Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
David moriturus ultima Salomoni dat monita. Primum, ut Dei præcepta observet; sic enim in regno fore felicem; secundum, ut scelera Joab et Semei castiget; tertium, ut filiis Berzellai sibi benefici gratiam rependat. Denique mortuo Davide regnat Salomon, vers. 11, qui Adoniam petentem Abisag sibi dari in uxorem jubet occidi. Mox, vers. 26, Abiathar Pontificem cum Adonia conspirantem ablegat in Anathoth, et vers. 28, mandat trucidari Joab, denique, vers. 36, Semei sua jussa violantem necari imperat.
Textus Vulgatae: III Regum 2:1-46
1. Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur, præcepitque Salomoni filio suo, dicens: 2. Ego ingredior viam universæ terræ; confortare et esto vir. 3. Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus, ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi; ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris; 4. ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel. 5. Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether, quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus. 6. Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos. 7. Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua; occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. 8. Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad castra; sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio; 9. tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei, deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos. 10. Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David. 11. Dies autem quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis; in Jerusalem, triginta tribus. 12. Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis. 13. Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quæ dixit ei: Pacificusne est ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus. 14. Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille: 15. Tu, inquit, nosti quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis Israel sibi in regem; sed translatum est regnum, et factum est fratris mei; a Domino enim constitutum est ei. 16. Nunc ergo petitionem unam precor a te, ne confundas faciem meam. Quæ dixit ad eum: Loquere.
17. Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem. 18. Et ait Bethsabee: Bene, ego loquar pro te regi. 19. Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia; et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum; positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. 20. Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea; neque enim fas est ut avertam faciem tuam. 21. Quæ ait: Detur Abisag Sunamitis Adoniæ fratri tuo uxor. 22. Responditque rex Salomon et dixit matri suæ: Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniæ? postula ei et regnum; ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem et Joab filium Sarviæ. 23. Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. 24. Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias. 25. Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Joiadæ, qui interfecit eum, et mortuus est. 26. Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum, equidem vir mortis es; sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus. 27. Ejecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo. 28. Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset; fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. 29. Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare; misitque Salomon Banaiam filium Joiadæ, dicens: Vade, interfice eum. 30. Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: Hæc dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens: Hæc locutus est Joab, et hæc respondit mihi. 31. Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli, et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei. 32. Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se; et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiæ Israel, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda: 33. et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui et throno illius, sit pax usque in æternum a Domino. 34. Ascendit itaque Banaias filius Joiadæ, et aggressus eum interfecit, sepultusque est in domo sua in deserto. 35. Et constituit rex Banaiam filium Joiadæ pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. 36. Misit quoque rex, et vocavit Semei, dixitque ei: Ædifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi; et non egredieris inde huc atque illuc. 37. Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum. 38. Dixitque Semei regi: Bonus sermo, sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis. 39. Factum est autem post annos tres, ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth; nuntiatumque est Semei, quod servi ejus issent in Geth. 40. Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth. 41. Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset. 42. Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi: Quacumque die egressus, ieris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi: Bonus sermo quem audivi. 43. Quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et præceptum quod præceperam tibi? 44. Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum.
45. Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum. 46. Jussit itaque rex Banaiæ filio Joiadæ, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.
