ:» unde optando concludit: «Amplexetur me modo sapientia; et Abisag nostra, quæ nunquam senescit, in meo requiescat sinu. Impolluta est, virginitatisque perpetuæ et quæ in similitudinem Mariæ, cum quotidie generet semperque parturiat, incorrupta est. Hinc reor dixisse Apostolum: Spiritu ferventes.»
Hæc omnia ad verbum ex S. Hieronymo transcripsit Angelomus, qui et addit: Hinc Dominus ait Lucæ xii: «Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat?» qui discipulorum corda succendens cogebat dicere: «Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas?» Hanc siquidem puellam amplecti ac diligere debemus, quæ sapientiam significat senum ampliorem; non pueriles declamationes, et sapientium flosculos dialecticorum, ac verborum lenocinia.» Deinde idipsum probat exemplis Philosophorum: «Si enim Cato, inquit, Romani generis disertissimus (ut quidam doctorum protulit), octogenarius jam et senex Græcas litteras nec erubuerit, nec discere desperaverit; et si certe, ut aiunt, Homerus refert, quod de lingua Nestoris jam vetuli et pene decrepiti dulcior melle oratio fluxerit; et sapiens quidam Græciæ, cum completis centum et septem annis se cerneret mori, dixisse fertur, dolere quod tunc egrederetur e vita, quando sapere cœpisset: Plato etiam octogesimo anno scribens mortuus est; Socrates septuaginta et novem annos in docendi scribendique labore complevit:
quanto magis, calescente corporis juventute inter bella corporis et inter incentiva vitiorum sapientiam ediscere debemus; ut in senectute etiam frigescentibus, in sinu mentis nostræ requiescat, et foveat dormiatque nobiscum, imo cibum spiritalis intelligentiæ nobis ministret! Potest nimirum etiam ista mulier contemplativæ vitæ gestare figuram, quam omnes perfecti incredibili amore complectentes, in ejus dilectione flammescunt.» David ergo ducit Abisag, quæ sapientiam senilis ætatis propriam repræsentat. Nam «Abisag,» interprete D. Hieronymo proxime citato, idem est quod «abundans» et quod «rugitus.» «In senibus autem, inquit, abundantissimum et ultra humanam vocem divini sermonis tonitruum commoratur.»
Tropologicam causam dat S. Prosper, lib. II Prædistinat. cap. xxvii. «Abisag, ait, significat animam Dei gratia castitatis calore succensam, quæ frigidas in fide potentias, ut membra regis magni suo accendit affectu.»
Symbolicam dat Angelomus et Rupertus: David, inquiunt, id est Christus, mortua et rejecta veteri Synagoga Judæorum, despondit sibi adolescentulam Abisag, id est Ecclesiam novam Christianorum: «Et tanto ardore fidei in ejus dilectione caluit, ut propter illius amorem variis periculis se ultro committeret, et ad ultimum pro ejus nomine mori non recusaret.»
Versus 4: Erat Puella Pulchra Nimis
4. ERAT AUTEM PUELLA PULCHRA NIMIS. — Physici tradunt, ait Dionysius, puellas virgines calidiores esse corruptis quæ pepererunt, pulchras quoque plus movere appetitum, et adducendo hilaritatem calorem naturalem exsuscitare; etiam citra venereum congressum. Plura hac de re vide apud Abulensem, Quæst. IV et V.
DORMIEBATQUE CUM REGE, ET MINISTRABAT EI. — Quæres, an Abisag fuerit uxor Davidis, an ancilla? Uxorem fuisse negat Abulensis, cap. II, Quæst. XXIII, probatque primo, quia si fuisset uxor Davidis, Adonias ejus filius non potuisset, nec ausus fuisset eam sibi poscere uxorem: hoc enim vetitum est Levit. xviii, 7, quod tamen ipse fecit, cap. ii, 17.
Secundo, quia David frigidus impotens erat ad copulam conjugalem; ergo inhabilis ad contrahendum matrimonium.
