Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Salomon postulans a Deo sapientiam impetrat. Mox, vers. 16, litem duarum puerperarum de filio vivente litigantium mira sagacitate dirimit, itaque summam sibi auctoritatem et gratiam apud omnes conciliat.
Textus Vulgatae: III Regum 3:1-28
1. Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti; accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. 2. Attamen populus immolabat in excelsis; non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. 3. Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama. 4. Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. 5. Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi.
6. Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate, et justitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. 7. Et nunc, Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo; ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum. 8. Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest præ multitudine. 9. Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum; quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum? 10. Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem. 11. Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium, 12. ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. 13. Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. 14. Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea, et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. 15. Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium; cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. 16. Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo; 17. quarum una ait: Obsecro, mi domine, ego et mulier hæc habitamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. 18. Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc; et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. 19. Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte, dormiens quippe oppressit eum. 20. Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. 21. Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. 22. Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis; sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris; filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. 23. Tunc rex ait: Hæc dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est. Et ista respondit: Non; sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. 24. Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege. 25. Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. 26. Dixit autem mulier cujus filius erat vivus ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur. 27. Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur; hæc est enim mater ejus. 28. Audivit itaque omnis Israel judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.
Versus 1: Affinitate Conjunctus Est Pharaoni
Vers. 1. Affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti: accepit namque filiam ejus, in uxorem. Eupolemus apud Eusebium, lib. IX De Præpar. cap. ult., asserit Pharaonem hunc fuisse eum, qui cognominatus est Vaphres, qui diversus est, et longe anterior Pharaone Vaphres, sive Ephree, vel Apries, qui fuit nepos Pharaonis Nechao occisoris Josiæ regis Juda, ultimusque Pharaonum, utpote a Nabuchodonosor victus et subactus, uti dixi Jerem. XLIV, vers. 30.
Voluit Salomon per hoc matrimonium devincire sibi Pharaonem, utpote regem vicinum et potentem, cujus ope regnum suum stabiliret, illudque contra Chaldæorum, Assyriorum, Medorum, etc., vim et potentiam tueretur.
Porro licitum fuit hoc matrimonium fidelis cum infideli, tum quia Deus expresse tantum vetuerat Judæis ne ducerent in uxores filias Chananæorum, a quibus majus perversionis et idololatriæ periculum, non autem cæterarum gentium, etsi id quoque sibi non placere ob simile periculum satis ostendebat, ut patebit cap. XI, vers. 1.
tum quia verisimile est Ægyptiam hanc sponsam Salomonis ad judaismum esse conversam: quo facto licitum erat eam ducere; hoc enim permittit Deus Deuter. XXI, vers. 20 et sequent. Sic enim Salomon jam duxerat Naaman Ammonitidem, et David filiam Tholmai regis Gessur, et Booz Ruth Moabitidem, et Salmon Raab Jeruchuntinam, et Joseph filiam Putipharis Ægyptii, et Moyses filiam Jethro Madianitidem. Ita Abulensis, Pineda, Serarius, Salianus, Sanchez et alii. Minus recte ergo Hebræi in Seder-Olam, Theodoretus et Procopius, censent Salomonem peccasse ducendo alienigenam, eo quod Deus id vetuisset Exod. XXXIV, et Deuteron. VII, 3.
Putant Hebræi harum nuptiarum Salomonis cum filia Pharaonis epithalamium concini in Cantico Canticorum; sed errant, uti in Cant. ostendi. Fateor tamen ibidem ad eas alludi, ut cum ait Cant. I, 8: «Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te.» Et cap. III, 11: «Egredimini, et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis illius;» quæ licet ad litteram competant nuptiis Christi cum Ecclesia, alludunt tamen ad connubium Salomonis cum Ægyptia, quod illarum fuit typus.
Denique Salomonem hanc Ægyptiam duxisse anno regni sui primo, vivente adhuc Davide, opinatur Josephus, Serarius et Sanchez, licet Abulensis, Cedrenus et Salianus in annum tertium id conferant.
Donec compleret ædificans domum suam. Salomon enim post ædificatum templum domum propriam ædificavit filiæ Pharaonis, de qua cap. VII, 8: interim locum ei assignavit in palatio suo, quod erat in arce Sion.
Versus 2: Populus Immolabat in Excelsis
Vers. 2. Attamen populus immolabat in excelsis; non enim ædificatum erat templum. Quæres, quænam fuerint hæc excelsa, quorum tam crebra in libris Regum et Prophetarum fit mentio? Respondeo, excelsa erant luci, sive sylvæ et nemora in excelsis montibus, collibus et umbrosis recessibus consita, in quibus gentes pleræque solebant sacella et altaria erigere, teste Homero, Virgilio et aliis, qui docent veteres in nemoribus sepulcra suis defunctis exstruxisse, in quibus primo parentalia celebrabant, sive parentabant heroibus populi, ac mox iisdem quasi diis sacrificare cœperunt. Id fecerunt, tum quia loca excelsa cæteris altiora sunt et viciniora cœlo, ideoque plus venerationis apud rudem populum obtinent. Unde altare dictum est ab altitudine, quasi alta ara, in qua altissimo Deo sacrificatur: et Græcum βωμός, id est altare, dictum est ab Hebræo במרום Bama, id est excelsum; quanquam altare proprie non erat excelsum. Nam Scriptura, IV Reg. XXIII, 15, distinguit inter altare et excelsum, sed potius altare erat in excelso, scilicet colle aut monte. Rursum nemora, quia condensa et silentia, sacrum quemdam horrorem Gentibus injiciebant, qui superstitiose consebant ibi habitare deos, quos Satyros et Faunos quasi sylvarum deos nuncupant. Unde templa dicta sunt fana a Faunis; nisi malis a fando, id est oracula dando, nomen sortita.
Tertio, sylvæ copiosam suppeditant lignorum materiam ad fabricandum sacella, altaria et strues pyrarum, quibus victimæ comburantur, idcirco in iis excelsa erigebant.
Denique sylvæ, quia frondosæ et amænæ, excitabant Gentiles ut in eis sacra sua carnalia, quibus Baccho per symposia et crapulam, Veneri et Priapo per luxuriam serviebant, exercerent.
Sic Cyrus et Persæ, teste Xenophonte, lib. VIII, sacrificabant in locis excelsis. Idem de aliis docet Apollonius, lib. II De Romanis. Idipsum constat ex Capitolio, in quo colebant Jovem Capitolinum. Audi Virgilium, lib. VIII Æneid.:
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, Aurea nunc, olim sylvestribus horrida dumis. Jam tum relligio pavidos terrebat agrestes Dira loci: jam tum sylvam, saxumque tremebant, Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso vertice collem (Quis Deus incertum est) habitat Deus; Arcades ipsum Credunt se vidisse Jovem.