Versus 2: Ego Ingredior Viam Universae Terrae
2. EGO INGREDIOR VIAM UNIVERSÆ TERRÆ, — id est omnium terrigenarum, sive hominum omnium in terra habitantium, q. d. Ego tendo ad mortem, uti cæteri homines qui terram incolunt, ut a terra e qua plasmatus sum in terram et pulverem redeam. Est metonymia significans idem quod alibi dicitur: «Ego ingredior viam universæ carnis,» id est viam mortis, quam ingrediuntur omnes qui carne constant. Salubris est hæc mortis et sepulcri memoria, juxta illud Eccles. cap. vii, vers. 40: «In omnibus operibus memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.» Et cap. xiv, vers. 12: «Memor esto quoniam mors non tardat, etc., testamentum enim hujus mundi est,» quod omnis homo «morte morietur.» Simili modo S. Antonius moriturus, teste S. Athanasio, ait discipulis: «Ego quidem, filioli, secundum eloquia Scripturarum, patrum gradior viam. Jam enim Dominus me invitat, jam cupio videre cœlestia, sed vos, o viscera mea, admoneo, ne tanti temporis laborem repente perdatis. Hodie vos religiosum studium arripuisse arbitramini, et cœpta voluntatis fortitudo succrescat.» Et S. Paulus primus Eremita sub mortem Dei instinctu visitatus a S. Antonio, teste S. Hieronymo: «En, inquit, quem tanto labore quæsisti, putridis senectute membris operit inculta canities. En vides hominem pulverem mox futurum.» Et paulo post: «Quia dormitionis meæ tempus advenit, et quod semper cupiebam, dissolvi et esse cum Christo, peracto cursu superest mihi corona justitiæ; tu missus es a Domino, qui humo corpusculum meum tegas, imo terræ terram reddas.» Et S. Maria Ægyptiaca ad Zosimam: «Sepeli, inquit, Abba Zosima, miseræ Mariæ corpusculum. Redde terræ quod suum est, et pulveri adjice pulverem. Ora tamen Dominum pro me.» Et Barlaam ad Josaphat: «Non jam, inquit, charissime fili, nos in hac vita eadem domus ac mensa conjunget. Jam enim ultimam patrum meorum viam ingredior. Quocirca tibi faciendum est, ut per mandatorum divinorum observationem, atque in hoc loco ad extremum usque vitæ diem commorationem, tui erga me amoris specimen exhibeas; sic nimirum vitæ tuæ rationes instituens quemadmodum didicisti, nec unquam abjectæ atque ignavæ animæ meæ memoriam intermittens. Multum itaque vale, atque in Christo delectare et exsulta; quoniam terrena et interitui obnoxia cum sempiternis et ab interitu alienis bonis commutasti, ac propinqua est operum tuorum merces, ac jam jamque adest qui mercedem refert.» Ita Damascenus in eorum historia.
Versus 3: Observa Custodias Domini Dei Tui
3. ET OBSERVA CUSTODIAS DOMINI DEI TUI. — «Custodias,» id est, præcepta quæ Deus a te et cæteris observari et custodiri jussit. Patet ex sequentibus. Custodiæ ergo vocantur hic res custodiendæ, per metonymiam.
UT INTELLIGAS UNIVERSA QUÆ FACIS, — hoc est, ut intelligenter et prudenter agas quæcumque ages; hoc enim significat Hebraica vox משכל taschekil, unde Chaldæus vertit, ut prospera reddas omnia quæ feceris; alii, ut felix sis in omnibus quæ agis. Qui enim prudenter sua agit, hic prospere ea agit. Prudentia enim est mater prosperitatis et felicitatis, sicut imprudentia infelicitatis.
Versus 5: Effudit Sanguinem Belli in Pace
5. ET EFFUDIT SANGUINEM BELLI (qui scilicet poterat esse causa belli) IN PACE, ET POSUIT CRUOREM PRÆLII IN BALTEO SUO, ETC., ET IN CALCEAMENTO SUO. — q. d. Joab proditorie occidit Abner et Amasam, præ se ferens amicum et arctum adeo eorum complexum, ut in complexu hos dolose eos transfodiens, balteus et calcei ejus sanguine cæsorum tingerentur. Ita Lyranus, Vatablus et alii: vocat autem hunc sanguinem «belli et prælii,» quia periculum belli erat ex hac cæde; ne scilicet totus Israel Davidi rebellaret, velletque ulcisci proditoriam hanc cædem suorum ducum Abner et Amasæ factam a Joab, ideoque David eum hic jubet occidi. Rursum to belli alludit ad bellum, in quo juste Abner occidit Asaelem fratrem Joab, cujus necem proinde Joab ultus est cæde Abneris, q. d. Joab ulcisci voluit sanguinem fratris sui Asaelis occidendo Abner, sed perperam et inique. Nam Abner juste in bello occidit Asaelem; Joab autem inique et proditorie occidit Abner in pace, cum Abner jam reconciliatus esset Davidi, imo totum Israel ad eum reduceret. Quare Joab Abnerem et Amasam in pace occidit quasi in prælio, adeoque pacem proditorie convertit in prælium, quo prælians et gladium stringens utrumque fraudulenter occidit, cum ipsi putarent se esse in pace, omniaque sibi cum David et Joab esse pacifica, ob pacem cum eo initam, idque præ se ferret Joab utrumque dolose complexans et osculans, quæ magna fuit Joabi fraus, injustitia et perfidia.
