Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Populus a Roboam poscit tributorum gravium Salomonis relaxationem: ille negat et duriora minatur; quare decem tribus, eo relicto, regem sibi creant Jeroboam: parat contra eas bellum Roboam, vers. 21; sed revocat eum Deus per Semeiam prophetam. Mox, vers. 27, Jeroboam metuens ne populus, veniens ad templum, rediret pariter ad Roboam, vitulos aureos quasi idola erigit in Dan et Bethel.
Textus Vulgatae: III Regum 12:1-33
1. Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem. 2. At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto. 3. Miseruntque et vocaverunt eum: venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes: 4. Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis; tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi. 5. Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus, 6. iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre ejus, cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic? 7. Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. 8. Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi. 9. Dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos? 10. Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. 11. Et nunc pater meus posuit super vos jugum
Versus 1: Venit Roboam in Sichem
1. VENIT AUTEM ROBOAM IN SICHEM, — Sichem enim erat locus Patriarcharum incolatu et sepultura celebris, et quasi sacer; unde illic conventum egit Josue, cap. ult. vers. 1; Abimelech, Judic. cap. IX, vers. 1. Igitur hic Israelitæ comitia regni celebrant in Sichem, ut ibidem Roboam sibi regem creent.
Versus 4: Pater Tuus Imposuit Nobis Jugum Durissimum
4. PATER TUUS DURISSIMUM JUGUM IMPOSUIT NOBIS. — Salomon enim ad suam et mille uxorum suarum magnificentiam in vestitu, mensa, famulis, equis et curribus sustentandam, immania populo tributa imposuerat, a quibus ex parte liberari hic jure suo postulat populus.
Versus 7: Si Hodie Obedieris Populo Huic
7. SI HODIE OBEDIERIS POPULO, etc., LOCUTUSQUE FUERIS AD EOS VERBA LENIA, ERUNT TIBI SERVI CUNCTIS DIEBUS. — Prudentissimum fuit hoc senum consilium, quia utilissimum, tum ad tollendam populi exacerbationem contra Salomonem et Roboam, tum ad oppressionem ejus sublevandam. Nimia enim tributa exsugunt subditorum opes
bit Ecclesiastes, cap. II, vers. 18, dicens: «Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me, quem ignoro utrum sapiens, an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum!»
spiritum et sanguinem, ac subinde vitam: quare iis eorumque tributis et servitiis privat se rex, dum eos iisdem opprimit. Commoditas enim subditorum est bonum et commoditas principum; quare lenitas et clementia est summa dos principum, qua subditos sibi conciliant, ut regi se sinant, et ad omnia principis sui jussa exsequenda faciles se præbeant. Prudentia politica ergo dictat, ut a lenitate auspiceris regnum, ac lenitate tibi subditos devincias; postea jam tibi devinctis onera necessaria facile imponens. Notum est illud Lucani:
Nil pudet assuetos sceptris; mitissima sors est Regnorum sub rege novo.
Longum enim imperium robur sibi comparavit et auctoritatem, æque ac audaciam quidlibet imperandi: recens vero sensim lenitate hæc tria sibi comparare debet.
Audi S. Hieronymum, epist. 62, Episcopi cujusdam clementiam in subditos celebrantem: «Amari, inquit, parens et Episcopus debet, non timeri. Antiqua sententia est: Quem metuit quis, odit; quem odit, periisse cupit. Unde et in nostris litteris cum initia parvulorum in timore consistant, perfecta dilectio foras mittit timorem. Non quæris monachos tibi esse subjectos, et ideo magis subjectos habes. Tu offers osculum, illi colla submittunt; exhibes militem, et ducem impetras; quasi unus in pluribus es, ut sis unus ex pluribus. Cito indignatur libertas, si opprimitur. Nemo plus imperat a libero quam qui servire non cogit. Novimus canones Ecclesiasticos, non ignoramus ordines singulorum, et lectione et quotidianis exemplis multa didicimus, multa usque ad hanc ætatem experti sumus. Qui scorpionibus cædit, et lumbis patris habere se putat digitos crassiores, cito regnum mansueti David dissipat. Certe Romanus populus ne in rege quidem superbiam tulit. Dux ille Israelitici exercitus, qui decem plagis afflixerat Ægyptum, et ad cujus imperium cœlum et terra et maria serviebant, inter cunctos homines quos tunc terra generavit mansuetissimus prædicatur; et ideo per quadraginta annos obtinuit principatum: quia potestatis superbiam lenitate et mansuetudine temperabat. Lapidabatur a populo, et pro lapidantibus rogabat, quia potius deleri ipse vult de libro Dei, ne commissus sibi grex pereat; cupiebat enim illum imitari pastorem, quem sciebat etiam errantes oves suis humeris portaturum: Pastor, inquit, bonus ponit animam suam pro ovibus suis.»
