Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Uxor Jeroboam adiens Ahiam prophetam pro salute filii, diras ab eo Dei minas excipit. Mox, vers. 29, reliqua gesta tam Jeroboam, quam Roboam recensentur.
Textus Vulgatae: III Regum 14:1-31
1. In tempore illo ægrotavit Abia filius Jeroboam. 2. Dixitque Jeroboam uxori suæ: Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam: et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi, quod regnaturus essem super populum hunc. 3. Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic. 4. Fecit ut dixerat uxor Jeroboam: et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiæ: at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus præ senectute. 5. Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat; hæc et hæc loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quæ erat, 6. audivit Ahias sonitum pedum ejus introeuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Jeroboam, quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius. 7. Vade et dic Jeroboam: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israel: 8. et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo; 9. sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum: 10. idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israel: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum. 11. Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves cœli: quia Dominus locutus est.
12. Tu igitur surge et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer, 13. et planget eum omnis Israel, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulcrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israel, in domo Jeroboam. 14. Constituit autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore: 15. et percutiet Dominus Deus Israel, sicut moveri solet arundo in aqua: et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen: quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum. 16. Et tradet Dominus Israel propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israel. 17. Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est, 18. et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israel juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiæ prophetæ. 19. Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel. 20. Dies autem, quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt: et dormivit cum patribus suis: regnavitque Nadab filius ejus pro eo. 21. Porro Roboam, filius Salomonis, regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare cœpisset: decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. 22. Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverunt. 23. Ædificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos, super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam. 24. Sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. 25. In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem, 26. et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit: scuta quoque aurea, quæ fecerat Salomon: 27. pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. 28. Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui præeundi habebant officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum. 29. Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quæ fecit, ecce scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Juda. 30. Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus. 31. Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis: et regnavit Abiam filius ejus pro eo.
Versus 1: Aegrotavit Abia Filius Jeroboam
1. ÆGROTAVIT ABIA FILIUS JEROBOAM, — puniente Deo idololatriam Jeroboam per morbum et mortem filii.
COMMUTA HABITUM (ut deposita regali veste plebeiam induas, abeasque sola sine comitatu) NE COGNOSCARIS QUOD SIS UXOR JEROBOAM, — ne scilicet Ahias, qui mihi regnum detulit cum obligatione servandi veram fidem cultumque Dei, videns me erexisse vitulos aureos in idola, te et me acriter objurget aut repellat, nec responso dignetur. Hanc uxorem Septuaginta Romana asserunt fuisse sororem reginæ Ægypti natu majorem, eamque vocant Ano; Lucifer Calaritanus, De Regibus Apostaticis, vocat Annam. Ita Serarius et Salianus.
Versus 3: Decem Panes et Crustulam
3. ET CRUSTULAM. — Chaldaice, et placentas; Septuaginta, et collyria; Vatablus, dulciarios panes; Gallice, des gauffres: nam solebant illis imprimere formam quandam in qua erant foramina. Hebraice enim נקדים nickudim significat punctata, puta liba vel crustulas punctis notatas et distinctas. Regina hæc munera non regia, sed plebeia et rusticana (qualem se simulabat) offert, scilicet panes, placentas, vas mellis.
Versus 6: Missus Sum ad Te Durus Nuntius
6. EGO AUTEM MISSUS SUM AD TE DURUS NUNTIUS, — ut denuntiem filium, pro quo me consulis moriturum, et alias longe majores clades Dei jussu infligam: quia Jeroboam Deo fuit durus et refractarius: duro autem nodo durus quærendus est cuneus.
Versus 10: Inducam Mala Super Domum Jeroboam
10. ET PERCUTIAM DE DOMO JEROBOAM MINGENTEM AD PARIETEM, — id est omnem masculum: soli enim masculi ad parietem mingunt, ait Elias in Thesba. Aut potius, q. d. Occidam omne vivens in domo Jeroboam, usque ad canem, ut ne canem vivum in ea relinquam: soli enim canes elevata tibia parietem aqua sua conspergunt, q. d. Ne canibus quidem parcam. Ita Theodoretus, Vatablus, Serarius.
ET CLAUSUM, — id est carcere conclusum, vel domi abditum.
ET NOVISSIMUM, — id est ultimum, qui scilicet usque ad finem belli relictus fuerit, q. d. Reliqui omnes tandem peribunt. Aut «novissimum,» id est vilissimum, abjectissimum. Hac phrasi utitur Scriptura cum omnes omnino vult significare, q. d. Delebo omnes reliquias et quisquilias tuæ familiæ. Simili modo Deus occidit omnes primogenitos Ægypti, «a primogenito Pharaonis usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere,» Exodi XII, 29.
