Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Salomon senex, a mulieribus alienigenis illectus, colit earum idola. Quare, vers. 11, Deus minatur ei regni amissionem, ac vers. 14, adversarium ei suscitat Adad Idumaeum, et vers. 23, Razon Syrium; denique vers. 25, Jeroboam Hebraeum, cui Deus per Ahiam scindentem pallium in duodecim partes, quarum decem dedit eidem, promittit regnum decem tribuum, ita ut solae duae reliquae, scilicet Juda et Benjamin, adhaereant filio Salomonis, scilicet Roboam.
Textus Vulgatae: III Regum 11:1-43
1. Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas, 2. de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore. 3. Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae, et averterunt mulieres cor ejus. 4. Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. 5. Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
6. Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum, sicut David pater ejus. 7. Tunc aedificavit Salomon fanum, Chamos idolo Moab, in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon. 8. Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant thura, et immolabant diis suis. 9. Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israel, qui apparuerat ei secundo, 10. et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos, et non custodivit quae mandavit ei Dominus. 11. Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. 12. Verumtamen in diebus tuis non faciam, propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud, 13. nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo, propter David servum meum, et Jerusalem quam elegi. 14. Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni, Adad Idumaeum de semine regio, qui erat in Edom. 15. Cum enim esset David in Idumaea, et ascendisset Joab princeps militiae ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omne masculinum in Idumaea 16. (sex enim mensibus ibi moratus est Joab et omnis Israel, donec interimeret omne masculinum in Idumaea), 17. fugit Adad ipse, et viri Idumaei de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Aegyptum: erat autem Adad puer parvulus. 18. Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti, qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit. 19. Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem, sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae. 20. Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus. 21. Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiae, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam. 22. Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla; sed obsecro te ut dimittas me. 23. Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum; 24. et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum, cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco. 25. Eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis; et hoc est malum Adad, et odium contra Israel, regnavitque in Syria. 26. Jeroboam quoque filius Nabath, Ephrataeus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Serva, mulier vidua, levavit manum contra regem. 27. Et haec est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et coaequavit voraginem civitatis David patris sui. 28. Erat autem Jeroboam vir fortis et potens; vidensque Salomon adolescentem bonae indolis et industrium, constituerat eum praefectum super tributa universae domus Joseph. 29. Factum est igitur, in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro. 30. Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes. 31. Et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. 32. Porro una tribus remanebit ei, propter servum meum David, et Jerusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israel; 33. eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon; et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et praecepta mea, et judicia sicut David pater ejus. 34. Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea. 35. Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus. 36. Filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. 37. Te autem assumam, et regnabis super omnia quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel. 38. Si igitur audieris omnia quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea, et praecepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David domum, et tradam tibi Israel. 39. Et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. 40. Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti, et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. 41. Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus: ecce universa scripta sunt in Libro verborum dierum Salomonis. 42. Dies autem, quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt. 43. Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui, regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
Versus 1: Rex Salomon Adamavit Mulieres Alienigenas
1. REX AUTEM SALOMON ADAMAVIT MULIERES ALIENIGENAS MULTAS, Gentiles scilicet et Chananaeas, quae suos deos et idola colebant, et ad eadem colenda Salomonem maritum suum induxerunt. Vide hic quam periculosum sit uxores ducere infideles, vel haereticas.
2. DE GENTIBUS SUPER QUIBUS DIXIT DOMINUS FILIIS ISRAEL: NON INGREDIEMINI AD EAS. Lex ista exstat Exod. xxxiv, 16, loquiturque duntaxat de Chananaeis, ut ibidem patet, quales erant Sidoniae et Hethaeae: quare peccavit Salomon contra legem eas ducendo. Alias aliarum gentium feminas in uxores duci lex permittebat Hebraeis, dummodo illae prius abjuratis idolis, ad Deum verum et religionem Hebraeorum converterentur. In hoc quoque peccavit Salomon, quia duxit eas persistentes in sua idololatria; unde ab eis ad idola colenda pertractus est. Ita Abulensis.
Versus 3: Fuerunt Ei Uxores Septingentae et Concubinae Trecentae
3. FUERUNTQUE EI UXORES QUASI REGINAE SEPTINGENTAE ET CONCUBINAE TRECENTAE, id est universim mille. «Reginae» vocantur primariae uxores, quae regum et principum erant filiae, ideoque regio cultu et nomine utebantur: «concubinae» erant secundariae uxores, utpote plebeiae. Licet S. Hieronymus, epistola 132, eas vocet «scorta.»