Idem Virgilius Ecloga 7, arbores proprias, quas Gentiles diis suis in his lucis sacrabant, ita recenset:
Populus Alcidæ gratissima, vitis Iaccho (Baccho), Formosæ myrtus Veneri, sua Laurea Phœbo. Phyllis amat corylos.
Chananæos pariter in excelsis lucis sylvisque suos deos coluisse patet ex eo quod Deus crebro jubeat Hebræis ut illas succendant et exstirpent, ut patet Exodi XXXIV, Deuteron. VII, 5, et cap. XII, vers. 2, et cap. XVI, 21: quibus locis directe quidem et expresse vetat Deus ne excelsa habeant talia qualia habebant Chananæi, in quibus scilicet suos deos falsos colebant; indirecte tamen vetat quoque ne sibi pariter in excelsis sylvis et lucis sacrificent, sed tantum in tabernaculo et altari ad id a se destinato, et a Moyse fabricato, ac præsertim in templo mox a Salomone fabricando.
Excelsa ergo Hebræorum, de quibus in libris Regum et Prophetarum crebra est mentio, erant duplicia, duplicis generis. Una in quibus instar Gentium colebant earum deos et idola. Hæc manifeste erant illicita, quia idolis dicata in Dei veri injuriam. Unde in ea gravissime invehuntur et detonant Prophetæ, ut Jerem. cap. VII, 31, Ezechiel. cap. VI, 3, Osee cap. X, 8. Hinc Salomon gravissime peccavit, quod in gratiam uxorum suarum Gentilium earum diis et idolis fecerit lucos et excelsa, ibique eos adorarit, quæ proinde Ezechias rex dissipavit, Manasses ejus filius impius restituit, Josias funditus abolevit.
Altera excelsa erant, in quibus Hebræi, non idolis, sed Deo vero sacrificabant. Sic Gedeon in excelsa petra sacrificium Deo obtulit, Judic. VI, 26.
Idem fecit Samuel in excelso, I Reg. IX, 19, et Salomon hic sacrificavit in excelso Gabaon, id est in tabernaculo Moysis, quod tum situm erat in excelso et frondoso colle Gabaon.
Porro Deus hæc secunda excelsa non amabat ob periculum gentilismi et idololatriæ; tolerabat tamen donec ædificaretur fixum et stabile templum a Salomone in Jerusalem, nam ante illud tabernaculum Moysis erat mobile, et ab uno loco transportabatur in alium, imo separatum erat ab altari, ut superius dixi. Unde multis incommodum erat et difficile in eo sacrificare, ideoque alio loco excelso suas hostias immolabant.
Hinc pii reges, ut Asa et Josaphat, permiserunt excelsa Deo vero erecta: vel si illa erant idolis statuta, permiserunt ea, quia ob inveteratam populi idololatrantis consuetudinem, metuentes ejus seditionem et rebellionem, illa impedire et tollere non potuerunt. Verius tamen est, quod censet Abulensis, Quæst. II et V, hos reges tantum permisisse excelsa, in quibus Deo vero sacrificabatur, non idolis; quæ tamen non permiserunt reges pientiores, sed everterunt; scilicet David, Ezechias et Josias, qui proinde soli e cæteris regibus Juda dicuntur non peccasse, Eccli. XLIX, 5.
Porro quod Samuel in Ramatha, Bethlehem aliisque in locis sacrificavit, I Reg. cap. XVI, vers. 4 et 5, ac Elias in monte Carmelo, III Reg. XVIII, 23, et David in area Areuna, I Reg. cap. ult. 18; credendum est id eos fecisse ob graves et urgentes causas, idque ex Dei instinctu et dispensatione, ut patet de Davide loco citato.
Hac de causa, ut scilicet excelsa omnia tollerentur, voluit Deus a Salomone ædificari templum, in eoque solo sibi sacrificari, ut in uno templo servaretur unitas religionis et Judaismi, ac Judæi plane arcerentur a profanis et excelsis sacrificiis Gentilium. Idem ante templum jusserat Deus fieri in tabernaculo a Moyse fabricato, Levit. XVII, 3 et 4. Vide ibi dicta.
Versus 3: Excepto Quod in Excelsis Immolabat
Vers. 3. Excepto quod in excelsis (Deo vero dicatis de quibus jam dixi) immolabat. Hinc Theodoretus, Procopius, Abulensis et Ribera, lib. I De Templo, cap. II, censent ante fabricam templi in excelsis sacrificare fuisse illicitum, et peccatum saltem veniale, eo quod hic carpatur Salomon quod in excelsis immolarit, esto in cæteris dilexerit Dominum, et præcepta ejus servarit. Hebræi tamen, Lyranus, Serarius et alii censent id fuisse licitum, non quasi Deo absolute gratum, sed tanquam ab eo concessum et permissum, donec ædificaretur templum firmum et stabile. Sic et S. Augustinus, Quæstion. XXXV in Judic.: «Deus, ait, consuetudinem populi sui, quæ præter ejus tabernaculum, tamen non diis alienis offerebant, sed Domino Deo suo; sustinebat potius quam vetabat, etiam sic exaudiens offerentes.» Post templi vero fabricam excelsa fuere illicita, ideoque David, Ezechias et Josias ea sustulerunt, licet Asa, Amasias et Josaphat ea tolerarint metu majoris mali, ne scilicet si excelsa Dei tollerentur, populus ad excelsa deorum et Gentium, hoc est ad idola deflecteret. Unde de iis dicitur: «Fecit rectum ante conspectum Domini, etc., verumtamen excelsa non abstulit;» cap. XV, 11 et 14, etc.
Versus 4: Abiit in Gabaon ut Immolaret
4. Abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi, quia in Gabaon erat tabernaculum et altare Moysis, unde ibi immolare licebat, ideoque mox vocatur excelsum magnum, id est maximum et religiosissimum, licet arca fœderis non esset in Gabaon, sed e Cariathiarim a Davide translata in Sion, ut diserte dicitur lib. II Paral. cap. 1, 4 et 5. Nota hic pietatem Salomonis, qui regnum auspicatur a cultu et invocatione Dei; obtulit enim mille hostias, ut sequitur, ideoque a Deo obtinuit sapientiam tantam, quantam nulli unquam concessit Deus.
