Cornelius a Lapide

III Regum X


Index


Synopsis Capitis

Regina Saba visit Salomonem, ejusque sapientiam et magnificentiam admiratur. Mox, vers. 14, recensentur Salomonis annui redditus et opes; ac vers. 18, thronus eburneus, vers. 22, classis in Tharsis, atque vers. 26, equites et equitatus.


Textus Vulgatae: III Regum 10:1-29

1. Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in aenigmatibus. 2. Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu, et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo. 3. Et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei. 4. Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificaverat, 5. et cibos mensae ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quae offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum. 6. Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audivi in terra mea, 7. super sermonibus tuis et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit; major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi. 8. Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. 9. Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam. 10. Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni. 11. (Sed et classis Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas. 12. Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiae, et cytharas lyrasque cantoribus: non sunt allata hujuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem). 13. Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo: exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis. 14. Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri: 15. excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiae, ducesque terrae. 16. Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo, sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.


Versus 1: Sed et Regina Saba

1. SED ET REGINA SABA, AUDITA FAMA SALOMONIS IN NOMINE DOMINI (hoc est, audita fama de mira Salomonis sapientia illi a Deo indita, deque ejus stupendis fabricis et operibus quae faciebat «in nomine,» id est ope et virtute «Domini:» nam to in nomine Domini, referendum ad fama, non ad venit, ut patet ex Hebraeo) VENIT TENTARE EUM IN AENIGMATIBUS, ut per aenigmata obscura et intricata probaret ejus sapientiam.

Quaeres, cujas erat, et ex qua regione venit haec regina?

Nota: Ex S. Hieronymo in Tradit. in Genes., duplex est Saba, una est civitas Arabiae Felicis, et tum scribitur per litteram schin, unde ejus incolae dicti sunt Sabaei (juxta illud: India mittit ebur, molles sua thura Sabaei), a Saba filio Regma ejus fundatore, Genes. x, 7. Altera Saba est in Aethiopia, quae scribitur per litteram samech, vel ei aequipollentem sin, fundata et appellata a Saba filio Chus, Genes. x, 7, ex quo orti videntur Abyssini, quorum rex est Preto-Janes. Haec fuit Aethiopiae metropolis, et postea a Cambyse nomine sororis suae vocata est Meroe, teste Josepho, lib. II Antiq. cap. x, et Strabone, lib. XVI et XVII. Utriusque fit mentio, Psal. LXXI, 10: «Reges Arabum et Saba dona adducent.» Hebraice enim est reges Saba, (id est Arabiae) et Seba (id est Aethiopiae) dona offerent.

Jam nonnulli censent reginam hanc venisse ex Saba, quae est in Arabia Felice: haec enim abundat thure et aromatibus; et quia «Saba» hic scribitur per schin. Ita censent Cajetanus, Eugubinus, Pererius, Gagneius, Baronius, Suarez et alii quos citat et sequitur Pineda, lib. V De Rebus Salomonis, cap. xiv, num. 5 et 6.

Alii vero passim censent reginam hanc venisse ex Saba, quae est in Aethiopia.

Probant primo, quia regina haec venit ex finibus terrae, ut ait Christus Matth. XII, 42. Ergo non venit ex Arabia; haec enim vicina est Judaeae; sed ex Aethiopia quae longissime ab ea distat. Secundo, quia Aethiopia prae Arabia auro abundat, aliudque nihil fere quam aurum mercatui exponit, ait Genebrardus in Psalm. LXXI. Eadem thurifera et aromatica est. Tertio, quod in Aethiopia feminae dominari soleant, unde ejus reginae communi nomine vocabantur Candaces, ut patet Act. cap. viii, et ex Plinio, lib. VI, cap. xxix. Quarto, quod illa sit apud Aethiopes, sive Abyssinos, continua et constans traditio de qua mox plura. Rursum quod regina haec a Christo vocetur «regina Austri.» Aethiopia autem Judaeae est ad Austrum, cum Arabia potius sit ei ad Orientem. Ad haec, cum vocatur «regina Austri,» videtur latissime per totam quasi Meridionalem plagam regnasse, qualis est vasta Aethiopia, non parva Arabia. Quinto, quia ab hac regina Aethiopes acceperant circumcisionem a Salomone, ac cognitionem S. Scripturae cultumque veri Dei Israelis; unde Eunuchus Candacis reginae Aethiopum in curru veniens Hierosolymam Deum adoraturus, legebat Isaiam prophetam, quando ad eum accessit Philippus, eumque in fide Christi instruxit, Act. viii. Hic enim pri-

mus e Gentibus factus est Christianus, et Christi fidem in Aethiopia propagavit. Unde de eo cecinit Psaltes: «Aethiopia praeveniet manus ejus Deo,» Psal. LXVII, 32. Atque hujus rei typus fuit haec regina: sicut enim ipsa prima ex longinqua regione venit ad Salomonem ut ejus sapientiam audiret: sic et Aethiopia prima venit ad Christi fidem et cultum. Ita censent hoc loco Josephus, Rabanus, Abulensis, Hugo, Dionysius, item Maldonatus, Toletus, Jansenius, Barradius, Franciscus Lucas in Matth. XII, S. Hieronymus in Isaiae XLIII, Origenes, hom. 2 in Cantic., S. Augustinus, serm. 452 De Tempore, ait, «venisse a partibus Aethiopiae,» Nazianzenus, orat. 40, appellans «Aethiopum reginam,» Nyssenus, hom. 7 in Cantica, vocans «Aethiopissam, dicensque eam transmisisse magnum quod intercedebat spatium, ut ad Salomonem accederet (1).»