Versus 8: Dereliquit Consilium Senum
8. QUI DERELIQUIT CONSILIUM SENUM, ET ADHIBUIT ADOLESCENTES, QUI NUTRITI FUERANT CUM EO. — Vide hic stultitiam et fastum Roboam, qui maturo senum consilio spreto, sequitur juvenilem et stolidam adolescentum sententiam, ideoque subditos offendit, avertit, et ad Jeroboam sibi regem creandum adegit. Vide ergo hic vanitatem a Salomone prædictam, in ipsomet impletam: quam descri-
Hebræorum est gnome: Sicut bona sunt quatuor, scilicet opes, scientia, senum consilium, animus demissus, sic ex adverso quatuor sunt mala eis contraria, scilicet paupertas, ignorantia, juvenile consilium, et animus superbus, quæ Rempublicam æque ac privatum quemque evertunt; uti Romanum imperium eversum est per juvenes imprudentes et arrogantes. Hinc in porticu tabernæ meritoriæ, in qua olim alebantur veterani et emeriti milites, olim hæc carmina litteris aureis descripta erant:
Roma vetus, veteres dum te rexere Quirites, Nec bonus immunis, nec malus ullus erat. Defunctis patribus successit parva juventus, Cujus consilio præcipitata ruis.
Vide Ciceronem, lib. De Senectute, Plutarchum in Nicia, et Thucydidem, lib. VI. Hac de causa Augustus Cæsar, teste Suetonio, consiliarios habuit graves et senes, Agrippam et Mecœnatem, quorum consiliis tanta et tam præclara gessit: unde iis mortuis in infamiam ob filiæ libidines prolapsus ingemuit, dictitans sibi hanc infelicitatem non fuisse obventuram, si Agrippa et Mecœnas vixissent.
Crœsus Lydorum rex, nimia felicitate ebrius, Solonis senis sapientissimi monita negligens, ac juvenibus ipsius potentiæ adulantibus aures præbens, dum Cyri imperium perdere conatur, suum perdidit. Itaque sublatus in pyram, ut illic vivus cremaretur, inclamato Solonis nomine, et re tota detecta, singularem victoris Cyri clementiam expertus est, uti refert Herodotus, lib. I.
Si Xerxes patrui sui senis Artabani prudentiæ consilia, quam juveniles Mardonii adulationes audire maluisset, utique Græcos bello tot centenorum millium non lacessisset, nec e Græcia summa cum infamia fugere coactus fuisset, teste Herodoto, lib. VII.
Dionysius Siciliæ tyrannus, si Platonis senis sapientissimi consiliis obtemperasset, acceptum a patre imperium liberis suis firmius reliquisset, at quia ipsi juvenum adulationes anteposuit, regno dejectus, compulsus est fieri ludimagister.
Feliciter imperasset Nero, si seni Senecæ et Burrhi consiliis perpetuo, ut cœperat, paruisset. At dum eis primo rejectis, deinde interfectis, ju-
venis juvenum adulantium voces sequitur, sibi acceleravit exitium, et perpetuam apud posteros ob tot flagitia et dedecora infamiam peperit. Ita Suetonius in ejus Vita.
Quocirca sapienter Cornelius Tacitus: «Adulatio, inquit, perpetuum malum principum, quorum opes sæpius assentatio quam hostis evertit.» Et reges abundant omnibus rebus in aula, excepta veritate. Quid Neronem castissime educatum crudelem fecit? Adulatio. Quid Cæsarem contra patriam rebellare fecit? Adulatio. Quid Roboam tyrannum reddidit? Adulatio. In aula igitur unus Clytus præferendus sexcentis Aristippis. Vere Ovidius:
Agmen adulantum media procedit in aula.
