Cornelius a Lapide

III Regum VI


Index


Synopsis Capitis

Salomon fabricat templum.


Textus Vulgatae: III Regum 6:1-38

1. Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israel, ædificari cæpit domus Domino. 2. Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. 3. Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi, et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. 4. Fecitque in templo fenestras obliquas. 5. Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. 6. Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non hærerent muris templi. 7. Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est; et malleus, et securis, et omne ferramentum, non sunt audita in domo cum ædificaretur. 8. Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ, et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium. 9. Et ædificavit domum, et consummavit eam; texit quoque domum laquearibus cedrinis. 10. Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis. 11. Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens: 12. Domus hæc quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum. 13. Et habitabo in medio filiorum Israel, et non derelinquam populum meum Israel. 14. Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam. 15. Et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus, et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. 16. Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora, et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. 17. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. 18. Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes; omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete. 19. Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fæderis Domini. 20. Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis, et operuit illud, atque vestivit auro purissimo; sed et altare vestivit cedro. 21. Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis. 22. Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur; sed et totum altare oraculi texit auro. 23. Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. 24. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera; id est, decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem. 25. Decem quoque cubitorum erat cherub secundus; in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim; 26. id est, altitudinem habebat unus cherub, decem cubitorum, et similiter cherub secundus.

27. Posuitque cherubim in medio templi interioris; extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi

tangebat parietem alterum: alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant. 28. Texit quoque cherubim auro. 29. Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno, et fecit in eis cherubim et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes. 30. Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. 31. Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque. 32. Et duo ostia de lignis olivarum, et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia; et texit ea auro; et operuit tam cherubim quam palmas et cætera auro. 33. Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos, 34. et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. 35. Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes; operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam. 36. Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. 37. Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio, 38. et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus) perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis, ædificavitque eam annis septem.


Idea Templi

Templum Salomonis fuit instar tabernaculi Moysis: tabernaculum enim erat quasi templum mobile Hebræorum peregrinantium in deserto: templum vero erat quasi tabernaculum fixum et stabile eorumdem quiete habitantium in terra promissa. Quare sicut Deus ideam tabernaculi dedit Moysi, Exodi cap. xxv et seq., sic et idem templi fabricandi dedit Davidi, ut is eam traderet Salomoni, ut patet I Paral. cap. xxviii, vers. 19. Templum ergo æque ac tabernaculum proprie duas habebat partes, una anterior dicebatur Sanctum, altera posterior dicebatur Sanctum sanctorum, id est sanctissimum, uti est chorus in templis nostris. In Sancto erant tria, scilicet primo, candelabrum septiceps totidem lucernis impositis lucens. Secundo, mensa panum propositionis, continens duodecim panes, quos duodecim tribus offerebant Deo in gratiarum actionem, quasi protestantes se in terra promissa ali a Deo. Tertio, altare thymiamatis vicinum et obversum Sancto sanctorum, in quo quotidie mane et vespere immolabatur thymiama Deo residenti in Sancto sanctorum. Jam in Sancto sanctorum erat arca fœderis cum suo operculo, id est propitiatorio, sustinens duos Cherubinos, qui junctis alis exhibebant quasi sedem et thronum Deo inde danti oracula et responsa de iis, quæ ab eo sciscitabatur pontifex indutus Rationali Urim et Tummim. Nam in Sanctum sanctorum nemo ingredi poterat nisi pontifex, in Sanctum vero nemo nisi sacerdos: qua pro populo ante Sanctum adjectum fuit atrium sub dio, quod erat quasi populi sive laicorum templum, ut in eo orarent et sacrificia spectarent.

Atrium hoc erat duplex. Prior enim ejus pars vicina Sancto cedebat sacerdotibus: in eo enim erat altare holocaustorum, in quo sacerdotes victimas immolabant, ac labrum sive mare æneum, in quo sacerdotes tam se quam victimas abluebant. Posterior et remotior a Sancto atrii pars cedebat laicis, qui inde spectabant sacrificia, quæ fiebant in atrio sacerdotum; unde ab eo distinguebatur muro alto tres cubitos duntaxat, ita ut laici ultra eum spectare possent sacerdotes eorumque actiones. In hoc atrio Christus docuit. Nam in Sanctum ingredi non poterat, eo quod non esset sacerdos Leviticus. In atrium utrumque nemo ingredi poterat nisi mundus. Quare pro immundis et Gentilibus Herodes adjecit tertium atrium, quod erat extimum et remotissimum a Sancto; ac separatum ab atrio Judæorum mundorum.

Porro ad muros vel latera horum atriorum erant exedræ, quæ et gazophylacia et pastophoria dicuntur, hoc est cubicula sacerdotum, et supellectilium templi, ut vestium sacrarum, quas hic induebant sacerdotes, ac deinde exuebant et reponebant.

Templum majus et magnificentius erat tabernaculo. Tabernaculum enim longum erat cubitis triginta (Sanctum enim longum erat cubitis viginti, Sanctum sanctorum decem) totidem altum; latum vero decem cubitis. Quare tam in tabernaculo, quam in templo, Sanctum erat quadrangulum, quia duplo longius erat quam latius, Sanctum sanctorum vero erat quadratum, quia tam latum erat quam longum. Templum autem longum erat sexaginta cubitis (Sanctum enim longum erat quadraginta cubitis, Sanctum sanctorum vero viginti) latum erat viginti cubitis, altum triginta usque ad primam contignationem, inde vero sursum per tabulata extendebatur ad nonaginta cubitos, ita ut universim in altitudine haberet centum et viginti cubitos.

Rursum in tabernaculo unum erat candelabrum

et una mensa, in templo vero erant decem mensæ et totidem candelabra.

Insuper atria in templo majora erant quam in tabernaculo. Erant enim atria quasi amplissimæ areæ, partim sub dio apertæ et patentes, partim porticibus ad latera contectæ, unde et porticus nominantur, ut tempore pluviæ ad eas se recipere posset populus. Ad atrium sacerdotum ingressos quoque fuisse Levitas, eo quod ipsi sacerdotibus in immolatione victimarum subservirent, censent Theodoretus, Quæst. XXII, Angelomus, cap. 1, et Serarius: qui idem censet de Nathinæis, hi enim plurima ligna et aquas comportare debebant ad tot victimarum immolationem, quæ fiebat in atrio sacerdotum; Joannes Budinius, lib. I De Gloria Christi Domini, cap. v, unicum atrium sacerdotum fuisse vult quatuor stadiorum, ita ut nimirum totus templi ambitus quinque stadiorum fuerit. Adrichomius, lib. De Jerusalem, num. 101, dicit atrium profanum fuisse quatuor stadiorum.

Allegorice, templum repræsentabat Ecclesiam militantem; anagogice triumphantem in cœlis; tropologice, animam sanctam, quæ per fidem in hac vita, et per speciem in altera Deum facie ad faciem contemplatur, et hac contemplatione beatur.

Fuse et accurate templi fabricam describunt Josephus, lib. VIII Antiq. cap. II; Pineda, lib. V De Rebus Salomonis; Franciscus Ribera, lib. De Templo; Joannes Baptista Vilalpandus, Abulensis, Arias Montanus, Christianus Adrichomius, Richardus de S. Victore, Cajetanus. Mysticam templi explicationem fuse affert Beda libris tribus De Tabernaculo, Eucherius, Angelomus, Rupertus et Franciscus Ribera, lib. V De Templo. Vide etiam si libet quæ annotavi Exodi xxv et seq., ubi tabernaculum omnesque ejus partes tam ad litteram quam mystice explicui. Multa quoque addidi Ezechielis cap. XL et seq.

Magnificentia templi quanta et quam eximia fuerit ex variis conjici potest. Primo, quod templum fuerit opus Salomonis, qui fuit rex sapientissimus, opulentissimus et magnificentissimus.

Secundo, quod templum factum sit ad ideam non hominis, sed Dei ipsius, qui illam dedit Davidi, ut eam traderet Salomoni, uti dixi. Volebat enim Deus ut Judæis et hominibus rudibus, qui Deum et divina æstimare et ponderare nesciunt, divina majestas in templi magnificentia repræsentaretur, ut ex illa discerent eum æstimare, revereri et admirari. Hanc causam dat Salomon, II Paralip. II, 5, dicens: «Domus quam ædificare cupio magna est. Magnus est enim Deus noster super omnes deos.»