Versus 5: Apparuit Dominus Salomoni per Somnium
5. Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: Postula quod vis ut dem tibi. Quæres, quale fuerit hoc Salomonis somnium, et an in eo habuerit usum arbitrii, ut libere postularit a Deo sapientiam, ideoque eam impetrarit?
Quæstio hæc est problema. Multi enim affirmant, multi negant, et utrique pro se rationes afferunt probabiles.
Primo ergo nonnulli censent hoc somnium fuisse naturale, ex speciebus diurnis noctu in somnis naturaliter recurrentibus; aut naturaliter a Deo immissum, ad hoc ut sciretur sapientiam omnibus hominibus, sed præsertim regibus et principibus ad sapienter gubernandum præ aliis rebus expetendam esse, utpote ad bonum regimen summe necessariam. Ita Abulensis. Quia enim Salomon in Gabaon orans et sacrificans per diem crebro et instanter a Deo flagitarat sapientiam, hinc effecit Deus ut naturaliter noctu ipsi eædem cogitationum species recurrerent; ut scilicet Salomon dormiens videretur sibi postulare sapientiam, Deumque illam ipsi annuere, juxta illud Claudiani:
Omnia quæ sensu volvuntur vota diurno, Tempore nocturno reddit amica quies.
Idemque docet Aristoteles, lib. De Somniis, et Hippocrates, lib. De Insomniis.
Si dicas postulationem hanc Salomonis placuisse Deo, ac ipsum per eam reipsa impetrasse sapientiam, respondent illam postulationem in somnis per se non placuisse Deo, quia erat actus somniantis, non libere postulantis; sed ob alium Salomonis ejusdem in vigilia sapientiæ postulationem, ex qua illa in somnis ortum habuit, et quasi effectus ex causa, naturaliter profluxit. Ita S. Thomas, I II, Quæst. CXIII, art. 3, ad 2: «Salomon, ait, dormiendo non meruit sapientiam, nec accepit, sed in somno declaratum est quod per præcedens desiderium ei a Deo sapientia infunderetur.» Idem repetit De veritate, Quæst. XXVIII, art. 3, et II II, Quæst. CLIV, art. 5, ad 1. Favet S. Au-
gustinus, lib. XII De Genesi ad Litter. cap. XV, quem citat S. Thomas. Item S. Bonaventura in II, dist. XV, Quæst. VI, num. 72; Alensis in IV, Quæst. CI, membro 3, art. 3; Richardus, quodlib. I, Quæst. XVII; Sanchez, Salianus, Serarius, Pineda, lib. III De Salomone, cap. VIII; Pererius, lib. 1 in Daniel. Quæst. VII.
Probatur primo, quia Salomon dormiebat, eratque in somnio; omnia ergo hæc non revera, sed per somnium ei repræsentabantur.
Secundo, quia vers. 15, diserte ait Scriptura: «Evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium.»
Verum contraria sententia non minus est probabilis, imo validiores affert rationes, nimirum somnium hoc non fuisse naturale, sed divinum, ac proprie a Deo (licet natura quoque et naturalibus per diem cogitationibus Salomonis Deo subservientibus) immissum, ideoque non tam fuisse somnium, quam visionem propheticam vel exstasin, qualis fuit somnus Adæ, cum ex ejus costa Deus formavit Evam, quem Septuaginta vocant exstasin: in eo enim Adam Deo revelante cognovit Christi incarnationem, et Ecclesiæ ex ejus latere formationem, uti docent S. Augustinus, S. Thomas, Rupertus et alii passim. Tale quoque fuit somnium Abrahæ, Genes. XV, 12, in quo Deus Abrahæ revelavit, et promisit magnam posteritatem et Chananææ possessionem. Tale quoque fuit somnium Josephi de futuro suo principatu in Ægypto, Genes. XXXVII, 5, et Jacobi, Genes. XXVIII, 12, ubi Deus in somnis idem ei promisit quod Abrahæ, imo plura.
Probatur primo, quia hoc diserte significat Scriptura cum ait: «Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte dicens.» Ecce fuit hæc vera Dei apparitio et locutio, quam Salomon excepit, uti prophetæ excipiebant Dei oracula per visiones tam nocturnas, quam diurnas; ergo non fuit somnium commune et naturale.
Secundo, quia sequens prolixa narratio receset historiam veram, non somniatam. Ait enim Deus revera loquens Salomoni: «Postula quod vis ut dem tibi,» ac Salomon respondet prolixe, postulatque sapientiam, ac hujus postulationis sum multas et graves causas affert, idque tam sapienter et prudenter, ut vigilans prudentius loqui non potuisset. Ex qua narratione, et ex longo Salomonis sermone ad Deum constat, ipsum habuisse perfectissimum discursum et judicium, cum consideratione divinæ majestatis, et beneficiorum ejus, et propriæ infirmitatis ac necessitatis in illo regio statu, in quo erat constitutus; et ex hoc perfecto discursu ac judicio petitionem illam Deo proposuisse, et ideo illi placuisse.
Tertio, quia vers. 11, Deus Salomoni præmium hujus suæ postulationis tam sapientis et sanctæ largitur, et votis ejus annuit dicens: «Quia postulasti verbum hoc, etc., ecce feci tibi secundum sermones tuos,» nec tantum hoc, sed et longe plura adjicit, scilicet divitias, gloriam, longævitatem et magnificentiam præ omnibus regibus: quæ omnia ut revera, et non per somnium gesta fuse et accurate narrat Scriptura, ut vix alio torqueri possint, ac omne somnium superent et transcendant. Et hoc voluit Scriptura dicens vers. 15: «Evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium,» scilicet non humanum, sed divinum, uti eo versu ostendam.