Dices: Saba hic scribitur per schin; ergo notat eam quae est in Arabia. Respondeo: Rabbinos male hic posuisse punctum in dextro cornu, itaque fecisse schin, cum ponendum esset in sinistro, legendumque sin.

Porro regina haec a Josepho vocatur Nicaule, a Rabbinis in libro Juchasin, Nicolaa, a Damiano Goes in legatione Aethiopica, Maqueda. Addit Josephus ab hac regina fuisse in Judaeam primum allatum opobalsami radicem, quod tamen verisimile haud videri alibi dicetur. Addit Glycas eam fuisse Sibyllam, et de dignoscendis puellorum et puellarum faciebus aenigma proposuisse.

Fabulantur nonnulli reginam hanc praedixisse in Cedrone suspendendum (Christum) qui Salomone foret sapientior. Vide Gretserum, lib. I De Cruce, cap. IV.

Causa adventus ejus fuit, ut audiret disceretque sapientiam Salomonis, ut ait Christus Matth. XII, 42. Hinc sapienter S. Bernardus scribens ad Hierosolymae reginam, epist. 189, ipsi reginam hanc imitandam proponit: «Regina Austri, ait, venit audire sapientiam Salomonis, ut regi disceret et sic regeret: alioqui bene non regis, si bene non regeris.» Unde Cassiodorus, lib. X, epist. ultim. Amalesventham (id est coeli filiam) Gothorum reginam, sapientia et pietate insignem comparat cum regina Saba.

Allegorice, sicut regina Saba ex Aethiopia venit ad Salomonem, ut ab eo disceret sapientiam: sic Ecclesia e Gentibus venit ad Christum, ut hauriret scientiam salutis. Ita Eucherius, Angelomus, Beda et S. Bernardus, serm. 22 in Cantic., S. Ambrosius, lib. II Offic. cap. x, S. Gregorius in Psal. vii paenit. vers. 7, Prosper, lib. II De Praedest. cap. xxvii. Idem satis insinuat Christus dicens, Matth. XII: «Regina Austri venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic.» Vide prae ceteris Eucherium, lib. III in libros Regum, ante finem. Imo Hebraei in Berescit rabba, id est in Genesi magna, ad illud cap. xxv, vers. 6: «Emisit eos ad Orientalem plagam,» censent reginam hanc venisse ad Salomonem, eo quod ex fama tantae sapientiae et virtutum ejusdem, suspicaretur ipsum esse Messiam sive Christum, idque significare to in nomine Dei venit, etc. Ita refert Galatinus, lib. VIII, cap. III.


Versus 5: Non Habebat Ultra Spiritum

5. NON HABEBAT ULTRA SPIRITUM, q. d. Extra se rapta est prae admiratione et stupore, ait Vatablus. Allegorice S. Gregorius in Psal. vii paenit. 7, per reginam hanc accipiens Ecclesiam: «Electorum Ecclesia, inquit, de Gentibus congregata, cognita Christi gratia et Evangelicae doctrinae inventis magistris, abjecto superbiae spiritu, omnique elationis fastu deposito, didicit de seipsa diffidere, et in regis sui misericordia magna sperare.»


Versus 8: Beati Viri Tui

8. BEATI VIRI TUI, ET BEATI SERVI TUI, QUI STANT CORAM TE SEMPER, ET AUDIUNT SAPIENTIAM TUAM. Id verius est in Christo Salomonis antitypo, uti docet ipse Lucas x, 31. Anagogice, id verissimum erit in coelo, ubi «videbimus Deum deorum in Sion, et non habebimus ultra spiritum» prae admiratione gloriae, «quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.» Ita Angelomus. «Et revera, ait Eucherius, id quod parat Deus diligentibus se, fide non comprehenditur, spe non attingitur, caritate non capitur, desideria et vota transgreditur; acquiri potest, aestimari non potest. Videbit homo merita sua insuspicabili retributionum largitate succrescere; habebit de perceptione fructum, non habebit de satietate fastidium.»


