Cornelius a Lapide

III Regum XV


Index


Synopsis Capitis

Impio Roboam succedit filius impius Abiam, huic pius filius Asa, qui vers. 12, aufert idola et effeminatos, ac Maacham matrem suam sacerdotissam Priapi. Asa pio succedit pius filius Josaphat, vers. 24. Jeroboam vero impio regi Israel succedit impius filius Nadab, quem Baasa occidit, totumque ejus familiam succidit.


Textus Vulgatae: III Regum 15:1-34

1. Igitur in octavo decimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam. 2. Tribus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. 3. Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. 4. Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem. 5. Eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi. 6. Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam, omni tempore vitæ ejus. 7. Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Juda? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam. 8. Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo. 9. In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israel regnavit Asa rex Juda, 10. et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha, filia Abessalom. 11. Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus: 12. et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum, quæ fecerant patres ejus. 13. Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus, quem consecraverat: subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron. 14. Excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis: 15. et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus, et voverat in domum Domini, argentum et aurum, et vasa. 16. Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum. 17. Ascendit quoque Baasa rex Israel in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. 18. Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens: 19. Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me. 20. Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Ceneroth, omnem scilicet terram Nephtali. 21. Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa. 22. Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens: Nemo sit excusatus, et tulerunt lapides de Rama et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha. 23. Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Juda? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes. 24. Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo. 25. Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Juda: regnavitque super Israel duobus annis. 26. Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui et in peccatis ejus, quibus peccare fecit Israel. 27. Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philistinorum: siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon. 28. Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo. 29. Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus, donec deleret eum juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis, 30. propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel: et propter delictum, quo irritaverat Dominum Deum Israel. 31. Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel? 32. Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum. 33. Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ, super omnem Israel, in Thersa, viginti quatuor annis. 34. Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus, quibus peccare fecit Israel.


Versus 1: In Octavo Decimo Anno Jeroboam

1. IGITUR IN OCTAVO DECIMO ANNO JEROBOAM FILII NABAT (regis Israel) REGNAVIT ABIAM (filius Roboam) SUPER JUDAM.


Versus 2: Tribus Annis Regnavit

2. Tribus annis regnavit. — Dices: Vers. 9, Abia dicitur mortuus anno vigesimo Jeroboam, ergo non tribus, sed duobus tantum annis regnavit: nam ab anno 18 ad 20, sunt tantum duo anni. Respondeo numerandum hic esse annum 18, eumque fuisse primum regni Abiam, secundum vero fuisse 19, tertium vero 20 regni Jeroboam. Ita Abulensis, Cajetanus, Salianus et alii. Ubi nota in chronologia annum subinde a principio, subinde a fine computari: quocirca unus annus additus vel demptus in Chronologia nullam facit diversitatem. Porro Abulensis hic tres alios modos conciliandi diversam chronologiam assignat, valde utiles et notandos.

Primus, est per synecdochen, qua pars anni, mensis, vel diei ponitur pro integro anno, mense, vel die. Sic Christus dicitur tribus diebus fuisse in sepulcro, quia per partem diei primæ et tertiæ fuit in sepulcro, solo autem die secundo integro in eodem mansit.

Secundus, quod aliquando numerentur anni, quibus filius regnavit cum patre, aliquando vero anni quibus solus ipse regnavit post patrem.

Tertius, quod quandoque interregnum jungitur annis sequentis regis vel judicis, uti ostendi Judic. cap. III, quandoque non. Eosdem modos tradit Richardus de S. Victore, tractat. De Concordia temporum regum Juda.

NOMEN MATRIS EJUS MAACHA, FILIA ABESSALOM, — id est «Absalom,» ut dicitur II Paralip. XI, 21. Hebraice enim Abisalom, idem est quod Absalom.

Quare vix dubitandum est, quin Absalom hic sit filius Davidis, de quo libro II crebra facta est mentio: nec enim alium legimus Absalom. Ideo ergo Absalom hic nominatur, quia ipse ex gestis ejus recensitis libro II toti Israeli fuit notissimus. Quare «Maacha» hæc eadem est cum «Thamar:» hanc enim solam filiam genuit Absalom, ut patet II Reg. XIV, 27. Ita censent Hebræi, Josephus, Lyranus, Cajetanus, Sanchez et alii. Minus recte ergo Abulensis et Salianus censent alium esse hunc Absalom ab Absalome filio Davidis.

Dices: II Paral. XIII, 2, hæc «Maacha» vocatur «Michaia filia Uriel de Gabaa.» Respondet Cajetanus, Absalom fuisse binomium, alioque nomine vocatum esse «Uriel,» forte ob pulchritudinem, quod adeo esset pulcher, ut Angelus videretur, dicique posset «Uriel,» id est «lux et splendor Dei.» Aut certe Absalom fuisse patrem naturalem Maachæ; Urielem vero ejusdem fuisse patrem legalem: quod difficile est concipere, cum nullus Davidis filius legatur vocatus «Uriel,» cui quasi fratri sine liberis defuncto Absalom semen suscitare debuerit.