Verum Abisag fuisse uxorem Davidis passim docent cæteri Interpretes, ut S. Hieronymus, Procopius, Theodoretus, Angelomus, Lyranus, Dionysius, Serarius, Cajetanus, Salianus et Pineda, lib. V De Salomone, cap. 1, numer. 4. Hoc enim insinuat Scriptura cum ait: «Dormiebatque cum rege, etc., et non cognovit eam;» q. d. Poterat eam cognoscere ut maritus, sed reipsa non cognovit utpote frigidus et inhabilis ad generandum. Adde, honestas hoc exigebat, ut non dormiret cum muliere, nisi quæ esset uxor; ut scilicet periculum tentationis et adulterii evitaret, si tentatio copulæ in præsentia virginis tam pulchræ eum invasisset.
Ad primum argumentum Abulensis respondet Cajetanus legem illam Levitici, ut filius non ducat uxorem patris, intelligi de ea quæ perfecte fuit uxor, nimirum quæ per copulam matrimonium cum eo consummavit: aut certe Adoniam fuisse legis hujus ignarum, eo quod esset laicus, et juvenis aulicus, regisque filius; qui non tam legem quam regnum spectabat, ideoque Abisag petiit uxorem, ut per eam quasi patris uxorem et reginam in regnum evaderet, patrique succederet; quod non potuisset sperare, si Abisag Davidis fuisset ancilla duntaxat, non uxor. Verum hac de re plura dicam cap. ii, 17.
Ad secundum respondet Davidem non fuisse natura frigidum aut impotentem ad copulam, imo potuisse uti actu conjugali; hoc enim insinuat Scriptura cum ait: «Et non cognovit eam;» quasi dicat: Potuit eam cognoscere, at reipsa non cognovit, ne ei virginitatem adimeret, sed conservaret. Multi enim frigidæ complexionis potentes sunt ad actum conjugii. Unde in senibus et sterilibus, non est impotentia impediens et irritans matrimonium.
Pro quo nota: In senibus, qui ita frigidi et exhausti sunt, ut nec natura nec arte juvari possint ad emittendum semen, nullum est matrimonium si quod ineant; at vero in senibus, qui seminare possunt, licet non generare, eo quod semen eorum ineptum sit ad generandum, validum est matrimonium, uti docet Sylvester verbo Matrimonium, Scotus et Dominicus de Soto in IV tractat. De Matrimon., Sanchez et alii: sed hoc vitium et impotentia seminandi rara est. Unde Ecclesia ordinarie concedit senibus etiam decrepitis facultatem contrahendi matrimonium. Vide nostrum Thomam Sanchez tract. De Matrimon., lib. VII, disp. xcii, num. 19 et seq.; imo Navarrus, Vega et alii opinantur semper in senibus valere contractum matrimonii, eo quod ipsi retineant potentiam intrinsecam seminandi, et per accidens sit, quod illa senio impediatur ne in actum exire queat. Sed verius est, quod ait Sanchez et alii, ad matrimonium requiri veram et propriam potentiam ad copulam conjugalem, quæ fit per seminationem.
Versus 5: Adonias Filius Haggith Elevabatur
5. ADONIAS AUTEM FILIUS HAGGITH ELEVABATUR DICENS: EGO REGNABO, — quia ipse licet esset quartus Davidis filius, mortuis tamen jam tribus primis Davidis filiis, erat ejus primogenitus; unde jure primogenituræ videbatur ad eum regnum spectare; sed quia illud superbe ambivit et præpropere adiit, idcirco eodem excidit, illudque Salomon animi sui modestia meruit obtinere, ad se translata primogenituræ dignitate et honore. Unde S. Ambrosius, Apolog. 1 de David, cap. v: «Eousque, inquit, præcavit David, ut cum Adoniam filium regnum sibi usurpare comperisset, conventus, non eum qui præripere gestiebat, sed eum qui exspectaret, eligeret.» Sciebat enim Salomoni deberi regnum ex Dei ordinatione et decreto; hoc enim ei Deus revelarat, lib. II, cap. vii, 12, ideoque David Bethsabee jurarat quod ejus filium Salomonem ad regnum eveheret.