Versus 11: Attulit ex Ophir Ligna Thyina

11. ATTULIT EX OPHIR LIGNA THYINA. Hebraice almugim, vel algumim, de quibus dixi Apoc. xviii, 12. Chaldeus vertit, ligna coraliorum, quae sub aquis speciem habent ligni tanquam frutices, sed cum ad aerem educuntur, durescunt in lapidem. Vatablus vertit, lignum Brasilicum; alii, ebenum; Septuaginta vertunt πεληκητά, id est dolata. Angelomus, Thyina ligna, ait, sunt imputribilia, et spinosa in similitudinem albae spinae. Noster et Septuaginta pinea vertunt, II Paral. II, 8. Hic Noster vertit thyina, quia haec ignota ligna quae Hebraice vocantur almugim, similia erant lignis ex thyia, arbore de qua sic scribit Plinius, lib. III, 16: «Theophrastus qui primus a Magni Alexandri aetate scripsit, quae circa urbis Romae quadringentesimum quadragesimum gesta sunt annum, magnum jam huic arbori honorem tribuit, memoratas referens ex ea templorum veterum contignationes.» Transversas intelligit trabes, qualia etiam fulcra domus Domini explicantur; ex quo valde proceram fuisse arborem liquet. Additque: «quamdamque immortalitatem materiae in rectis contra vitia omnia incorruptae. Radice nihil crispius, nec aliunde pretiosiora opera.» Ita Plinius ex Theophrasto, unde recte colligas instrumenta musica ex hac arbore confecta. Theophrastus autem ipse ait hanc arborem in Aegypto nasci circa Ammonis delubrum, et in Cyrenaea regione, cupresso similem ramis et foliis, et trunco, et fructu, maxime vero sicut cupressum sylvestrem. Ita Theophrastus, libro V, capite v.

Porro lib. II Paralip. II, 8, adduntur a Nostro et Septuaginta, ligna arceutina, id est juniperina; recentiores, abiegna: beros enim est abies: quia Hebraea nomina multis rebus competunt, pluresque res significant.


Versus 12: Fecit Rex de Lignis Thyinis Fulcra

12. FECITQUE REX DE LIGNIS THYINIS FULCRA DOMUS DOMINI. Per «fulcra» intellige trabes. Additur II Paralip. IX, 11, ex iisdem thyinis Salomonem fecisse gradus in domo Domini.


Versus 13: Reversa Est in Terram Suam

13. QUAE REVERSA EST. Postquam omnia Salomonis facta dictaque lustrasset, ideoque multos menses, vel annum, ut volunt nonnulli, cum eo mansit; familiariter et crebro cum eo agens et colloquens, imo ut multi tradunt, ex eo concipiens filium. Adeo enim indubitatum est apud Aethiopes, quod eorum Imperatores originem ducant a Salomone, et regina Saba, ut res sit apud eos sine controversia, de quo omnes eorum libri pleni inveniuntur. Et propterea Imperatores eorum Israelitae dicuntur, eoque nomine gloriantur. Et ne aliquando regnum ad alios haereditate pervenire possit, in monte Guixen-Amba asservari solent filii Imperatorum, ut deficiente prole mascula, quae Imperatori praesenti succedat, inde Imperatorem accipere possint.

Historiam vero reginae Saba, et qua ratione prolem susceperit a Salomone, ita narrant antiquissimi libri, qui in ecclesia Agsum asservantur. Narraverat mercator quidam Tamarin nomine, reversus ab Hierosolymis, reginae Saba quam viderat et audierat Salomonis gloriam et sapientiam: illa vero tanto regem visendi studio exarsit, ut statim de capessenda via agere coeperit, tandemque patriam ac regnum relinquens, Hierosolymam profecta est magno suorum procerum comitatu et pompa vere regia stipata, adeo ut vel in ipsis Hierosolymis admirationi fuerit. Ibi a Salomone magnificentissime excepta, et post septem menses edocta jam de vero unius Dei cultu, et de iis omnibus quae scire optarat, cum regressum ad patriam et regnum pararet, a Salomone ad coenam lautissimam invitata in ejus palatio pernoctavit, et a Salomone prolem concepit, quam postea transactis novem mensibus et quinque diebus in lucem edidit, cum jam regni sui fines ingrederetur. Filius ex ea natus in libris qui asservantur in ecclesia Agsum plura habet nomina, nimirum Bailnelehequem, Etraclehaquem, Ebnehaquem, Menilehec, quod ultimum nomen frequentius auditur vulgo inter Aethiopes. Et idem valet in lingua antiqua atque, assimilatur illi: reliqua nomina idem valent ac, filius sapientis. Is grandior factus matrem de patre suo saepius interrogavit, tandemque annum 22 agens re cognita, ab ea precibus impetravit ad Salomonem eundi facultatem, ductusque a mercatore illo Tamarin, cum magno comitatu et apparatu Hierosolymam pervenit, ibique a patre exceptus, cognitus est esse ejus filius.

Cum ad matrem redire vellet, jussit eum Salomon in regem Aethiopiae solitis insignibus rite inaugurari, ac proinde introductus in templum per Sadoc et Joas sacerdotes, unctusque est manu propria filii principis Salomonis, vocatusque fuit David nomine avi sui, et acclamante universo populo: Vivat rex, ductus est per civitatem mula regia vectus. Post haec discessit ad matrem, cumulatus muneribus a patre acceptis, secumque filium sacerdotis Sadoc, Zachariam nomine, duxit: in domum suam introduxit ea omnia officia, quae in domo Salomonis in usu erant, quorum aliqua ii Imperatores adhuc retinent.

Fingunt Aethiopes secum asportasse cum Zacharia praedicto ipsam quoque arcam Domini, quam ipsi Sionem vocant; nisi dicas, arcam aliam similem illi Mosaicae et Salomonicae fabricatam, eique datam fuisse.