Miserabilis fuit hic lapsus Salomonis viri sapientissimi et sanctissimi, quo in sex gravia scelera prolapsus est. Primum, ejus scelus fuit, quod contra legem duxerit alienigenas et idololatras. Secundum, quod nimis multas, puta mille. Lex enim Deut. cap. xvii, vers. 17, jubebat regi dicebatque: «Non habebit uxores plurimas.» Tertium, quod eis potestatem fecerit colendi sua idola, imo eis delubra in monte Oliveti aedificarit. Quartum, quod ipse eadem adorarit. Quintum, quod suo exemplo multos Hebraeos ad eadem colenda impulerit. Sextum, quod immania tributa populo indixerit, quia ad tot reginas ornandas et magnifice alendas, immensis opibus erat opus. Et hoc est grave jugum, de quo capite sequenti, apud Roboam filium queruntur Hebraei, ideoque ab eo schisma faciunt. In Salomone videre est, quam verum sit illud vetus dictum:
Vestis pulchra, jocus, potus, cibus, otia, somnus, Enervant mentem luxuriamque fovent.
ET AVERTERUNT MULIERES COR EJUS; a Deo vero ad idola mentem et voluntatem ejus deflexerunt.
4. CUMQUE JAM ESSET SENEX, DEPRAVATUM EST COR EJUS PER MULIERES, UT SEQUERETUR DEOS ALIENOS. Hinc patet Salomonem vere coluisse idola, quare mirum est id ipsum hic negare Robertum Stephanum. Nam id ipsum affirmat S. Irenaeus, lib. IV, cap. xlv, Justinus, dial. Contra Tryphon., Tertullianus, lib. V Contra Marcion., S. Basilius, epist. ad Chelidon., S. Augustinus, lib. XIV De Civit. Dei, cap. xi. Adoravit ea autem, non quod in eis aliquid inesse divinitatis censeret, sed ut suis concubinis morem gereret. Audi S. Augustinum, lib. XI De Genesi ad litteram, cap. XLII: «Ita Salomon vir tantae sapientiae, numquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non evaluit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas, quibus deperibat atque diffluebat, mortiferas delicias contristaret.» Confirmat idipsum exemplo Adae, dum subdit: «Ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducavit, eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristari, quam credebat posse sine suo solatio contabescere; si ab ejus alienaretur animo, et omnino illa interire discordia. Non quidem carnis victus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege, membrorum legi mentis suae: sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit, ut offendatur Deus, ne homo ex amico fiat inimicus; quod eum facere non debuisse, divinae sententiae justus exitus indicavit.»
Versus 5: Colebat Salomon Astarthen Deam Sidoniorum
5. SED COLEBAT SALOMON ASTARTHEN DEAM SIDONIORUM. Haec erat Venus de qua dixi Judic. cap. II, vers. 13.
ET MOLOCH, sive «Melchom,» cui filios concremando immolabant, de quo dixi Levit. xviii, 21. Unde et Salomonem eidem filium vel filios suos immolasse et concremasse censet Pineda et Salianus.
Versus 7: Aedificavit Salomon Fanum Chamos
7. TUNC AEDIFICAVIT SALOMON FANUM CHAMOS. «Chamos» est κῶμος, deus temulentiae, puta Bacchus; unde ab eo dicta est comessatio. Vide dicta Rom. XIII, 13, ad illa: «Non in comessationibus.»
Causa tanti lapsus fuit nimia Salomonis prosperitas, opulentia, deliciae et libidines. Proxima causa fuere uxores, quas ardentissime amabat: hae enim eum dementarunt juxta illud: «Vinum et mulieres faciunt apostatare sapientes.»
Disce hic, quam cavendae sint feminae; amor earum enim est insuperabilis, et quidvis licet pretiosissimum et scelestissimum ab amasiis extorquet: fuge ergo illas, quia nec sapientior es Salomone, nec fortior Samsone, nec sanctior Davide; qui omnes per feminas ceciderunt. Sapienter Eucherius hic: «Admonendi sunt, inquit, quibus hoc saeculum prosperatur, qui nullis adversitatibus hujus mundi feriuntur, quod Salomon post acceptam sapientiam usque ad idololatriam cecidisse describitur, quia nihil in hoc mundo, priusquam caderet, adversitatis habuisse memoratur: sed concessa sapientia cum funditus deseruit, eo quod eum nulla saltem minima tribulationis disciplina custodivit, nisi postquam Deum deseruit, et se a Deo desertum esse cognovit.»