Versus 10: Minimus Digitus Meus
10. Minimus (Hebraice קטני katanni, id est parvus, sive minimus, scilicet) DIGITUS MEUS GROSSIOR EST DORSO PATRIS MEI, — est adagium, q. d. Ego multo sum fortior et excellentior patre meo: ego majorem habeo majestatem et magnificentiam præ illa quam habuit pater: quare majora vobis imponam tributa et onera, quam imposuerit pater meus Salomon. Unde Chaldæus vertit, debilitas mea fortior est robore patris mei: Septuaginta, parvitas mea grossior est dorso patris mei; Vatablus, exiguum meum crassius erit lumbis patris mei. Ecce ut fastus Roboam faciat stolidum et stultum.
Versus 14: Ego Caedam Vos Scorpionibus
14. EGO CÆDAM VOS SCORPIONIBUS, — id est flagris aculeatis, ut vertit Vatablus. Vox hæc dignior est carnifice, quam rege.
Versus 16: Quae Nobis Pars in David
16. QUÆ NOBIS PARS IN DAVID, VEL QUÆ HEREDITAS IN FILIO ISAI? — q. d. Quæ nobis est communio, quæ societas, quæ spes et utilitas in Davidis stirpe, puta in Roboam, ut eum nobis regem creemus? q. d. Nulla: non ergo illum nobis regem constituamus. Contemptim Davidem vocant «filium Isai,» sive Jesse, q. d. David fuit vir plebeius et pauper, utpote filius Jesse civis nostri: nos eum eveximus in regem, ut nos protegeret: jam autem Roboam ejus nepos ob Davidis nomen insolescens, nos non protegit, sed laniat et diripit. Cur eum igitur nobis regem statuamus, eo quod sit e familia Davidis, cum recenter illa a nobis ad regnum sit promota. Deprimamus ergo eum cum sua familia, ac redigamus in ordinem, et ad statum pristinum vitæ plebeiæ reducamus, atque ex alia familia modestiorem et benigniorem nobis regem eligamus.
NUNC VIDE DOMUM TUAM DAVID. — Chaldæus, nunc regna super viros domus tuæ David; Septuaginta, nunc pasce (id est rege) domum tuam David, q. d. Tu, o Roboam fili Davidis, rege tuos contribules, puta tribum Juda; nos decem tribus de alio clementiore nobis providebimus.
Versus 19: Recessit Israel a Domo David
19. RECESSITQUE ISRAEL A DOMO DAVID, — pro Roboam creans sibi regem Jeroboam.
Quæres, an decem tribus licite fecerint schisma, seque separarint a Roboam, qui erat legitimus regni hæres et Salomonis successor? Respondet Abulensis id licite eos fecisse: quia ipsi, inquit, liberi erant: Roboam vero volebat eos in servitutem redigere: poterant ergo ab eo recedere: populus enim vel respublica regem creans illi dat imperium et jus regendi. Ergo illa idipsum ei potest auferre vel minuere, si is eo abutatur in populi perniciem: populus enim non absolute, sed certis conditionibus se principi regendum tradit, quas si princeps non servat, potest eum abdicare. Hæc Abulensis de quibus alibi dicendum. Verius dicas id factum esse ex voluntate et decreto Dei, ut patet vers. 24.
Præclare monet Principem Cornelius Tacitus, lib. IV. Annal.: «Dura, inquit, vectigalia populo non imponant: nimia enim in exigendo tributo severitas, et nimium ipsum tributum impositum movet subditos frequenter ad seditionem.»