Versus 6: Facies Juxta Sapientiam Tuam
6. FACIES ERGO JUXTA SAPIENTIAM TUAM (ut quæsita commoda occasione, et justo prætextu eum punias), ET NON DEDUCES CANITIEM EJUS PACIFICE AD INFEROS, — q. d. Non sines eum senem pacifice in lecto mori, sed violenta morte plectes; nam ante Christum omnes morientes descendebant ad inferos, saltem ad limbum patrum. Lex enim talionis a lege naturæ divina et humana lata est, ut, qui alium occidit, occidatur.
Dices: Cur David non occidit Joab, sed id mandavit Salomoni? Respondeo, quia cum Joab occidit Abnerem et Amasam, David non habebat potentiam et vires ad id sufficientes. Necdum enim in regno erat plane confirmatus, sed metuebat Joab, ne is contra se Israelem concitaret, uti paulo ante concitarat Abner; postea vero David bellis continuis implicitus id facere non potuit, præsertim quia Joabo egebat; nec enim alium habebat tam idoneum quem castris præficeret. Mandavit ergo id Salomoni, qui plena pace potiebatur, ideoque plena dignitate et auctoritate pollebat. Ita Josephus. Aliam causam, cur David jusserit occidi Joab, affert Theodoretus, quia timuit, inquit, ne is solita usus malitia despiceret juventutem Salomonis, et vel eum per speciem benevolentiæ interficeret, sicut prædictos occiderat; vel apertam instrueret aciem, et divideret Israelem intrudendo regem Adoniam, cui favebat, qui regni spem non plane abjecerat, ut sequentia declarabunt.
Versus 8: Qui Maledixit Mihi Maledictione Pessima
8. QUI MALEDIXIT MIHI MALEDICTIONE PESSIMA. — Septuaginta odoloroso, id est dolorosa; Chaldæus, amara; Hebraice est ממרצת nimretset, quod Hebræi apud S. Hieronymum sic explicant, ut per quinque litteras, quibus hæc vox constat, quinque convicia quæ Semei jecit in Davidem, significentur. Nimirum per primam nun significet נואף noeph, id est adulter, propter adulterium cum Bethsabee; per secundam mem, מואבי Moabi, id est Moabita, eo quod David ex ignobili Ruth Moabitide genus duceret; per tertiam resh, רוצח rotseach, id est homicida, propter Uriam et tot alios e medio sublatos; per quartam tsade, צרוע tsarua, id est leprosus, eo quod David jam non aliter ejectus ex urbe videretur quam soleant leprosi, quorum consortium omnes horrent et exsecrantur; per quintam tau, תועבה designatur toaba, quod abominabile significat.
NON TE INTERFICIAM GLADIO. — Hinc patet Davidem cum dixit Semei: «Non morieris,» non plenam ei dedisse veniam et impunitatem, sed limitatam et restrictam ad tempus vitæ Davidis, q. d. Ego non interficiam te, per omnem vitam meam tibi condonabo vitam; sed post mortem meam cave tibi, quia Salomon filius meus meo instinctu quæret occasionem tuum scelus et maledictum castigandi: cum enim hæc promissio non sit debita, sed gratuita et liberalis, ex mente promittentis interpretanda et limitanda est, ait Abulensis. Commendat ergo David hic Salomoni justitiam in omnes, sed præsertim in maleficos, quos ipse hucusque clementer vivere permiserat, ut nunc ipse satisfaceret justitiæ; quæ in sua clementi permissione tacite intelligebatur, juxta illud Psal. lxxi, 1:
«Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis.»
Versus 10: Dormivit David Cum Patribus Suis
10. DORMIVIT IGITUR DAVID CUM PATRIBUS SUIS ET SEPULTUS EST IN CIVITATE DAVID, — puta in Sion. «Dormivit.» S. Scriptura mortem vocat somnum, ob fidem et spem resurrectionis. Nam in die judicii a morte quasi e somno evigilabimus ad vitam æternam. Hinc pia fidelium consuetudo habet, ut cum quis moritur dicant: «Obdormivit in Domino.»