Tertio, ex eo quod templum hoc ab omnibus habitum sit orbis miraculum. Insuper parietes et laquearia ejus tegebantur auro, ita ut omnia reniterent auro, et intrantium oculos fulgor undique occurrens perstringeret, ait Josephus, lib. VIII, cap. II.

Quarto, ex numero operariorum et præfectorum: laborarunt enim in eo ducenta hominum millia et amplius, per septem continuos annos, uti ostendi cap. v, 15.

Quinto, ex opibus ad templi fabricam Salomoni relictis. Reliquit enim ei pater David, ut dicitur I Paralip. xxii, 14, centum millia talentorum auri, quæ ad nostram monetam redacta faciunt mille et ducentos milliones. Millionem voco decies centena millia aureorum. Insuper reliquit ei mille millia talentorum argenti, quæ tantumdem efficiunt, puta mille et ducentos milliones auri. Libra enim una auri olim valebat decem libras argenti. Universim ergo reliquit ei bis mille et quadringentos milliones aureorum, præter æs, ligna, lapides cæteramque fabricæ materiam innumeram. Unde I Paralip. xxii, 14, additur: «Æris vero et ferri non est pondus: vincitur enim numerus magnitudine.»

Sexto, «malleus et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur.» Addit Josephus in fine lib. XV, «toto tempore» quo templum struchatur, nunquam interdiu pluisse, noctu tantum imbribus descendentibus, ne interrumperetur ædificatio, licet Josephus ibi proprie loquatur de templo Herodis.

Septimo, Hebræi decem mira et quasi miracula templi recensent, penes quos sit fides. Primum, «Nunquam abortivit mulier propter carnis nidorem in sanctuario. Secundum, nunquam fœtuit caro sanctuarii. Tertium, neque conspecta fuit musca in domo mactationis. Quartum, non accidit casus nocturnus sacerdoti magno in die expiationis. Quintum, non extinxerunt pluviæ ignem qui erat in strue lignorum. Sextum, non vicit ventus columnam fumi. Septimum, non repertum ullum vitium in Gomer, nec in duobus panibus, nec in panibus facierum. Octavum, stabant coarctati et adorabant dilatati. Nonum, nunquam læsit aliquem serpens et scorpio in Jerusalem. Decimum, nec dixit homo socio suo: angustior mihi est locus quam ut possim pernoctare Hierosolymis.»


Versus 1: Coepta Est Domus Domini Anno 480

Vers. 1. FACTUM EST ERGO QUADRINGENTESIMO ET OCTOGESIMO ANNO EGRESSIONIS FILIORUM ISRAEL DE TERRA ÆGYPTI, IN ANNO QUARTO, MENSE ZIO (IPSE EST MENSIS SECUNDUS) REGNI SALOMONIS SUPER ISRAEL, ÆDIFICARI COEPIT DOMUS DOMINO. — Perperam ergo Josephus ab exitu Hebræorum usque ad fabricam templi numerat annos 592 (sic enim legendum in Josepho ostendit Ribera, lib. I De Templo, cap. I, non 612 uti jam habent Codices Latini Josephi). ac Beda numerat annos 490, Sulpitius 588, Theophilus 602, Cedrenus 672, Philastrius 713, Serarius hic in cap. vii, numerat annos 680. Hæc enim omnia repugnant huic loco, ubi Hebræi, Septuaginta, Chaldæi et Latina constanter numerant annos duntaxat 480, quorum computum præcise per annos Judicum assignavi Judic. cap. III, 13.

Ubi nota Septuaginta Romana hic habere annos 440 duntaxat, sed non numerant annos 40, quibus Hebræi peregrinati sunt in deserto; quare

egressum ex Ægypto completum intelligunt, et sub eo comprehendunt ingressum in terram promissam, qui contigit anno quadragesimo ab egressu ex Ægypto. Verum Septuaginta, Comlutensia et Regia habent ut Noster et Hebræi scilicet annos 480.

Cœpit igitur Salomon ædificare templum anno quarto regni sui, mense secundo; perfecit vero illud anno undecimo mense octavo, ut dicitur vers. 37. Unde sequitur ædificationem hanc durasse septem annos, et septem menses præcise. Sed Scriptura septem menses quasi quid minutum subtacet, et integrum annorum duntaxat numerum assignat. Cœpit ergo templum fabricari anno mundi 2933, qui fuit a diluvio annis 1276, ante Christi nativitatem anno 1017, juxta tabulam Chronologicam, quam præfixi Pentateucho.

Porro Josephus ait fabricatum fuisse templum anno 12 Hiram regis Tyri, indeque numerat 143 annos usque ad ædificationem Carthaginis, quam fecit Dido ex Tyro navigans in Africam. Sed error irrepsit in computu Josephi, nam non 143, sed 125 duntaxat fluxere anni, uti ex regum Tyri, qui Hiram successere, annorum numero, quem recenset Josephus, arithmetice demonstrat Salianus anno mundi 3166, in fine quo ipse Carthaginem conditam asserit, qui fuit annus decimus Joas regis Juda, et 28 Elisæi prophetæ, licet varii varie hac de re scribant.

Porro, cur hic numerentur anni fabricæ templi ab egressu Hebræorum ex Ægypto, causam dant Beda, Abulensis, et ex eis Pineda, lib. V, cap. v, quod tunc primum suum populum redigeret Deus sub forma reipublicæ ac certis ritibus, certisque sanctæ religionis et fidei legibus communiret. Ideo ubi illiusmet religionis templum amplissimum atque sanctissimum ædificabatur, et cujus erectione et opportunitate alia vel altaria vel loca religiosa cessare debebant; denique maximum incrementum religio et respublica perceptura erant, oportuit ejusdemmet religionis et reipublicæ initia designari.

Locus fabricæ templi describitur II Paral. cap. III, vers. 1, ubi dicitur: «Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria (ubi Abraham jussus fuit immolare Isaac Genes. XXII), qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusei.» Hinc et Christus ibidem, puta in monte Calvariæ, qui pars est montis Moria, crucifixus seipsum victimam Deo obtulit pro mundi salute. Hoc enim adumbrabat immolatio Isaac, et victimarum omnium in templo. Denique templum ædificatum fuit in loco pertinente ad tribum Benjamin, uti omnes Interpretes docent, et patet Deuter. XXXIII, 12. Sic et Plato, lib. VII Politic., et Aristoteles, lib. VI De Legibus, docent in montibus ædificanda esse templa, ut eminus sint conspicua, et cœlo Deoque viciniora.

In mense Zio, — jam legunt Hebræi in mense Zif, quia pro vau vocali cum puncto cholem, legunt vau consonantem sine puncto. Idem mensis Hebraice dicitur איר iiar ab אור or, id est lux, splendor. Unde Chaldæus vertit, in mense apertionis sive splendoris florum, eo quod isto mense germina et flores se aperiant, eorumque viror et decor tunc splendescat.

IPSE EST MENSIS SECUNDUS — qui partim respondet nostro aprili, partim maio, sicut primus Hebræorum mensis dictus Nisan, partim respondet nostro martio, partim aprili, quod tempus est aptissimum ad fabricam.


Versus 2: Domus Habebat Sexaginta Cubitos

Vers. 2. Domus (templum) AUTEM, etc., HABEBAT SEXAGINTA CUBITOS IN LONGITUDINE, ET VIGINTI CUBITOS IN LATITUDINE, ET TRIGINTA CUBITOS IN ALTITUDINE. — Dices: II Paralip. IV, 4, dicitur: «Porro altitudo centum viginti cubitorum erat.» Respondeo, altitudo templi usque ad primam contignationem, sive usque ad primum tabulatum, erat triginta cubitorum, uti hic dicitur: altitudo vero ejusdem usque ad summam contignationem, sive usque ad summum tectum et pinnaculum, erat 120 cubitorum, ut in lib. Paralip. dicitur. Erat enim quasi aliud ædificium supra templum; ubi repositi fuere templi thesauri, donaria, vota, item vetus tabernaculum Moysis et Davidis altare, etc.; ita Eucherius, Angelomus, Abulensis et passim Interpretes. Vide Riberam, lib. I De Templo, cap. v, et Vilalpandum, pag. 267. Hic etiam latuit Joas puer, et postea rex, ait Cajetanus, fugiens Athaliam occidentem filios regis, IV Reg. 11, 3. Tanta altitudo et moles templi sustentabatur crassis parietum muris, quibus incumbebat. Muri quoque fulciebantur per suas parastadas (vulgo pilastres) et antherides, de quibus vide Vilalpandum.