Exceptus a matre in regem evectus fuit, et inde mos introductus creandi in regem filios regis, cum antea non nisi virgines, quae semper innuptae remanserant, reginae creari solerent, qualis post Christum fuit Candaces regina, Actor. cap. VIII, vers. 27.

Haec omnia tradit P. Emmanuel Paz e Societate nostra, qui multos annos in Aethiopia vixit, adeoque nuper ejus Imperatorem ad orthodoxum fidem convertit, in historia Aethiopiae, quam diligenter et exacte conscripsit, qui et addit reginam Saba natam in regno Tigri, quod in Abyssia est primarium, eamque vocari reginam Meridiei. Habui historiam hanc ejus manu scriptam Romae a R. P. Assistente Lusitaniae.

Eadem tradunt rerum Aethiopicarum historici, ut Damianus Goes, Victorius, Franciscus Alvarez, Barrius, Abrahamus Ortelius, ac Genebrardus in Chronol. anno mundi 3150, et Maluentia De Antichristo, lib. V, cap. xiii; esto illa fabulosa aestiment Thomas Bozius, lib. XXI De Signis Ecclesiae, cap. 1, et Pineda, lib. V De Rebus Salomonis, cap. xiv, num. 46. Fieri potest, ut Aethiopes historiae huic plura addiderint fabulosa, sed tamen rem ipsam, scilicet Abyssinos Imperatores oriundos esse a Salomone et regina Saba, tot saeculorum traditione continua apud Aethiopes receptam certamque, uti mihi Romae asseruere Abyssini sacerdotes orthodoxi, durum est negare, praesertim cum Salomon trecentas habuerit concubinas, et septingentas uxores, quibus, si una haec regina Saba inseratur vel addatur, quid erit incommodi: potuit enim eam uti caeteras uxorem ducere, ut per eam, ejusque et suos posteros fidem cultumque unius veri Dei apud Aethiopes induceret et firmaret; per filium enim spurium ad id rite et efficaciter fieri non poterat. Favet quod Imperatori Abyssinae pro stemmate sit «leo stans et manu tenens

erectam crucem:» leo enim fuit stemma Davidis et tribus Juda, Genes. XLIX, 9; crux est stemma Christi et Christianorum. Denique Preto-Janes, sive Abyssinus Imperator, hos sibi usurpat titulos, quos ex priscis Aethiopum monumentis recenset Ortelius in Theatro, tabula 68, suntque hi:

David supremus meorum regnorum a Deo unice dilectus, Columna fidei, ortus ex stirpe Juda, Filius David, filius Salomonis, filius columnae Sionis. Filius ex semine Jacob, filius magnus Mariae, Filius Nahu secundum carnem, Filius sanctorum Petri et Pauli secundum gratiam, Imperator superioris et majoris Aethiopiae, Et amplissimarum jurisdictionum et terrarum; Rex Goae, Caffates, Fatigar, Angotae, Baru, Baliguanza, Adea, Vangua, Gojam, Ubi fontes Nili sunt, Amhara, Beguemder, Ambea, Vagunci, Tigremahon, Sabae patriae reginae Sabae, Barnagassi, et dominus usque in Nubiam, Quae in Aegyptum protenditur.

Denique a Salomone per reginam Saba Abyssini acceperunt circumcisionem aliosque Judaicos ritus, quam etiamnum una cum Baptismo usurpant. Favet tempus: nam venit regina Saba ad Salomonem anno regni ejus 24, ut patet vers. 10; cum Salomon jam in mulieres pronus, uxores sibi multiplicaret, ac videret reginam hanc tot naturae dotibus instructam ad Judaismum conversam, optare illi connubio jungi, ut ex eo prolem honoratam, sapientem et fidelem conciperet: sicut de illa Thalestri Amazonum regina scribit Justinus, lib. XII, occurrisse Alexandro cum trecentis millibus mulierum, viginti quinque dierum inter infestissimas gentes itinere confecto, ex rege liberos quesituram: post triginta igitur dies utero pleno discessisse.


Versus 14: Pondus Auri Quod Afferebatur Salomoni

14. ERAT AUTEM PONDUS AURI, QUOD AFFEREBATUR SALOMONI (ex Ophir, Tharsis et aliunde quam ex tributis, haec enim mox excipiuntur) PER ANNOS SINGULOS SEXCENTORUM SEXAGINTA SEX TALENTORUM AURI, quae faciunt octo milliones aureorum coronatorum Francicorum, exceptis octo eorumdem millibus: jam octo milliones coronatorum Francicorum faciunt 24 milliones florenorum Belgicorum; unus enim coronatus Francicus valet tres florenos Brabanticos, sive Belgicos: licet enim initio ex Ophir tantum allata sint Salomoni 420 talenta, ut dictum est cap. ix, 28, tamen paulatim crescente cura, et numero fossorum, plura allata fuere. Imo Vilalpandus, tom. II, lib. V, cap. xlvi, et Pineda, lib. IV, cap. vi, in fine, censent pro immensis sumptibus fabricae templi, palatiorum et urbium Salomonem triplicem misisse classem, quarum singulae tertio quoque anno redirent confecto cursu; singulis tamen annis una rediret, et primam quidem classem quadringenta et viginti auri talenta devexisse, alteram quadringenta quinquaginta, tertiam vero crescente hominum industria, et fossorum multitudine, auri cupiditate etiam, sexcenta et plura talenta reportasse, uti hic dicitur, nam 450 talentorum secundae classis mentio est II Paral. viii, 18, sicut 420 talenta primae classi assignantur III Reg. ix, 28. Favet Anastasius Sinaita, lib. X Hexam. dicens classem Salomonis singulis annis rediisse ex Tharsis.