Versus 10: Salomonem Fratrem Suum Non Vocavit
10. ET SALOMONEM FRATREM SUUM NON VOCAVIT, — utpote suum in regno æmulum. Sciebat enim ei a Davide et a Deo promissum esse regnum, ideoque illud ei præripere satagebat.
Versus 21: Erimus Ego et Filius Meus Salomon Peccatores
21. ERIMUS EGO ET FILIUS MEUS SALOMON PECCATORES, — q. d. Ego et Salomon habebimur, et ab Adonia puniemur ut peccatores et rebelles, eo quod ipsi regnum invadenti non consenserimus.
Rursum «peccatores» ob adulterium, quod olim tecum commisi; hujus enim peccati infamia ab Adonia renovabatur et exaggerabatur, ut Salomonem regno privaret, dicendo populo: Cavete ne Salomonem, utpote adulteræ filium, ideoque infamem vobis regem creetis. Ita Cajetanus. Unde S. Hieronymus in Tradit. legit: «Erimus manzeres,» id est, habebimur spurii et infames.
Versus 36: Sic Loquatur Dominus Deus
36. SIC LOQUATUR DOMINUS DEUS, — q. d. Approbet et confirmet Deus id quod tu loqueris, scilicet ut Salomon tibi in regno succedat.
Versus 39: Sumpsit Sadoc Cornu Olei et Unxit Salomonem
39. SUMPSITQUE SADOC SACERDOS CORNU OLEI DE TABERNACULO (erat ergo oleum hoc sacrum, quo ungendus et consecrandus erat rex Salomon), ET UNXIT SALOMONEM. — Nota: Unctio regum Juda ordinarie videtur facta a Pontifice oleo sancto. Id probatur, quia de Davide dicitur: «Oleo sancto meo unxi eum,» Psalm. lxxxviii, 21. Idem patet de Salomone, quem hic unxit Sadoc oleo tabernaculi quod erat sanctum. Erant enim reges quasi christi Domini, utpote vice Dei duces et rectores populi Dei fidelis et sancti. Extraordinarie tamen a Propheta aliqui uncti sunt, et tum subinde usi videntur oleo non tabernaculi, sed alio communi, quod tamen a Propheta benedictum videtur, v. g. si a templo, ubi erat hoc oleum, longius abesset, uti Elias aberat agens in Samaria et monte Carmelo, cum misit Elisæum ut ungeret Hazael Damasci, et Jehu in Ramoth Galaad; imo communiter reges Israel, utpote schismatici et hostes Juda, videntur uncti oleo non tabernaculi, quod erat in Jerusalem, sed alio. Sic Absalom, II Reg. cap. xix, 10, unctus est, sed non oleo sancto, utpote in rebellione absente Pontifice, et fugiente cum David. Josue quoque non fuit unctione, sed impositione manuum consecratus a Mose dux populi, Numer. cap. xxvii.
Porro David, ait Abulensis, in prima unctione non fuit a Samuele unctus oleo sancto, quia privata fuit hæc unctio; et si Saul illam rescisset, omnes male mulctasset: nec in secunda, cum a tribu Juda fuit unctus in Hebron; quia tunc tabernaculum, in quo erat oleum sanctum, erat in Gabaon, ubi regnabat Isboseth hostis Davidis: sed in tertia, cum a toto Israele fuit unctus acceptusque in regem.