Porro ex templo hoc ad tabulata conscendebatur per cochleam, de qua vers. 8: «Et per cochleam, inquit, ascendebant in medium cœnaculum (tabulatum), et a medio in tertium.»

Denique cum Judæi post reditum ex Babylone templum a Chaldæis combustum reædificarunt, ad sexaginta duntaxat cubitos altitudinis illud evexerunt, eo quod Cyrus vetaret altius erigi, timens ne Judæi rebellantes ex templo facerent arcem, ut patet I Esdræ cap. vi, et ex Josepho.

Allegorice Angelomus: «Longitudo domus Dei, inquit, longanimitatem designat Ecclesiæ, quæ

Rursum II Paral. III, 3, dicitur Salomon ædificasse longitudinis cubitos sexaginta in mensura prima, id est ante distinctionem Sancti a Sancto sanctorum, prima mensura longitudinis totius templi fuit sexaginta cubitorum, quæ mensura deinde distincta et divisa est eo modo, ut ex ea Sanctum haberet 40 cubitos, reliquos vero viginti haberet Sanctum sanctorum. Ita Vatablus: aliter Abulensis. Prima mensura templi, inquit, fuit longitudo, quia primo in longum ædificarunt utrumque templi parietem, deinde in latum parietes transversos.

in exilio peregrinationis ejus patienter adversa quæque tolerat, donec ad patriam quam exspectat perveniat. Latitudo insinuat charitatem, quæ dilatato sinu mentis non solum amicos in Deo, sed et inimicos diligere gaudet propter Deum: donec veniat tempus, quando sive ad pacem suam conversis, sive funditus omnibus extinctis inimicis, cum solis gaudeat amicis in Deo. Altitudo spem denuntiat futuræ retributionis, cujus intuitu libenter infima quæque, sive quæ demulcent, sive quæ adversantur, contemnit: usque dum utrisque transcensis sola mereatur videre bona Domini in terra viventium.»


Versus 3: Porticus Ante Templum

Vers. 3. ET PORTICUS ERAT ANTE TEMPLUM VIGINTI CUBITORUM LONGITUDINIS, JUXTA MENSURAM LATITUDINIS TEMPLI: ET HABEBAT DECEM CUBITOS LATITUDINIS ANTE FACIEM TEMPLI, — ita scilicet, ut hi decem cubiti latitudinis porticus adjungerentur non latitudini, sed longitudini templi, quia latitudo porticus erat minor, utpote decem cubitorum duntaxat, quam latitudo templi, quæ erat viginti cubitorum, quare et jungi et adæquari non poterat: adjuncta est ergo longitudini templi. Eadem vero erat longitudo porticus, quæ latitudo templi, scilicet viginti cubitorum; quare illa huic adjuncta et adæquata fuit: latitudo vero porticus, quæ erat decem cubitorum, adjuncta fuit longitudini templi, quæ erat sexaginta cubitorum, ita ut adjuncta latitudine porticus, templum cum porticu haberet septuaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine. Ita Ribera et alii.

Erat hæc porticus templi vestibulum ad elegantiam et magnificentiam, æque ac ad usum addita Sancto, sive anteriori parti templi. Id imitati sunt Christiani primi, qui suis templis iisdem de causis adjecere porticus, quales videre est Romæ in Basilica S. Petri, S. Mariæ Majoris, S. Joannis Lateranensis, S. Laurentii, S. Cœciliæ, etc., idque ad multiplicem usum. In porticibus enim manebant excommunicati, pœnitentes, catechumeni, quibus templum ingredi et Missam audire fas non erat. Item pauperes, mendicantes et peregrini, qui a prandio vel noctu basilica clausa, in porticu orabant et pernoctabant. Ad hæc, qui in templo litteras et nuntios accipiebant de rebus domesticis vel sæcularibus, e templo, ubi illa expedire et tractare non decebat, egrediebantur in porticum, ibique ea peragebant. In porticu etiam parabantur sedes, scamna, ornamenta cæteraque inferenda in templum.

Porro templum, inquit Angelomus et Eucherius, «erat conversum ad Orientem, sicut et tabernaculum, habebatque ostium porticus ab Oriente contra ostium templi, juxta quod historicus Judæorum Josephus apertissime docet, ita ut sol æquinoctialis oriens directis radiorum suorum lineis per ostia tria, porticus videlicet, et templi et oraculi arcam testamenti perfundere posset.»

Unde allegorice per porticum hanc significantur sancti, qui Christum præcesserunt, puta Patriarchæ et Prophetæ, qui orientem huic mundo solem justitiæ primi susceperunt, et nascenti in carne Domino testimonium, sive vivendo, sive prædicando, sive nascendo, sive etiam moriendo, præbuerunt, ait Angelomus et Eucherius.

Denique nonnulli censent hanc esse porticum Salomonis, in qua docuerunt Christus et Apostoli; ita Abulensis, Titelmanus, Jansenius, cap. xciii Concord. Evangel.; sed hallucinantur: hæc enim porticus erat vicina Sancto ante atrium sacerdotum, in quorum neutrum ingredi licebat Christo et Apostolis, eo quod non essent sacerdotes veteris legis. Vide quæ de porticu Salomonis dixi Actor. cap. III, vers. 11.


Versus 4: Fenestras Obliquas in Templo

Vers. 4. FECITQUE IN TEMPLO FENESTRAS OBLIQUAS. — Hebraice שקפים אטמים schekuphim atumim, id est aspicientes clausas, hoc est, ut Chaldæus, intrinsecus apertas, extrinsecus clausas, puta introrsum latiores, extrorsum angustiores (forte etiam cancellis obductas: unde Septuaginta vertunt, cancellatas vel reticulatas) ideoque «obliquas,» ut vertit Noster, ut videlicet plus luminis admitterent: quia, ut docent Optici sive Perspectivi, in obliquis hisce fenestris radii solares venientes forinsecus intersecant se in superficie extima fenestræ, ubi est locus angustior, ac deinde dilatantur, e longe lateque se per domum dispergunt (unde Symmachus pro obliquas, vertit sagittarias, quæ scilicet lucem quasi sagittam emittunt), sic enim lux solis in domum intrat per modum pyramidis inversæ. Ita S. Hieronymus in cap. XLI Ezech., Ribera, lib. I De Templo, cap. XIII, Eucherius, Angelomus et alii. Audi S. Hieronymum in cap. XLI Ezechiel: «Fenestræ quoque erant factæ in modum retis, instar cancellorum, ut non speculari lapide, nec vitro, sed lignis interrasilibus et vermiculatis clauderentur (pro quibus in Hebraico obliquas fenestras habes), quæ in tribus tantum erant partibus templi, ad dexteram videlicet, et ad sinistram, et post tergum, id est ad Meridiem et ad Aquilonem, et ad Occidentem. Orientalis autem pars non habebat fenestras, quia ipse introitus clarum immittebat lumen intrinsecus, et cuncta interiora templi januarum lumine complebantur, ita ut per singulas fenestras et cancellorum foramina intro quis posset aspicere.»

Hæ fenestræ erant in Sancto duntaxat. Nam Sanctum sanctorum carebat fenestris ad sui reverentiam: Deus enim habitat in caligine nobis invisibili: per ostium tamen lux aliqua immittebatur in Sanctum sanctorum. Vide dicta Levit. cap. xvi, vers. 13.