ET MUNDABO (scopabo, scopis everram, evertam) RELIQUIAS DOMUS JEROBOAM, SICUT MUNDARI SOLET FIMUS (Chaldaice stercus) USQUE AD PURUM, — ut nil fimi remaneat, sed totum domus pavimentum sit purum.
Versus 12: In Introitu Pedum Tuorum Morietur Puer
12. IN IPSO INTROITU PEDUM TUORUM IN URBEM MORIETUR PUER, — ut pateat a Deo per me mortem filio intentatam et immissam ob tua et tui mariti idola, ideoque gravius doleatis, quod vestri filii fueritis quasi parricidæ. Sic Valens Imperator morbum filio suo ob Arianismum immissum depulit per preces S. Basilii; at mox vocans Arianos ad eum visendum, eumdem perdidit.
Versus 13: Iste Solus Inferetur in Sepulcrum
13. ILLE ENIM SOLUS INFERETUR DE JEROBOAM IN SEPULCRUM, QUIA INVENTUS EST SUPER EO SERMO BONUS A DOMINO. — Aliqui putant filium hunc aliquid boni gessisse, ob quod meruerit apud Deum sepulturam, v. g. quod fideles euntes in Jerusalem ad adorandum Deum in templo, ire permiserit. Ita Rabbini. Verum filius hic erat puer, ut dictum est vers. 12. Melius alii, non filii, sed alicujus domestici meritis id attribuunt; hoc enim significat «in domo Jeroboam,» q. d. Aliqui e familia Jeroboam nonnulla bona fecerunt, ob quæ Deus eos remunerabitur hac mercede, ut filius hic Jeroboam sepultura digna donetur. Ita Vatablus.
Versus 14: Constituit Dominus Regem Super Israel
14. CONSTITUIT (constituere decrevit) AUTEM SIBI DOMINUS REGEM ISRAEL (Baasa servum Jeroboam) QUI PERCUTIET DOMUM JEROBOAM IN HAC DIE, ET IN HOC TEMPORE, — hoc est brevi, post paucos dies, post modicum tempus. Pro «in hoc tempore,» Hebræi ad verbum habent, et quid? etiam nunc, q. d. Quin imo ex nunc, ex hoc instanti incipiam percutere Jeroboam, occidendo filium ejus parvulum ægrotantem. Aliter Vatablus, q. d. Quid nunc? id est quantula et quam parva est hæc pœna et tribulatio, præ illis quæ regi Jeroboam parantur in futurum, puta in gehenna? Aliter quoque Chaldæus qui vertit: Exterminabit domum Jeroboam eum qui vivit hodie, et etiam qui gignetur ex nunc et ultra.
Versus 15: Percutiet Dominus Israel Sicut Arundo
15. ET PERCUTIET DOMINUS DEUS ISRAEL, SICUT MOVERI SOLET ARUNDO, — q. d. Deus percutiet regem Jeroboam, ejusque populum Israel assidue ab omnibus partibus undequaque, sicut assidue ab omnibus ventis agitatur arundo, ut nulla ei sit requies, sed continuis hostium incursionibus, deprædationibus, præliis conquassetur, donec cadat et intereat.
Rursum, ventilabit (id est in omnem ventum disperget, ac per quatuor mundi ventique plagas dissipabit) EOS (Israelitas) TRANS FLUMEN, — scilicet Euphratem, qui erat terminus terræ Judæis promissæ. Id reipsa præstitit, cum sub Osee ultimo rege decem tribus abductæ sunt a Salmanassar in Assyriam anno 6 Ezechiæ regis, uti audiemus cap. XVI et XVII.
QUIA FECERUNT SIBI LUCOS, — puta sylvas arboribus consitas, umbrosas, amœnas et nemorosas, in quibus more Gentium sua colebant idola, quibus hosce lucos dicabant. Unde in iis comessando, inebriando, fornicando serviebant Baccho et Priapo, ut patet cap. XV, vers. 13. Causas alias lucorum affert Plinius, lib. XII, cap. 1: «Hæc, ait, fuere quondam numinum templa, priscoque ritu simplicia rura; etiam nunc Deo præcellentem arborem dicant: nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra, quam lucos et in iis silentia ipsa adoramus. Arborum genera numinibus suis dicata, perpetuo servantur, uti Jovi æsculus, Apollini laurus, Minervæ olea, Veneri myrtus, Herculi populus. Quin et sylvanos faunosque et dearum genera sylvis, ac sua numina non secus ac cœlo attributa credimus.»