Posset planius dici Maacham dici «filiam,» id est «neptem» Absalomis, more Scripturæ quo nepotes vocantur «filii.» Videtur enim Thamar Absalomis unica filia nupsisse Urieli, ex eoque genuisse Maacham hanc Roboami uxorem, et Abiæ matrem. Id variis conjecturis confirmatur. Nam Uriel hic fuit de Gabaa, quæ erat urbs in tribu Benjamin, fuit ergo ipse Benjaminita; ergo Uriel non est Absalom: hic enim erat de tribu Juda, æque ac David.

Secundo, quia Thamar videtur fuisse hoc tempore grandævior, quam ut nuberet Roboamo.

excusabant, vel non æstimabant. Hoc vero peccatum contra Uriam ab omnibus habitum fuit ut injustum, enorme et infame; ideoque Deus qui peccata tanta et tam scandalosa non sinit impunita, acriter illud punivit. Ob hoc enim omnia mala Davidi acciderunt, eique dictum est a Deo, quod nunquam recederet gladius a domo ipsius, idque ita accidisse reipsa hic ostendit, dum subdit, inter Roboam et Jeroboam æque ac Abiam perpetua fuisse bella, cædes et spoliationes. Ita Abulensis, Cajetanus et alii.

Nata est enim facile 12 vel 13 annis ante mortem Davidis (nam pater ejus Absalom occisus est novem annis ante mortem Davidis, uti dixi in Chron. Davidis, sub finem lib. II Reg.). Adde annos 40 regni Salomonis, habebis 52 annos vitæ Thamar. Esto enim Roboam eam videatur duxisse ante mortem Salomonis: nam ex ea genuit Abiam, qui post triennium moriens regni successorem reliquit filium Asa. Roboam autem regnavit 17 annis duntaxat: quare Abia a Roboam ante initum regnum genitus videtur, ut eo moriente esset plusquam 17 annorum: nam post triennium moriens reliquit filium Asa jam grandævum, et habilem ad regnum. Esto, inquam, id ita sit; tamen non videtur diu ante mortem Salomonis eam duxisse, eo quod illam duxerit tertio loco, ut patet II Paral. XI, 20; filii enim regum ante regnum et ante mortem patris, non solebant multiplicare uxores.

Tertio, quia hæc semper vocatur «Maacha,» nunquam Thamar, ergo non fuit ipsa Thamar, sed Thamaris filia.

Quarto, quia hic vers. 10, de Asa filio Abiæ idem dicitur quod hic de Abia, scilicet: «nomen matris ejus Maacha, filia Abessalom.» Hæc ergo Maacha vel fuit eadem cum Maacha matre Abiæ, ut dicatur «mater,» id est «avia» Asæ; vel certe fuit ejus soror junior, ait Cajetanus, ut posset duci ab Asa filio Abiæ. Ergo Maacha non fuit Thamar, utpote quæ nullam sororem habuit, sed fuit unica filia Absalomis: fuit ergo Maacha filia Thamaris.

Quinto, id diserte asserit Josephus, qui cum prius Maacham vocasset filiam Absalomis, mox lib. VIII, cap. III, eamdem vocat Absalomis neptem, scilicet ex Uriele et Thamar progenitam.


Versus 3: Ambulavit in Omnibus Peccatis Patris Sui

3. AMBULAVITQUE IN OMNIBUS PECCATIS PATRIS SUI, — colendo idola Roboami, permittendo effeminatos, etc., hos cum idolis sustulit filius ejus Asa, ut sequitur.


Versus 4: Dedit Ei Dominus Deus Suus Lucernam

4. DEDIT EI DOMINUS DEUS SUUS LUCERNAM (id est prolem gloriosam et regiam, scilicet) UT SUSCITARET FILIUM EJUS POST EUM (ut Asa filius ei in regno succederet); ET (per eum) STATUERET JERUSALEM, — stabiliendo eam in fide et cultu veri Dei, itaque pariter stabiliendo ejus pacem, opes et regnum.


Versus 5: Excepto sermone

5. Excepto sermone (id est re et facto, puta homicidio) Uriæ Hethæi. — Dices: David multa alia peccata commisit, ut dum ex superbia numeravit populum, quod peccatum Deus punivit peste et morte 70 millium hominum, II Reg. XXIV, 15, dum voluit occidere Nabal omnesque ejus domesticos, I Reg. XXV, 21, dum Miphiboseth innocenti partem dimidiam facultatum ademit, II Reg. XIX, 29. Verum hæc peccata nec tam gravia fuerunt, quam fuit adulterium et homicidium Uriæ, nec tam certa et a vulgo taxata; quin imo habebant velum et prætextum aliquem honestatis et justitiæ, saltem apud homines, qui proinde ea vel


Versus 6: Bellum Fuit Inter Roboam et Jeroboam

6. ATTAMEN BELLUM FUIT INTER ROBOAM ET JEROBOAM OMNI TEMPORE VITÆ EJUS, — q.d. Deus ob merita Davidis voluit ei dari «lucernam,» id est posteritatem regiam, scilicet Salomonem, Roboam et Abiam; sed tamen ob eorum peccata, præsertim idololatriæ, fecit ut perpetua haberent bella cum Jeroboam.