Et S. Bernardus, lib. II De Consideratione ad Eugenium, sub finem: «Adverte, ait, quam rarus semper exstiterit, qui non vel modice in prosperitate animum relaxaverit a sui custodia et disciplina. Quando hoc incautis non fuit ad disciplinam quod ignis ad ceram, quod solis radius ad nivem vel glaciem? Sapiens David, sapiens Salomon fuit: sed blandientibus nimis secundis rebus alter ex parte, alter ex toto desipuit. Magnus qui incidens in adversa, non excidit vel parum a sapientia. Nec minor cui praesens felicitas arrisit, non irrisit. Quanquam facilius inveneris qui sapientiam retinuerunt contraria sibi fortuna, quam qui propitia non perdiderunt.»
Versus 11: Quia Habuisti Hoc Apud Te
11. Quia habuisti hoc apud te, quia in animum tuum induxisti a me apostatare et colere idola. Aut, quia in te inventum est scelus apostasiae et idololatriae.
SCINDAM REGNUM TUUM (in duo; scilicet in regnum Juda et Israel, sive decem tribuum); ET DABO ILLUD SERVO TUO. Jeroboam, quem creabo regem Israelis, cap. xii.
13. Tribum unam dabo filio tuo, «unam,» scilicet praeter suam, q. d. Praeter tribum Juda, ex qua quia ortus est David, hinc ipsa nepotum ejus propria censetur, adjiciam et unam aliam tribum, scilicet Benjamin. Ita Abulensis, vel, ut Cajetanus, tribus Juda et Benjamin censebantur una eademque, et vocabantur «regnum Juda.»
Porro Abulensis, Torniellus et Salianus censent Deum haec dixisse Salomoni, non per se nec per Angelum, eo quod eo indignus esset Salomon, sed per Ahiam Silonitem, de quo vers. 29. Pinedae tamen, lib. III, cap. ii, num. 5, censet Deum hic per se tertio apparuisse Salomoni; hoc enim simpliciter verba significant, cum dicitur vers. 11: «Dixit itaque Dominus Salomoni.» Denique Salomon nil Deo respondit, unde videtur in suo scelere perstitisse.
Quaeres, an Salomon sit damnatus an salvatus? Problema hoc est priscum. Damnatum censent Tertullianus, lib. II De Praescript. cap. ii; Cyprianus, epist. 7; S. Augustinus, lib. XVII De Civit. Dei, cap. viii et xx; S. Chrysostomus, serm. De Paenitentia; Beda in lib. III Reg. cap. vi; Rabanus in IV Reg. cap. xxiii; Isidorus, De Vita et morte Proph. cap. xxiv; Lyranus, Abulensis, et alii hic.
Ratio est prima, quia Scriptura commemorans ejus lapsum tam gravem, non adjicit ejus poenitentiam, sicut adjicit in lapsu Davidis. Secundo, quia ipse sua delubra idolis aedificata non destruxit: nam ea destruxit tandem Josias. Respondent aliqui, ipsum ea obserasse, vel destruxisse usque ad rudera, quae ab impiis reaedificata, vocantur «excelsa Salomonis;» sed id dicunt, non probant. Tertio, quia ad hoc videtur Deus Salomonem in hac vita cumulasse omnibus bonis, ut ejus merita remuneraretur in hac vita, et scelera puniret in futura, juxta illud Abrahae ad divitem epulonem: «Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.» Quarto, quia amor ardens feminarum longa consuetudine roboratus pene est insuperabilis: talis autem fuit amor Salomonis, qui tot suis amasiis perdite amatis undique cingebatur, ut etiamsi poenitere vellet, non posset. Huc facit, quod ante paucos annos in Italia uni e nostra Societate contigit. Vocabatur ille ut concubinario cuidam in morte adesset. Adfuit, et totis viribus eum ad poenitentiam hortatus est, ut amoribus illicitis valediceret, nunc blandiendo, nunc minando instans Dei judicium et gehennam. Sed et concubina flens rogabat eum ut poeniteret, et moriendo animae saluti consuleret: omnia frustra surdo cecinerunt. Ille enim dixit, se nec velle nec posse amicam tamdiu dilectam abdicare. Quare impoenitens miseram exhalavit animam.
Ex adverso cum poenitentiam et salvatum esse opinantur Rabbini veteres, et ex eis S. Hieronymus, S. Gregorius Thaumaturgus, Rupertus, Pineda, Salianus, Barradius, Serarius, Sanchez, Bellarmininus et alii, qui asserunt eum post lapsum scripsisse Ecclesiasten, in quo quasi poenitens se vanis amoribus et idolis vacasse exclamat: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.» Hoc argumentum foret validum, si constaret Ecclesiasten a Salomone scriptum post lapsum, non ante, qua de re dixi prooemio in Ecclesiasten: nam dicta et scripta ejus recensita sunt initio libri hujus cap. iv et v, ante lapsum: lapsus vero ejus in senio demum hoc cap. xi narratur.