Porro Josephus in fine lib. VII Davidi hoc dat elogium quasi epitaphium: David fuit «vir optimus et omnibus virtutibus præditus, quas regem tot gentium incolumitati prospicientem habere oportebat. Nam fortis erat, ut nemo alius: et in certaminibus pro subjectorum tutela susceptis primus se periculis objiciebat, exemplo suo militem ad præclara facinora excitans, et non tantum dominus pro imperio ad officium cogens. Idem in consiliis prudentissimus, et egregie callens quid in præsens quidve in futurum conduceret. Ad hæc sobrius, mitis, benignus erga calamitosos, justus, humanus: quæ quidem præcipuæ sunt regum virtutes, nec in tanta potestate unquam ab æquitate deflexit, nisi quod ad Uriæ uxorem attinet. Tantas præterea divitias reliquit, quantas nullus alius rex, vel Hebræorum, vel aliarum gentium.»
De sepultura deinde ejusdem hæc illico subjicit: «Sepelivit eum Salomon Hierosolymis magnifice, præter solemnia illa in regum funeribus, illatis etiam in monumentum ejus maximis divitiis, quarum magnitudinem facile sit conjectare ex hoc quod dicemus. Nam post annos ccc Hyrcanus pontifex oppugnatus ab Antiocho cognomine Pio, Demetrii filio, volens pecuniam ei dare, ut abducto exercitu obsidionem solveret, nec valens aliunde sumere, aperta cella monumenti Davidis, et prolatis inde tribus talentorum millibus, eorumque parte Antiocho numerata, oppugnationis periculo se exemit, sicut et alibi indicavimus. Ac rursum post multos annos elapsos Herodes rex alia cella aperta magnam pecuniam sustulit: ad loculos tamen, qui regum cineres continebant, neuter eorum pervenit. Singulari enim arte ita erant sub terram conditi, ut ab ingredientibus monumentum inveniri nequirent.» Verum horum fides sit penes Josephum: tot enim talentorum multitudo in sepulcrum defossa videtur pene incredibilis; ac cellæ eam ægre capere potuissent.
Porro I Paral. xxix, 28, de Davide dicitur: «Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria.» Fuit enim ipse regum omnium idea et exemplar, ideoque in omnibus fere typus Christi, uti per singula fuse ostendit noster Salianus anno mundi 3021, numer. 92 et seqq. Vide elogia Davidis Eccli. xlvii, 2 et seq. ubi eadem explicui.
Versus 17: Det Mihi Abisag Sunamitidem Uxorem
17. UT DET MIHI ABISAG SUNAMITIDEM UXOREM. — Fuerat Abisag uxor Davidis regis: unde eam postulat Adonias filius Davidis, ut per eam quasi reginam evadat ad regnum, et a populo sibi favente acclametur rex. Consilium hoc Adoniæ suggesisse Joab, qui ejus partes fovebat, eratque vir sagax et callidus, censent Theodoretus, Hugo, Abulensis, Dionysius; Joab enim sibi a Salomone metuebat, et merito, uti mox patebit.
Quæres, quomodo Adonias ausus est petere uxorem patris sui, cum id vetetur Levit. xviii, 7? Respondent Josephus, Cajetanus et Serarius, ibi tantum vetari ne quis uxorem ducat illam quæ cognita est a patre. Abisag autem non fuit cognita a Davide, sed mansit virgo. Unde ejus matrimonium illa Levitici lege non fuisse vetitum. Ut ut est, Adonias hujus legis ignarus videtur putasse hoc matrimonium esse licitum, aut certe amore pulchritudinis Abisag, et ambitione regnandi excæcatus illam parvipendit.
