Cornelius a Lapide

III Regum IX


Index


Synopsis Capitis

Deus apparet Salomoni, promittitque ei thronum aeternum si in lege sua ambulet; sin autem, minatur ei regni templique exterminium. Mox, vers. 10, Salomon offert Hiram regi Tyri 20 civitates; inde, vers. 17, aedificat munitque varias urbes, ac omnes Chananaeos reliquos sibi facit tributarios. Denique, vers. 26, classem mittit in Ophir, quae ei affert 420 talenta.


Textus Vulgatae: III Regum 9:1-28

1. Factum est autem, cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini, et aedificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere, 2. apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. 3. Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. 4. Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis, et in aequitate, et feceris omnia quae praecepi tibi, et legitima mea, et judicia mea servaveris, 5. ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Israel. 6. Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea, et caeremonias meas, quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos, 7. auferam Israel de superficie terrae quam dedi eis; et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo, eritque Israel in proverbium, et in fabulam cunctis populis. 8. Et domus haec erit in exemplum: omnis qui transierit per eam stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic? 9. Et respondebunt: Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos; idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc. 10. Expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini, et domum regis 11. (Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. 12. Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei, 13. et ait: Haeccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc. 14. Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri. 15. Haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad aedificandum domum Domini, et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer. 16. Pharao rex Aegypti ascendit, et cepit Gazer, succenditque eam igni; et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit, et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis. 17. Aedificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem, 18. et Baalath, et Palmiram in Terra solitudinis. 19. Et omnes vicos, qui ad se pertinebant, et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suae. 20. Universum populum, qui remanserat de Amorrhaeis, et Hethaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israel: 21. Horum filios, qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare: fecit Salomon tributarios, usque in diem hanc. 22. De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri ejus, et principes, et duces, et praefecti curruum et equorum. 23. Erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quinginti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. 24. Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei Salomon: tunc aedificavit Mello. 25. Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta, et pacificas victimas, super altare quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum. 26. Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumaeae. 27. Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis. 28. Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem.


Versus 2: APPARUIT EI DOMINUS SECUNDO

2. APPARUIT EI DOMINUS SECUNDO, SICUT APPARUERAT EI (primo) IN GABAON, scilicet apparuit ei «nocte,» ut dicitur II Paralip. vii, 12, in somnis: sic enim ei apparuerat in Gabaon cap. III, vers. 4.

3. SANCTIFICAVI DOMUM HANC, id est «elegi locum istum mihi in domum sacrificii,» ut exponitur II Paral. vii, 12.

UT PONEREM NOMEN MEUM IBI IN SEMPITERNUM, quamdiu scilicet templum erit et subsistet, vocabitur domus Domini, ibique ego me meamque praesentiam, gratiam et gloriam ostendam.

ET ERUNT OCULI MEI ET COR MEUM IBI CUNCTIS DIEBUS, q. d. Conjiciam oculos in domum meam, ipsaque erit mihi chara, cordi et curae.


Versus 4: TU QUOQUE SI AMBULAVERIS CORAM ME

4. TU QUOQUE SI AMBULAVERIS CORAM ME, SICUT AMBULAVIT PATER TUUS IN SIMPLICITATE (Hebraice betom, id est in integritate; Chaldaice, in veritate; Septuaginta, in sanctitate) CORDIS, ET IN AEQUITATE (Hebraice beioscer, id est in rectitudine): hoc est, si integro, vero, sancto et perfecto corde mihi servieris, ut totum cor mihi tradas, nec illud dividas, ut ejus partem unam mihi, alteram idolis et cupiditatibus tradas. Deus enim totum cor, totumque amorem nostrum poscit, juxta illud: «Diliges Dominum Deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua,» Deut. vi, 5. Vide ibi dicta. Unde explicans subdit:

ET FECERIS OMNIA QUAE PRAECEPI TIBI, ET LEGITIMA (leges) MEA, ET JUDICIA (jura et leges judiciales a me latas) MEA SERVAVERIS.


Versus 6: SI AUTEM AVERSIONE AVERSI FUERITIS

6. SI AUTEM AVERSIONE AVERSI FUERITIS, a me meaque lege.

7. AUFERAM ISRAEL DE SUPERFICIE TERRAE, QUAM DEDI EIS: ET TEMPLUM QUOD SANCTIFICAVI (dicavi) NOMINI MEO PROJICIAM, uti jam ob occisum Christum videmus Judaeos toto orbe errones et vagos, et templum eorum excisum. Sic et Christianos ad haeresim aliaque scelera dilabentes Deus saepius punivit, et etiamnum punit, excidio gentis et regni, ac templa et monasteria succendi evertique sinit.