Denique alio oleo ungebantur reges, alio Pontifices et sacerdotes; reges enim oleo simplici, sacerdotes vero oleo composito ex aromatibus, scilicet ex myrrha, cinnamomo, casia, calamo, quæ oleo olivarum miscebantur, ut patet Exodi cap. xxx, 23 et 31 ac 32, ubi hoc oleum vocatur sanctum, vetaturque sub pœna capitis ne quis laicus eo ungatur. Quare rex eo ungi non poterat, sed oleo laico et vulgari, quod tamen dicebatur sanctum, quia e sancto tabernaculo acceptum, et certo aliquo ritu sanctificatum ad ungendum regem fidelem, qui populo Dei imperaret, a Pontifice consecrato adhibebatur. Longe ergo sanctior erat consecratio sacerdotum, quam regum, ut patet ex ejus ritu, qui describitur toto capite xxix Exodi, et viii Levitici. Ita censent Oleaster, Cajetanus, Ystella et Lipomanus in Exodi xxx, et favet S. Augustinus, Quæst. cxxxv in Exodum, ac Lorinus in Psal. lxxxviii, 21. Contrarium tamen opinantur Rabbini, quos citat et sequitur Genebrardus in Psal. lxxxviii, 21, Lyranus, Dionysius hic et Isidorus, lib. III De Officiis, cap. xxv, qui censent eodem oleo unctos fuisse Davidem et Salomonem eorumque posteros, quo ungebantur Pontifices. Aiunt enim ex Samuelis et prophetarum illius sæculi consilio dispensatum fuisse in lege id vetante, Exodi cap. xxx, xxxi et xxxii, cum regibus Davidicæ familiæ, in Christi Domini ex ea orituri gratiam, cujus spiritualis et divinæ unctionis illa exterior typus fuit, et cujus tum illi, tum postea etiam reges omnes cognoscerent se vicarios et ministros esse. Addit Isidorus eos idcirco cognominatos esse Christos, quia eodem chrismate quo Sacerdotes ungerentur, ut ideo nefas esset illos tangere, Psal. civ, 15. Idem censet Pineda, lib. II De Salomone, cap. vi, et Barradius, tom. II, lib. III, cap. xli. Verum hi omnes nituntur traditione Hebræorum, quæ sæpe falsa est et fallax, præsertim hoc loco, ubi fingit dispensationem legi Dei directe contrariam. Quare prior sententia, uti S. Scripturæ conformior, sic et verior est.
Denique hac unctione significabatur regem debere induere misericordiam, cæterasque virtutes, quæ oleo repræsentantur, seque debere subditorum esse medicum, ut ait Isaias cap. iii, 7. Vide de Christianorum regum unctione nostrum Joannem Azor, tom. II Instit. moral. lib. X, cap. v, Quæst. I, art. 3, et lib. XI, cap. v, Quæst. III.
Quæres, quot annorum erat Salomon cum unctus fuit in regem? Hebræi tradunt eum fuisse duodecim annorum. Hebræos secutus est S. Ignatius, epist. ad Magnesianos; S. Hieronymus, epist. 132 ad Vitalem; Eusebius, lib. IX De Præpar. cap. iv; Clemens Romanus, lib. II Constit. Apost. cap. 1; Cedrenus, Zonaras, Abulensis et Serarius. Rursum Josephus ait Salomonem regem creatum anno ætatis 14. Severus Sulpitius vero anno 16. Josephus enim, lib. VIII, cap. ii, in fine, ait Salomonem vixisse 94 annis, regnasse 80; cœpit ergo regnare anno ætatis 14. Sed hic manifestus est error.
Dico igitur Salomonem, cum rex creatus est, fuisse viginti annorum. Probatur, quia jam uxorem duxerat, et ex ea genuerat Roboam; hic enim, cum post 40 annos ei in regnum successit, erat 41 annorum; ergo uno antequam pater regnaret, ab eo genitus fuit. Quod enim Rabbini et eorum sequaces dicunt, Salomonem genuisse Roboam anno ætatis duodecimo, incredibile est, et communiter habetur impossibile. Et quis credat sapientissimum Davidem uxorem dedisse Salomoni non nisi duodeno?