Quarto, quia revera Deus in somno hoc Salomoni indidit sapientiam, ut significat Scriptura, nec enim aliud tempus, quo eam acceperit Salomon, reperire vel assignare possumus; ergo pariter revera Salomon in somno oravit, petiitque sapientiam; nam per orationem eam impetravit, ut dicitur vers. 11 et 12: «Ecce, inquit, feci secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens.» Ita sentit Lyranus, Dionysius, Salmeron, tom. III, tract. XXII; Antonius Fernandius, lib. De Visionibus, Præludio 7, num. 8 et seq.; Hugo, Glossa, Consalvus Cervantes in Sapient. cap. VII, vers. 7, ac fuse et solide Suarez, tomo II De Religione; lib. II De Orat. cap. XIX, ubi docet primo, Deum in somno posse elevare intellectum et phantasiam ad perfectum usum rationis, et ad plenum judicium de veritate sive speculativa sive practica, idque fecisse in somno Adami, Genes. II. Posse enim Deum ita confortare et clarificare phantasiam, et vapores omnes, qui illam in somno impediunt, depellere, ut vere res non tantum apprehendere, sed et recte de iis judicare possit, conservatis interim sensibus externis in eadem dispositione, quam in somno naturali habent. Accedit S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, Octonario 18, in fine, ubi asserit Salomonem «orasse» tunc et «promeruisse.» Imo Octonario 2, vers. 2, addit: «Ex toto corde exquirens Deum, sapientiam postulavit, et qua non opes sibi regias, sed divinæ munus gratiæ depoposcit, accipere meruit sapientiæ disciplinam.» Tertullianus etiam, lib. IV Contra Marcion. cap. XV, aperte sentit habuisse tunc Salomonem liberam electionem dicens: «Qua permissa sibi optione, maluit ea postulare, quæ sciebat Deo grata, sapientiam, meruit etiam divitias consequi.» Ad eum modum loquitur Eucherius, Quæst. II in III lib. Regum, dicens Salomonem deprecatum esse Deum, etc.
Denique II Paralip. I, 7, ubi eadem hæc historia narratur, nulla somnii fit mentio: «Ecce, inquit, in ipsa nocte apparuit ei Deus.» Fuit ergo somnium hoc vera Dei apparitio et visio, qualem habuere cæteri Prophetæ.
In hanc quoque sententiam tandem propendent S. Bonaventura, Alensis et Richardus, locis jam citatis, dum addunt Salomonem ex divino privilegio potuisse in somnis uti ratione et mereri, atque S. Thomas, qui, I II, Quæst. CXIII, art. 3, ad 2, secundam dat responsionem, dicens: «Vel potest dici quod ille somnus non fuit naturalis, sed somnus prophetiæ secundum quod dicitur Num.
cap. XII: Si quis fuerit inter vos propheta Domini, per somnium aut in visione loquar ad eum. In quo casu aliquis usum liberi arbitrii habet.»
Dices: Somnus impedit usum rationis et liberi arbitrii, quia in somno sopiuntur et quasi ligantur sensus et phantasia, sine quibus ratio non potest libere operari. Respondeo naturaliter, et in somno naturali hoc verum est, at non in supernaturali et divino, quale fuit hoc Salomonis. In eo enim Deus Prophetis infundere potest species sine conversione ad phantasmata somnum non impedientes, sicut nec visionem in Christo somnus impediebat, qui de se ait Cant. V, 2: «Ego dormio et cor meum vigilat.» Sic et B. Virginem dormientem libere Deum amasse, itaque meruisse, censet S. Bernardinus et alii, idque probabile judicat Suarez, III part. Quæst. XXXVII, art. 4, disp. XVIII, sect. 2. Aut potius Deus Adæ, Salomoni et Prophetis ita roborabat et clarificabat phantasiam in somnis, ut libere intelligere, eligere et operari possent, ut paulo ante dixi ex Suarez. Hoc enim magis est homini connaturale.
Porro totum hoc somnium Deus Salomoni immisit per Angelum, qui Deum repræsentabat, ac nominatim Deum filium ex Salomonis stirpe incarnandum, uti docent S. Chrysostomus, homil. 16 in Acta, S. Leo, S. Ambrosius, Tertullianus, Origenes, Theophylactus, Eusebius, Clemens, Nicephorus et alii, quos citat Pineda, lib. III De Rebus Salomonis, cap. VIII, num. 4.
Quæres, cur ergo hæc visio Salomoni exhibita nocte, non per diem? Respondeo, causa litteralis est, quia per diem Salomon occupatus fuerat in immolatione mille hostiarum. Unde tunc indispositus erat ad hanc visionem; per hostias tamen hasce se disposuit, et dignum reddidit ad visionem hanc recipiendam: quare in præmium suæ pietatis hanc visionem nocte sequenti, utpote quiescens, a Deo accepit.
Symbolica causa fuit, quia Deus licet in se sit lux summa et infinita, mens tamen creata, præsertim humana, ad eam caligat; sicut oculus caligat et hebetatur ad intuitum solis. Quare Deus sanctis, præsertim veteris Testamenti, ut Abrahæ, Mosi, Jacobo apparebat noctu, vel in caligine. Unde S. Dionysius, lib. De Mystica Theolog. docet eum qui Deum vult contemplari, ingredi debere cum Mose in caliginem, qua Deus tegitur et velatur.
Mystice S. Gregorius, lib. II Moral. cap. II, notat noctem signum esse mali ominis et infelicis exitus: «Non rediturus, inquit, ad veniam Judas, quod ad traditionis perfidiam nocte exiisse perhibetur, dicente Joanne cap. XIII: Erat autem nox. Et iniquo diviti dicitur Lucæ XII: Hac nocte repetent animam tuam abs te; anima quippe quæ ad tenebras ducitur, non in die repeti, sed in nocte memoratur. Hinc est quod Salomon, qui sapientiam non perseveraturus accepit, in somnis hanc et nocte accepisse describitur.» Hæc Gregorius, ex quo Rupertus, Eucherius et alii eadem descripserunt.
Addit Rupertus carpitque Salomonem, quod sapientiam, non sanctitatem petierit: «Tamen in eo, inquit, reprehensibilis est, quod data sibi optione tam prona ad dandum largitate Domini bonum illud, quod verum et summum est, non postulavit.»
Verum hoc bonum includitur in sapientia, quam postulavit Salomon, uti docet S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, ad illa: «In toto corde meo exquisivi te.» Unde Sapient. IX, Salomon postulans a Deo sapientiam ait: «Ut sciam quid acceptum sit coram te omni tempore,» de quo mox plura.
Versus 7: Ego Sum Puer Parvulus
7. Ego autem sum puer parvulus, q. d. Sum valde juvenis, rudis et inexpertus, ideoque quasi puer ad tantum onus, scilicet ad regimen tanti populi Israelis, ex me inidoneus: Salomon enim hoc tempore erat viginti annorum, ut superius dixi: unde explicans subdit.
Ignorans egressum et introitum meum. Est Hebraica phrasis significans omnes hominis actiones, q. d. Nescio quo modo me gerere debeam in administratione tanti regni. Unde II Paralip. I, 10, ait: «Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo,» quasi ejus rex et pastor. Chaldæus vertit: Non ego scio egredi nec ingredi. Alludit ad puerum (quem se vocavit) qui docente matre, discit egredi et ingredi in domum.
