Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Dedicatio templi, in qua supplicat Salomon Deo, ut orantes in illo, vel versus illud exaudiat.
Textus Vulgatae: III Regum 8:1-66
1. Tunc congregati sunt omnes majores natu Israel cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israel, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam fæderis Domini, de civitate David, id est, de Sion. 2. Convenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense Ethanim, in solemni die, ipse est mensis septimus. 3. Veneruntque cuncti senes de Israel, et tulerunt arcam sacerdotes, 4. et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum fæderis, et omnia vasa sanctuarii, quæ erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et levitæ. 5. Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israel, quæ convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero. 6. Et intulerunt sacerdotes arcam fæderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum subter alas Cherubim. 7. Siquidem Cherubim expandebant alas super locum arcæ, et protegebant arcam et vectes ejus desuper. 8. Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris Sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem. 9. In arca autem non erat aliud, nisi duæ tabulæ lapideæ, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fædus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Ægypti. 10. Factum est autem, cum exissent sacerdotes de Sanctuario, nebula implevit domum Domini, 11. et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam; impleverat enim gloria Domini domum Domini. 12. Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula. 13. Ædificans ædificavi domum in habitaculum tuum, firmissimum solium tuum in sempiternum. 14. Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni Ecclesiæ Israel; omnis enim Ecclesia Israel stabat. 15. Et ait Salomon: Benedictus Dominus Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens: 16. A die qua eduxi populum meum Israel de Ægypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut ædificaretur domus, et esset nomen meum ibi; sed elegi David ut esset super populum meum Israel. 17. Voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israel; 18. et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo ædificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. 19. Verumtamen tu non ædificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse ædificabit domum nomini meo. 20. Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est; stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus; et ædificavi domum nomini Domini Dei Israel. 21. Et constitui ibi locum arcæ, in qua fædus Domini est, quod percussit cum patribus nostris, quando egressi sunt de terra Ægypti. 22. Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu Ecclesiæ Israel, et expandit manus suas in cœlum, 23. et ait: Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in cœlo desuper, et super terram deorsum: qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulabant coram te in toto corde suo. 24. Qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei: ore locutus es, et manibus perfecisti, ut hæc dies probat. 25. Nunc igitur, Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel; ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo. 26. Et nunc, Domine Deus Israel, firmentur verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo. 27. Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cœlum, et cœli cœlorum te capere non possunt, quanto magis domus hæc quam ædificavi? 28. Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus; audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie, 29. ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super domum de qua dixisti: Erit nomen meum ibi, ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus; 30. ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cœlo, et cum exaudieris, propitius eris. 31. Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam, 32. tu exaudies in cœlo; et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.
33. Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos (quia peccaturus est tibi) et agentes pœnitentiam et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac, 34. exaudi in cœlo et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum. 35. Si clausum fuerit cœlum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam, 36. exaudi eos in cœlo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israel, et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem. 37. Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aer, aut ærugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas, 38. cuncta devotatio, et imprecatio, quæ acciderit omni homini de populo tuo Israel, si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, 39. tu exaudies in cœlo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum), 40. ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris. 41. Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum 42. extentum, ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco, 43. tu exaudies in cœlo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena, ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi. 44. Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos, per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam ædificavi nomini tuo, 45. et exaudies in cœlo orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum. 46. Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet), et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope, 47. et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus; 48. et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et tota anima sua, in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint; et oraverint te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod ædificavi nomini tuo: 49. exaudies in cœlo, in firmamento solii tui, orationes eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum: 50. et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus prævaricati sunt in te; et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis. 51. Populus enim tuus est, et hæreditas tua, quos eduxisti de terra Ægypti, de medio fornacis ferreæ, 52. ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israel, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te. 53. Tu enim separasti eos tibi in hæreditatem de universis populis terræ, sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando eduxisti patres nostros de Ægypto, Domine Deus. 54. Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini; utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat in cœlum. 55. Stetit ergo, et benedixit omni Ecclesiæ Israel voce magna, dicens: 56. Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel, juxta omnia quæ locutus est: Non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Moysen servum suum. 57. Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens. 58. Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et cæremonias ejus, et judicia quæcumque mandavit patribus nostris.
59. Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israel per singulos dies; 60. ut sciant omnes populi terræ, quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. 61. Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie. 62. Igitur rex, et omnis Israel cum eo, immolabant victimas coram Domino. 63. Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia; et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israel. 64. In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini; fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum, quoniam altare æreum, quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum. 65. Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad Rivum Ægypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus. 66. Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua lætantes, et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo.
Versus 2: In Mense Ethanim, Mense Septimo
2. IN MENSE ETHANIM, IN SOLEMNI DIE, IPSE EST MENSIS SEPTIMUS. — Male nonnulli legunt, Bethanim. Legendum enim cum Hebræo, Septuaginta et Romanis «Ethanim,» id est fortium, quia hoc mense septimo fructus sunt fortes, id est maturi, ac cum frugibus collecti reponuntur in horrea, quibus cor hominis et vita confirmatur et roboratur, ait Vatablus, vel propter crebra festa quæ mense septimo celebrabantur, quibus a fortibus et piis Deus colebatur: festa enim quasi roborant homines in pietate et Dei cultu, ita Cajetanus; vel quia eo mense manifestatur fortitudo et sanitas hominum, quæ maxime tentatur ægritudinibus autumni, cum folia defluunt, et hominum vires sole recedente deficiunt. Mensis ergo septimus, sive Tisri, vocatur «Ethanim,» hisce de causis, ac partim respondet nostro septembri, partim octobri, eratque olim primus mensis anni vulgaris, antequam Deus primum mensem anni sacri constitueret Nisan, sive martium vel aprilem, ob celebritatem Paschæ, Exodi xii, 2; unde Chaldæus hoc loco vertit, congregatus est Israel in mense quem veteres vocabant mensem primum, et nunc ipse est mensis septimus.
Dices: Templum perfectum est mense octavo, ut dictum est cap. vi, vers. ult., quomodo ergo dicitur hic dedicatum mense septimo? Respondent Abulensis, Salianus et alii, templum cum fuit dedicatum, fuisse quidem perfectum quoad partes principales, non tamen habuisse omnimodam suam perfectionem, sed hanc post dedicationem illi additam, ita ut mense octavo omnino fuerit perfectum. Voluisse enim Salomonem anticipare omnimodam perfectionem ob solemnitatem festi Tabernaculorum in mense septimo, ut in illa coram toto populo templum suum dedicaret.
Aliter respondet Serarius, scilicet dilatam fuisse dedicationem in annum sequentem, mensemque ejus septimum, ut interim parietes melius siccarentur, et cætera omnia ad dedicationem necessaria plenius compararentur. Quare dedicatum esse templum anno 12 regni Salomonis mense septimo.
IN SOLEMNI DIE, — id est, in festo Tabernaculorum, ait Abulensis. Verum id dici nequit: nam hoc festum incipiebat die 15 mensis septimi; hic autem celebrata est dedicatio templi per 14 dies, ut patet vers. 65, qua peracta dimissus est populus die 23 ejusdem mensis, ut patet II Paralip. vii, 10, jam a die 15 mensis usque ad diem 23 non intercedunt 14 dies, sed octo duntaxat. Ergo dies solemnis hic intelligitur festum hoc dedicationis, quod ob hanc dedicationem magnificentissimam fuit solemnissimum. Ita Vatablus, Torniellus, Serarius, Salianus, qui censent festum hoc dedicationis incidisse in diem octavum mensis septimi, sive «Ethanim:» inde enim usque ad diem 23, quo perfecta fuit dedicatio, intercedunt 14 dies, de quibus vers. 65. Igitur in 14 hisce diebus includitur festum Tabernaculorum, quod erat solemnissimum, et incipiebat die 15 mensis septimi, durabatque per septem dies: unde eodem tenebantur omnes masculi ex toto Israele adire templum juxta legem Deuteron. xvi, 16; quare hanc temporis festique occasionem studio captavit Salomon, ut solemnior esset dedicatio majorique populi frequentia celebraretur.