Porro, an jure naturæ licitum ratumque sit matrimonium filii ducentis uxorem patris, variæ sunt Doctorum sententiæ. Nam noster Thomas Sanchez, lib. VII De Imped. matrimon., disp. 66, docet matrimonium in primo gradu affinitatis in linea recta, puta soceri cum nuru, vel socrus cum genero, non esse irritum jure naturæ, ideoque esse dispensabile. Probat, quia tale fuisset matrimonium Adoniæ cum Abisag uxore patris sui Davidis. Si enim hoc fuisset irritum, utique Adonias non postulasset illam sibi in uxorem. Citat Sanchez in hanc sententiam S. Thomam, Alensem, Abulensem, Gabrielem, Tapperum et plures alios.
Ex adverso Bellarminus, lib. I De Matrim. cap. xxviii, docet matrimonium tale esse irritum jure naturæ et indispensabile, quia nunquam in eo dispensatum legimus. Est enim plane contra honestatem naturalem et pudorem paternum maternumque. Idem tenet P. Ægidius Coninck, qui ex Josepho a Costa, lib. VI Indic. cap. xxi, narrat Paulum IV Pontificem cum concilio Limensi ita decidisse, scilicet ut Indi Peruani, qui matrimonium contraxerant cum noverca vel cum nuru, non admitterentur ad baptismum, nisi prius solverent tale matrimonium, velut jure naturæ irritum. Ad Abisag, respondet Bellarminus, primo, illam non fuisse uxorem Davidis; non enim in Scriptura vocatur uxor, sed tantum calefactrix senis; secundo, si fuit uxor, Adoniam illicite petiisse uxorem, utpote contra legem Levit. xviii, 7 et 15, ideoque juste a Salomone jussum occidi: plus enim hic valere debet sententia Salomonis regis sapientissimi, quam postulatio Adoniæ. Hanc sententiam sequitur Paludanus, Sotus, Valentia, Navarrus, Covarruvias, Sylvester, Vasquez et plurimi alii, quos citat Sanchez loco citato et Ægidius Coninck, disput. 32 De Imped. matrimon., dubio 4, conclus. 3.
Problema ergo est, an matrimonium soceri cum nuru, vel generi cum socru sit jure naturæ irritum. Utrimque enim sunt graves auctores, his, et quidem pluribus asserentibus, illis negantibus. Utraque ergo sententia probabilis est, et utramque in praxi sequi potest Pontifex, ut in eo vel dispenset, si justa prægnansque causa subsit; vel dispensationem neget, sicut hucusque negavit (et quidem adhuc recenter his diebus, quibus Romæ versor) ob rei indecentiam; certe publicum hujus dispensationis non exstat exemplum, quod sciam.
Illud certum est apud omnes matrimonium hoc jure naturæ vetari, ac multo magis lege veteri, ut patet Levit. xviii, 15, et xx, 14, et Deut. cap. xxvii, vers. 20. Quare Adonias volens hanc legem violare, juste a Salomone repelli et plecti potuit ac debuit, præsertim quia per hoc tacite ambiebat regnum.
Multo magis jure naturæ vetitum et irritum est, ideoque indispensabile matrimonium in primo gradu consanguinitatis lineæ rectæ, ut si pater velit ducere filiam, vel mater suum filium, uti omnes doctores docent. Quocirca ab Ecclesia colitur et celebratur S. Dymphna, quæ cum esset filia regis Hiberniæ, ab eo ob formam in conjugem appetita, cum ipsa id constanter abnueret, a patre gladio obtruncata pro castitate Martyr occubuit, cujus sanctitatem Deus multis illustravit, et etiamnum illustrat miraculis; unde magnus energumenorum et maniacorum ad sepulcrum ejus (quod Geelæ in Brabantia exstat) est concursus, uti oculis meis conspexi.
Infamis igitur et porcina fuit responsio illius aulici et adulatoris, qui Henrico VIII, Angliæ regi, volenti ducere Annam Bolenam (quam ejus esse filiam spuriam vehemens erat suspicio) rogatus quod et quale peccatum foret, si quis matrem cognosceret et ejus filiam, respondit: Tale, ac si quis pullum comedat cum gallina. Sed Deus contrarium ostendit, cum Henricum totamque Angliam ob hoc conjugium gravissime afflixit, omnemque Henrici prosapiam funditus exstinxit. Ita Sanderus, lib. I De Schism. Anglic.