Allegorice, hæ fenestræ obliquæ repræsentant sanctos Doctores, per quos Deus fideles docet et illuminat, «qui, ut ait Angelomus, dum ea quæ in occulto vident publice fidelibus pandunt; quasi suscepto lumine solis fenestræ, juncta templi penetralia replent. Unde bene eædem fenestræ obliquæ, id est intus latiores, fuisse perhibentur, quia

nimirum necesse est, ut, quisquis jubar supernæ contemplationis vel ad momentum perceperit, mox sinum cordis amplius castigando dilatet, atque ad majora capessenda solerti exercitatione se præparet.» Vide dicta Ezech. XII, 17.


Versus 5: Tabulata per Gyrum in Parietibus

Vers. 5. ET ÆDIFICAVIT SUPER PARIETEM TEMPLI TABULATA PER GYRUM, IN PARIETIBUS DOMUS PER CIRCUITUM TEMPLI (id est Sancti) ET ORACULI (id est Sancti sanctorum, ex quo Deus dabat oracula) ET FECIT LATERA IN CIRCUITU. — Describit hic cellas ædificatas circa templum: hoc enim significat to fecit latera in circuitu. Erant enim hæ cellæ laterales templo: illudque lateraliter ambiebant per tria latera, sive per tres mundi plagas, scilicet ad Occidentem, Meridiem et Septentrionem. Nam plaga ad Orientem, ubi erat ostium et ingressus, cellas in circuitu habere non poterat. Quod ergo ait, «super parietem,» idem est quod juxta parietem, vel circa parietem templi. Simili enim modo de Christo dicitur Lucæ IV, 39: «Stans super,» id est juxta «illam, imperavit febri.» Et Psalm. cxxxvi, 1: «Super,» id est juxta, «flumina Babylonis sedimus et flevimus,» etc. Sensus ergo est, q. d. Salomon ædificavit juxta et circa tres parietes templi spectantes ad tres mundi plagas ordinem quemdam cellarum, eumque circumcirca interna tabulata erexit et divisit, idque fecit tum ob pulchritudinem, tum ob firmitatem et custodiam templi. In his enim cellis poterant orare sacerdotes et in ipsum templum per fenestras inspicere. In iisdem cellis reponebantur divitiæ templi. Unde illæ a Septuaginta vocantur apothecæ, et a Nostro, I Paralip. xxviii, 11, «cellaria.» Patet ex Josepho, lib. VIII Antiq. cap. II.

ET FECIT LATERA IN CIRCUITU. — «Latera» vocat tabulata cellarum, ut patet ex Hebræo et Septuaginta. Hæc enim latera explicandum subdit: Tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Ubi pro «tabulatum» Hebræi et Septuaginta habent latus, tabulata ergo vocat latera, tum quia lateraliter circuibant tria templi latera, tum potius quia unum super aliud lateraliter extabat et prominebat, ac superius erat latius quam inferius, unde Chaldæus vocat appendices.

Sensus ergo est, q. d. Hæ cellæ, sive ordines cellarum, habebant tria latera, id est tria tabulata circumcirca, quorum latus sive tabulatum infimum erat quinque cubitorum latitudinis; secundum vero sex, tertium autem septem cubitorum; hoc est, tres erant ordines cellarum in tribus earum tabulatis, quorum secundus ordo erat latior primo, et tertius latior secundo ob trabes extantes, de quibus mox subdit: «Trabes autem posuit,» etc. Ita Salianus, Ribera, Cajetanus et alii.

Porro hujus inæqualitatis tabulatorum causa fuit, angustia areæ in monte Moria: hæc enim fecit ut imæ cellæ essent angustæ: quare superiores oportuit facere latiores per trabes prominentes. Ita Ribera.


Versus 6: Tabulatum Inferius Quinque Cubitos

6. TRABES AUTEM POSUIT IN DOMO PER CIRCUITUM FORINSECUS, UT NON HÆRERENT MURIS TEMPLI. — «Trabes,» id est capita trabium ultra parietes, quibus incumbebant, extantia et prominentia: Unde Hebraice vocantur מגרעות migrot, id est deficientia, quia scilicet non pertingebant ad vicinum parietem templi, sed ab eo deficiebant, erantque capita trabium extantia duntaxat. Sensus est, q. d. Fecit ut trabes ultra suum parietem porrigerentur et extarent per sua capita, ut in eis imponerentur tigna transversa, itaque tabulata superiora fierent majora, et majorem haberent latitudinem quam tabulata inferiora. Neque enim hæ trabes et tabulata hærebant muris templi, sed cellæ hæ earumque tabulata distantes erant, licet parvo intervallo, a parietibus templi. Unde necesse est ut cellæ hæ habuerint fenestras e regione fenestrarum templi, ut in eas lumen suum transmitterent. Hinc patet cellas et tabulata hæc non fuisse prominentia ex ipso templo, uti volunt Beda, Angelomus, Lyranus et Abulensis, sed fuisse separata a muro templi, uti diserte hic asserit Scriptura.

Porro in imo ordine, sive in pavimento, quod suo tabulato tegebatur, erant cellæ sive cubicula 14, totidem in secundo ordine, sive in medio tabulato, totidem in tertio sive supremo, ita ut universim essent 42 cellæ, quæ omnes erant perviæ, ita ut ex una sine ostio transiretur in aliam, et inde in sequentem, etc.; licet Josephus asserat in singulis ordinibus triginta fuisse cellas sive domuneulas, quæ quinque habebant cubitos in longitudine et totidem in latitudine. Sed errat in hoc, uti et in pluribus aliis Josephus, uti ostendit Salianus.

Tropologice, tres cellarum ordines sive tria earum tabulata, notant tres status et gradus fidelium in Ecclesia, scilicet imum conjugatorum, medium sive secundum continentium, tertium et summum virginum. Ita Beda, Rupertus et alii. Vide dicta Ezech. XLI, 7.


Versus 7: Nec Malleus Nec Securis Audita Est

Vers. 7. Domus (templum) AUTEM CUM ÆDIFICARETUR, DE LAPIDIBUS DOLATIS ATQUE PERFECTIS (qui scilicet jam dolati et perfecti erant in monte Libano vel alibi, antequam in Sion ad fabricam templi adducerentur) ÆDIFICATA EST, ET (id est, idcirco) MALLEUS, ET SECURIS, ET OMNE FERRAMENTUM NON SUNT AUDITA IN DOMO CUM ÆDIFICARETUR; — quia, ut dixit, jam lapides dolati erant, unde nec malleo, nec securi, nec ferro ad eos dolandos et aptandos opus erat, sed tantum calce ad eos inter se conglutinandos, idque ad fabricæ reverentiam, ac ne Salomonis et cæterorum fabricam spectantium aures strepitu malleatorum et ferratorum offenderentur. Fabulantur Rabbini malleum non auditum in templo, eo quod Hebræi sanguine vermiculi, quem ipsi Shamir vocant, lapides secuerint. Theodoretus, Quæst. XXI et XXII, Proco-

pius et Glycas opinantur omnes lapides Deo ita disponente sic fuisse in montibus natos vel excisos, ut ferro non esset opus. Verius Lyranus, Abulensis et Ribera, lib. I De Templo, cap. XII, respondent non fuisse auditum malleum vel securim, scilicet ad dolandum vel secandum lapides, qui jam in monte dolati et secti erant, ut dixi.

Anagogice, templum hic repræsentat cælum, ubi nulla erit passio vel afflictio, quia, ut ait Eucherius et Angelomus, «hic tundimur adversitatibus, et disciplina veritatis exercemur, ut illic Deo juxta meritum congruis disponamur, et castigatione cessante solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Hic enim foris tundimur, ut illic sine reprehensione inveniamur. Hic malleus, hic securis, hic omnia tunsionum resonant ferramenta: in domo autem Dei nulli ictus audiuntur, quia in æterna patria omnes jam percussionum strepitus conticescunt.»

Hoc est quod canit Ecclesia in Dedicatione Ecclesiæ: «Tunsionibus, pressuris expoliti lapides, suis coaptantur locis, per manus artificis disponuntur permansuri sacris ædificiis.»