Allegorice, dedicatio templi significabat dedicationem Ecclesiæ, et cujuslibet templi Christiani, de qua vide nostrum Martinum de Roa, lib. De Natali die, cap. xxi.
Tropologice, significabat dedicationem animæ sanctæ, præsertim B. Virginis, de qua vide Petrum Damianum, serm. II De Nativit. B. Virginis, ubi illam cum templo Salomonis comparat. Quomodo anima fiat domus et templum Dei, docet
Philo, lib. De Cherubin; S. Macarius, homil. 1 et 10; S. Bernardus, serm. De Dedicat.
Versus 4: Portaverunt Arcam Domini
4. ET PORTAVERUNT ARCAM DOMINI SACERDOTES, — sicut eamdem tulerant tempore Davidis in Sion, II Reg. vi, sed major fuit pompa Salomonis, quam Davidis.
ET TABERNACULUM FŒDERIS, — scilicet fabricatum a Moyse, hoc enim proprie dicitur «fœderis.» Ita Josephus, Ribera, Abulensis, Serarius, Vilalpandus, Sanchez et alii, licet Salianus et Emmanuel Sa intelligant tabernaculum quod David fabricarat arcæ fœderis in Sion. Nam tabernaculum Moysis non erat in Sion, sed in Gabaon. Verum non est dubium illud ex Gabaon fuisse a Salomone translatum in Sion, indeque in templum. Adde utrumque tabernaculum tam Moysis quam Davidis, a Salomone fuisse translatum in templum, perinde ac cætera omnia vasa sacra a Moyse fabricata, præsertim altaria in templum translata sunt, id est in tabulatum templi, idque prudenti consilio, ne scilicet alibi quam in templo, Dei cultus celebraretur, itaque caveretur periculum superstitionis et idololatriæ, ait Cajetanus.
Versus 6: In Sanctum Sanctorum Subter Alas Cherubim
6. ET INTULERUNT ARCAM IN ORACULUM TEMPLI, (hoc est) IN SANCTUM SANCTORUM SUBTER ALAS CHERUBIM, — quos scilicet Salomon novos fabricarat, altosque decem cubitos, ut arcam, quæ alta erat cubitum unum cum dimidio duntaxat, velarent alisque suis tegerent.
Versus 9: In Arca Non Erat Aliud Nisi Duae Tabulae
9. IN ARCA AUTEM NON ERAT ALIUD NISI DUÆ TABULÆ LAPIDEÆ. — Hac de re affatim dixi Hebr. ix, vers. 4 et 5.
Versus 10: Nebula Implevit Domum Domini
10. Nebula implevit domum Domini. — Nebula enim Deus se suamque gloriam repræsentabat et simul velabat. Caligo enim Deitatis est velamentum, æque ac sacramentum. Significat enim eam hominibus esse invisibilem et inaccessam.
Versus 11: Non Poterant Sacerdotes Stare et Ministrare
11. ET NON POTERANT SACERDOTES STARE ET MINISTRARE PROPTER NEBULAM, — tum ob reverentiam divinæ majestatis se ostendentis per nebulam; tum quia nebula hæc sensibilior offendebat oculos sacerdotum, eorumque aciem obtundebat et hebetabat. Ita Cajetanus.