Versus 19: Surrexit Rex in Occursum Ejus
19. ET SURREXIT REX IN OCCURSUM EJUS, ADORAVITQUE EAM, — se ei inclinando, et reverentiam filialem exhibendo. Privatim enim eam excepit et honoravit ut matrem. Nam, ut ait Taurus Philosophus apud Gellium, lib. II, cap. ii: «Privatim inter filium magistratum et patrem privatum publici honores cessant, naturales et genuini exoriuntur.» Secus faciendum in publico. Unde Gellius ibidem laudat filium Fabii Maximi, qui Consul existens, ac patri Proconsuli in publica via occurrens, jussit eum ex equo descendere; atque Fabius imperio filii paruit, eumque collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret.
Sine apud Persas filio coram matre sedere non licebat, nisi illa annuente. Unde Alexander Magnus Darii matrem Sisigambim, quam colebat ut matrem, sic alloquitur apud Curtium, libro V: «Quoties ad te veni, donec ut consederem annueres, restiti.»
Versus 20: Pete, Mater Mea
20. PETE, MATER MEA: NEQUE ENIM FAS EST UT AVERTAM FACIEM TUAM. — Hebraice, non enim reverti faciam faciem tuam, id est, ut te tuamque faciem confundam et pudore afficiam negando quod postulas. Cum enim quid alicui negatur, ille confusus faciem suam retrahit, avertit, et domum redit. Promittit Salomon omnia se concessurum, quæ mater postulabit; intellige, si æqua et utilia postulet: non autem si sibi matrique noxia, uti erat de danda Abisag uxore Adoniæ.
Si Salomon omnia matris postulata implet, multo magis Christus concedit matri suæ omnia quæ pro nobis supplicando petit. Illam ergo adeamus, et per illam omnia impetrabimus. Nec enim Christus confundet et pudefaciet faciem matris suæ, uti sæpe inculcat S. Bernardus; nec enim ipsa aliquid petit aut petere potest, quod sit præter dignitatem filii et suam.
Versus 22: Postula Ei et Regnum
22. POSTULA EI ET REGNUM, — q. d. Si postulas Abisag dari uxorem Adoniæ, postulas ei regnum. Ipse enim ambit uxorem patris nostri regis Davidis, ut per eam quasi reginam elevetur in celsitudinem regiam, fiatque rex; præsertim quia ad hoc ei auxiliantur Abiathar Pontifex, et Joab dux militiæ. Ita Rupertus et alii.
Versus 25: Misit Rex Salomon per Manum Banaiae
25. MISITQUE REX SALOMON PER MANUM BANAIÆ, — hoc est, misit Banaiam, ut per manum ejus occideretur Adonias. Est hebraismus. Cajetanus asserit Salomonem peccasse temeritate judicii, quod unico judicio fratrem læsæ majestatis damnarit, nisi tamen id moris fuerit. At vel unicum, ait Serarius, si id certum sit, hodie sufficiat, præsertim ubi periculum est regi, ne regno ab æmulo privetur, uti hic erat. Adde Salomonem hic punivisse primam regni invasionem factam ab Adonia, qua se curaverat ungi et coronari regem. Licet enim Salomon illam ei condonasset, tamen id fecit sub conditione, si deinceps sibi foret fidelis, ac domi quiete se continens nullam deinceps ambitionis et affectati regni de se daret suspicionem; quod si illam daret, puniretur non tantum ob suspicionem, sed et ob invasionem regni præteritam. Adonias autem postulans Abisag uxorem, justam dedit Salomoni occasionem suspicandi ipsum rursus ambire regnum. Cur enim inverecunde et arroganter contra legem naturæ et divinam postulat reginam uxorem patris sui, nisi ut per eam thronum patris occupet, fiatque rex? quare jure merito plexus est a Salomone. Timebat enim Salomon eum, utpote ambitiosum et inquietum, semper res novas moliturum, et ad regnum jure primogenituræ sibi debitum aspiraturum: quare se eo vivente nunquam in regno fore securum. Occidit ergo eum ut sibi securitatem et regno quietem pareret. Vide hic rursum quam David infelix fuerit in filiis. Amnon enim vitiavit Thamar, Absalom eum occidit et patri rebellavit, Adonias ambivit regnum, ideoque a fratre interemptus est. Fuit hæc pœna, et pœnitentia Davidi ob adulterium et homicidium Uriæ a Deo inflicta, II Regum xii, 10, dicente: «Quamobrem non recedet gladius de domo tua.» En modica brevisque voluptas quantas ei peperit clades, ac quantarum calamitatum post se syrma caudamque protraxit.