Probant primo, quia Deus, II Reg. vii, promiserat Davidi se Salomonem, si peccaret, correpturum «in virga virorum,» qua scilicet homines castigari solent ut emendentur.
Secundo, quia Proverb. cap. xxiv, 23, Septuaginta addunt: Novissime ego quoque egi poenitentiam, respexique ut eligerem disciplinam.
Tertio, quia Salomon fuit Ididia, id est dilectus Deo, Christi typus et scriptor canonicus tot sacrorum librorum. Pluribus id probat Pineda, lib. VIII De Rebus Salomon, cap. 1, sect. 6. Meam sententiam aperui Eccli. xlvii, 22, ad illa: «Dedisti maculam in gloria tua.» Romae concionator quidam insignis, publice inter concionandum asseruit, nuper cuidam sanctae personae revelatum esse, Salomonem ad haec usque tempora acres poenas in purgatorio subiisse, at jam iis absolutum abiisse in coelum. Sed hae revelationes examinandae sunt, nec feminis eas asserentibus facile credendum.
Versus 14: Suscitavit Dominus Adversarium Salomoni
14. SUSCITAVIT AUTEM DOMINUS ADVERSARIUM SALOMONI ADAD IDUMAEUM, ab Austro, sicut ab Aquilone hostem ei suscitavit Razon, vers. 23. Haec poena a Deo inflicta fuit Salomoni adhuc viventi; prior, scilicet regni scissio, eidem irrogata est post mortem.
Quomodo Deus suscitet Israeli et fidelibus hostes, exposui Judic. III, 8.
Porro Pineda, lib. VII, cap. xviii, num. 7, censet has Dei minas de regni scissione Salomoni intentatas anno regni ejus 32, ut reliquis octo annis maximas molestias et animo et corpore sustineret. Idem tamen in sua Chronologia, hanc objurgationem ad finem anni 37 Salomonis refert. Trigesimo octavo vult suscitatos Salomoni adversarios, trigesimo nono ipsum resipuisse, quadragesimo denique defunctum esse: quae videtur plurimum rationi consentanea distributio, ait Salianus.
Versus 15: Ascendit Joab ad Sepeliendum Interfectos
15. ET ASCENDISSET JOAB AD SEPELIENDUM EOS QUI FUERANT INTERFECTI. Probabile est, quod censet Cajetanus, tunc accidisse, ut praesidiarii Davidis relicti in Idumaea a se subacta, post ejus obitum caesi sint ab Idumaeis: itaque Joab ivisse eo ad illos sepeliendos, et ad vindicandam illorum necem: unde omnes Idumaeorum masculos occidisse, exceptis forte parvulis, qui excipiuntur lege Deuter. xx, 14.
Versus 21: Dixit Pharaoni: Dimitte Me
21. DIXIT PHARAONI: DIMITTE ME UT VADAM IN TERRAM MEAM. Hic videtur fuisse series historiae quam Scriptura hic paucis convolvit. Adad ex semine regio Idumaeae puer fugit, vel potius a servis abductus est in Aegyptum, cum David vastaret Idumaeam. In Aegypto gratiam invenit apud Pharaonem, adeo ut Pharao ei sororem conjugis suae dederit uxorem. Hic audiens Davidem vastatorem Idumaeae mortuum, petiit a Pharaone veniam redeundi in suum Idumaeae regnum, quam Pharao tandem concessit. Anno ergo Salomonis tertio in Idumaeam rediit, trigesimum circiter, ut ait Abulensis, agens annum, ubi cum bona venia Salomonis, interventu Pharaonis, qui utrumque sibi affinitate conjunxerat, videtur in Idumaea regnasse tributarius eadem lege ac conditione tributi, quam imposuerat David; nihil enim ab eo tempore in Idumaea mutatum aut turbatum invenitur. Hic ultimis Salomonis annis, videns eum effeminatum, infatuatum et contemptibilem factum, tributum ei negavit, ac rebellans se suamque Idumaeam in libertatem vindicavit. Ita Abulensis, Salianus et alii (1).
Versus 23: Suscitavit Ei Deus Adversarium Razon
23. Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon, qui, ut sequitur, factus princeps latronum, constituit se regem Damasci. Justa congruaque fuit haec poena, ut Salomoni Deo rebellanti rebellarent pariter tam subditi quam bello subacti. Sic Deus peccatori suscitat adversarios, qui eum stimulent, et ad Deum redire cogant.