Versus 8: Ostium Lateris Medii

Vers. 8. OSTIUM LATERIS MEDII IN PARTE ERAT DOMUS DEXTRÆ: ET PER COCHLEAM ASCENDEBANT IN MEDIUM CŒNACULUM, ET A MEDIO IN TERTIUM. — Describitur hic cochlea, per quam ascendebatur in tabulata tum ipsius templi, tum cellarum templi adjacentium, de quibus dictum est vers. 5 et seq., ac cochleæ ostium, quod erat in ipso pariete templi. Paries enim templi crassus erat novem vel decem cubitis. Unde in eo fieri poterat cochlea sine damno parietis, uti Romæ in Basilica S. Petri aliisque, imo in columna Trajani, æque ac Antonini videmus cochleas, per quas ab imo in summum per 185 gradus intrinsecus ascenditur. Vocat hoc «ostium lateris medii,» id est, tabulati medii, quia per hoc ostium ejusque cochleam ascendebatur in medium, sive secundum tabulatum tam templi, quam cellarum, et ex secundo in tertium sive summum: nam infima pars templi, æque ac cellarum, non egebat cochlea nec ascensu, eo quod sita esset in ipso pavimento. Hoc ergo ostium cum sua cochlea erat «in parte domus dextræ,» id est in muro templi dextro, hoc est Meridionali; nam spectantibus ad Orientem Meridies est ad dexteram, Septentrio ad sinistram. In Meridionali ergo templi pariete et muro erat hæc cochlea, ejusque ostium, quæ ab imo assurgebat per gradus usque ad summum tam templi quam cellarum fastigium. Triplex enim erat cellarum, ut dixi, æque ac templi, ordo et tabulatum, scilicet infimus, medius et summus. De ostio infimi ordinis et tabulati nil hic dicitur, quia illud erat in terra, unde non egebat ascensu et gradibus cochleæ. «In parte ergo domus dextræ,» hoc est in crassitie parietis Meridionalis ipsius templi, ex imo, sive ex pavimento, surgebat cochlea cum suo ostio, ascendebatque intra crassitiem pa-

rietis sive muri usque ad medium, hoc est secundum tabulatum sive ordinem cellarum: unde patet cellas has licet a templo separatas, per cochleam tamen ipsi fuisse conjunctas: erat enim illi vicina templo vicinarum, et ex secundo protendebatur et ascendebat ad tertium et supremum tabulatum sive ordinem cellarum. Sufficiebat autem unum ostium et unus ingressus in singula tabulata, quia cellæ erant perviæ, ut dixi. Ita Cajetanus, Ribera, lib. I De Templo, cap. xv, et alii.

Porro an una fuerit, eademque cochlea, qua ad ipsa templi tabulata, et simul ad tabulata cellarum templo vicinarum ascendebatur, an vero duæ, non plane liquet. Verisimile est duas fuisse. Primo, quia in Hebræo pro cochlea est לולים lulim, in plurali, id est, cochleæ. Secundo, quia hoc erat commodius, et ad majorem templi majestatem. Tertio, quia id insinuat Josephus, lib. VIII, cap. II, qui crebro in templo versabatur. Ita Salianus. Una ergo cochlea ascendebatur in tabulata templi, altera in tabulata cellarum.

Tropologice, cochlea ascendens in gyrum significat non nisi per tortuosam laborum et dolorum viam ad perfectionem virtutis, et ad gloriam Beatorum in cœlum conscendi. Ita Eucherius et Angelomus, cujus rei appositum extat visum in Vita S. Perpetuæ, quæ per scalam cultris obsitam, vidit Satyrum in carcere socium suum in cœlum ascendere, ac per hanc visionem accepit omen martyrii. Ita habet Vita ejus apud Surium die 7 martii.


Versus 10: Tabulatum Super Omnem Domum

10. ET ÆDIFICAVIT TABULATUM SUPER DOMUM QUINQUE CUBITIS ALTITUDINIS. — Videtur hoc intelligendum de tabulatis cellarum: nam tabulatum templi erat altum 90 cubitis, ut dixi: imo videtur loqui de summo duntaxat cellarum tabulato, ait Abulensis et Cajetanus; nam Josephus asserit totam altitudinem cellarum fuisse sexaginta cubitorum.


Versus 15: Aedificavit Parietes Tabulatis Cedrinis

15. ET ÆDIFICAVIT PARIETES DOMUS INTRINSECUS TABULATIS CEDRINIS. — «Ædificavit,» id est texit, vestivit, ornavit: nam parietes ædificati erant ex lapidibus: lapides deinde vestivit tabulis cedrinis, sicut pavimentum vestivit tabulis abietum sive abiegnis, ut sequitur. Id ita esse patet ex vers. 18, ubi explicans ait: «omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete.»


Versus 16: Fecit Domum Interiorem Oraculi

16. ÆDIFICAVITQUE VIGINTI CUBITORUM AD POSTERIOREM PARTEM TEMPLI TABULATA CEDRINA, — q. d. Sicut texit priorem partem templi tabulis cedrinis, uti jam dixi vers. 15, sic et iisdem texit posteriorem partem templi, id est oraculum sive Sanctum sanctorum, ex quo Deus dabat oracula. Describitur enim hic Sanctum sanctorum, quod erat interior sive posterior pars templi, habebatque in longitudine viginti cubitos, totidem in latitudine, sed

tantum ad viginti cubitos ædificatum; quia videlicet ad viginti cubitos duntaxat a pavimento sursum tectum fuit tabulis e cedro (ut hac parte tabulatum videretur esse quadratum, uti fuerat in tabernaculo Moysis); reliquis vero decem cubitis in altum assurgebat nudus paries sive murus. Ita Ribera, lib. I De Templo, cap. vi. Nonnulli tamen putant Sanctum sanctorum tantum habuisse viginti cubitos in altitudine, sicut totidem habebat in longitudine et latitudine, ut perfecte esset quadrum, sive quadratum, totumque fuisse obtectum tabulatis. Id ita esse clare liquet ex cap. vii, vers. 48, ut ibi ostendam.

Verius videtur Sanctum sanctorum per omnia quadratum fuisse quoad tabulatum cedrinum, assurrexisse tamen ultra hoc tabulatum ad decem cubitos, ut absolute esset altum triginta cubitos, uti erat Sanctum; sed tabulato huic viginti cubitorum tabulis cedrinis obtecto tam in Sancto, quam in Sancto sanctorum impositam fuisse fornicem cedrinam, quæ cælorum formam imitaretur et repræsentaret: fornix autem hæc ascendebat ad decem cubitos, qui supra viginti reliquos extabant usque ad tabulatum, uti solide ostendit Vilalpandus in cap. XLI Ezech., Azor, lib. VI, cap. LIII; nec aliud vult Ribera, lib. I De Templo, cap. vi, et Barradius, tom. II, lib. XII, cap. XIII.

ET FECIT INTERIOREM DOMUM ORACULI IN SANCTUM SANCTORUM, — q. d. Fecit ut interior domus, quæ oraculum dicebatur, esset Sanctum sanctorum, hoc est sanctissima templi pars. Hæc enim nunc vocatur oraculum, nunc interior domus, nunc secundum tabernaculum, nunc Sanctum sanctorum.


Versus 17: Templum Pro Foribus Oraculi Quadraginta Cubitos

17. PORRO QUADRAGINTA CUBITORUM ERAT IPSUM TEMPLUM PRÆ FORIBUS ORACULI, — q. d. Anterior pars templi, quæ erat ante oraculum sive Sanctum sanctorum, quodque dicebatur Sanctum, habebat quadraginta cubitos in longitudine.

Porro fores oraculi, sive Sancti sanctorum, erant magnæ, semperque apertæ: unde capita vectium arcæ fæderis prominentia, et velo tecta prope stantibus apparebant, sive quia velum erat transparens, sive potius quia ultra velum prominebant. Hinc et velo hoc scisso in passione Christi apparuerunt Sancta sanctorum: alioqui enim si fores oraculi fuissent clausæ, illa non patuissent: ita Ribera, lib. I, cap. vi.


Versus 19: Oraculum ad Ponendum Arcam Foederis

19. ORACULUM (Sanctum sanctorum) AUTEM IN MEDIO DOMUS (id est in ipsa domo, sive in ipso templo) FECERAT, — non enim oraculum erat in medio, sed in fine templi; est Hebraismus.