Versus 26: Vade in Anathoth ad Agrum Tuum
26. ABIATHAR QUOQUE SACERDOTI (pontifici) DIXIT REX: VADE IN ANATHOTH AD AGRUM TUUM, EQUIDEM VIR MORTIS ES, — q. d. Mereris occidi, quia contra me conspirasti cum Adonia, eumque in regem unxisti. Ego tamen te non occidam, quia pontifex Davidi patri meo fidelis exstitisti; sed tantum a Jerusalem te ablegabo, ne in ea rursum res novas inter fratres et cives meos contra me moliaris. Vade ergo ad agrum tuum in Anathoth, ibique quiesce et res tuas age, nec rebus meis et regni te deinceps immisce. Porro hoc ipso Salomon indirecte exautoravit et privavit Abiathar pontificatu, quia pontifex debebat residere Jerosolymis, ut sacerdotes in templo ministrantes dirigeret, Synagogæ et concilio Sanhedrim præsideret, regi foret a consiliis, populum doceret, etc. Quare ablegato Abiathar, Salomon surrogavit ei Sadoc.
Versus 27: Ut Impleretur Sermo Dei
27. UT IMPLERETUR SERMO DEI, QUEM LOCUTUS EST SUPER DOMUM HELI IN SILO, — I Reg. cap. ii, 30, ubi Deus minatur Heli et posteris ejus privationem vitæ, æque ac pontificatus, additque vers. 35: «Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem,» scilicet Sadoc. Igitur Salomon vir sapiens usus hac occasione rebellionis Abiathar, ex Dei instinctu has ejus contra Heli minas, hocque ejus de Sadoc in pontificatum restituendo promissum implevit, itaque pontificatum a familia Ithamar et Heli, ex qua erat Abiathar, ad primævam et genuinam Eleazar stirpem, ex qua erat Sadoc, reduxit. Fecit hoc in pœnam peccatorum tum Heli, tum Abiathar; hic enim reus erat capitis et læsæ majestatis, quia faverat Adoniæ contra Salomonem, qui a Deo et a patre Davide constitutus erat rex: quare eum ejecit in exilium, sed honestum; misit enim eum in patriam ad prædia sua, ut ibi vitam, quam ei condonabat, quiete traduceret.
Nemo ergo hinc concludat Imperatores et Reges habere jus in Pontifices, ut eos creare et exauctorare possint. Nam Salomon exautoravit Abiathar auctoritate non sua, sed Dei. Deus enim primitus Aaroni, indeque Eleazaro quasi primogenito, ejusque posteris pontificatum assignarat. Inde deviavit pontificatus ad Heli, qui erat ex Ithamar, jussit ergo Deus eum reduci ad familiam Eleazar, puta ad Sadoc; idque fecit Salomon instinctu jussuque Dei, non ut Rex, sed ut Propheta, ut divinæ justitiæ executor, uti ostendit Bellarminus, lib. II De Pontif. cap. xxix. Adde, nunc in lege nova longe sanctior et sublimior est pontificatus, quam fuerit in lege veteri: quare etiamsi tunc pontifex fuisset subditus regi, ut censet Abulensis, jam tamen non est, quia Pontifex est jam vicarius Christi, qui est Rex regum, et Dominus dominantium. Vide dicta Numer. xxvii, 21.
Versus 28: Venit Nuntius ad Joab
28. VENIT AUTEM NUNTIUS AD JOAB QUOD JOAB DECLINASSET POST ADONIAM, ET POST SALOMONEM NON DECLINASSET, — ita legendum cum Hebræo, Chaldæo, Septuaginta, Romanis et cæteris: perperam ergo in Regiis et aliis nonnullis legitur: Venit autem nuntius ad Salomonem. Sensus est, q. d. Venit nuntius ad Joab, nuntians ei occisum esse Adoniam, ut ipse qui faverat Adoniæ, et cum eo contra Salomonem conjurarat, fuga sibi consuleret, ne ipse quoque ut socius et particeps conjurationis Adoniæ occideretur a Salomone.