Versus 25: Eratque Adversarius Israeli
25. ERATQUE (Razon) ADVERSARIUS ISRAELI CUNCTIS DIEBUS SALOMONIS: ET HOC EST MALUM ADAD, ET ODIUM CONTRA ISRAEL, REGNAVITQUE IN SYRIA. Josephus, Cajetanus et alii sic exponunt, q. d. Adad junxit se cum Razon, ac ejus ope roboratus rebellavit Salomoni, fecitque se regem Syriae. Sed aberrant: nam Syriae, puta Damasci, regem se fecit Razon, ut dictum est vers. praecedenti. Adad vero ut filius regis Idumaeae, in sua Idumaea regnavit.
Sensus ergo est, q. d. Razon fuit adversarius Israelis et Salomonis, sicque adauxit malum hostilitatis Adad contra Israel, «regnavitque in Syria,» scilicet ipse Razon, non autem Adad. Unde Chaldaeus vertit, et fuit (Razon) adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis, et cum malo quod fecit Hadad, rebellavit in Israel, et regnavit super Aram, id est Syriam, q. d. Razon cum Hadad rebellavit Salomoni, et afflixit Israelem, fecitque se regem Syriae. Ita Vatablus, Pineda et Salianus. Id clare significant Septuaginta Romana, quae haec verba transponunt junguntque vers. 22, ubi sic legunt: Et reversus est Ader in terram suam, hoc est malum quod fecit Ader, et aggravavit, sive afflixit Israelem, et regnavit in terra Edom: Pro Aram nonnulli legunt, Edom: litterae enim ד et ר sunt persimiles, ut una saepe pro alia substituatur; sicut hic pro Adad Septuaginta legunt Ader. Concludit ergo Scriptura jungendo duos Salomonis hostes, Adad scilicet et Razon, ac tertium maximumque addendo vers. sequenti, nimirum Jeroboam. Denique utraque sententia conciliari potest, dicendo Adad primo regnasse in Idumaea, deinde ex ea, utpote montosa ac sterili migrasse in Syriam, utpote divitem et fertilem, ac mortuo Razon rebellionis socio successisse ei in regno Syriae. Nam ejus filius Benadad fuit rex Syriae, ut patet III Reg. xx, 1, imo ab Adad caeteri reges Syriae post eum dicti sunt Benadad, id est filii et successores Adad, ideoque infesti Israeli. Ita S. Hieronymus in cap. I Amos, Rabbini et Vatablus, lib. IV Reg. cap. vi, vers. 28.
26. JEROBOAM QUOQUE FILIUS NABATH, EPHRATAEUS. Hic tertius fuit hostis Salomonis. Hebraei apud S. Hieronymum in Tradit. censent «Nabath» esse Semei, qui maledixit Davidi, ideoque occisus est a Salomone, quare ejus filium Jeroboam grave, et quasi ex patre ingenitum in Davidem et Salomonem odium concepisse, ideoque ei rebellasse. Verum errant: nam Semei erat ex tribu Benjamin, Jeroboam vero erat «Ephrathaeus» id est ex tribu Ephraim, quae tribus fuit arrogans, aemula Judae, et avida imperii. Unde in Jeroboamo illud occupavit, tenuitque pene toto tempore regum Israel. Pluribus exemplis Ephraimitarum arrogantiam et turbulentum ingenium ostendit Salianus anno mundi 3057, num. 22.
MULIER VIDUA. Ita Hebraeus, Chaldaeus, Septuaginta hic; sed cap. seq. Septuaginta Romana habent, mulier fornicaria, sive meretrix: et sic legit Lucifer Calaritanus, lib. De Regibus Apostaticis.
LEVAVIT MANUM CONTRA REGEM, postquam ab Ahia propheta decem pallii scissuras, et per eas regni decem tribuum promissionem a Deo accepit, ut sequitur; tunc enim videtur sollicitasse decem tribus per revelationem hujus prophetiae, ut a Salomone tam duro tributorum exactore ad se quasi mitiorem futurum deficerent: forte etiam aperte rebellavit Salomoni, et regnum invasit, uti haec verba insinuant. Ita Josephus, Pineda et Salianus; licet etiam ante Ahiae prophetiam Jeroboam rebellasse censeant Abulensis et Torniellus.
Qua in re peccavit: Deus enim hic ei tantum per Ahiam promisit regnum decem tribuum, non autem illud reipsa ipsi nunc dedit, sed demum post mortem Salomonis sub Roboam. Quare inique et injuste Jeroboam contra Salomonem regem suum insurrexit. Ita Abulensis. Sicut cum Samuel secreto unxit Davidem in regem, non eo ipso dedit ei jus ad regnum, sed ut regnaret post mortem Saulis: unde David, vivente Saule, nihil circa regnum attentavit.