Versus 20: Oraculum Viginti Cubitos in Omni Dimensione

20. SED ET ALTARE VESTIVIT CEDRO, — intellige altare thymiamatis, quod erat in Sancto obversum Sancto sanctorum, ut ex eo fumus thymiamatis ascenderet ad Deum residentem super arcam in Sancto sanctorum. Hinc videtur quod Salomon fecerit novum altare thymiamatis, illud enim dicitur vestisse tabulis cedrinis, quas deinde auro texit vers. 21, perinde ac fabricavit novam mensam panum propositionis, novumque candelabrum majus: nam Mosaica minora erant et viliora, quam ut congruerent magnitudini et magnificentiæ templi sui novi; quare Salomon illa e templo removit, et cum tabernaculo Moysis reposuit in tabulatis cedrinis: Sanctum vero solum habuisse triginta cubitos altitudinis, et proinde decem cubitis altius fuisse Sancto sanctorum, sicut Romæ in multis templis tribuna, sive chorus, dimissior est reliquo templo. Cui sententiæ favent hic versus, qui viginti cubitos assignat Sancto sanctorum, et quod deforme fuisset, si ejus pars una fuisset tecta cedro, altera vero nuda.


Versus 21: Vestivit Domum Auro Purissimo

Vers. 21. ET AFFIXIT LAMINAS CLAVIS AUREIS, — quod sine malleo et sonitu vix fieri poterat. Quod ergo dixit vers. 7, malleum, securim et ferrum non esse audita in templo, intellige quoad scindendum vel dolandum, ut ibidem præcessit, non autem quoad affigendum clavos: hi enim cum essent plurimi malleo affigendi erant, ait Ribera, lib. I, cap. XII, nisi quis dicat vertiles fuisse clavos et vertilia foramina, quibus inferendi erant, ut sola eorum gyratione sine malleatione suis locis infigerentur. Sic enim Cyzici, ait Plinius, lib. XXXVI, cap. xv: «Buleuterium (domus concilii) ædificatum est sine clavo ferreo, ita disposita consummatione, ut eximantur trabes sine fulturis, ac reponantur.»


Versus 23: Duos Cherubim de Lignis Olivarum

Vers. 23. Et fecit in oraculo (in Sancto sanctorum) DUOS CHERUBIM DE LIGNIS OLIVARUM. — Ita Hebræa, Chaldæa et cætera. Perperam ergo Regia et Complutensia habent, de lignis cupressinis: quare illud delent Septuaginta Romana.

Nota duo Cherubim jussu Dei a Moyse fabricati Exod. xxv, 18, erant duæ statuæ habentes speciem et formam imberbis et alati juvenis: significabant enim angelos Deum stipantes. Arca enim fæderis erat quasi cista, cujus operculum erat propitiatorium: propitiatorio insistebant erecti duo Cherubini, qui alas extendentes et jungentes, iis quasi solium, in quo sederet Deus, ita ut arcam haberet pro scabello pedum suorum, exhibebant; quare positi erant eo situ, perinde ac si duo homines vultibus in se mutuo conversis sese invicem aspiciant, seque manibus quasi alis teneant et complectantur.

Arcam hanc cum propitiatorio et Cherubinis (hæc enim a se invicem divelli non poterant) posuit Salomon in Sancto sanctorum: ibi enim ea collocari jusserat Deus Moysi. Salomon vero ad majestatem arcæ, propitiatorii et Cherubim Mosaicorum, in templo suo addidit duos alios Cherubinos longe majores, qui arcam cum Cherubinis suis (utpote exiguis et vix tres cubitos altis) suo corpore et alis velarent, et quasi umbella tegerent et obumbrarent: quare vultibus suis respiciebant arcam et Orientem, sed tergo murum Sancti sanctorum et Occidentem. Porro alium situm habebant et diversum a situ Cherubim, quos fabricarat Moses: Mosaici enim erant supra ar-

cam alis expansis utrimque se mutuo prensantes et complectentes: hi vero Salomonis consistebant pedibus erectis in pavimento Sancti sanctorum, unusque stabat juxta alterum in eodem latere quasi ejus collatero: stabat autem uterque alis in longum exporrectis, ita ut unus extremitate alæ suæ attingeret extremitatem alæ alterius Cherubim, altera vero extremitate alterius alæ attingeret parietem templi: quare unus extremitate alæ suæ attingebat unum templi parietem, alter vero extremitate alæ suæ attingebat alterum templi, puta Sancti sanctorum, parietem. Quæque enim ala erat quinque cubitorum, quare duæ alæ unius Cherubim erant cubitorum decem, et totidem cubitorum erant alæ binæ alterius Cherubim: quare utræque expansæ erant viginti cubitorum, quæ erat longitudo æque ac latitudo Sancti sanctorum: hoc enim longum erat viginti cubitis, et totidem latum. Ita Beda, Abulensis, Adrichomius, Ribera et alii.

Hinc Deus ex propitiatorio ad interrogata pontificis respondens, dansque oracula, dicebatur sedere super Cherubim, id est sapientissimos spiritus, et Angelos etiam Cherubinos longe scientia transcendere eosque quasi pedibus premere. Hinc etiam Deus hic vocatur Dominus sabaoth, id est exercituum, scilicet Angelorum, quos plurimos habet et quasi innumerabiles, eosque sapientissimos atque potentissimos.

Anagogice, Sanctum sanctorum repræsentabat cœlum empyreum, arca Ecclesiam beatam, sive homines beatos, propitiatorium aureum humanitatem Christi gloriosam; Cherubini duo Angelos sanctos summe concordes in Dei obsequio et laude. His Deitas nobis invisibilis eminet et insidet, ac beatis tam Angelis, quam hominibus summa inter se charitate flagrantibus, quod binario numero et faciebus Cherubinorum ad se invicem conversis significatur, videndum fruendumque se exhibet, hacque gloriosa visione eos in æternum beat. Ita Beda, Angelomus, et ex iis Ribera, lib. II De Templo, cap. VII. Vide quæ de Cherubinis dixi Exodi cap. xxv, 18, Ezechiel. cap. I, 5 et seq., et Apocal. iv, 6 et 7, quanquam hi Cherubini Salomonis ab illis Mosaicis et Ezechielis tam forma et statura, quam situ et habitu fuerint diversi, ut patet ex dictis. Ex hisce perspicua sunt ea quæ sequentur usque ad vers. 29.

Denique Judæi conversi ad Sanctum sanctorum, ut adorarent Deum in eo residentem, convertebantur ad Occidentem: Christiani vero orant conversi ad Orientem: unde et templa eorum spectant Orientem, ob causas quas alibi dixi. Vide Bellarminum, lib. III De Sanctis, cap. vi. Sic et Vitruvius, lib. IV, cap. v, docet Gentiles eo unde terra illuminatur, id est, ad ortum solis, templa sua extruxisse.


Versus 24: Quinque Cubitorum Ala Cherub

24. DECEM CUBITOS HABENTES A SUMMITATE ALÆ UNIUS USQUE AD ALÆ ALTERIUS SUMMITATEM. — «Summitatem» vocat extremitatem, q. d. Extremitas unius alæ Cherubini distabat ab extremitate alterius alæ decem cubitis: singulæ enim alæ erant quinque cubitorum, eratque utraque in rectum exporrecta: quare sub alis corpus sive dorsum Cherubini inter alas interjacens intellige: alioqui enim plusquam decem cubitorum fuisset distantia, ut patet. Ita Abulensis.


