Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Paciscitur Salomon cum Hiram de lignis et operariis ad fabricam templi.
Textus Vulgatae: III Regum 5:1-18
1. Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. 2. Misit autem Salomon ad Hiram, dicens: 3. Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. 4. Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; et non est satan, neque occursus malus. 5. Quamobrem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo. 6. Præcipe igitur ut præcidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris: scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii.
7. Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum. 8. Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quæcumque mandasti mihi; ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. 9. Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari, usque ad locum quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi; et tu tolles ea, præbebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meæ. 10. Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus. 11. Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei; hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos. 12. Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo fœdus. 13. Elegitque rex Salomon operarios de omni Israel, et erat indictio triginta millia virorum. 14. Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis; et Adoniram erat super hujuscemodi indictione. 15. Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, 16. absque præpositis qui præerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, præcipientium populo, et his qui faciebant opus. 17. Præcepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos, in fundamentum templi, et quadrarent eos, 18. quos dolaverunt cœmentarii Salomonis et cœmentarii Hiram; porro Giblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum.
Versus 1: Misit Hiram Rex Tyri Servos Suos
1. Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem, ut ei quasi novo regi de inauguratione gratularetur. Litteras Hiram et Salomonis ex Archivis Tyriorum acceptas recenset Josephus et Eupolemus apud Eusebium, lib. IX De Præpar. Earum titulus est: Suron Salomoni regi magno salutem, ubi vocat eum regem magnum, quasi regem regum, ob sapientiam æque ac opes et potentiam. Hiram enim Hebraice et a Septuaginta vocatur Chiram vel Churam, quasi Chirom vel Tyrom, id est Tyriorum rex, ait Serarius. A Phœnicibus Hiram vocatur Surom (Tyrus enim Hebraice dicitur שור sor, id est petra, quia in rupe sita: unde Sarranum ostrum vocatur Tyria purpura); a Theophilo Antiocheno, Hieromus et Hieromenus, cujus filiam Salomoni nupsisse asserit Tatianus. A Josepho, lib. VIII Antiquet. cap. II, et lib. I Contra Apionem vocatur Iromus Abibali filius.
Versus 4: Requiem Dedit Dominus Mihi per Circuitum
Vers. 4. Et non est satan, q. d. Non est adversarius, non est mihi hostis, cum quo bella geram, vel qui me a fabrica templi impediat.
Versus 7: Laetatus Est Hiram Valde
Vers. 7. Benedictus Dominus Deus hodie qui dedit David filium sapientissimum. Hinc videtur quod Hiram partim ex familiaritate cum Davide, partim ex sapientia et felicitate Salomonis cognoverit Deum verum, quem ipsi colebant. Vocat enim eum Jehova (ut habent Hebræi), quod est nomen proprium Dei Moysis et Hebræorum. Hinc quoque strenue cooperatus est Salomoni ad fabricam templi Dei veri, mittendo tot millia operariorum, ligna, lapides; quod utique non fecisset, si ipse putasset Deum Salomonis non esse verum, sed falsum: pro templo enim ædificasset idolum. Simile fecit Seleucus rex Asiæ, II Machab. III, 3. Antea enim Hiram coluerat Herculem et Astartem deos Tyriorum, eisque templa ædificarat, uti asserit Josephus, lib. I Contra Apion. Forte etiam Hiram cum hisce diis suis patriis simul coluit Deum Hebræorum, uti fecerunt Assyrii translati in Samariam, ut audiemus lib. IV, cap. XVII.
Hinc Eucherius et Angelomus allegorice per Hiram intelligunt reges Gentium, ut Constantinum, Theodosium, Gratianum, Carolum, qui Christum et Apostolos, in ædificanda et propaganda Ecclesia adjuverunt. Unde et Hiram vel Chiram Hebraice idem est quod vita excelsus, aut vitæ celsitudo; vel principatus, aut nobilitas, aut candor coram, ait Pagninus in Nominib. Hebr.
Versus 10: Hiram Dabat Salomoni Ligna Cedrina
Vers. 10. Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna, scilicet cedros et abietes. Addit lib. II Paral. II, 8: «Ligna arceuthina,» id est juniperina, ut vertunt Septuaginta, scilicet juniperos, quæ ibi in magnam altitudinem et crassitiem excrescunt, ut inde fiant trabes pro fabricis. Licet enim David ligna reliquamque materiam ad fabricam templi præpararit, ut dicitur I Paralip. XXII, 14, tamen hæc non suffecerunt Salomoni, majora, et plures fabricas palatiorum suorum meditanti. Ita Abulensis.
Allegorice, Eucherius et Angelomus: «Conversa Gentilitas, inquit, misit ad Christum viros quosdam, et secundum sæculum claros, sed securis Dominicæ increpationis, de monte suæ superbiæ jam dejectos et humiliatos, qui ad normam evangelicæ veritatis instituti, in ædificatione Ecclesiæ pro suo quisque merito vel tempore collocarentur. Misit etiam artifices: quia conversos ad veram sapientiam philosophos, qui gratia eruditionis populis quoque regendis jure præponerentur, Domino Gentilitas obtulit, qualis fuit ipsis Apostolorum temporibus Dionysius Areopagita, qualis
deinceps doctor suavissimus et fortissimus martyr Cyprianus, aliique quamplurimi. Misit et aurum, quod in eadem pene significatione accipitur, quia nimirum viros sapientia et ingenio præclaros ostendit, pro quibus cunctis oblationibus Gentilitas a Deo dona exspectat gratiæ cœlestis.»