Versus 10: EXPLETIS AUTEM ANNIS VIGINTI

10. EXPLETIS AUTEM ANNIS VIGINTI (ab inchoata templi fabrica, puta anno 24 regni Salomonis) POSTQUAM AEDIFICAVERAT SALOMON DUAS DOMOS, ID EST DOMUM DOMINI, ET DOMUM REGIS, etc.

Tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in TERRA GALILAEAE. Quaeres, an licite Salomon has urbes ab Israele abalienaverit, et tradiderit Hiram regi Tyri gentili? Respondeo illum licite non potuisse illas in aeternum abalienare, ut faceret terram Phoenicum, quia injuriam fecisset Israelitis contra legem Dei, qui illas eis assignavat et dederat. Rursum Hiram Galileos hos pertraxisset ad sua idola et gentilismum. Quare non tradidit Hiramo absolutum plenumque earum dominium, sed tantum usumfructum, ut scilicet Hiram ex eis redditus et jura, quae Salomon percipere solebat, reciperet, donec expensas suas pro Salomone factas compensaret; vel certe usque ad vitam suam, ut eo mortuo redirent ad regnum et reges Israelis. Ita Abulensis, Serarius, Salianus et alii.


Versus 13: Et appellavit eas terram Chabul

13. Et appellavit eas terram Chabul. «Chabul» Phoenicum lingua, ait Josephus, lib. VIII, cap. v, significat non placens, vel displicens. Ita Abulensis, Cajetanus et alii: Hebraeorum vero lingua chebel significat compedes, inde chabul significat terram tenacem et lutosam, quae gradientes remoratur, sisque quasi compedes injicit, ut vix progredi queant. Ita R. David, Vatablus et Pagninus. Posset quoque chabul per metathesin deduci a keleb, id est canis, q. d. Terra canina, vilis et spurca instar canis; unde Josephus ait Hiram

noluisse has urbes acceptare, itaque eas mansisse Israeli.


Versus 15: HAEC EST SUMMA EXPENSARUM QUAM OBTULIT REX SALOMON...

15. HAEC EST SUMMA EXPENSARUM, QUAM OBTULIT REX SALOMON AD AEDIFICANDUM DOMUM DOMINI, ET DOMUM SUAM, ET MELLO, ET MURUM JERUSALEM, ET HESER, etc. q. d. Haec est causa vel materia tot expensarum et sumptuum, quos fecit Salomon; nimirum fabrica templi, domus suae, Mello, etc. In his enim fabricis maximas expensas fecit, et aerarium suum opulentissimum exhausit. Hebraice enim est, hoc est verbum tributi, id est, haec est ratio et causa tributi tanti, quod Salomon populo indixit (ob quod populus murmuravit, et a Roboam ad Jeroboam defecit), nimirum, ut ex eo fabricaret templum et tot urbes. Fabrica enim opes etiam regias et maximas exhaurit. Ita Vatablus, Serarius, Sanchez et alii.

Posset secundo, cum Septuaginta verti, haec est summa distributionis, in quam scilicet Salomon suas opes tantaque tributa distribuit et expendit, ut summa expensarum sit summa rerum, in quas expensae sunt factae, nimirum fabrica templi et tot urbium. Nam alioqui proprie nulla summa tributorum vel opum Salomonis hic texitur.


Versus 16: ET DEDIT EAM IN DOTEM FILIAE SUAE

16. ET DEDIT EAM IN DOTEM FILIAE SUAE UXORI SALOMONIS. Jam ante cum nuberet Salomoni, dederat ei dotem. «In dotem» ergo, id est in augmentum dotis. Unde Hebraei habent, dedit ei soluchim; Septuaginta ἀποστολάς, id est missilia, scilicet munera, hoc est, dedit ei dono, ut verti Chaldaeus.


Versus 18: ET PALMIRAM

18. Et Palmiram. Hebraei et Septuaginta, Thamer, id est Palma. Videtur ergo urbs haec dicta Palmira, a palmarum copia, et palmetis ibidem abundantibus, ait S. Hieronymus in Ezech. cap. xlvii et xlviii. Sita erat trans Jordanem in finibus Israel pertinebatque ad dimidiam tribum Manasse, distans a Damasco 27 millibus passuum. Aedificavit eam ergo Salomon ibidem tanquam in extremo imperii sui limite, et validissimis moenibus cinxit: postea ab Hadriano Imperatore restaurata dicta fuit Hadrianopolis. Ab hac urbe celebri tota regio et solitudo vicina dicta est Palmirena. Vide Adrichomium, pag. 92, num. 73.