Versus 27: Posuit Cherubim in Medio Templi Interioris

27. POSUITQUE CHERUBIM IN MEDIO TEMPLI INTERIORIS (puta oraculi, sive Sancti sanctorum): EXTENDEBANT AUTEM ALAS SUAS CHERUBIM, ET TANGEBAT ALA UNA PARIETEM, ET ALA CHERUB SECUNDI TANGEBAT PARIETEM ALTERUM: ALÆ AUTEM ALTERÆ IN MEDIA PARTE TEMPLI SE INVICEM CONTINGEBANT. — Cherubini enim expendebant alas suas per totam oraculi latitudinem, ita ut unus Cherub alæ unius extremitate tangeret parietem oraculi Meridionalem, alter vero alæ unius extremitate tangeret parietem oppositum Septentrionalem. Latitudo enim oraculi erat viginti cubitorum, et totidem cubitorum erant quatuor alæ duorum Cherubinorum: quæque enim ala erat quinque cubitorum: quare hi duo Cherubini in medio oraculi tangebant se invicem per duas extremitates alarum duarum alarum, illisque velabant arcam cum propitiatorio et Cherubinis Mosaicis illi insistentibus, ita ut arca interciperetur duabus alis Cherubim super arcam a Moyse extensis, quasi sub umbella, ait Josephus, lib. VIII, cap. IV. Cherubinos enim a Moyse ex auro fabrefactos fuisse cum arca in templo a Salomone repositos, sub alis duorum Cherubinorum majorum ab eo fabricatorum docent Beda, Abulensis, Cajetanus et alii. Et ipsa Cherubinorum cum arca connexio idipsum poscit.

Porro II Paral. III, 13, additur: «Ipsi (duo Cherubini Salomonis) autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versæ ad exteriorem domum,» hoc est ad Sanctum. Unde liquet situs horum Cherubinorum, scilicet eos locatos fuisse a Salomone ad extimum parietem Sancti sanctorum, ita ut faciebus suis respicerent tam arcam, quæ erat ante se, quam Sanctum faciei suæ obversum, ut videlicet pontificem per Sanctum ingredientem in Sanctum sanctorum, æque ac populum ante Sanctum in atrio orantem obverso vultu comiter respicerent et quasi salutarent. Vultu ergo respiciebant Orientem, tergo vero Occidentem. Nam Sanctum erat ad Orientem, Sanctum sanctorum vero, præsertim ejus extima pars, fuit extremus murus ad Occidentem. Ita Ribera, libro II, cap. vi, et alii.

Decem cubitorum altitudinis, — q. d. Duo Cherubini erant alti quindecim pedes, cubitus enim est sesquipes. Erant ergo gigantea magnitudine. Quis enim gigas est quindecim pedum? idque ut magnitudinem ac majestatem, tum angelicam, tum divinam repræsentarent.


Versus 29: Sculpsit Parietes Diversis Caelaturis

29. ET OMNES PARIETES TEMPLI PER CIRCUITUM SCULPSIT VARIIS CÆLATURIS, ET TORNO, — id est tornatura sive opere tornatili, quo per tornum res in figu-

ram orbicularem tornantur et rotundantur; sub torno tamen quamvis cælaturam et sculpturam accipe. Unde Vatablus vertit, cælaturis et sculpturis. Tornus enim subinde idem est quod cælum sive scalprum, puta instrumentum quo res cælantur et sculpuntur. Sic enim Virgilius, Ecloga 3, vitem torno elaboratam dicit, cum constet vitem non esse rotundam, sed figuræ variantis. Et Horatius, lib. De Arte, asserit, carmina tornari, id est poliri et perfici, dum ait:

Et male tornatos incudi reddere versus.

Ita Sanchez, unde explicans subdit:

ET FECIT IN EIS CHERUBIM (q. d. Sculpsit in parietibus templi effigies Cherubinorum jam dictorum), ET PALMAS (figuras palmarum), ET PICTURAS VARIAS. — Hebraice, apertiones florum; Chaldaice, liliorum.


Versus 30: Pavimentum Domus Texit Auro

30. SED ET PAVIMENTUM DOMUS (templi) TEXIT AURO INTRINSECUS ET EXTRINSECUS, — hoc est, tam in Sancto sanctorum, quam in Sancto. Sanctum enim erat extrinsecus, sive exterior domus; Sanctum sanctorum vero erat intrinsecus, sive interior domus, uti dixi. Igitur Salomon pavimentum templi totius stravit tabulis abiegnis, quas deinde auro texit, æque ac parietes templi obduxit tabulis cedrinis, quas deinde auro vestivit. Ita Vatablus, Sanchez et alii.


Versus 31: Ostiola de Lignis Olivarum

31. ET IN INGRESSU ORACULI FECIT OSTIOLA DE LIGNIS OLIVARUM, POSTESQUE ANGULORUM QUINQUE. 32. ET DUO OSTIA DE LIGNIS OLIVARUM, ET SCULPSIT IN EIS PICTURAM CHERUBIM, ET PALMARUM SPECIES, ET ANAGLYPHA VALDE PROMINENTIA, — q. d. Salomon in ingressu oraculi, id est Sancti sanctorum, fecit duo «ostiola,» id est parva ostia ex eisdem lignis, eaque pentagona, id est quinque angulos et totidem postes habentia; atque in eis exsculpsit effigies Cherubinorum, palmarum et «anaglypha.» Anaglypha vox est Græca, significans imagines et picturas e superficie parietis tabulæ vel ostii extantes et prominentes. Hæc de ostiis Sancti sanctorum, nunc de ostiis Sancti hæc subdit:


Versus 33: Postes de Lignis Olivarum in Ingressu Templi

33. FECITQUE IN INTROITU TEMPLI POSTES DE LIGNIS OLIVARUM QUADRANGULATOS. 34. ET DUO OSTIA DE LIGNIS ABIEGNIS ALTRINSECUS: ET UTRUMQUE OSTIUM DUPLEX ERAT, ET SE INVICEM TENENS APERIEBATUR, — q. d. Salomon in ingressu Sancti fecit postes quadrangulos ex olea, eisque annexuit duo ostia ex abiete, «altrinsecus,» ita scilicet ut unum ostium esset ex uno latere, alterum ab altero priori respondens et obversum. ET UTRUMQUE OSTIUM DUPLEX ERAT, ET SE INVICEM TENENS APERIEBATUR, — q. d. Utrumque ostium erat plicatile, et habebat vertebras, quibus una pars tenebat aliam, erantque in eis quasi duæ plicaturæ, ut vertunt Septuaginta. Hebræus, erant גלילים gelilim, id est valvæ volubiles sive convolviles.

Addit Josephus huic ostio Sancti etiam appen-

sum fuisse velum, simile velo quod appensum erat Sancto sanctorum. Cæterum porticus, quæ erat ante Sanctum, nullum habebat velum, sed tota patebat anterius, et sine ulla contiguatione surgebat in altitudinem 120 cubitorum, quæ erat altitudo templi: latera ejus duntaxat claudebant parietes. Erat enim hæc porticus quasi vestibulum additum templo ad ejus decorem, majestatem et venerationem augendam.

Nota: Tres erant partes templi præcipuæ. Prima Hebraice vocabatur דביר debir, vel, ut Septuaginta efferunt, dabir, id est oraculum, puta Sanctum sanctorum. Secunda Hebraice vocabatur היכל hechal, id est templum, puta Sanctum. Tertia ulam, id est atrium, de quo vers. 36. Duo priora habebant tectum, non acuminatum, sed planum, ut in eo ambulare possent: sic enim cæteræ domus in Palæstina erant planæ, sed circumcirca habebant septum sive murum exiguum, juxta legem Deut. xxii, 8, ne quis in tecto inambulans incaute ex tecto in terram laberetur et collideretur. In Sanctum sanctorum solus ingrediebatur pontifex, idque semel in anno, scilicet in festo Expiationis, Levit. xvi; in Sanctum vero cæteri sacerdotes; in atrium populus, unde in eo docuit Christus et Apostoli. Igitur Sanctum sanctorum erat ultima, intima et sacratissima pars templi, post quam sequebatur Sanctum, post Sanctum porticus, post porticum atrium sacerdotum, post hoc atrium laicorum mundorum, post hoc ultimum erat atrium immundorum et Gentilium.


Versus 36: Atrium Interius Tribus Ordinibus Lapidum

36. ET ÆDIFICAVIT ATRIUM INTERIUS TRIBUS ORDINIBUS LAPIDUM POLITORUM, ET UNO ORDINE LIGNORUM CEDRI, — q. d. Ædificavit Salomon inter atrium sacerdotum et atrium laicorum murum tres cubitos altum, teste Josepho, ne laici ingredi possent atrium sacerdotum; sed sacrificia, quæ in eo fiebant ultra murum conspicerent: atque hic murus habebat tres ordines lapidum politorum, quorum alter alteri impositus erat, et super omnes lapidum ordines imposuit ordinem unum lignorum e cedro.