IMPLEVERAT ENIM GLORIA DOMINI DOMUM DOMINI. — Nebulam vocat «gloriam Domini,» quia ipsa erat index et symbolum gloriæ Domini, ut dixi: ideoque erat lucida et splendida. Ita Cajetanus. Nebula hæc, inquit, et nebula, et caligo, et gloria Domini appellatur. Ex quibus nominibus colligitur, quod erat nebula per modum caliginis lucidæ, et ratione lucis appellatur gloria, seu potius honor Domini; ratione vero formæ appellatur caligo; ratione autem materiæ, nebula: erant enim velut vapores nebulosæ caliginis cum splendore, et propterea sensibiliter offendebant oculos sacerdotum ministrantium in altari.
Versus 12: Dominus Dixit Ut Habitaret in Nebula
12. Dominus dixit, ut habitaret in nebula. — Dixit hoc Lev. xvi, 13, ubi jubet Deus pontifici ut non nisi thurificando ingrediatur Sanctum sanctorum, idque ad hoc, ut vapor et nebula thymiamatis operiat propitiatorium, ac Deum in eo residentem: ne si pontifex eum videat, fulgore et terrore divinitatis exanimetur et moriatur. Idem dixit Psal. ciii, 3: «Qui ponis nubem ascensum tuum.» Et Psal. xvii, 10, «caligo sub pedibus ejus.» Et vers. 12: «Posuit tenebras latibulum suum.» Hinc Deus Moysi et Hebræis loquebatur per caliginem, Exodi xxiv, 16; Deut. iv et v.
Versus 13: Firmissimum Solium Tuum
13. Firmissimum solium tuum. — Hebr., directionem ad solium tuum. Officium templi, ait Cajetanus, manifestatur esse, non præstare Deo habitationem, sed præbere hominibus directionem mentis eorum, ad solium divinum sempiternum, quod in cœlis est: ad dirigendos siquidem homines in Deum, qui creavit cœlos et terram, regitque universum, effectum est templum.
Versus 22: Stetit Salomon et Expandit Manus in Caelum
22. STETIT AUTEM SALOMON ANTE ALTARE (holocaustorum. Stetit ergo inter altare et populum a tribus lateribus circumfusum. Additur II Paral. vi, 13, eum stetisse in suggesto æreo, ibidem pro persona regis collocato, ut videretur ab universo populo) IN CONSPECTU (Hebraice, e regione totius) ECCLESIÆ ISRAEL, — faciem siquidem versus altare et sanctuarium ad Occidentem habens (in qua etiam plaga erant sacerdotes ac Levitæ); populus autem per tres alias plagas Orientis, Meridiei et Septentrionis erat. Sic enim incepit facere quod faciendum ab aliis in hac subjuncta oratione docuit; videlicet quod versa facie ad templum preces Deo funderentur.
Porro Salomon orationem hanc fudit quasi rex Israelis, ideoque diadema gerebat in capite. Unde Chaldæus, Cantic. cap. III, vers. 11, cum per ferculum Salomonis intellexisset ejus templum, pro eo quod Noster, Septuaginta et Hebræi habent: Egredimini et videte filiæ Sion regem Salomonem in diademate, etc., sic vertit: Quando venit Salomon rex, ut faceret dedicationem domus sanctuarii, præco egressus est in fortitudine, et sic ait: Egredimini et videte habitatores provinciarum terræ Israel et populus Sion diadema et coronam, qua coronaverunt domus Israel regem Salomonem in die dedicationis sanctuarii; et lætatus est in lætitia solemnitatis tabernaculorum, quam fecit rex Salomon in tempore illo 14 diebus. Et cap. iv, vers. 1, addit: Et in illo die obtulit rex Salomon mille holocausta, et suscepta est cum beneplacito oblatio ejus coram Domino; irruit vox de cœlis et ait: Quam pulcher est cœtus Israel, et quam pulchri sunt principes congregationis et sapientes habitantes in concilio: quia ipse semper illuminant populum domus Israel, etc. Videant hic reges et principes miram pietatem Salomonis, qua ipse rex quasi sacerdos et pontifex templum a se fabricatum Deo dicat et consecrat; ac supplicat, ut Deus orantium in eo preces exaudiat, totique populo benedicit, ideoque a Deo exauditur, ac miraculosa caligine et igne de cœlo ad victimas delapso decoratur. Imitentur eum principes, et similiter a Deo benedicentur.