Denique opinatur Salianus Jeroboam pariter nil contra Salomonem attentasse, sed tantum dici «levasse manum contra regem,» eo quod ab Ahia designatus sit rex contra Salomonem, et designationem hanc Ahiae acceptarit. Vulgi enim sermone qui regnum alicujus, licet sibi oblatum, acceptat, dicitur regi rebellare; Serarius vero ait eum «levasse manum» contra Salomonem, quia eam levavit contra Roboam Salomonis filium.
Verum cum aliquid mox contra Salomonem molitum esse, hac phrasi proprie significat Scriptura, idque confirmat subdens: «Et haec est causa rebellionis adversus eum.» Rebellavit ergo ipse Salomoni. Unde Josephus, lib. VIII, cap. ii: «His, ait, Prophetae verbis erectus ad spes magnas Jeroboamus, cum esset alioqui inquieto et ambitioso ingenio, quamprimum in suam provinciam pervenit, non immemor praesagii prophetici, sollicitare populum coepit, ut a Salomone deficeret: sique principatum deferret.» Josephum sequuntur Torniellus, Pineda, Abulensis et alii.
Versus 31: Tolle Tibi Decem Scissuras
31. Tolle tibi decem scissuras, ut per hoc cognoscas te sub Roboam e duodecim tribubus Salomonis regno sublaturum, et tibi arrogaturum decem tribus Israel, ut mox explicat Ahias.
Symbolice, hae decem scissurae significabant regnum decem tribuum in decem familias sibi invicem succedentes, fore scindendum, ac decies dividendum, ait Rupertus. Hic enim fuit ordo et successio regum Israel sive decem tribuum. Primam scissuram decem tribuum a duabus fecit Jeroboam. Hujus filium, ait Rupertus, lib. V, cap. IV, nomine Nadab percussit Baasa. Haec secunda Israel scissura regni est. Ejusdem Baasa filium Hela occidit Zambri, regnavitque pro eo. Zambri se in palatio incendit obsidente Amri, qui et pro eo regnavit. Post hunc regnavit Achab, et post eum filius ejus Ochozias, et post eum frater ejus Joram. Sed istum occidit Jehu, regnavitque pro eo usque ad quartam generationem. Quintum ab illo percussit Sellum, regnavitque pro eo. Sed et istum percussit Manahem, regnavitque pro eo. Filium quoque hujus Phaceiam percussit Phacee filius Romeliae, regnavitque pro eo, sed et contra istum conjuravit Osee, percussitque eum et interfecit, regnavitque pro eo. Contra istum ascendit rex Assyriorum et transtulit Israel in Assyrios. Haec decima fuit scissura. Nam in Jeroboam prima, in Baasa secunda, in Zambri tertia, in Amri quarta, in Jehu quinta, in Sellum sexta, in Manahem septima, in Phacee filio Romeliae octava, in Osee nona, in rege Assyriorum, qui divisos a Deo et David rege suo, divisit etiam loco, transferendo in Assyrios, recte computatur decima.»
Tropologice, Jeroboam primus schismaticus notat haereticos, qui Ecclesiam suam haeresi discindunt: ac praesertim principes, qui ut regnum sui regis orthodoxi invadant, haeresim inducunt ac haereticos in auxilium vocant, uti fecit Jeroboam (idem factum vidimus in Belgio) qui idcirco regnum perdidit, uti Deus hic ei praedicendo comminatur. Hinc apposite, ait Angelomus, «Jeroboam Hebraice interpretatur dijudicans populum. Nam et haeretici dijudicare populum videntur, cum erroris sui sequacem faciunt.» Tunc enim fit illud: «Tolle tibi decem scissuras.» Sic et Rupertus, lib. V, cap. v, Eucherius, Beda et alii.
Versus 32: Una Tribus Remanebit Ei
32. Porro una tribus (Juda cum Benjamin sibi associata) REMANEBIT EI, scilicet Salomoni, puta Roboam Salomonis filio et successori.
36. UT REMANEAT LUCERNA DAVID SERVO MEO. «Lucerna» vocatur Davidis regis posteritas, non qualiscumque, sed regalis, splendida et gloriosa. Sicut enim lux solis se propagans, novam in aere spargit lucem, et sicut candela vel lucerna una accendit aliam, et haec aliam et aliam; sic pariter David rex genuit Salomonem regem, et Salomon
genuit Roboam regem, et ita de ceteris ejus posteris. «Lucerna» ergo appellatur hic successio regia posterorum Davidis, quae erat quasi lucerna et quasi residuum quoddam lucis, id est splendoris et gloriae Davidis refulgens in Jerusalem. Ita Cajetanus.