Versus 15: Excepto Eo Quod Afferebant Viri Super Vectigalia

15. EXCEPTO EO QUOD AFFEREBANT VIRI QUI SUPER VECTIGALIA ERANT. Septuaginta, absque tributis subditorum et mercatorum, qui negotiabantur. Hinc patet tributa et vectigalia Salomonis excludi a sexcentis sexaginta sex talentis jam dictis; ideoque illa ei allata fuisse ex Ophir et Tharsis, etc. Ita Salianus. Porro tributa haec ingentia erant, adeo ut propter ea populus contra Roboam rebellarit, ut audiemus cap. xii.

ET NEGOTIATORES, quos Salomon misit ad emendum et comparandum aurum, vel qui partem auri a se comparati Salomoni pendebant pro tributo.

ET SCRUTA (ita legendum cum Romanis, non scuta, uti legunt Lyranus, Abulensis, Hugo et alii) VENDENTES, qui scilicet non tantum res veteres, sed et novas minutim per ulnas et libras divendebant, quos Galli les merciers, id est merciarios vocant, qui merces quascumque particulatim distrahunt. Hebraice est, ex negotiatione aromatariorum, q. d. Salomon ex minimis etiam mercibus et institoribus, quales sunt aromatarii, colligebat tributum. Nam, ut aiebat Vespasianus Imperator: «Lucrum ex qualibet re licet sordida bene olet,» quia «dulcis odor lucri.»

ET OMNES REGES ARABIAE DUCESQUE TERRAE, id est «satrapae terrarum,» ut dicitur II Paral. ix, 14. Puta principes et praefecti terrarum Judaeae vicinarum.

Ex his omnibus patet quantae et quam immensae fuerint opes Salomonis; Deus enim in sinum ejus aurum et argentum undequaque congerere videbatur: et ipse sua sapientia mille modos illud congerendi excogitabat. Vide Pinedam, lib. IV De Salomone, cap. xix, et Vilalpandus, tom. II, lib. V, cap. xxiv usque ad cap. xliv, ubi docet Salomonis opes majores fuisse quam fuerint Imperatorum Assyriorum, Babyloniorum, Medorum, Graecorum, Romanorum caeterorumque omnium.

Haec munera reges obtulerunt Salomoni ob ejus divinam sapientiam et virtutem, optantes ab eo instrui et dirigi, imo se et sua regna, ait Severus Sulpitius, Salomoni regenda offerebant; idque satis innuitur vers. 23.

Salomon hic fuit typus Christi, de quo cecinit David, Psalm. LXXI, 9: «Coram illo procident Aethiopes.» Et: «Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei.»


Versus 16: Fecit Rex Salomon Ducenta Scuta

16. FECIT QUOQUE REX SALOMON DUCENTA SCUTA, lib. II Paralip. cap. ix, vers. 15, pro scutis ponuntur «hastae,» sed hastae vocantur scuta acuminata instar hastarum; sic etiam una sunt clypei hastati, id est umbonem et cuspidem habentes, tamque valent ad protegendum corpus, quam ad hostem

transfigendum. Idipsum ostendit Vilalpandus, pagina 527, ex Polybio qui ait, «umbone posse averti vehementiores hostium ictus,» et ex Suetonio, qui in Julio Caesare, cap. LXVIII, ait eodem posse «impelli hostem,» imo «sterni,» ut ait Livius, lib. X. Et hoc significat Hebraice tsinna a radice tsanan, id est acuere et esse acutum. Unde Noster tsinna, nunc vertit scutum, nunc hastam, nunc loricam, nunc contum. Sic et Septuaginta. Vide Pinedam, lib. V Salomonis cap. vi, num. 1.

SEXCENTOS AURI SICLOS DEDIT IN LAMINAS SCUTI UNIUS. Siclus est semuncia, sexcenti sicli ergo sunt sexcenta semunciae, quae faciunt libras 25. Quare haec scuta aeque ac peltae non tam ad bellandum (quis enim miles cum armis ferret scutum 25 librarum) quam ad magnificentiam et ostentationem fabricata sunt. Unde ea Salomon reposuit in domo saltus Libani, ut sequitur.


Versus 17: Trecentas Peltas

17. TRECENTAS PELTAS. Scutum est clypeus magnus totum pene tegens hominem, pelta est clypeus brevior, habens formam lunae corniculatae. Unde Virgilius, lib. I Aeneid.:

Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis.

TRECENTAE MINAE AURI UNAM PELTAM VESTIEBANT. Mina Hebraea continet 60 siclos, id est 30 uncias, puta duas libras cum media; «trecentae minae auri» ergo faciunt libras 750.