POST SALOMONEM, — ita legendum cum Septuaginta, Romanis et cæteris. At vero Hebræus et Chaldæus jam habent, post Absalomem, quod Vatablus sic explicat, q. d. Joab etsi initio fuerit Davidi fidelis, nec declinarit post Absalomem; tamen postea fuit infidelis, quia cum Adonia conjuravit contra Salomonem, qui a Davide constitutus erat rex. Alii censent Salomonem vocari Absalomem, eo quod Absalom Hebraice idem sit quod pater pacis: Salomon vero idem sit quod pacificus, ideoque pater et arbiter pacis. Sic Ochozias per metathesin dictus est Joachaz.
Verisimilius est Hebræa et Chaldæa moderna esse corrupta, ac S. Hieronymum in Hebræo pro post Absalomem, legisse post Salomonem. Sic enim legerunt Septuaginta, et antithesis id exigit. Ita Sanchez.
Versus 30: Non Egrediar
30. NON EGREDIAR. — Sperabat Joab quod loci sanctitas eum tutaretur, nec Salomonis religio permitteret eum ibidem occidi, ideoque eo egredi noluit. Sed eum fefellit opinio: ob scelerum enim atrocitatem ibidem occisus est.
Versus 31: Fac Sicut Locutus Est et Interfice Eum
31. FAC SICUT LOCUTUS EST, ET INTERFICE EUM, — in tabernaculo, ex quo Joab egredi non vult, sed in eo occidi et mori. Homicida enim voluntarius, qualis erat Joab, dolose occidens Abner et Amasam, non gaudebat impunitate et immunitate loci sacri, juxta illud: «Si quis per industriam occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur,» Exodi cap. xxi, 14. Multo magis id sancitum est lege, non divina, sed humana in novo Testamento, in qua Christiani sanctiores esse debent Judæis, et ab homicidio spontaneo magis alieni. Vide cap. inter alia, De Immunit. Ecclesiarum, ac Franciscus Suarez, tract. De Immunit. Eccli. cap. ix et x. Porro tunc non erat lata lex quod tabernaculum pollueretur cæde humana, sicut jam lata est ut Ecclesia Christiana, in qua commissa est cædes, censeatur polluta, iterumque debeat benedici. Nec juste, ait Salianus, fuso sanguine profanari poterat altare illud, quod perpetuo solebat sanguine cruentari: tota loci violatio consistebat in vi, quæ directe loci privilegium irritabat; inde enim Asyla dici certum est, quod ab eorum quasi sinu reos abstrahere non liceret. Ideoque recte credidit Salomon perinde esse Joabum ad aram occidere, vel eum inde extractum alibi jugulare; utrovis enim modo locus violabatur, nisi legis dispensatio intervenisset, quæ hic ob scelerum enormitatem non requirebatur, ut dixi.
Versus 44: Reddidit Dominus Malitiam Tuam
44. REDDIDIT DOMINUS MALITIAM TUAM IN CAPUT TUUM, — q. d. Fecit Deus ut pœna malitiæ et maledictionis, qua maledixisti patri meo Davidi, in caput tuum noxium recideret. Ita enim omnia disposuit, ut tu pœnam mortis a me tibi propositam, si Jordanem transires, acceptans, tua te sententia condemnaris, et transeundo Jordanem reum mortis effeceris. Duplici ergo titulo Semei reus erat mortis. Primo, quod Jordanem contra præceptum Salomonis sub pœna mortis datum et a se acceptatum transgressus esset. Ita Theodoretus, Josephus, Serarius et alii. Secundo, quod Davidi maledixisset, et hoc maxime hic punire ex patris præcepto intendebat Salomon; sed tamen quia David pater per omnem suam vitam ei veniam dederat, noluit Salomon eam a patre datam simpliciter mutare, sed honesta conditione limitare, quam quia violavit Semei, hinc Salomon veniam patris abrogavit, ac Semei culpam et pœnam revocavit.