Secundo, quia David eum vocat virum cap. ii, 9, dicens: «Vir sapiens es, ut scias quæ facies ei.»
Tertio, quia Salomon mortuus est senex, et in senectute corruptus fuit a feminis. Ergo fuit tunc circiter 60 annorum. Ipse autem 40 annis regnavit. Igitur creatus est rex anno ætatis vigesimo. Ita Lyranus, Torniellus, Gordonus, Salianus, Pineda, lib. VIII, cap. iv, et alii, qui censent Salomonem ineuntem regnum fuisse 20 vel plurium annorum.
Natus ergo est Salomon paulo post adulterium Davidis, cum ipse ageret annum ætatis quinquagesimum, ut ostendi II Regum cap. xii, vers. 24. Si enim regnare cœpisset anno 12, mortuus esset anno 52; quæ ætas est virilis, non senilis.
Dices: I Paral. xxix, 1, Salomon vocatur «puer.» Respondeo «puer,» id est juvenis, ut vertunt Septuaginta, quia respectu templi tam magnifici quod fabricare debebat Deo, erat instar pueri ad tantum opus.
39. ET DIXIT OMNIS POPULUS: VIVAT REX SALOMON! — Hinc patet Salomonem publice unctum, et a toto populo acceptum in regem illico reipsa regnare cœpisse, ac Davidem jam senio fessum regnum regnique administrationem in eum transtulisse. Id docent sequentia. Nam mox Salomon ut rex Adoniæ pepercit, eumque domum remisit. Unde S. Ambrosius, lib. III in Lucam; S. Augustinus, lib. XVII De Civitat. cap. viii; S. Hieronymus, epist. 132; Severus Sulpitius et alii asserunt Salomonem vivente adhuc patre regnare cœpisse, ac diserte Josephus, lib. VII, cap. x, in fine: «Deducto, inquit, deinde in regiam Salomone, et in solio paterno collocato, ex ea die in posterum obedientes ei fuerunt.»
Symbolice Rupertus: «Vivente adhuc patre, inquit, rex Salomon constituitur; quia profecto Deus Pater, qui Christum constituit regem hæredem universorum, nunquam mortuus, nunquam est moriturus.»
Porro ita David transtulit regnum in Salomonem, ut tamen ipse auctoritatem et jus regium, æque ac onus curamque regni non deposuerit, sed usque ad mortem retinuerit, ita tamen ut Salomonem secum regnare permiserit, et in eum multa regni negotia transmiserit. Id patet ex cap. ii, ubi David moriens multa mandata dat Salomoni.
Versus 45: Unxerunt Eum Sadoc et Nathan Regem in Gihon
45. Unxeruntque eum Sadoc sacerdos (summus, scilicet Pontifex) ET NATHAN PROPHETA REGEM IN GIHON. — Gihon erat mons, et in eo fons vicinus monti Calvariæ, in quo Christus crucifixus «regnavit a ligno Deus,» ut ex Septuaginta canit Ecclesia. Unde in cruce hunc ei Pilatus dedit titulum: «Jesus Nazarenus rex Judæorum.» Hoc ergo Christi ex se nascituri regnum præfiguravit hic Salomon unctus in Gihon: Salomon enim, id est pacificus rex, expressus fuit typus Christi, qui est «Pax nostra, qui fecit utraque unum,» Ephes. ii, 14: scilicet tam Judæos quam Gentes in seipso uniens et reconcilians Deo. Porro Salomonis nomen sibi usurparunt Turcarum Imperatores, a Salomone dicti Selymi et Solimanni; Germanorum Friderici (Fridericus enim Germanice idem est quod pacis dives); Græcorum Irene et Irenæi.