Versus 20: Praeter Tribum Juda Solam
20. PRÆTER TRIBUM JUDA SOLAM. — Adde, et Benjamin: hæc enim unita cum Juda unum cum eo constituit regnum.
Versus 26: Dixit Jeroboam in Corde Suo
26. DIXITQUE JEROBOAM IN CORDE SUO: NUNC REVERTETUR REGNUM AD DOMUM DAVID.
Versus 27: Si Ascenderit Populus ad Offerendas Victimas
27. SI ASCENDERIT POPULUS ISTE UT FACIAT SACRIFICIA IN DOMO DOMINI IN JERUSALEM. — Timuit Jeroboam, ne populus vadens Jerusalem ad templum rediret pariter ad regem Roboam regnantem in Jerusalem, diceretque: Volumus adhærere Jerosolymæ et templo: ergo et regi ejus Roboam: hinc jussit ne quis adiret Jerusalem et templum, sed ut in Dan et Bethel vitulis a se erectis omnes sacrificarent. Videbatur hoc ejus consilium politice prudens, et ad regnum suum statumque politicum tuendum salutare: sed revera fuit imprudens et perniciosum, statumque et regnum ejus prorsus labefactavit et evertit. Hoc enim ei comminatus erat Deus, «in cujus manu sunt omnium jura regnorum,» et ita contigit: nam quia Jeroboam ad schisma regni sui tuendum, fecit schisma pariter in religione et fide, idcirco «deleta est» universa ejus «domus» et familia «de superficie terræ,» ut dicitur cap. XIII. Regnavit enim ipse 22 annis duntaxat cum multis doloribus et incommodis. Successit ei filius Nadab, qui vix per biennium regnavit, et a servo suo Baasa regno et vita privatus est, qui mox omnem familiam Jeroboam adeo exstinxit, ut ne unus quidem ex ea fuerit superstes, uti jam ante idipsum ei per Ahiam prophetam Deus comminatus fuerat: quæ omnia patent III Regum, cap. xv, vers. 25 et seq. Fuit ergo ipse stolidus æque ac impius, quod Deo promittenti stabilitatem regni in posteris suis, si sibi soli serviret, non crediderit. Esto enim populus ejus ivisset in Jerusalem adoratum Deum in templo, tamen Deus populum ipsi subjectum et obedien-
absque admiratione passim lectoribus inculcet Xenophon, qua pietate Cyrus deos coluerit, et quo studio ac diligentia operam dederit, ut eos votis, precibus, sacrificiis placaret. Cicero, orat. De Aruspicum resp.: «Quam, inquit, volumus, licet P. C. ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Pœnos, nec artibus Græcos, nec denique hoc ipso hujus gentis ac terræ domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac sapientia quod deorum immortalium numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnes gentes nationesque superavimus.» Valerius Maximus, lib. I, cap. 1: «Omnia, ait, post religionem ponenda semper nostra civitas duxit, etiam in quibus summæ majestatis conspici decus voluit, quapropter non dubitarunt sacris imperia servire: ita se humanarum rerum futura regimen existimantia, si divinæ potentiæ bene atque constanter fuissent famulata.» Et eodem in loco: «Non mirum igitur, si pro ejus imperio augendo custodiendoque pertinax deorum indulgentia semper excubuit, quod tam scrupulosa cura parvula quoque momenta religionis examinare videtur, quia nunquam remotos ab exactissimo cultu cæremoniarum oculos habuisse nostra civitas existimanda est.»
tem fecisset, impedivissetque ne ad Roboam rediret: hoc enim expresse ei promiserat, ac mille modos id præstandi in mente et manu habebat. Talia fere sunt consilia politicorum et Machiavellistarum (quorum iste Jeroboam clarissimum est exemplar) qui religionem faciunt servire politicæ, et talem fidem et religionem amplectantur, qualem regno vel obtinendo, vel retinendo, vel augendo, aliisque scopis sibi propositis putant aptiorem. Etsi enim eorum consilia initio videantur speciosa et utilia, tamen plerumque successu temporis maximis difficultatibus principes involvant, et eis perniciem afferunt ita disponente divina Providentia, quæ omnibus hominum consiliis dominatur. Audiant ipsi Nazianzenum in laudem S. Athanasii, orat. 21: «Constantius Imperator, inquit, de tribus in morte doluit; primo, quod propinquis suis necem intulisset; secundo, quod Julianum Apostatam imperatorem nominasset; tertio, quod novis fidei dogmatibus studuisset, simulque cum his vocibus e vita discessit. Princeps enim religionem roborando, ab eo quoque roboratur.»
Jeroboam in schismate secuti sunt Donatistæ de quibus S. Augustinus, epist. 171: «Donatistæ, ait, Episcopum contra Episcopum ordinaverunt, altare contra altare erexerunt,» istique in civitate Carthaginensi, in capite Africæ, sicut Jeroboam erexit altare contra altare.