ET EXPANDIT MANUS SUAS IN CŒLUM, — flexitque genua, ut dicitur II Paralip. vi, vers. 13, ut hoc gestu testaretur reverentiam et devotionem suam erga Deum Deique templum; ac populum ad eamdem exemplo suo excitaret. Salomonem imitati sunt primi Christiani, qui flexis genibus et elevatis in cœlum manibus orabant, cujus cæremoniæ varias causas ex Patribus recensui I Timoth. II, 8, ad illa: «Levantes puras manus.»
SI ENIM CŒLUM ET CŒLI CŒLORUM (id est summi, vastissimi et capacissimi cœli) TE CAPERE NON POSSUNT, QUANTO MAGIS DOMUS HÆC QUAM ÆDIFICAVI, — non capiet te. Deus enim est immensus, ideoque est ubique, et omnia implet, ac ultra omnia per immensa vacui spatia extenditur, ideoque mille et milliones infinitos novorum mundorum in iis creare potest. Idem dixere philosophi, unde Aratus:
Jupiter est quodcumque vides: Jovis omnia plena.
Et Æschylus apud Clementem Alexandrinum lib. V Stromatum:
Jupiter est aether, est terra, Coelumque et omnia Jupiter, et si quid supra.
Et Orpheus ibidem:
Oceani ad fines expansa est, et manus illi Undique dextera, sub pedibus subjectaque terra est.
Versus 29: Erit Nomen Meum Ibi
29. Erit nomen meum ibi, — q. d. in domo mea ero præsens: ibi colar, illic respondebo, illic preces exaudiam, operabor mirabilia, et gloriam meam ostendam. Hinc rursum: «Nomen meum erit ibi,» id est ipsum ex nomine meo vocabitur, «templum Domini,» juxta illud: «domus mea: domus orationis vocabitur,» Matth. cap. xxi, vers. 13.
Versus 31: Si Peccaverit Homo in Proximum
31. SI PECCAVERIT HOMO IN PROXIMUM SUUM, ET HABUERIT ALIQUOD JURAMENTUM, — q. d. Si quis vocatus ad templum ut juret, ibidem jurarit se non peccasse in proximum, nec rem ejus abstulisse vel læsisse, q. d. Salomon: O Domine, oro et supplico, ut in templo hoc ostendas veritatem vel falsitatem juramenti, ut videlicet pejerantem in templo punias quasi sacrilegum et profanantem domum tuam, ut omnibus pateat, quanta religio et reverentia templo tuo debeatur, quamque in eo sis præsens, et virtutem tuam spiritalem ostendas. Ita enim phrasis hæc explicatur libro II Paral, cap. vi, vers. 22 et 23. Ita Abulensis. Sic olim suspecti de aliquo crimine ducebantur ad oratorium S. Stephani, ut ibi juramento se purgarent: nam si falsum jurabant, illico a Deo puniebantur, cujus rei exempla recenset S. Augustinus, lib. XXII De Civit. Dei, cap. viii. Idem fiebat pejerantibus in templo S. Martini ad ejus reliquias, uti narrat Gregorius Turonensis, lib. VIII, cap. xvi.
Versus 38: Cuncta Devotatio et Imprecatio
38. CUNCTA DEVOTATIO (perperam nonnulli legunt, devoratio) ET IMPRECATIO. — Hebraice, omnis oratio et supplicatio quæ facta fuerit a quocumque homine, in templo, etc. Sic et Septuaginta ac Chaldæus. «Devotatio» enim est oratio et voti nuncupatio, et hæc vox olim fuit in usu, uti ex Apuleio et Cicerone ostendi Prov. xx, 25, ad illa: «Ruina est homini devorare,» vel, ut legunt Beda, Lyranus et alii, «devotare sanctos.»