Denique bis unctus fuit Salomon: primo, hic coram tribu Juda subito et tumultuarie, ut a regno excluderet Adoniam; secundo, publice coram toto Israele, ut is eum regem acceptaret, quem ad hoc paulo ante mortem convocavit David, quando et Sadoc unctus est in pontificem, ut expresse dicitur I Paral. xxix, 22. Cœpit regnare Salomon anno mundi 2930, ante Romam conditam anno 289, ante ortum Christi 1020, juxta tabulam Chronologicam quam præfixi Pentateucho.
Versus 47: Servi Regis Benedixerunt Regi David
47. ET INGRESSI SERVI REGIS BENEDIXERUNT DOMINO NOSTRO REGI DAVID DICENTES: AMPLIFICET DEUS NOMEN SALOMONIS SUPER NOMEN TUUM, ET MAGNIFICET THRONUM EJUS SUPER THRONUM TUUM. — Sciebant hoc Davidi non fore invidiosum, sed gratum et optatum. Optant enim parentes ut filii opibus et gloria crescant, ac a se relicta superent. Crescente enim gloria filii crescit et gloria patris. Porro voto huic populi respondit eventus: Salomon enim Davidem regni amplitudine, opibus, deliciis, magnificentia, sapientia et gloria superavit, at non virtute et sanctitate, saltem in senecta. Sic Honorio Imperatori accinit Claudianus in quarto ejus Consulatu:
Aspice, completur votum, jam natus adæquat Te meritis, et quod magis est optabile, vincit.
Et Sidonius Apollinaris, lib. VIII, epistol. 7 Audaci Præfecto: «Deum posco, inquit, ut te filii consequantur, aut, quod magis decet velle, transcendant.» Vide Senecam, lib. III De Beneficiis, cap. xxxvi et xxxvii, ubi et varia filiorum exempla recenset, qui parentes suos virtute et beneficiis vicerunt, ac posteros ut idem faciant adhortatur, additque: «Felices qui vicerint, felices qui vincentur.» Et causam dat: «Natura enim gloriosa virtus est, et anteire priores cupit.»
Porro I Paral. xxix, 24, additur: «Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi.» Hebraice habetur: Dederunt manum sub Salomone rege. Vulgata exponendo addidit, «subjecti fuerunt,» ut illa porrectio manus fuerit in signum subjectionis; secundo, «dederunt manum,» id est, data manu fidelitatem promiserunt Salomoni, ait Lyranus; tertio, «dederunt manum,» in signum gratulationis et exultationis, congratulantes scilicet Salomoni fratri suo de adepto regno.
ET ADORAVIT REX IN LECTULO SUO, — q. d. David Deum adorans laudavit eique gratias egit, quod dedisset sibi ante mortem videre successorem filium Salomonem sedentem in throno regio cum tanto populi applausu.
Versus 52: Si Fuerit Vir Bonus
52. SI FUERIT VIR BONUS, NON CADET NE UNUS QUIDEM CAPILLUS EJUS IN TERRAM, — q. d. Si Adonias deinceps probe, fideliter et obedienter se erga me gesserit, ut me regem agnoscat, nec quid rebellionis contra me moliatur, condonabo ei quod regnum invaserit, nec quid mali ei inferam. Sin autem rursum per artes et insidias regnum ampiverit, puniam eum pro meritis. Et quia hoc fecit Adonias, ideo a Salomone occisus est, ut audiemus capite sequenti.
Versus 53: Vade in Domum Tuam
53. VADE IN DOMUM TUAM. — Sunt verba Salomonis Adoniæ suboffensi, ejusque ambitionem castigantis, ac minitantis si quid novi moliatur justum supplicium, q. d. Ego tibi, o Adonia, hac vice ambitionem tuam et injuriam mihi illatam condono; sed si deinceps quid tale attentaris, scito me hujus injuriæ memorem fore, ac te pro utraque acrius castigaturum. Vade ergo in domum tuam, ibi quiesce, et res tuas age, nec te publicis regni mei negotiis immisceas, alioqui justam meam vindictam experieris.