Denique veram religionem, Deique cultum et pietatem, regni et reipublicæ esse fundamentum docet S. Augustinus, lib. I De Civit. et seq., S. Ambrosius, De Fide ad Gratianum, S. Cyrillus, Ad reginas, quin et Philosophi. Audi Platonem, lib. IV De Legibus: «Ante omnia Deum invocemus, ut civitatem nostram stabiliamus, obsecremusque ut nos exaudiat, et nobis propitius sit atque benignus, ad nos veniat et leges ipse nos doceat, nostramque civitatem adornet.» Et Mercurium Trismegistum apud Rhodigum, lib. IX, cap. xix: «Est hominis mensura ante omnes religio, quam sequitur bonitas: ea demum tunc videtur esse perfecta, si etiam cupiditatem omnium alienarum rerum despectui habeat virtute munita. Unusquisque pietate, religione, prudentia, cultu et veneratione Dei clarescit, quasi oculis vera ratione perspecta, et fiducia credulitatis suæ catenus inter homines præstans, quatenus astra reliqua sol luminis majestate agnoscitur præcellere.» Pythagoræ sententia est, accedendo ad Deum effici unumquemque optimum. Xenophon, lib. VIII Pædiæ Cyri, Cambysen filio suo Cyro ad Astiagen avum proficiscenti, ita loquentem facit: «Hoc unum præcipue commendo, idque tanquam pretiosum thesaurum a patre donatum in tua memoria perpetuo recondi cupio: Dei esto amicus, in eumdem pius, nihilque aggrediaris nisi Dei numine implorato, imbecilla enim est et hebes mortalium natura, nil Dei sapientiam latet; omnia ex sententia iis cedunt, quibus illa præsto est.» Quæ paterna admonitio tam alte filii animo insedit, ut non
Porro omnia præcepta regibus danda his duobus concludantur: Memento quod es homo: memento quod est Deus, judex et vindex. Prius ad refrænandam eorum potentiam, posterius ad voluntatem pertinet.
Versus 28: Fecit Duos Vitulos Aureos
28. FECIT DUOS VITULOS AUREOS. — Fecit Jeroboam vitulos potius quam arietes vel equos, quia vitulum aureum patres Judæorum conflarant et adorarant in deserto, idque ad similitudinem Apis, quam specie vituli vel bovis coluerant in Ægypto, Exodi XXXII, 4. Vide ibi dicta. Unde contra hos vitulos detonat Osee, cæterique Prophetæ. Hinc enim iisdem verbis hic utitur Jeroboam, quibus usi erant majores ejus, Exodi XXXII, dicendo: «Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti.» De his multa dixi in Osee et Prophetis.
Rursum Jeroboam fugiens Salomonem ivit in Ægyptum ad Sesac regem, ibique vidit coli (et forte ipse ad conciliandam sibi gratiam Sesac, coluit) Apin specie vituli: unde mortuo Salomone rediens in Judæam, faciensque schisma a Juda et Jerusalem, erexit vitulos aureos quos viderat coli in Ægypto, ut Ægyptiorum auxiliis fretus resisteret Roboamo et Judæis.
Versus 29: Posuit Unum in Bethel
29. POSUITQUE UNUM IN BETHEL, ET ALTERUM IN DAN, — quasi in duobus regni sui limitibus: Bethel enim erat limes Israelis ad Meridiem, Dan vero ad Austrum. Rursum, Bethel erat locus celebris, et sacer ob visionem Dei in scala exhibitam Jacobo patriarchæ, Genes. XXXII, indeque dicta est «Bethel,» id est «Domus Dei;» sed Jeroboam, ex Bethel, id est «Domo Dei,» fecit Bethaven, id est «domum iniquitatis,» et idoli, ut ait Osee. Bethel nunc
ponitur in tribu Benjamin, nunc in tribu Ephraim, unde multi putant duas fuisse Betheles, atque hic intelligi eam, quæ est in Ephraim: hujus enim rex erat Jeroboam. Alii tamen cum Adrichomio unam eamdemque censent fuisse Bethel, quæ nunc Benjamin, nunc Ephraim attribuitur, eo quod sita esset in confinio utriusque tribus, aut quod hæc una ex Benjamin adhæserit Jeroboam permiseritque apud se collocari hoc idolum vituli.