Atrium sacerdotum erat altius atrio laicorum, ut sacerdotes in eo celsiores essent populo, et ab eo digna afficerentur reverentia: sic et atrium laicorum altius erat atrio Gentium, quare ex atrio Gentium ad atrium Israel ascendebatur septem gradibus: ex atrio vero Israel ad atrium sacerdotum octo gradibus, inde ad Sanctum decem gradibus, uti docet Vilalpandus, pag. 248, et patet Ezech. XL, 6. Quare ab atrio Gentium ad Sanctum ascensus erat graduum 25, sed usque ad atrium sacerdotum quindecim, in quibus decantabant quindecim psalmos graduum sive Graduales, ut tradunt Hebræi, S. Hieronymus et alii.

Intra hæc atria, puta in ipsis porticibus atriorum, ad eorum muros vel latera erant exedræ, I Paralipom. xxviii, vers. 12. Exedra autem dicebatur cubiculum columnis fultum et epistyllis pluribus, in quibus vacua erant spatia, quibus prospectus erat in viam. In his exedris partim manebant sacerdotes eo tempore quo ministraerant in templo, qui hic vestes sacras induebant et exuebant; partim servabatur supellex, obla-

tiones et dona templi: unde et vocabantur «gazophylacia,» quia in eis servabatur gaza, id est opes templi, in eisque erant arcæ, in quas populus pecuniam, quam templo offerebat, injiciebat. Hinc intelligimus illud Joannis, cap. viii, vers. 20: «Et hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio docens in templo:» gazophylacium enim nunc exedram, nunc arcam vel cistam quæ gazam continet, significat.

Hæ exedræ dicebantur quoque pastophoria, uti vertunt Septuaginta, a παστός, id est thalamus, quia habitabant in eis sacerdotes cum templo deservirent, qui ideo vocabantur pastophori. Ita S. Hieronymus, lib. VII in Isaiam.

Allegorice, atrium repræsentat vitam incipientium Deo servire, Sanctum vitam proficientium, Sanctum sanctorum vero perfectorum: unde in atrio erat altare holocaustorum, quod significat mortificationem cupiditatum, et mare æneum sive lavacrum, quod symbolum est pœnitentiæ. Vide dicta Exodi xxvi, initio capitis.


Versus 37: Fundata Est Domus in Mense Zio

37. Anno quarto (regni Salomonis) FUNDATA EST DOMUS DOMINI. — Ad templi fundamenta, ait Vilalpandus, lib. IV, cap. LXXI et sequenti, pertinent subterranea loca plurima opere firmissimo constructa, et superioribus operibus accurate respondentia, ubi cryptoporticus, et culinæ, et gazophylacia, horrea, cellæ vinariæ et oleariæ, exedræ, officinæ, et id genus alia loca, quæ adeo ampla fuerunt atque capacia, ut in illa inferri possent ac conservari omnes primitiæ ac decimæ totius Israelis, ut suis temporibus multis sacerdotum, ac Levitarum millibus distribui possent.

Similia videmus Romæ in cryptis priscis Martyrum, Pontificum et fidelium, adeo ut Roma subterranea non tantum Urbis, sed et orbis sit miraculum.

TRIBUS ORDINIBUS LAPIDUM POLITORUM, ET UNO ORDINE LIGNORUM CEDRI, — q. d. Ædificavit Salomon inter atrium sacerdotum et atrium laicorum murum tres cubitos altum, teste Josepho, ne laici ingredi possent atrium sacerdotum; sed sacrificia, quæ in eo fiebant ultra murum conspicerent: atque hic murus habebat tres ordines lapidum politorum, quorum alter alteri impositus erat, et super omnes lapidum ordines imposuit ordinem unum lignorum e cedro.

Ulam, sive atrium jam dictum erat duplex, scilicet interius vicinum Sancto, quod erat atrium sacerdotum et Levitarum, in eoque erat altare holocaustorum, in quo sacerdotes immolabant victimas. Alterum atrium erat exterius, in quo populus et laici versabantur, orabant et spectabant sacrificia, quæ fiebant in atrio sacerdotum, ideoque erat amplissimum, et plura stadia ambitu suo complectebatur, ut tantam populi multitudinem caperet: unde II Paralip. iv, 9, vocatur «basilica grandis.» Atrium utrumque erat sub dio, tum ut fumus tot victimarum in aerem exhalaret, tum quia erat amplissimum, ut tegi non posset; habebat tamen ad latera porticus tectas, ut ad eas populus se tempore pluviæ et æstus reciperet.

Atrium hoc laicorum, sive populi Israel, non tantum a parte anteriore, ut putat Ribera; sed ex tribus partibus sive plagis mundi, ambiebat atrium sacerdotum, scilicet ab Oriente, Meridie et Septentrione: nam ab Occidente atrium sacerdotum claudebatur Sancto et Sancto sanctorum. Ita Josephus, Theodoretus, Serarius, Salianus, Vilalpandus. Hinc atrium laicorum in septem quadra vel quadratas areas, ut Vilalpandus et Salianus, erat distributum; quare in eis erat locus feminarum separatus a viris, honestatis et castitatis causa, uti Romæ fit in templis plerisque. Porro nulli Gentili, sed solis Judæis, iisque mundis, licebat ingredi atrium laicorum. Quare pro immundis Herodes, vel ipse Salomon, ut vult Vilalpandus, pag. 206, adjecit tertium atrium, sive porticum Gentium; quia Josephus docet Salomonem implesse voraginem Mello, eamque extimo muro cinxisse, alioqui enim inde in voraginem labi potuissent. Hic ergo murus fuit atrii Gentium, de quo et Ezechiel cap. XL, 5. Ex quo patet murum hunc fuisse quadratum et in quolibet latere longum fuisse sexcentos cubitos, id est, ut Josephus ait, habuisse stadium cum dimidio. Stadium enim continet 400 cubitos: murus autem atrii Israel, separans illud ab atrio Gentium, erat 500 cubitorum in longitudine a quolibet latere.

Ex hoc tertio Gentium atrio gradibus ascendebatur ad secundum atrium Israel sive Judæorum, eratque intermedium vallum lapideorum cancellorum tres cubitos altum, cui inscriptum erat: «Ne quis Gentilis illud transiret sub pœna mortis.» Ita Josephus. Hinc intelligimus illud Actor. xxi, vers. 28, quomodo et cur murmurarint Judæi contra S. Paulum, eo quod putarent ipsum Trophimum socium suum, qui erat Gentilis, induxisse in templum, hoc est in atrium Israel.

Atria hæc multas habebant portas, inter quas una erat nomine Speciosa, Actor. III, 2.


Versus 38: Perfecta Est Domus Septem Annis

38. Et in anno undecimo (Salomonis), mense Bul (ita legendum cum Hebræo, Septuaginta et Romanis, male ergo Regia habent Elul), IPSE EST MENSIS OCTAVUS, — qui nostro partim octobri, partim novembri respondet. Hebræi enim mensibus utebantur lunaribus, nos vero solaribus. October dicitur Bul a נבל nabal, id est defluere, quod in octobri defluant folia et depluant imbres. Ita Serarius: Chaldæus vertit, mense quo congregantur nova fruges.

ÆDIFICAVITQUE EAM ANNIS SEPTEM. — Adde, et septem mensibus, ut patet computanti a secundo mense quarti anni Salomonis usque ad mensem octavum anni undecimi ejusdem: sed Scriptura integros numeros annorum consignat, minutias omittit.

Allegorice, Radulphus in Præfat. lib. XVII in Levit.: Templum Salomonis, inquit, septem annis, et septem mensibus, constructum est, quia a Christi adventu usque ad ejus reditum ad judicium per septiformem Spiritus gratiam Ecclesia construitur, donec in fine consummetur; idque fiet toto hoc seculo, quod septem dierum cursu peragitur, ait Eucherius; sic et Angelomus.