«Imprecatio» vero idem est quod precatio: ponitur enim nomen compositum pro simplici: minus genuine ergo per eam accipit anathematismum S. Augustinus, Quæst. xxi.
SI QUIS COGNOVERIT PLAGAM CORDIS SUI, — id est si quis acrem animi dolorem senserit, eumque oratione coram te effuderit in templo, tu exaudies et ab eo liberabis eum.
Versus 43: Nomen Tuum Invocatum Est Super Domum Hanc
43. NOMEN TUUM INVOCATUM EST SUPER DOMUM HANC, — q. d. Domus hæc vocatur domus tua.
Versus 45: Facies Judicium Eorum
45. FACIES JUDICIUM EORUM, — id est jus eis dices et facies, ulciscendo injurias eis factas, ipsosque liberando ab oppressoribus injustis et violentis.
Versus 48: Orabunt Contra Viam Terrae Suae et Templi
48. ET ORAVERINT TE CONTRA VIAM TERRÆ SUÆ, etc., ET CIVITATIS QUAM ELEGISTI, ET TEMPLI, — q. d. Si Judæi extra Judæam apud gentes constituti te oraverint faciem suam convertentes ad terram suam, puta ad Jerusalem et templum. Sic Daniel, cap. vi, vers. 10: «In Babylone captivus contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua.» Et Psaltes, Psal. cxxxiii, 2: «In noctibus, inquit, extollite manus vestras in Sancta,» id est versus templum sanctum. Quin et Turcæ hodie in suis moschæis orantes superstitiose convertunt se ad Meridiem, ut respiciant versus Mecham et suum Mahometem ibi sepultum.
Versus 50: Dabis Misericordiam Coram Eis
50. Dabis misericordiam coram eis. — Hebraice, dabis eos in misericordias, q. d. Conciliabis eis gratiam apud hostes, ut ab eis misericordiam consequantur, ac misericorditer tractentur et liberentur.
Versus 54: Utrumque Genu in Terram Fixerat
54. UTRUMQUE ENIM GENU IN TERRAM FIXERAT. — Notent hoc nobiles delicatuli et gloriosuli, qui orant uno genu in terra fixo, altero elevato quasi pugnaturi cum Deo, ne concedat quod petunt. Rex regum Salomon orans ecce utrumque flexit genu, et utrasque manus in cœlum expandit, atque hoc gestu supplex perstitit toto tempore prolixæ orationis suæ: et nos viles pauperesque homunculi dedignabimur utrumque genu flectere, ut uno supplicare Deo, altero minari eidem videamur?
Versus 55: Benedixit Omni Ecclesiae Israel
55. BENEDIXIT OMNI ECCLESIÆ ISRAEL, — q. d. Bene precatus est toti cœtui, sive conventui populi Israel.
Versus 59: Sint Sermones Mei Appropinquantes Domino
59. SINT SERMONES MEI, etc., APPROPINQUANTES DOMINO, — q. d. Sit Dominus jugiter memor hujus orationis meæ, quam ad eum pro futuris posteris sæculisque effudi. Ita Vatablus.
Versus 60: Dominus Ipse Est Deus
60. QUIA DOMINUS IPSE DEUS, ET NON EST ULTRA ABSQUE EO, — q. d. Non est alius Deus præter eum, sed ipse unus et solus est Deus verus.
Versus 61: Sit Cor Nostrum Perfectum cum Domino
61. SICUT ET HODIE, — subaudi, facitis, ut vos quoque faciatis in posterum, ut perfecto corde Deum ametis, ejusque mandata universa custodiatis.