Verum quia hoc pondus in pelta videtur enorme, hinc nonnulli per minam hic intelligunt siclum, cujus mentio facta est vers. praecedenti, nam hoc versu in Hebraeo similis prorsus est sermo: sicut enim ibi dixit quodlibet scutum fuisse sexcentorum aureorum, scilicet siclorum (pondus enim sicli apud Hebraeos erat usitatissimum), sic hic ait quamlibet peltam fuisse trecentorum aureorum, scilicet siclorum. Sic et Josephus minam pro siclo usurpat, cum ait Josephum a fratribus venditum viginti minis, hoc est siclis argenti. Hinc Septuaginta et Chaldaei pro trecentis siclis, vertunt, tres minae (unde suspicari quis posset Nostrum qui sequi solet Septuaginta vertisse tres, non triginta); porro mina Romana aeque ac Attica continebat siclos 25, hoc est 100 drachmas, puta centum aureos. Aureus enim habet pondus unius drachmae: quare tres minae Atticae pendent valentque trecentos aureos. Melius, ut dixi, per trecentos aureos, intelligas siclos, quorum quisque pendebat, et valebat quatuor drachmas, hoc est quatuor aureos.


Versus 18: Fecit Rex Salomon Thronum de Ebore Grandem

18. FECIT ETIAM REX SALOMON THRONUM DE EBORE GRANDEM, ET VESTIVIT EUM AURO FULVO NIMIS, tum ut in eo quasi rex magnifice, velut in solio regali consideret; tum ut in eo suorum lites causasque quasi judex decideret (judicum enim est sedere in soliis) ut omnibus eum videre, audire et consulere cupientibus, aures et responsa daret.

Allegorice, Salomon hic repraesentavit potestatem judiciariam datam a Deo Christo, qua homo est, ejusque solium gloriosum, in quo residebit in die judicii, judicabitque «omnes tribus terrae.» Ita Rupertus, Eucherius et Angelomus. Audi Eucherium: «Thronus eburneus aeterni judicii potestatem auro divinitatis fulgentem, quam Dominicus homo a Patre accepit figuram gestasse non dubium est. Sex gradus hujus throni, omnem creaturam visibilem et invisibilem, quae sex diebus facta est et Christo Domino a Patre subjecta, typice demonstrabant. Quod autem ipse thronus in posteriore sui parte rotundus esse describitur, hoc procul dubio datur intelligi, quia praesens mundus, qui per metas temporum volvitur, in sua extremitate a Domino sit judicandus. At vero duodecim leunculi per sex gradus bini stantes, sanctorum Apostolorum lineabant potestatem, quibus dictum est a Domino: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel.»

Symbolice, thronus hic significat B. Virginem, ex qua verus Salomon, puta aeterna Dei Sapientia, carnem assumpsit, in eaque quasi in throno suo ebore puriore, leonibus fortiore, et auro per charitatem fulgentiore ad novem menses consedit: unde ipsa ab Ecclesia in litaniis vocatur et invocatur «thronus Salomonis.» Ita Lyranus. Hic B. Petrus Damianus egregium sermonem de hoc throno Salomonis habuit in Nativit. B. Virginis, ubi illum Virgini eleganter accommodat et subjicit: «Fecit, inquit, thronum, uterum videlicet intemeratae Virginis in quo sedit illa Majestas. Hanc sessionem Filii et probavit et cognovit Pater, ipso dicente: Tu cognovisti sessionem meam.» Et: «Thronus tuus Deus in saeculum saeculi.» Et: «Thronus iste sicut sol in conspectu tuo.» Et post pauca: «Et vox de throno exivit dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes sancti ejus.» Et ex throno, inquit, hoc est ex Virgine laus Angelorum prorumpit et hominum, quia dum hic restituitur, ille resarcitur, utrique gratiarum debent devotionem. Nosti quidnam dicat qui sedet in throno? Ecce nova facio omnia. Felix thronus, in quo sedit dominator Dominus, in quo et per quem non solum omnes, sed etiam omnia renovantur.» Et post nonnulla: «Quid grandius Virgine Maria, quae magnitudinem summae divinitatis intra sui ventris clausit arcanum? Attende Seraphim, et in illius superioris naturae supervola dignitatem, et videbis quidquid majus est, minus Virgine, solumque opificem opus istud supergredi.» Vide plura apud eumdem, ubi singula throni hujus applicat B. Virgini.


Versus 19: Et Duo Leones Stabant

19. ET DUO LEONES STABANT. Leo enim erat insigne tribus Juda, Davidis et Salomonis ob robur et regnum, Genes. cap. XLIX, vers. 5. Ita et Christi eorum antitypi, Apoc. cap. v, vers. 3. Vide ibi dicta. Symbolice, leo notat vigilantiam (leo enim apertis oculis dormit) et fortitudinem, quam debet habere rex et judex, ut vires impiorum retundat et frangat. Vide Eccli. cap. vii, vers. 6:

«Noli, inquit, quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in aequitate tua.» Vide ibi dicta.