Versus 9: Dabis Servo Tuo Cor Docile
9. Dabis ergo servo tuo cor docile — id est doctrinam excipiens, quod scilicet doctrinam, id est prudentiam et sapientiam, a te audiat et in se hauriat, puta cor prudens, intelligens et sapiens: Hebraice est, cor audiens, quod nimirum audiat et accipiat sapientiam. Unde II Paral. I, 10, hoc explicans ait: «Da mihi sapientiam et intelligentiam.» Et hic vers. 11, respondens ei Deus dicit: «Postulasti tibi sapientiam,» etc.
Porro Salomon postulans hic sapientiam proprie postulat prudentiam, qua sapienter tam se quam totum populum regere possit, ut scilicet prudenter omnes suas actiones instituat, tum privatas, tum publicas, juxta legem et voluntatem Dei. Unde Sapient. cap. IX, 4 et 10, explicans hanc suam sapientiæ postulationem ait: «Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, etc., ut mecum sit, et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te.» Causam subdit vers. 17, dicens: «Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum Sanctum tuum de altissimis?» Vide ibi dicta. Sapientia enim in libris Sapientialibus præcipue practicam sive ethicam significat, quæ docet nos sapienter, id est juste sancteque vivere, quæ proinde Sapient. X, vocatur «scientia Sanctorum,» et Lucæ I, «prudentia justorum.» Deus tamen qui suorum preces superat et vota, longe ampliorem sapientiam Salomoni concessit, ut jam dicam.
Versus 12: Dedi Tibi Cor Sapiens et Intelligens
12. Dedi tibi cor (id est mentem) sapiens et in-
telligens (Chaldæus, et considerans; Septuaginta, et peritum) in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. II Paral. I, 12, dicitur, «Sapientia et scientia data sunt tibi.» Per quæ primo, intellige Ethicam et Politicam, ad gubernandum tam se quam populum: hanc etiam præcipue postulabat Salomon. Secundo, Physicam, Medicinam, Logicam, Rhetoricam, Poeticam, Mathematicam; Architectonicam (hac enim egebat ad fabricandum templum) omnesque scientias et artes naturales. Hæ enim ab Hebræis vocantur sapientia, ut patet Exodi cap. XXXI, vers. 3. Nam de his ipse ait, Sapient. cap. VII, vers. 17: «Ipse enim dedit mihi horum, quæ sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, initium et consummationem et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes et commutationes temporum, anni cursus et stellarum dispositiones, naturas animalium et iras bestiarum, vim ventorum et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum, et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.» Tertio, sapientiam et prudentiam supernaturalem fidei mysteriorum, imo et donum prophetiæ. Salomonem enim eximium fuisse Theologum patet ex ejus Proverbiis et Sapientia: Prophetam quoque extitisse patet Proverb. cap. XXX, vers. 1. Vide ibi dicta. Horum ergo omnium scientiam infusam a Deo hac nocte accepit Salomon, idque in gradu valde intenso, ut eorum oblivisci non posset. Ita Abulensis, Serarius, Pineda, Salianus et alii. Addit Josephus, Salomonem a Deo didicisse exorcismos ad conjurandum expellendumque dæmones, et alia plura, quorum meminit Origenes, tractat. 35 in Matth.; Justinus, Dialog. De Veritate Christianæ Relig.; Epiphanius in Hæresi Ebionitarum. Vide Baronium anno Christi 56, et Sixtum Senensem in Biblioth., verbo Salomon.
Unde nonnulli putant Salomoni inditam gratiam gratis datam, ad componendum exorcismos, quibus pelleretur dæmon. Addidit Josephus Salomonem incantationes ad morbos abigendos composuisse, quod est magicum: sed Josephus per incantationes forte accepit preces, quas postea vulgus superstitiose vertit in incantationes vel carmina magica.
Addunt, vel potius fabulantur Rabbini Salomonem cognovisse garritus avium, latratus canum, cæterarumque bestiarum voces et sermocinationes intellexisse. Verum, quis intelligat brutorum voces, quæ ratione et intellectu carent? frustra ergo id de se jactitant magi.
Ut nullus ante te similis tui fuerit. Salomon ergo sapientia superavit non tantum Trismegistum, Orpheum, Homerum, Platonem, Solonem, Lycurgum, Aristotelem omnesque Græcorum, Ægyptiorum, Chananæorum, etc., sapientes, utpote quorum sapientia fuerit studio acquisita, cum Salomoni fuerit a Deo immediate infusa; sed etiam Abraham, Moysen, Davidem, Adamum, saltem post lapsum. Etsi enim hi certis in rebus excelluerint ut Abraham in eminenti fide, Moyses in accipiendis a Deo legibus, David in psalmis dictandis, tamen Salomon eos superavit amplitudine sapientiæ, quia omnem omnino complexus est, ac Christum Dominum, ejusque sapientiam, unionemque cum S. Ecclesia, ad vivum tam verbis quam factis expressit.
Nec post te surrecturus sit. Hinc recte infert Abulensis Salomonem sapientiorem fuisse non tantum Adamo et Moyse, sed etiam Prophetis et Apostolis, solumque Christum excipit, ejusque matrem B. Virginem, licet de ea dubitet Suarez, tomo II, disput. XVIII, sect. 5. Idem asserit S. Hieronymus in cap. III Ephes, vers. 8: «Salomonem, inquit, omnibus Apostolis sapientiorem fuisse, ut retro Patriarchis vox divina pollicita est, qui de se ipso quoque loquitur confidenter: Deus docuit me sapientiam et intellectum sanctorum cognovi,» Sapient. cap. VII. Intellige in rebus naturalibus et politicis, nam in mysteriis fidei et Evangelii Salomone sapientior erat Paulus et Apostoli. Lyranus tamen, Dionysius et Pererius, lib. V in Genes., Quæst. III, censent hic Salomonem dici sapientiorem omnibus, sed ita ut pauci aliqui excipiantur, scilicet Apostoli, etc.
Alii hic limitant: «Nullus similis tui,» scilicet in regibus: sed hoc nimis est arctum. Alii cum Serario melius sic: «Nullus;» scilicet eorum qui humano studio suaque industria sapientes evaserunt, «similis erit tui,» qui eam accepisti a Deo infusam: quare hic non fieri comparationem cum Adamo, B. Virgine et Apostolis, quorum sapientia fuit a Deo infusa. Vide Pinedam, lib. III De Salom. cap. VIII, qui et addit Salomoni cum sapientia datum fuisse Spiritum Sanctum, id est majorem gratiam et sanctitatem: hanc enim ipse in sapientia et cum sapientia præcipue postulabat. Audi Remigium, qui ad illud Coloss. cap. II, vers. 9: In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, sic scribit: «Aliter habitat in singulis electorum, aliter in Christo: quia illis datur spiritus ad mensuram, in illo autem pleniter habitat. Habitavit enim in Salomone per sapientiam, in Daniele per castitatem, in Prophetis per sanctitatem, in Moyse per mansuetudinem; in Christo vero per omnem virtutem et innocentiam.»