Versus 21: FECIT SALOMON TRIBUTARIOS

21. FECIT SALOMON TRIBUTARIOS, scilicet Chananaeos omnes, qui residui erant in Judaea, quos Hebraei non potuerant exterminare. Quaeres, an peccarit hic Salomon? nam Deus jusserat omnes Chananaeos occidi. Respondet Abulensis non peccasse, quia nec David pater ejus illos occiderat: unde vel Deum in lege sua dispensasse, vel potius tunc legem non obligasse, eo quod tunc cessaret omne periculum, quod timebatur Israeli a Chananaeis, ne scilicet ipsi Hebraeos ad sua idola pellicerent: jam enim erant omnino a Davide et Salomone suppressi, ut id facere et capita elevare non auderent. Rursum metuere poterat Salomon, ne, si ipse omnes Chananaeos occideret, Philistini aliaeque gentes, in vindictam simili modo omnes Judaeos apud se degentes trucidarent, imo ipsi

bellum moverent. Adde, legem jubentem occidi Chananaeos maxime pertinuisse ad Chananaeos, qui tempore Josue vivebant et deinceps, cum expugnanda et possidenda erat terra, ut indicatur hoc versu. Ita Cajetanus et alii.


Versus 26: CLASSEM QUOQUE FECIT REX SALOMON

26. Classem quoque fecit rex Salomon. Pineda censet Salomonem hanc classem instruxisse initio regni, ad colligendum aurum pro fabrica templi. Verum hoc abunde jam ante compararat David: unde Salianus opinatur ipsum hanc classem adornasse post fabricam templi anno regni sui 24, idque colligit ex vers. 10, quod intellige de classibus posterioribus et majoribus. Nam ante fabricam templi pro ejus aeque ac palatiorum urbiumque aedificandarum immani sumptu, eum hanc classem instruxisse ad aurum comparandum, liquet ex cap. x, vers. 12, ubi dicitur Salomon ex lignis thyinis allatis ex Ophir fecisse fulcra domus Domini et domus regiae.


Versus 27: GNAROS MARIS

27. GNAROS MARIS. Tyrii enim et Phoenices, utpote accolae maris, in arte nautica et navigatione omni aevo apud omnes gentes fuere celebres.


Versus 28: QUI CUM VENISSENT IN OPHIR

28. QUI CUM VENISSENT IN OPHIR, SUMPTUM INDE AURUM QUADRINGENTORUM VIGINTI TALENTORUM, DETULERUNT AD REGEM SALOMONEM. Quaeres, quae et ubi sit Ophir? Nonnulli putant fuisse Angolam, in qua sunt Aethiopes, qui in mancipia adducti sunt Salomoni, uti et hodie inde adducuntur in Hispaniam. Alii censent fuisse Malacam, alii Sefalam, alii cum Eugubino imam Persiam, alii Africam.

Duae sententiae sunt probabiliores. Prior, Ophir esse regnum Peru in India Occidentali, tum quia ibi est aurum plurimum et laudatissimum, quod inde quotannis fere in Hispaniam exportatur, tum quia Ophir per metathesin litterarum est Peru; tum quia aurum Ophir vocatur aurum Peruaim, id est duarum Peru, scilicet minoris et majoris, II Paralip. III, 7. Ita Vatablus, Arias, Genebrardus et alii, qui censent novum orbem a Salomone fuisse apertum et cognitum.

Posterior et communior sententia est, Ophir fuisse in India Orientali, adeoque plures ejus auriferas regiones complecti, uti auream Chersonesum, ita dictam ab auri copia, Sumatram et Taprobanam, Pegu, Ceylam aliasque Indiae Orientalis regiones auriferaces. Ita Sanchez, Serarius, Salianus, Gaspar Varerius, lib. De Ophir., Josephus Acosta, lib. I De Natura novi orbis, cap. xiii et xiv. Favent Josephus, Hesychius, Theodoretus, Procopius et S. Hieronymus, epist. 140 ad Principiam, qui Ophir dictum asserit ab Ophir filio Heber, Gen. cap. x, vers. 29.

Probatur primo, quia haec classis solvebat ex Asiongaber sita in mari Rubro, sive in sinu Arabico: ex hoc autem facilis, directa et vicina est navigatio per promontorium Comorinense in Sumatram et Taprobanam, utpote directe ei objacentem, ut patet ex tabulis cosmographicis; longissima vero, et plane periculosa et anfractuosa fuisset navigatio ex mari Rubro in Peru: oportuisset enim vel per Orientem gyrare totam Indiam Orientalem, Malacam, Japones et Sinas, ibique reflectere iter in Americam: vel certe per Occidentem circumnavigare promontorium Bonae-Spei totamque Africam ac Oceanum vastissimum; inde per Brasiliam, Patagones, Chili et fretum Magellanicum tendere in Peru: longe autem facilior et vicinior in Peru fuisset navigatio ex Joppe et Tyro, puta ex mari Mediterraneo, uti hodie est ex Hispali in Hispania.