Porro nova est opinio Pinedae, lib. IV De Salomone, cap. xiv, ubi multis argumentis probare contendit «Tharsis» esse Tartessum, et Hispaniam Baeticam, ubi est sita Hispalis, vulgo Sevilla, quae olim auro abundabat, ut patriae suae hoc decus Salomonicae classis arroget. Censet ergo ipse unam duntaxat eamdemque fuisse Salomonis classem, quae ex Asiongaber sita in sinu Arabico, sive mari Rubro, solvens, primo navigarit in Oceanum, ac per promontorium Bonae-Spei omnia Africae littora Gades usque circumvecta, venerit «in Tharsis» id est Tartessum et Hispaniam; inde rediens, eadem Africae littora relegens navigaverit in Indiam Orientalem, puta in Taprobanam et Sumatram, indeque tertio demum anno in portum Asiongaber, ex quo solverat, redierit.

Verum sic prius debuisset haec classis ex Tharsis redire in Asiongaber, ibique merces suas in Tharsis et Tartesso comparatas exponere, ac deinde in Ophir, id est in Sumatram navigare. Cur enim merces in Tharsis comparatas novae longaeque navigationis in Indiam et Sumatram periculo exposuisset, cum facile eas exponere posset in Asiongaber, quae nautis ex Tharsis sive ex Tartesso tendentibus in Indiam necessario praeternaviganda erat? Sane fuisset haec periculosa nimis, ut videtur, temeraria et imprudens navigatio, qua tot pretiosae merces credebantur navi et mari infido, cum in portum vicinum secure deponi possent.


Versus 21: Argentum Non Reputabatur

21. Non erat argentum (scilicet in vasis et supellectile Salomonis, quia haec tota erat ex auro: vel potius, «non erat,» scilicet in aestimatione. Unde explicans subdit): NEC ALICUJUS PRETII PUTABATUR, nam alioqui vers. 22, addit ex Tharsis Salomoni allatum fuisse tam argentum, quam aurum.


Versus 22: Classis Regis per Mare cum Classe Hiram

22. QUIA CLASSIS REGIS PER MARE CUM CLASSE HIRAM SEMEL PER TRES ANNOS IBAT IN THARSIS, DEFERENS INDE AURUM ET ARGENTUM, ET DENTES ELEPHANTORUM (ebur) ET SIMIAS ET PAVOS.

Quaeres, an haec classis Salomonis navigans in Tharsis sit eadem cum classe navigante in Ophir, de qua vers. 11? Putant nonnulli fuisse unam eamdemque: «Ophir» enim et «Tharsis» vocari immensum mare, vastissimas regiones et valde peregrinas, qualis est India sive Orientalis sive Occidentalis. Ita Josephus Acosta, lib. III De Novo orbe, cap. xiv, et alii. Hi ergo per «Ophir et Tharsis» accipiunt mare Indicum, ejusque emporia ad quae navigarit classis Salomonis solvens ex Asiongaber sita in mari Rubro, uti ex eadem solvens classis Josaphat navigavit «in Tharsis,» id est in Indiam Orientalem, uti dicitur II Paralip. cap. xx, 36. Idem insinuat Josephus Hebraeus.

Planius alii censent fuisse duas classes: nam illa ibat in Ophir, haec in Tharsis: illa ex Ophir afferebat aurum Ophirinum et ligna thyina; haec ex Tharsis aurum et argentum, ebur, simias et pavos: illa quotannis ibat in Ophir, ut patet vers. 14. Haec semel in triennio ibat in Tharsis, ut hic dicitur: illa solvebat ex Asiongaber sita in sinu Arabico, haec ex Joppe sita ad mare Mediterraneum. Quare per Tharsis accipe hic mare Mediterraneum. Tharsis enim fuit filius Javan, Gen. x, 4, qui primus post diluvium incoluit Ciliciam, cujus metropolis est Tharsus; inde mare vicinum, et tandem reliquum mare Mediterraneum dictum est Tharsis: Cilices enim olim hoc toto fere dominabantur. Sic Jonas cap. I, vers. 3, «fugit in Tharsis,» id est in mare Mediterraneum. Ita Ribera ibidem, Salianus et alii.

Haec ergo classis solvens ex Tyro, vel ex Joppe, navigabat «in Tharsis,» id est in vicinum sibi mare Mediterraneum, variaque littora, portus et emporia tum Africae, tum Europae, tum Asiae, ut Arabiae, Anatoliae, Graeciae, Dalmatiae, Galliae, Italiae, Hispaniae, Mauritaniae, Cypri, Cretae, Siciliae, Sardiniae, Cycladum, etc., mare huic adjacentia obibat, et quidquid alicubi praeclarum pretiosumque erat, pro Salomone coemebat. Quare multis stationibus usa, non nisi tertio anno, ut ait Josephus, domum redibat. Quod si quis velit eam ex mari Mediterraneo ulterius perrexisse in Oceanum, et navigasse in Brasiliam, Peru et Mexico, uti modo faciunt Hispani, non repugnabo, ac facilius id concesserim de hac classe, quam de altera navigante in Ophir; haec enim triennium impendebat in itu et reditu, illa vero in Ophir unum annum duntaxat.