Versus 13: Divitias et Gloriam Dedi Tibi
13. Sed et hæc, quæ non postulasti, dedi (id est dare decrevi et illico sensim dabo) tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. Hinc Abulensis putat Salomonem superasse opibus et gloria Nemrod, Ninum, Saulem, Davidem cæterosque reges anteriores, non autem posteriores, qui Salomonem secuti sunt, uti fuit Alexander Magnus, Julius Cæsar, Augustus. Verum Serarius et alii melius censent Salomonem omnibus omnino regibus tam futuris, quam reteritis anteferri, om-
nesque superasse opibus et gloria. Nam II Paral. cap. I, vers. 12, clare dicitur: «Divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus, nec ante te nec post te fuerit similis tibi:» ubi ex Hebræo vertas: Et gloriam quæ non fuit sic (similis) regibus ante et post te non erit sic, id est similis tui.
Moraliter, disce hic quantum bonum Deique donum sit sapientia, quamque cæteris omnibus anteferendum, imo cætera omnia secum adducat, atque illud comparari oratione magis quam studio. Auctor enim datorque sapientiæ est Deus, qui est pater luminum, Jacobi cap. I, vers. 5 et 17. Vide ibi dicta; et S. Augustinus, Præfat. in lib. I De Doctrina Christiana.
Versus 15: Evigilavit Salomon et Intellexit Somnium
15. Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium. Vatablus et alii exponunt, q. d. Evigilans Salomon recordatus est sui somnii, sive se somniasse de sapientia, puta non fuisse rem veram, sed somnium fugax, mendax et evanidum. Verum hoc dici nequit: Salomon enim vere hic adeptus est sapientiam, ut patet ex verbis Scripturæ vers. 12: «Dedi, inquit, tibi cor sapiens et intelligens,» etc., quare hic sensus directe adversatur S. Scripturæ, eamque elidit et evertit.
Dico igitur: «Evigilans Salomon intellexit quod esset somnium,» scilicet non naturale, sed supernaturale et divinum, puta visio realiter et efficaciter una cum re ipsa, scilicet cum sapientia a Deo immissa sibique indita. Unde Hebræus, Septuaginta et Chaldæus habent: Igitur evigilavit Salomon, et ecce somnium, scilicet consecutum est effectum suum, ac verum apparuit, q. d. Salomon evigilans vidit revera se sapientem effectum sicuti somniarat, id est sicut dormiens per visum divinum viderat. Vidit enim omnium rerum species menti suæ sese ingerentes et obvolitantes, quibus clare res quaslibet perspiciebat, quas ante non cognoverat; intellexit ergo somnium hoc fuisse reale et verum, utpote supernaturale, et a Deo simul cum re somniata immissum. Unde mox intricatam meretricum litem sapientissime diremit, ac cætera omnia sapientissime administravit, ut patet ex sequent. Ita Suarez, Serarius, Pineda.
Similia somnia non somniata et falsa, sed realia et vera exstant in S. Scriptura, ut cum S. Petrus ab Angelo liberandus e carcere, jubebatur se vestire et exire, «existimabat se visum videre,» et somniare, Actor. cap. XII, vers. 9, et tamen vere se vestiebat et exibat. Sic Hebræi e Babylone liberati redeuntes in Jerusalem, dicunt: «In convertendo Dominus captivitatem Sion facti sumus sicut consolati;» Hebræus, sicut somniantes, q. d. Adeo lætus, novus, mirus et inexspectatus fuit nobis reditus ab exilio in patriam, ut videretur esse somnium, ut non revera redire, sed reditum somniare nos putaremus. Sic Salomon hic evigilans videbatur sibi somniasse; sed mox vidit somnium versum esse in rem veram. Sic S. Hieronymus in somnio correptus a Deo quod Ciceronem præ
S. Scripturas legeret, audiensque: «Ciceronianus es, non Christianus,» acriter vapulavit et flagellatus est, non per somnium, sed reipsa. Audi eum, epist. 18 ad Eustochium: «Nec vero sopor ille fuerat, aut vana somnia, quibus sæpe deludimur, testis est tribunal illud ante quod jacui: testis judicium triste, quod timui. Ita mihi nunquam contingat in talem incidere quæstionem. Liventes fateor habuisse me scapulas, plagas sensisse post somnum, et tanto dehinc studio divina legisse, quanto non ante mortalia legeram.»
Cumque venisset (ex Gabaon, ubi a Deo postulaverat sapientiam et impetraverat) Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta — in gratiarum actionem pro tanto sapientiæ dono sibi a Deo indito. Arca enim erat in Sion, tabernaculum vero et altare in Gabaon, uti dictum est vers. 4.
Versus 16: Duae Mulieres Meretrices Venerunt ad Regem
Vers. 16. Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem. Deo ita disponente ad Israeli patefaciendam Salomonis sapientiam illi paulo ante ab eo inditam, per solertem litis meretricum diremptionem. Pro meretrices Hebraice est זונות zonot, quod Chaldæus vertit, tabernarias sive cauponas: zona enim, sive meretrix, dicitur illa, quæ meretur prostituendo vel edulia, vel operas, vel corpus, qualis est caupona, lotrix, sartrix, textrix, purpuraria quæ arte et opificio suo victum lucratur. Et tales has duas fuisse censet noster Sanchez, quia meretrices proprie dictæ vix suscipiunt filios ob vagum concubitum et seminum commixtionem, nam cuilibet se prostituunt: secus est de concubinis, quæ uni soli amasio adhærent: hæ enim concipiunt perinde ut uxores.
Verum S. Gregorius, Ambrosius, Prosper, Pineda, Salianus et alii passim censent has duas fuisse meretrices proprie dictas, ut vertunt Septuaginta et Noster; idque arguit quod maritorum nulla hic fit mentio, sed ipsæ per se litem contestantur. Meretrices enim, quia sunt avaræ, cupidæ, impudentes, iracundæ, hinc pariter sunt litigiosæ, imo multarum litium, rixarum, duellorum, cædium et bellorum causa, uti experientia quotidiana docet.