Versus 30: Factum Est Verbum Hoc in Peccatum
30. ET FACTUM EST VERBUM HOC (id est res hæc; est metonymia) IN PECCATUM, — q. d. Occasione horum vitulorum Jeroboam totus Israel lapsus est in idololatriam, illosque ut deos suos adoravit. Quare gravissime peccavit Jeroboam peccato non tantum idololatriæ, sed et scandali, quia causa fuit, cur totus Israel deinceps usque ad sui excidium, vitulos hos quasi idola et deos suos coluerit per annos 256, quibus novemdecim reges Jeroboam secuti, ejus vitulos coluerunt.
Versus 31: Fecit Fana in Excelsis
31. Et fecit fana (vitulorum et idolorum delubra, non sacra, sed profana et sacrilega) in excelsis, — montibus et collibus, in quibus idololatræ solebant idola sua collocare et adorare.
Et sacerdotes de extremis populi, — q. d. Non ex tribu Levi, ut statuerat Deus, sed ex qualibet alia vilissimos homines constituit sacerdotes suorum vitulorum et idolorum. Ita profanantes religionem profanant cætera omnia. Sed id decebat vilissimos vitulos, ut vilissimos haberent sacerdotes. Fuit ergo hoc justum Dei judicium. Sic et hæretici hoc ævo ministros suæ hæresis insipientes constituerunt cerdones, sutores, apostatas et quisquilias hominum. Dignum tali patella operculum.
Sane Aristoteles ex mero lumine naturæ et philosophiæ, lib. VII Politic. IX, præcipit, ut homines viles non constituantur sacerdotes, propter honorem qui religioni et majestati divinæ debetur.
Vide ergo unum eumdemque utrobique spiritum diaboli, qui, quia contemptor sacrorum, ea omnia ad vilitatem traducit, ut irrideat et omnibus irridenda proponat, utque eos a fide deducat ad atheismum, ut nihil credant, negentque animæ immortalitatem, gehennam et omne numen, uti hoc ævo multos hæreticos fieri videmus atheos, ut sapienter advertit et annotavit Cardinalis Hosius.
Audi Tertullianum, lib. De Præscript. adversus hæreticos, cap. XLI: «Ordinationes eorum temerariæ, leves, inconstantes, nunc neophytos collocant, nunc sæculo obstrictos, nunc apostatas nostros, ut gloria eos obligent quia veritate non possunt. Nusquam facilius proficitur, quam in castris rebellium, ubi ipsum esse illic, promoveri est. Itaque alius hodie Episcopus, cras alius: hodie Diaconus, qui cras lector: hodie presbyter, qui eras laicus: nam et laicis sacerdotalia munera injungunt.»
Versus 32: Constituit Diem Solemnem Mense Octavo
32. CONSTITUITQUE DIEM SOLEMNEM IN MENSE OCTAVO, QUINTA DECIMA DIE MENSIS IN SIMILITUDINEM SOLEMNITATIS QUÆ CELEBRABATUR IN JUDA, — Scilicet festi Tabernaculorum, quod Judæi ex Dei decreto celebrabant die 15 mensis septimi; sed Jeroboam ex proprio cerebro illud transtulit in diem 15 mensis octavi, ne videretur Judæos sequi, sed ipse esse auctor novi festi æque ac novæ religionis et novorum deorum, sed ridiculorum, scilicet vitulorum. Quid enim stolidius vitulo? utique non aliud, nec alius quam is, qui vitulos irrationales ut rationales habet, ac eis rationem, providentiam et divinitatem attribuit.
Versus 33: Ascendit Super Altare ut Adoleret Incensum
33. ET ASCENDIT SUPER ALTARE UT ADOLERET INCENSUM. — Vide hic ut Jeroboam ex uno peccato schismatis, labatur in profundum scelerum. Arrogat enim hic sibi non tantum regnum, sed et pontificatum, seseque facit pontificem et caput Ecclesiæ. Nam ut pontifex, adolet incensum, festa instituit, sacerdotes consecrat, fana ædificat. Ita Josephus. Quare in Jeroboam recte torqueas illud Synesii Episcopi, epist. 101 ad Pylamenem: «Alia ratione in foro vere ditescere non licet, nisi cuncta et divina et humana jura confundas, et pro ingenuo veterator evadas.»