Versus 37: Et Te Assumam
37. Te autem assumam, et regnabis super omnia quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel. 38. Si igitur audieris omnia quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea, et praecepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David domum, et tradam tibi Israel. 39. Et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. 40. Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti, et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. 41. Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus: ecce universa scripta sunt in Libro verborum dierum Salomonis. 42. Dies autem, quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt. 43. Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui, regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
Versus 38: Aedificabo Tibi Domum Fidelem
38. AEDIFICABO TIBI DOMUM FIDELEM, id est familiam regalem, continuam et stabilem, ut scilicet posteri tui in regno decem tribuum continua serie succedant. Mirum est, quod Jeroboam et Principes ei similes non credant hisce Dei, qui prima est veritas, verbis et promissis; sed contrariis modis per impietatem, fraudes et scelera conentur sibi parare regni regiaeque sobolis stabilitatem; quo fit, ut Deum contra se concitent, itaque ab eo funditus evertantur, uti contigit Jeroboam, omnibusque regibus Israel ejus successoribus.
Versus 39: Affligam Semen David Super Hoc
39. ET AFFLIGAM SEMEN DAVID SUPER HOC, id est propter hoc, scilicet propter te, si mihi fueris fidelis, q. d. Si mihi fideliter servieris, te exaltabo, et posteros Davidis aemulos tuos humiliabo et deprimam.
VERUMTAMEN NON CUNCTIS DIEBUS. Rabbini in Seder-Olam, cap. xv, hoc referunt ad regnum Asa regis Juda, qui valde regnum Juda evexit. Salianus et alii referunt ad Ezechiam; nam ejus anno sexto decem tribus abductae sunt in Assyriam, tuncque desiit regnum, et reges decem tribuum aemuli regum Juda. Mystice, hoc maxime impletum est a Messia, puta a Christo, qui quasi Davidis filius rursum regnavit super totum Israel, universumque orbem, ab eoque colitur ut Deus, Messias et Rex regum. Ita Cajetanus, Abulensis, Serarius et alii. Unde a Christo in coelum ascensuro querebant discipuli: «Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel?» Actor. 1.
Porro Deus tam serio Jeroboam inculcat veram sui religionem et cultum, quia praevidebat eum schisma facturum a Deo et templo propter regnum, cum tamen Deus vellet per eum schisma a Salomone in Dei cultu factum resarcire. At cur Deus id praesciens nihilominus eum regem constituit? Respondeo, ut puniret populum, eique impio similem, scilicet impium daret regem, aeque ac jam ante eidem dederat impium Saulem, ait Rupertus, et ex eo Salianus. Populus enim jam magna ex parte erat corruptus, tam regis imitatione, quam propria malitia, ad quam eum pellexit otium, deliciae, et rerum omnium abundantia. Volens ergo Deus castigare populum impium, dedit regem Jeroboam, qui populi cupidinibus et desideriis ad idola colenda obsequeretur, itaque tot calamitatum, et tandem extremi excidii eidem fieret causa, juxta illud Job xxxiv, 30: «Qui regnare facit hypocritam (id est impium) propter peccata populi.»
Versus 40: Voluit Ergo Salomon Interficere Jeroboam
40. VOLUIT ERGO SALOMON (re intellecta, quod scilicet Ahias Jeroboamo detulisset regnum decem tribuum) INTERFICERE JEROBOAM, quasi regni sui aemulum et invasorem. Addit Chaldaeus, Cant. cap. viii, vers. 12, eum quoque voluisse occidere Ahiam, eo quod ipse regnum detulisset, ideoque Ahiam pariter fugisse in Aegyptum: sed de Ahia nil habet hic Scriptura; est tamen id probabile. Nam delicati sunt reges, et quoslibet etiam sanctos, qui alios reges inducere satagunt, persequuntur, ut perduellionis reos; qui enim tangit regnum, tangit pupillam eorum. Verum haec magna, ait Dionysius, fuit Salomonis excaecatio, ambitio et impatientia, quasi vellet et posset impedire propositum Dei de regni divisione.
Versus 41: In Libro Verborum Dierum Salomonis
41. In Libro verborum (id est factorum vel gestorum) Salomonis, puta in Diariis, Chronicis et Annalibus Salomonis.
43. DORMIVITQUE (somno mortis) SALOMON CUM PATRIBUS SUIS, anno aetatis 60, aiunt Lyranus, Abulensis, etc. Narrant Zonaras et Cedrenus, ejus sepulcrum sub Hadriano Imperatore dissiliisse ac concidisse, eamque rem motus et tumultus Judaicos portendisse. Sic et Dio in Hadriano, lib. LXIX, de Judaeorum desertione tractans, ob quam omnes fere ab eo interempti sunt, et tota Judaea desolata: «Id eis, inquit, antequam bellum gereretur, fuerat denuntiatum ex eo quod monumentum Salomonis, quem illi summa reverentia colunt, sua sponte divisum corruerat.»