Versus 19: Dormiens Oppressit Eum
Vers. 19. Dormiens quippe oppressit eum, quia scilicet volvendo se incubuit super infantem, eumque mole corporis sui suffocavit. Quocirca Jure Canonico vetatur ne matres cum infantibus dormiant, ob periculum oppressionis eorumdem, ut patet II, Quæst. V, Can. Consuluit.
Contendebant coram rege, quia deerant testes aliæque probationes et indicia, hinc vocis et clamoris contentione more suo certabant inter se hæ mulierculæ.
Allegorice, duæ hæ mulieres repræsentant Synagogam Judæorum et Ecclesiam Christianorum, quæ inter se contendunt de puero Jesu et Messia vivo et vero: sed Salomon, id est Christus, idem dirimit dicens Matth. cap. X: «Non veni pacem mittere, sed gladium.» Veni enim dividere legem
et gratiam, Judæos et Christianos, fideles et infideles, uti pulchre docet S. Hieronymus, epist. 131 ad Ruffinum, ubi et addit Salomonem hoc judicium peregisse anno ætatis suæ duodecimo, hoc enim regnare cœpisse; sed superius ostendi id factum anno ætatis vigesimo.
Rursum repræsentant Ecclesiam Catholicam, et hæresim Arianam, Nestorianam, et cæteras, quæ Christum dividunt in duos, ut alius in eo sit Deus, alius homo, ac veros fideles qui sunt vivi Ecclesiæ filii, sibi arrogare et ad suam hæresim pertrahere, ideoque perdere et interimere satagunt. Ita S. Augustinus, serm. 200 De Temp.: «Impia, ait, et crudelis hæresis clamat ut dividatur. Quid est dividatur, nisi non Filius æqualis sit Patri? dum enim filio subtrahit æqualitatem, et bonum omnipotentemque denegavit Patrem. Deus enim Pater si potuit filium sibi similem gignere et noluit, non est bonus: si voluit, et non potuit, non est omnipotens.» At vera mater, scilicet Ecclesia Catholica clamat: «Date illi puerum, et nolite dividere eum. Filius meus est, sed melius apud illam migret natus, migret totus, tamen apud me maneat maternus affectus. Date illi puerum, non auferantur vota membrorum, illius integritas non dividatur, ne mihi pietas auferatur. Quod dicit: Date illi puerum et nolite dividere, recte et ego dico. Totum posside, et noli dividere Deum.» Hæc ad verbum ex S. Augustino transcripsit Angelomus, Eucherius vel potius Beda, et S. Prosper, lib. De Prædest.
Tropologice S. Gregorius, lib. XXI Moral. cap. VII, per duas has mulieres accipit veros et falsos doctores: veri enim et boni discipulorum salutem, falsi et mali suam gloriam et lucra quærunt, cum discipulorum perditione. «Quia nimirum, ait S. Gregorius, magistri vigilantes quidem scientia, sed vita dormientes, auditores suos, quos per vigilias prædicationis nutriunt, dum quod dicunt facere negligunt, per somnum torporis occidunt, et negligendo opprimunt, quos alere verborum lacte videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt et habere discipulos vitæ laudabilis nequeunt, alienos sibi attrahere conantur: quatenus dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala quæ agunt, et quasi per subditorum vitam mortiferam tegant negligentiam. Unde illic mulier filium, quia extinxit proprium, quæsivit alienum: sed tamen veram matrem Salomonis gladius invenit; quia videlicet cujus fructus vivat, vel cujus intereat, extremo examine ira districti judicis demonstrat.» Solerter deinde advertendum monet S. Gregorius, «quod vivens filius, prius dividi præcipitur, ut soli postmodum matri reddatur: quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa nonnunquam alter apud Deum meritum, alter vero apud homines laudem habere permittitur. Sed falsa mater eum quem non genuit, occidi non metuit: quia arrogantes magis-
tri et charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequentur. Invidiæ enim face succensi, nolunt aliis vivere, quos se conspiciunt non posse possidere.» Eadem ex S. Gregorio transcripsit Angelomus et Eucherius.
Symbolice S. Ambrosius, lib. III De Virginitate: «Duæ, ait, mulieres sunt fides et tentatio, quæ postquam posteritatem suam carnalis vitio conversationis et somno mentis amisit, posteritatis fructus auferre conatur alienæ. Itaque dum tentatio litigat, fides fluctuat, donec machæra Christi latentes distinguat affectus. Quæ est hæc machæra Christi? illa de qua scriptum est: Gladium veni mittere in terram. Est enim gladius de quo scriptum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Quis autem sit hic gladius, quæ machæra, cognosce: Verbum, inquit, acutum et validum, et penetrabilius omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animæ et spiritus artuumque et medullarum.»
Versus 25: Dividite Infantem Vivum in Duas Partes
25. Dividite (inquit) infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. Dixit hoc Salomon non serio ut ferens sententiam, sed simulate, ut exploraret in utra resideret maternus affectus, ut illi filium vivum adjudicaret: nec enim alia probatio, aut aliud medium litem hanc decidendi suppetebat. Nam a natura insita est matri arcanus erga prolem suam amor et commiseratio, cujus expers est illa quæ non est mater. Naturam ergo hic interrogavit Salomon, et illa respondens matrem genuinam suo affectu monstravit. Nam, ut ait S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. VII: «Consideravit Salomon quod vera mater plus consuleret filio quam solatio, et gratiam juri, non gratiæ jura præferret. At vero illa quæ matris simularat affectum, vincendi studio cæca parvi duceret ejus exitium, in quo nesciret pietatis dispendium. Itaque vir ille spiritalis qui dijudicaret omnia (spiritalis enim dijudicat omnia) naturam in affectibus quæsivit, quæ latebat in vocibus, et pietatem interrogavit ut proderet veritatem. Vicit itaque mater charitatis affectu, quæ fructus est spiritus.»
Dices: matri veræ injiciebatur hic metus iniquus dissectionis filii. Respondeo id necessarium erat hoc loco et tempore ad bonum matris; ut scilicet hac ratione perpetua lite cum sua æmula, et jugi periculo perdendi filium liberaretur, quod longe majus ei erat malum. Quare melius erat illam modico tempore hunc metum pati, ut per eum mater esse agnosceretur, eique filius suus redderetur.