Causas vero cur Deus lucos adeo vetuerit, recenset Philo, lib. De Monarch.: «Primo, inquit, quoniam verum Dei templum non amœnitates postulat, sed severam castimoniam. Deinde quia non est fas illuc importare quæ faciunt ad virorem arborum, hoc est brutorum et hominum excrementa. Tertio, quia sylvestris materiæ nullus est usus, cum sit, ut poetæ loquuntur, telluris inutile pondus: fructiferæ autem arbores parum cordatos et pios ab intentione animi religioneque sacris debita retraherent. Præterea condensa sylvarum maleficis conveniunt ex latebris securitatem et insidiarum occasionem quærentibus: at patentia et oculis exposita loca, quæ introgressi et videri ab aliis et videre alios possunt, sacris maxime apta sunt et accommodata.»
Versus 16: Tradet Dominus Israel
16. ET TRADET DOMINUS ISRAEL (hoc est Israelem, puta decem tribus in manus hostium, scilicet Assyriorum), PROPTER PECCATA JEROBOAM. — Nota hic quatuor plagas gravissimas, quibus Deus castigavit idololatriam publicam Jeroboam. Primo enim prædicit filium ejus puerum moriturum. Secundo, ipsum periturum cum omnibus posteris, idque cum infamia, ut careant sepultura atque a canibus et feris lanientur. Tertio, regnum a Jeroboam, ejusque familia ad alium regem transferendum. Quarto, totum populum in captivitatem abducendum.
Versus 19: Reliqua Verborum Jeroboam
19. RELIQUA AUTEM VERBORUM (id est factorum; est metonymia) JEROBOAM, etc., SCRIPTA SUNT IN LIBRO VERBORUM (factorum) DIERUM REGUM ISRAEL, — puta in Annalibus, Chronicis et Diariis, in quibus scribebantur gesta regum populique Israel per singulos dies. Aliqui putant hunc librum esse librum Paralipomenon; sed errant, quia hic liber
citatur in libro Paralipomenon, quare ante librum Paralipomenon æque ac ante libros Regum (nam in iis hic et alibi citatur) conscriptus est. Vide Abulensem, Proœm. in lib. Paralip.
Versus 21: Roboam Regnavit in Juda
21. PORRO ROBOAM, — finitis gestis Jeroboam primi regis Israel, transit ad gesta Roboam primi regis Juda.
UT PONERET NOMEN SUUM IBI. — «Nomen,» id est nominis sui cognitionem, fidem, cultum, adorationem æque ac celebritatem, famam, gloriam, miracula, oracula, etc. In Jerusalem enim erat templum, sacerdotes, pontifices et prophetæ, qui populum in Dei fide cultuque instruerent et promoverent.
NOMEN AUTEM MATRIS EJUS NAAMA AMMANITIS, — nimirum soror aut filia Sobi, quem David loco Hanon bello victi regem Ammonitarum constituerat, qui proinde ut arctius sibi Davidem devincirct, petiit, ut Naama daretur uxor Salomoni filio Davidis, ut dixi II Reg. XVII, 27. Concessit id David, eo quod Naama ad Judaismum se converti velle diceret; sed Vatablus et Emmanuel Sa, aliique suspicantur fictam et simulatam fuisse ejus conversionem, adeoque ipsam in corde mansisse gentilem, et deorum suorum cultricem; imo ad eorum cultum Roboam filium suum traduxisse: atque hanc fuisse causam invalescentis in Juda idololatriæ. Idcirco enim statim hic subdit Scriptura: «Et fecit Judas malum coram Domino, etc. Ædificaverunt enim, et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos.» Discant hic Principes, quam periculosum sit et Deo ingratum ducere filias infidelium vel hæreticorum, licet dicant se velle ad fidem converti: hoc enim dicunt ob spem regni vel principatus; quia difficile est ut hæresim, quam a puero imbiberunt, serio ex animo eradicent. Hinc et David ducens Maacha filiam regis Gessur, et ex ea genuit Absalomem. At qualis fuit Absalom? utique fratricida et patricida, quia in necem patris cum toto Israele conjuravit. Porro Absalomis filia vel neptis fuit Maacha, quæ hoc nomen ab avia, puta matre Absalomis accepit, fuitque uxor Roboam, atque aviæ idololatriam et scelera imitata, facta est ipsa, vel potius ejus soror aut neptis, princeps et sacerdotissa sacrorum Priapi, quam proinde Asa filius loco movit, ut audiemus cap. seq. vers. 13. Propago ergo idololatriæ æque ac hæresis (uti ex S. Hieronymo ostendi II Timoth. III, 6), facta est per feminas, utpote novitatis amantes et in suo sensu pertinaces.