Figuram et formam Salomonis ex Cant. v, 10: «Dilectus meus candidus et rubicundus,» etc. Ita colligit Pineda, lib. VI, cap. iv, et ex eo Salianus. Salomon fuit colore candido et rubicundo, natura calida et humida, sed paulo calidiore, caesarie densa; capillis aurescentibus, et modice crispantibus, sicut elatae palmarum; oculi justae magnitudinis, implentes orbem suum, splendentes ac caesii, leni placidoque intuitu; genae efflorescentes atque hilares, sicut lilia mixta rosis: labia ejus tenuia et mollia, ut rubentia Syriae lilia; os ipsum afflans suavis odoris halitum; manus delicatae, molles, articulatae, quasi torno politae; digiti longiores, deductiora brachia; pectus et thorax candida, velut pixis eburnea, moderatae magnitudinis et formae; crura illius quasi columnae marmoreae, vel Pariae candidissimae; pedes sicut bases aureae elaboratissimae, mediocri magnitudine; incessus firmus et constans; statura procera et erecta; vox suavissima: dignus qui speciosum forma prae filiis hominum repraesentaret. Sed pleraque horum supervenientes anni vitiaque Salomoni ademerunt: ac praesertim effusa libido atque morbi, moerores et angores ob idololatriam illi a Deo in senio immissi: unde Ecclesiasticus, cap. xlvii, ejus elogia hac flebili catastrophe threnoque concludit: «Et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo, dedisti maculam in gloria tua, profanasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam, ut faceres imperium bipartitum.» Vide ibi dicta.
Sub annum regni Salomonis vigesimum natus est Homerus, poeta Graecorum sapientissimus, quem passim imitatus et Latino versu consectatus est Virgilius, Latinorum poetarum princeps. Quare de Homeri natali loco certant septem Graeciae urbes, nimirum «Smyrna, Rhodus, Colophon, Salamin, Chios, Argus, Athenae:» Imo Ietas, id est incolae insulae Io, Homero aram excitasse, eique quasi deo sacrificasse, testatur Gellius, lib. III, cap. xi. Homero coaevus et suppar fuit Hesiodus.
Ita decuit ut sub Salomone Hebraeorum, imo mortalium omnium, sapientissimo, sapientia apud Graecos nasceretur, indeque ad Latinos transferretur. Ita ex S. Cyrillo, lib. VII Contra Julian. et aliis Salianus anno Salomonis vigesimo, qui fuit ab excidio Trojae annus 168, ante Romam conditam 460, tunc quoque regnabat in Latio sextus rex Sylvius, Aeneae Sylvii filius, ac Dido condidit Carthaginem, ait Eusebius in Chronico.
Denique Josephus, lib. VIII, cap. iii, hoc Salomoni epitaphium ponit: «Moritur Salomon regum omnium felicissimus, opulentissimus et prudentissimus, excepto peccato, ad quod a mulieribus jam senescens pertractus est.» Jam ante proclamarat, totique mundo concionatus erat Salomon: «Vanitas vanitatum et omnia vanitas,» et tamen vanitas vanaque species mulierum eum in senio dementavit, vanumque reddidit, ut seipsum fecerit summum vanitatis speculum. Evanuit enim ejus sapientia, evanuit ejus sanctitas, evanuit ejus potentia, evanuit ejus felicitas et gloria, evanuit denique sanitas et vita praesens, utinam non aeterna. Quid est homo etiam sapientissimus, ditissimus, potentissimus, si Deum deserat, et a Deo deseratur? utique non est aliud quam mancipium vanitatis, imago stultitiae, praeda mortis, aerumnarum abyssus. Oh! si Salomoni liceret ad vitam redire, qualem ageret poenitentiam, qualem institueret vitam, quid mortalibus inclamaret! utique illud S. Salvii a morte ad vitam revocati apud Gregorium Turonensem, lib. VII Histor. cap. 1: «Audite, filii Adae, et intelligite, quia nihil est quod cernitis in hoc mundo; sed omnia vanitas. Omnia ergo ut vana contemnite, ut veram gloriam Dei mereamini adipisci in coelo.» Vana sunt sceptra, vanae tiarae, vana Venus, vanae opes, vana vina, vanus orbis universus. «O curas hominum, o quantum est in rebus inane!» Nil verum, nil bonum, nil magnum, nisi aeternum. Aeterna cogitate, aeterna ambite: ut Deus vos beet in aeternum, per omnia saeculorum saecula. Amen.