Versus 11: Salomon Praebebat Hiram Triticum et Oleum
Vers. 11. Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia. Tyrus enim tunc erat insula et undique cincta mari, ut in ea nec seri nec meti posset. Unde Hiram petens a Salomone triticum in sua epistola apud Josephum ait: «Tritico indigemus, quippe insulares sumus:» postea vero Tyrus a Nabuchodonosor per tredecim annos obsessa, comportatis in mare terræ aggeribus, ut adiri et expugnari posset, facta est Peninsula, ut dixi Ezech. XXIX, 17 et 18, et Isaiæ XXIII, 10.
Versus 13: Elegit Rex Salomon Operarios de Omni Israel
Vers. 13. Elegitque rex Salomon operarios de omni Israel, et erat indictio triginta millia virorum. Per «operarios» intellige primarios et artifices, vel præfectos operum. Nam, ut dicitur cap. IX, 22, «de filiis Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et præfecti curruum et equorum.»
Versus 15: Septuaginta Millia Qui Onera Portabant
Vers. 15. Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, hoc est lapicidarum, qui lapides ex monte sive rupe exciderent. Hi enim non erant Israelitæ, uti jam dixi, sed proselyti, ut patet II Paralip. II, 17 et 18. Proselyti igitur hi erant Gabaonitæ cæterique Chananæi Hebræis subjecti, et ad judaismum conversi. Proselytorum ergo onera portantium et latomorum in fabrica templi erant universim 150 millia, Hebræorum vero triginta millia, ut dictum est vers. 13, quæ adde 150 millibus, fient 180 millia. His adjice Tyrios et Sidonios, quos Salomon ab Hiram postularat, ipseque ei submiserat, ut patet vers. 6 et 9, ac Ægyptios, quos Pharao socer Salomonis ei destinarat, evadent ducenta millia et amplius eorum qui laborarunt in fabrica templi, imo, si credimus Eupolemo apud Eusebium, lib. II De Præpar., evadent trecenta et quadraginta millia: Eupolemus enim asserit Hiram misisse Salomoni octoginta millia Tyriorum, ac Pharaonem totidem millia Ægyptiorum, qui juncti faciunt 160 millia, quæ si addas 180 millibus a Salomone destinatis, fient 340 millia. Verum hic numerus videtur nimius et quasi incredibilis. Unde nonnulli opinan-
tur errorem esse in numeris Eupolemi vel Eusebii, ut octoginta millia irrepserint pro octo vel octodecim millibus. Sub latomis, id est lapicidis, intellige lignorum cæsores, sed hic latomi soli numerantur, quia erant plures lapicidæ quam lignicidæ. Sic sub onera portantibus intellige aurigas, nautas, muliones, agasones, etc.
Versus 16: Tria Millia et Trecenti Praepositi
Vers. 16. Absque præpositis, etc., numero trium millium et trecentorum. Dices: II Paral. II, numerantur tria millia et sexcenti. Respondeo, ex sexcentis erant trecenti, qui ipsis præpositis præerant, quos addit et supplet liber Paralip. Ita Vatablus, Dionysius, Cajetanus et Salianus.
Versus 17: Lapides Grandes in Fundamentum Templi
Vers. 17. Ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos, in fundamentum templi. Ergo hi lapides pretiosi non erant adamantes, carbunculi, smaragdi, sed marmorei: hi enim sunt duri et fortes, ut in fundamenta mittantur ibique fabricam omnem sustineant. Porro marmor est magni pretii et varii generis. Aliud enim dicitur Ophites, eo quod habeat maculas instar serpentum: ὄφις enim est serpens. Aliud dicitur Porphyrites, quod rubeat, ac candidis punctis dispungatur. Aliud est Parium et album, aliud nigrens, aliud viride. Aliud dicitur sphengites, quod splendet et tralucet.
Versus 18: Giblii Praeparaverunt Ligna et Lapides
Vers. 18. Porro Giblii præparaverunt ligna et lapides. Putant nonnulli fabros hos dictos Giblios ab Hebræo גבול gebul, id est terminus, quod dolando lapides eos eleganti figura terminarent. Verum dico Giblios sive Biblios (littera enim g subinde commutatur cum littera b) dici ab urbe Biblo, de qua Adrichomius, pag. 185, num. 41: «Biblus, inquit, sive Byblos, et Biblium, olim Eve seu Evæa, nunc Gibel, Giblec et Bibleth dicta, inclyta Phœnices civitas est, quæ Hebraice Gebal et Gobel; incolæ vero ejus Biblii seu Giblii in sacris litteris vocantur. Hæc versus Aquilonem a Cane fluvio tribus, contra Austrum vero a civitate Botro quatuor milliaribus super mare sita, ab Evæo sexto filio Chanaan fundata scribitur, de qua in tertio Regum libro hoc modo legimus. Porro Biblii præparaverunt (Salomoni) ligna et lapides ad ædificandam domum Domini.» Denique in Biblo erant Adonidis templa, ait Strabo, lib. XVI. Hodie Gaeta dicitur.