Simili indicio veritatem veramque matrem vel patrem explorarunt et deprehenderunt Imperatores. Claudius enim Cæsar, ait Suetonius in ejus Vita, cap. XV, «feminam non agnoscentem filium suum, dubia utramque argumentorum fide, ad confessionem compulit, indicto matrimonio juvenis; eo enim negato, quod horrebat natura, filium agnovit. Claudius igitur matrem negantem quemdam juvenem, qui vere ei filius erat, proprium filium esse, coegit ad confessionem veritatis indicto ei cum ipso juvene matrimonio. Carolus item Magnus certus quod vel pater vel filius, quos captos detinebat quemdam occidisset, incertus tamen uter eorum id fecisset, jussit utrumque suspendi. At cum pater, qui vere deliquerat, nullam videret redemptionis spem, fassus est et agnovit propriam culpam, et ita filium ab imminente supplicio liberavit. Ita ex vita Caroli refert Joannes Molanus, Doctor Lovaniensis, lib. I De fide hæret. servanda, cap. VIII, et Martinus Delrio, tom. III Disquis. Magic. lib. IV, in præamb., ex Andrea Barbatio in cap. Præsenti, de Probatione.
Tertio, hoc Salomonis judicium imitatus est Alphonsus, rex Aragonum, qui, ut scribit Antonius Panormitanus in ejus Gestis, lib. II, cap. XXXIX, cum serva quædam ex hero suo concepisset, et filium peperisset, ideoque ex lege Hispaniensi ad libertatem proclamaret: herus vero ne matre cum filio privaretur, negaret puerum ex se natum, decrevit ut infans sub hasta venderetur, cumque uni qui majus pretium obtulerat infans traderetur, pater pietate naturali victus a lacrymis temperare non potuit, et suum esse filium fassus est. Quare rex et patri filium, et debitam matri libertatem illico adjudicavit.
Huc pertinet judicium Ariopharnis, regis Thraciæ, qui cum tres Cimmeriorum regis filii de paterno regno altercarentur, jussit patris cadaver e sepulcro extractum arbori alligari, et eos arcu contendere, ut qui patris cor transfigeret, ei in regno succederet. Primogenitus guttur transfixit, secundus pectus; tertius junior, sed pientior, noluit in cor patris jaculari, dicens impium esse cor patris transfigere. Itaque huic Thrax regnum adjudicavit. Hoc exemplum recenset Theatrum vitæ humanæ, vol. VII, lib. IV, post initium, ac auctorem citat Diodorum, lib. XX; sed Diodorus præter nomina Ariopharnis et filiorum regis Cimmeriorum nil tale habet; quare mihi idipsum de fide historica suspectum et mythicum videtur.
Versus 26: Date Illi Infantem Vivum
26. Dixit autem mulier cujus erat filius vivus ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur. Hinc patet hanc non tantum falsam fuisse matrem, sed etiam invidia et odio laborasse in veram matrem, ideoque petiisse ut ejus filius occideretur, sicut suus erat mortuus: alioqui enim petiisset sibi servari infantem, cum mater vera illum ei dari a rege postularet, ne filius suus occideretur. Voluit ergo ut filius ejus moreretur, sicut suus filius erat mortuus. Ita Abulensis. Audi S. Ambrosium, lib. III De Virg.: «Quo audito illa quæ petebat alienum non solum acquievit, sed etiam divisionem parvuli depoposcit nullo affectu commota materno. Illa quæ suum sciebat infantem,
non vinci metuens, sed orbari: nec jam solatio suo proprio, sed pignori suo consulens orare cœpit, ut incolumis magis puer traderetur alienæ, quam sectus in partes matri propriæ redderetur. Unde Salomon qui non majestate divina, sed argumentis ut homo interiorem interrogabat affectum, illi potius judicavit parvulum esse reddendum, quam veram matrem dolor proprius prodidisset: illam vero, quam morituri parvuli misericordia non movebat exortem pronuntiavit esse naturæ, quam exortem vidit esse pietatis. Veritas ergo non latuit, sed tamen per simulationem alterius fluctuavit; diuque etiam bona mater eventu hæsit ambiguo, dum judicii periclitatur incerto.
Tropologice S. Gregorius, lib. XXI Moral. cap. VIII, per duas has mulieres accipiens falsos et veros doctores: «Perversa mulier, inquit, clamat: Nec meus sit, nec istius. Ut enim diximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos aliis invident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit, ut ejus filius saltem apud extraneam sit, et vivat; quia concedunt veraces magistri, ut ex eorum discipulis alii quidem magisterii laudem habeant, si tamen integritatem vitæ iidem discipuli non amittant. Per quæ pietatis viscera hæc eadem vera mater agnoscitur, quia omne magisterium in examine charitatis approbatur: et sola recipere totum meruit, quæ quasi totum concessit, quia fideles præpositi pro eo quod ex bonis discipulis suis non solum aliis laudem non invident, sed utilitatem eis etiam profectus exorant ipsi et integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo examine ex eorum vita perfectæ retributionis gaudia consequentur.»
Simili modo, sed dissimili affectu, et dispari effectu mater Antonini Caracallæ et Getæ Cæsarum, ait Herodianus, ut eos discordes et imperium dividentes uniret, se ab illis dividi postulavit, ut uterque eorum sui partem in suo regno haberet. Sed frustra; Caracalla enim metuens fratrem suum Gætam, utpote populo gratum, eum in sinu matris occidit, atque ut scelus velamine pietatis tegeret, eum inter Divos retulit dicens: «Ut non sit vivus, sit Divus.»
Versus 27: Date Huic Infantem Vivum
27. Respondit rex et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: hæc est enim mater ejus. Natura enim et naturalis compassio certo indicat hanc esse matrem. Vide hic solertiam et sapientiam Salomonis. «Itaque non immerito, ait S. Ambrosius, lib. II De Offic. cap. VIII, æstimatus est intellectus Dei in eo esse, in quo occulta sunt Dei. Quid autem occultius quam internorum viscerum testimonia, in quæ sapientis intellectus, velut quidam pietatis descendit arbiter, et velut quamdam genitalis alvi vocem eruit, qua maternus patuit affectus qui elegerat filium suum vel apud alienam vivere, quam in conspectu matris necari. Sapientiæ igitur fuit, latentes distinguere conscientias, ex occultis eruere veritatem, et velut quadam machæra, ita spiritus gladio pe-
netrare non solum uteri, sed etiam animæ et mentis viscera. Justitiæ quoque, ut quæ suum necaverat, alienum non tolleret, sed vera mater reciperet suum. Denique etiam Scriptura hoc pronuntiavit: Audivit, inquit, omnis Israel hoc judicium quod judicavit rex; et timuerunt a facie regis eo quod intellectus Deo in eo esset ut faceret justitiam.»