Versus 27: Tantam Argentum Praebuit quasi Lapides

27. FECITQUE UT TANTA ESSET ABUNDANTIA ARGENTI IN JERUSALEM, QUANTA ET LAPIDUM. Est hyperbole, q. d. Fecit ut maxima esset abundantia argenti, qualis est lapidum. Nam alioqui lapidum major erat copia quam argenti.


Versus 28: Negotiatores Regis Emebant

28. NEGOTIATORES ENIM REGIS EMEBANT (equos) DE COA, ET STATUTO PRETIO PERDUCEBANT. Pro de Coa, Hebraice est miccoa, quod Noster et Septuaginta accipiunt, ut nomen proprium loci, punctantque et legunt miccoa, vertuntque, de Coa, licet in Septuaginta corrupte legatur, de Ecue vel Thecue. Videtur Coa fuisse urbs vel regio occidentalis Aegypti in qua erat equorum negotiatio celeberrima, de qua Stephanus Byzantius. Ita Serarius.

Chaldaeus vero aliis punctis legens micue, vertit, collectio mercatorum regis emebant collectionem pretio. Chaldaeum secuti R. David, R. Salomon, R. Joseph, et R. Levi apud Pagninum varie exponunt; sed omnium summa haec est, multitudinem mercatorum dato pretio ex Aegypto eduxisse multitudinem vel byssi, vel telae, vel equorum, vel aliarum rerum. Sed standum est versioni S. Hieronymi et Septuaginta. Nonnulli putarunt Coam esse Coam, quae est sedes proregis regis

Lusitaniae in India Orientali; sed haec longissime abest ab Aegypto et Jerosolymis.

Porro dignitatem et magnificentiam regis maxime consistere in satellitum, equitum, curruum numero et pompa, ex Athenaeo, Aeliano, Xenophonte et aliis docet Brissonius, lib. I De Regno Persarum. Unde Julianus Apostata «cum removisset fastum palatii, contemptibile reddidit imperium,» ait Socrates, lib. III Hist. cap. 1, et Cassiodorus, lib. VI Tripart. cap. 1, sed hac in re, uti et in aliis omnibus, modus servandus est.


Versus 29: Egrediebatur Quadriga ex Aegypto

29. EGREDIEBATUR AUTEM QUADRIGA EX AEGYPTO SEXCENTIS SICLIS ARGENTI, ET EQUUS CENTUM QUINQUAGINTA. «Quadriga,» id est quatuor equi, qui currum sive quadrigam trahunt. Quisque enim equus stabat 150 siclis: quatuor ergo equi stabant sexcentis siclis; quocirca ipse currus sive quadriga, alio pretio comparanda erat; ita Abulensis. Siclus argenti est semuncia, sive quatuor drachmae argenti, puta quatuor julii Romani, sive quatuor regales Hispanici, qui faciunt florenum Brabanticum sive Belgicum. Sexcenti sicli igitur sunt sexcenti floreni Brabantici.

ATQUE IN HUNC MODUM CUNCTI REGES HETHAEORUM ET SYRIAE EQUOS VENUNDABANT. Recte vertit Noster interpres. Nam articulus lamed praefixus, licet ordinarie sit nota dativi, tamen subinde est nota ablativi, idemque valet quod a, ex, de. Unde sic ex Hebraeo vertas, et sic de cunctis regibus Hethaeorum et Syrorum per manus eorum exibant, id est vendebantur Salomoni.

Porro Septuaginta, Chaldaeus et Rabbini lamed accipientes ut notam dativi, contrarie vertunt: Sic (600 siclis) educebant ex Aegypto equos cunctis regibus Hethaeorum et Syrorum; vide Abulensem qui egregie Vulgatam versionem hic propugnat.

Denique tanta rerum omnium opulentia, felicitas et gloria a Deo data fuit Salomoni ob ejus sapientiam et virtutem, ut omnes Israelitae eamdem imitarentur ob spem eorumdem praemiorum: ideoque Deo vero servirent, non idolis, videntes Deum verum majora dare soli Salomoni, quam omnia idola suis cultoribus. Israelitae enim crassi et rudes non nisi terrena capiebant et sapiebant, uti et modo faciunt posteri eorum Judaei.

Secundo, ut reges Syrorum, Aegyptiorum, Arabum, imo totius mundi incitarentur ad colendum Deum Salomonis, ut similem magnificentiam a Deo adipiscerentur, qualem adeptus erat Salomon, uti fecit regina Saba, aliique reges cordati.

Tertio, ut in Salomone daret specimen et tenuem ideam felicitatis et gloriae aeternae, quam suis electis ab aeterno praeparavit in coelo.

Quarto, ut ostenderet in Salomone quam vana esset omnis opulentia et gloria hujus mundi, utpote quae mox cum ipso Salomone instar fumi evanuit, ut dicerent: «Sic transit gloria mundi.» Quare veram felicitatem et gloriam sitam esse in bonis coelestibus et aeternis, ut ea homines ambirent; idque clare ostendit Deus in Salomone, cujus felicitas mera fuit infelicitas, uti jam patebit: gloria enim ejus mox facta est ingloria, et fama infamia, ac opulentia paupertas: nam filius ejus Roboam, amissis decem tribubus Israel, unam solam tribum Juda aegre retinuit.