Secundo, quia tunc incognitus erat usus magnetis: quare suos cursus navigantes metiebantur polo et stellis polaribus: unde littora vicina legebant, nec audebant transire Gades (ubi Hercules suas columnas, quasi navigationis terminum, quem nemo transire auderet, fixit), multo minus lineam aequinoctialem. Hinc Gades habitae sunt extremus terrae terminus, ipsis etiam Tyriis, uti testatur Strabo, lib. III, Diodorus, lib. V, Paterculus, lib. I. Unde vetus Proverbium: «Ad Gades.» Apud Petrum Apianum, lib. I Antiq. exstat hoc Gadibus monumentum: «Heliodorus insanus Carthaginensis ad extremum orbis sarcophago testamento, me hic condi jussi, ut viderem si quis me unquam insanior, ad me visendum ad haec usque loca penetraverit.»

Tertio, si India Occidentalis, et navigatio in eam a Salomone fuisset reperta et trita, utique mansisset ejus memoria et continuatio: auri enim cupido ad eam omnes excitasset. Jam autem nulla ejus exstat memoria, imo ante Americum Vespucium (unde dicta est America) terra illa ab omnibus habita fuit ut nova et incognita. Accedit, quod ex sinu Arabico sive mari Rubro, crebra tum erat Tyriorum aliorumque in Indiam Orientalem navigatio, uti ex priscis auctoribus ostendit Pineda.

Quarto, quia Sumatra, Taprobana et loca vicina abundant auro praestanti, gemmis, lignis thyinis, ebore aliisque rebus pretiosis, quae in Ophir et Tharsis esse dicuntur cap. x, vers. 11 et 22, cum Peru careat lignis thyinis, simiis, pavonibus, ebore et elephantis, teste Josepho Acosta loco citato, qui in Peru vixit per 15 annos. Accedit, quod Maffaeus, lib. XVI Hist. Indic., scribit Pegusios ex majorum traditione stirpem suam referre ad Judaeos exules, a Salomone damnatos ad aurifodinas Ophirinas, missosque ad aurum in Peru locisque vicinis effodiendum. Porro ab Ophir aurum praestans vocatur Ophirizium, indeque obrizum, ait S. Hieronymus loco citato.

Quinto, Ophir dicta est ab Ophir filio Jectan, ut nepote Heber. Porro frater Ophir dictus est Hevila, amboque incoluerunt Indiae et plagae Orientalis regiones ad Gangem fluvium, quae ipsorum nominibus appellatae, fuere auri et gemmarum feracissimae.

Hinc patet responsio ad argumenta prioris sententiae. Adde, Ophir nomine suo tam ad Peru al-

ludere quam ad Africam, quasi Africa sit Ophirica, sive Africa. Nam in Ophir prima littera est Aleph, quae est in Africa. Unde Septuaginta et Josephus pro «Ophir» vertunt, Sophir vel Sofira, quam nonnulli putant esse Sofalam, quae est Africae regio, per quam e mari Rubro venientes navigant in Sumatram ceteramque Indiam Orientalem. De auro Peruaim dicam, II Paral. III, 7. Denique nomen Peru fuit incognitum, imo etiamnum Peruanis ignotum est: Hispani enim nuper illud isti regioni indiderunt a flumine quodam ibidem sito, cui nomen est Peru, teste Acosta et aliis.

Denique cur Salomon rex sapientissimus, relictis opibus Indiae Orientalis sibi vicinae, iisque praestantissimis, quaesivisset eas in India Occidentali remotissima, ubi navigatio erat periculosissima; si quis tamen omnino velit Ophir esse Peru, dicat partem hujus classis navigasse in Peru, aliam in Sumatram et Indiam Orientalem, sicut nunc ex divisione Pontificis Alexandri VI, Lusitani navigant in Indiam Orientalem, Hispani eis vicini in Occidentalem. Plura de Ophir vide apud Pinedam, lib. IV De Rebus Salomonis, cap. xvi.

AURUM QUADRINGENTORUM VIGINTI TALENTORUM, supplet lib. II Paralip. cap. viii, vers. 18, more suo, numeratque 450 talenta. Mystice, Salomon hac navigatione repraesentavit, imo viam aperuit Hispanis et Lusitanis in Indiam, tum ut aurum, tum potius ut Indorum animas omni auro pretiosiores Christo, qui verus est Salomon, acquireret.