Additur II Paral. vi, 41: «Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ;» ut scilicet super arcam residens requiescas in templo hoc a me tibi fabricato. Vocat «arcam fortitudinis,» quia per eam Deus Jerichuntem et Chananæam duce Josue fortiter expugnavit. Pergit Paral.: «Sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem,» ut undique sint sani et salvi, ac salute quasi veste circumquaque induantur et cingantur, ut eam quoque aliis, præsertim laicis, impertiri valeant: «Domine Deus, ne averteris faciem Christi,» q. d. Ne meas, puta Salomonis, qui sum tuus Christus, id est rex Israelis a te unctus et creatus, preces jam recensitas, o Domine, avertas, sed exaudias et adimpleas: stimulum adhibet concludens: «Memento, misericordiarum (Hebraice חסדי chasde, id est pietatum) David servi tui,» q. d. Concede mihi quod pelo propter merita Davidis patris mei, qui fuit vir pietatum et misericordiarum, tam active quam passive, quia opera misericordiæ multa et præclara in Saulem cæterosque Israelitas exhibuit, ideoque vicissim a te, Domine, magnam misericordiam et gratiam consecutus est.
Porro Deum exaudisse orationem Salomonis patebit capite sequenti, vers. 2. Nota hic, Deum magis exaudire orationes quæ in templo quasi in domo sua fiunt, quam quæ alibi, ob causas quas recensui I Timoth. II, 1 et 2.
Versus 63: Viginti Duo Millia Boum Hostias Pacificas
63. MACTAVITQUE SALOMON HOSTIAS PACIFICAS (QUÆ pro pace, id est salute et felicitate sua et populi tam obtenta quam deinceps obtinenda offerebantur juxta legem Levit. III) BOUM VIGINTI DUO MILLIA, ET OVIUM CENTUM VIGINTI MILLIA. — Vide hic rursum Salomonis pietatem et magnificentiam in cultu Dei.
Versus 64: Sanctificavit Medium Atrii
64. IN DIE ILLA SANCTIFICAVIT REX MEDIUM ATRII QUOD ERAT ANTE DOMUM DOMINI, — q. d. Illo die dedicationis templi Salomon per pontificem et sacerdotes dedicavit mediam partem atrii sacerdotum, quæ erat ante Sanctum, ut in ea multa erigerentur altaria ad tot millia victimarum in eis offerenda. Unum enim altare a Deo præscriptum, Exod. cap. xxvii, vers. 1, omnia hæc capere non poterat. Quare necessitas præsens excusavit Salomonem a peccato, ut non faceret contra Dei legem vetantem erigi aliud altare, præsertim quia simul offerebat in altari a Deo præscripto victimas tot quot illud capere poterat, cæteras vero obtulit in altaribus juxta illud in atrio sacerdotum a se erectis: unde tunc totum atrium sacerdotum, vel potius dimidia ejus pars erat quasi unum altare. Ita Abulensis.
Deinceps vero Salomon in templo hoc quotidie sacrificia obtulit; sed plura et majori solemnitate ter in anno, scilicet in Paschate, Pentecoste, et festo Tabernaculorum, ut patet II Paral. viii, 13.
Versus 65: Festivitas Celebris Quatuordecim Diebus
65. FECIT ERGO SALOMON IN TEMPORE ILLO FESTIVITATEM CELEBREM, etc., SEPTEM DIEBUS, ET SEPTEM DIEBUS. — Priores septem dies fuere dedicationis templi, posteriores septem festi Tabernaculorum. Ita Abulensis, Cajetanus et alii.
Denique in hac dedicatione Levitæ et Cantores ac 120 sacerdotes concinebant tam voce, quam tubis, cymbalis, organis, citharis, psalteriis cæterisque musicis instrumentis personabant, ut dicitur II Paral. v, 11. Fabulantur Rabbini eo tempore portas templi sponte fuisse clausas, cumque cantaretur psalmus cxxxi, sponte apertas. Miracula vero quæ tunc contigerant fuere, quod Deus igne cœlesti omnes victimas consumpserit, et suam majestatem ostenderit in nube splendida et gloriosa. Audi II Paral. vii, 1: «Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cœlo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum. Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini. Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.»