Versus 22: Fecit Judas Malum Coram Domino
22. ET FECIT JUDAS MALUM, — puta idola, quæ antonomastice vocantur «malum,» sive «peccatum,» quia ipsa summum sunt scelus. Nota Roboam primus tribus regni sui annis, cum sua tribu Juda in fide et cultu veri Dei perstitit: sed iis elapsis, illam deseruit, variasque effeminatorum spurcitias permisit: qua de causa Deus in eum anno regni sui quinto immisit Sesac regem Ægypti, qui Jerosolymam cepit et spoliavit, quæ omnia patent ex seq. et ex II Paral. cap. XI, vers. 17, et cap. XII. Causa idololatriæ fuit partim mater Roboam, puta Naama jam dicta; partim uxor Maacha, de qua vers. 21; partim vicinia idololatrarum: omnes enim Gentes in circuitu, ac præsertim decem tribus Israel colebant idola, ac multæ ex eis florebant pace, opibus, deliciis, atque Judæos sibi vicinos illiciebant ad sua idola colenda, promittentes eis a diis suis similem rerum abundantiam.
Versus 24: Effeminati Fuerunt in Terra
24. SED ET EFFEMINATI FUERUNT IN TERRA, — q. d. Idololatræ permittente Roboam constituerunt lupanaria, non tantum meretricum, sed et puerorum meritoriorum, seu scortorum masculorum, catamitorum, ad præposteram et exsecrandam libidinem, qualia constituit impius Simon, II Machab. IV, 9. Ecce fructus idololatriæ, æque ac hæresis, est libido, eaque infamis et horrenda; hac enim coli volunt spurci dæmones, quos in idolis adorabant, ut homines ad omnem spurcitiam omneque scelus impellant, ad Dei creatoris sui injuriam, æque ac ad ejus offensam et vindictam concitandam.
Versus 25: Ascendit Sesac Rex Aegypti in Jerusalem
25. IN QUINTO AUTEM ANNO REGNI ROBOAM (puniente Deo ejus apostasiam et idololatriam) ASCENDIT SESAC REX ÆGYPTI IN JERUSALEM, — cum sexaginta millibus equitum et peditatu innumerabili ex Ægyptiis, Libyis, Troglodytis et Æthiopibus collecto, ut dicitur II Paralipom. XII, 3. «Sesac» Herodotus apud Josephum vocat «Sesostrim,» a Diodoro, lib. I, vocatur «Sesoosis,» qui et addit columnas ab eo in Palæstina erectas, quibus insculpta erant genitalia muliebria, ut notaret incolarum libidinem, et per effeminationem et ignaviam, quasi qui virilitatem amisissent, ac pavidi instar feminarum non fuissent ausi arma capere, et sibi resistere. Videtur hic Sesac cognatus fuisse Roboam: nam ejus pater Salomon duxerat filiam Pharaonis, cujus in regno Ægypti Sesac videtur fuisse successor et filius (1).
Versus 26: Tulit Thesauros Domus Domini
26. ET TULIT THESAUROS DOMUS DOMINI, etc. — Sesac diripuit Jerusalem, non tamen eam evertit, tum quia in Jerusalem inventa sunt opera bona pœnitentiæ, scilicet religionis, deprecationis, sacrificiorum, eleemosynarum, quibus viri pii eversionem deprecati sunt a Deo, II Paral. XII, 12, tum quia rex Roboam videns Sesac vastare Judæam, cum suis resipuit dicens: «Justus est Dominus,» ut dicitur II Paral. XII, 6, ubi et additur: «Cumque vidisset Dominus, quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus su-
per Jerusalem per manum Sesac. Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis regni terrarum:» quid scilicet intersit inter servire Deo et servire homini, puta Sesac regi. Deus enim suos servos ditat et exaltat, Sesac vero deprimit et spoliat. Denique ibidem de Roboam vers. 14, dicitur: «Fecitque malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum.»