Versus 7: Fuit Praelium Inter Abiam et Jeroboam

7. FUITQUE PRÆLIUM INTER ABIAM ET INTER JEROBOAM. — illud enarratur fuse II Paralip. XIII, ubi dicitur Abiam in aciem eduxisse 400 millia, Jeroboam vero 800 millia, cumque hi utpote plures, illos cingerent, ipsos invocasse Deum, ac ejus ope ex 800 millibus cecidisse 300 millia.


Versus 10: Nomen matris ejus Maacha filia...

10. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom, — id est Absalom filii Davidis. «Filia,» id est neptis, ut liquet. Hæc enim Maacha mater Asæ, vel est eadem cum Maacha matre Abiæ, ut vult Lyranus et Serarius, ut dicatur «mater,» id est avia Asæ, sicut vers. 3, David dicitur Abiæ «pater,» id est avus; vel potius ejus soror junior, ex eadem matre Thamar Absalomis filia genita, ut ex Cajetano dixi vers. 2, aut certe ejus neptis.

Maacha Hebraice idem est quod compressio, attritio, fixio, ait Pagninus. Videtur hoc nomen commune fuisse reginis sive filiabus regum Gessur: unde filia regis Gessur, quam duxit David, vocata est Maacha, quæ fuit mater Absalomis, indeque Thamar filia Absalomis suam filiam, quæ nupsit Roboamo, vocavit Maacha, ac ejus sororem, quæ nupsit Abiæ, vocavit quoque Maacha: hanc enim tam Hebræi, quam Septuaginta, Noster et Josephus constanter vocant matrem Asæ. Simili modo S. Paula, Melania, Macrina S. Basilii amita, Eudoxia, Constantia, suum nomen ad filias ac neptes transmiserunt.

Porro nominatur hic Maacha «mater,» vel avia Asæ, ut Asæ insignis virtus et religio ostendatur, quod a tam impia matre educatus, tamen tam pius evaserit, adeoque ipsam matrem a sacerdotio idolorum amoverit. Sic Plinius, lib. VII epist., laudat Quadratum juvenem, quod in deliciis aviæ degens, viveret tamen severissime.


Versus 13: Maacham Matrem Suam Amovit

13. INSUPER ET MAACHAM MATREM SUAM AMOVIT, NE ESSET PRINCEPS (sacerdotissa prima) IN SACRIS PRIAPI. — Hebraice ad verbum est, ne esset domina, quia fecit idolum horrendum: ubi Septuaginta, Chaldæus, Vatablus, Pagninus et alii, ne esset domina, exponunt, ne esset regina, ne regeret regnum. Unde et Noster, II Paralip. XV, 16, vertit,

sed et Maacham matrem Asa regis de augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi. Hic tamen vertit, ne esset princeps in sacris Priapi; hic enim principatus sacrorum Priapi apud Judæos et idololatras erat augustum imperium, et summa dignitas, ut אשר ascer, id est quia, quod, capiatur pro באשר baascer, id est in eo quod fecit idolum, puta in cultum sui Priapi. Pro Priapi Hebraice est מפלצת miphletset, id est tremor, horror; sic vocatus Priapus, tum quia pingebatur vel sculpebatur turpi et horrenda forma; tum quia horrore suo terrorem incutiebat furibus et avibus volentibus depræhari hortos, quorum ipse erat deus et tutor; unde illud Horatii, lib. I, satyra 8 De Priapo:

Deus inde ergo furum aviumque Maxima formido.

Hinc et ab Hebræo miphletset, Priapus Latine dictus est Phallus et Mutinus: sic enim eum appellat Juvenalis, Satyra 5, Virgilius et Ovidius. Ita Serarius, Vatablus et Sanchez. Fuit ergo Maacha obscena et sacrilega, imo obscenitatis et sacrilegii princeps, ac meretricum et scortorum regina, ideoque suo Priapo sacravit lucum; quia libido, utpote pudenda, quærit lucos, id est sylvas umbrosas et tenebras, quibus suam turpitudinem tegat. Unde «lucus» dicitur per antiphrasin, eo quod luce careat, sitque opacus. Ita Eucherius.

Porro Hebræi coluerunt Priapum nomine Beelphegor, quasi deum obscenitatis, ritibus et actibus obscenissimis. Vide dicta Numer. XXV, 3. Fecit autem hæc Asa initio regni, cum esset pene puer; eo major fuit ejus zelus et pietas. Quocirca Deus hunc Asæ zelum remuneratus est: primo, pace felici et longa; secundo, ædificatione multarum urbium; tertio, victoria illustri, qua decies centena millia Æthiopum prostravit, II Paral. XIV, 7.


Versus 14: Excelsa autem non abstulit

14. Excelsa autem non abstulit. — Abulensis per «excelsa» accipit templa a Salomone exstructa idolis, quæ manserunt usque ad Josiam, qui ea evertit; qua in re, inquit, non peccavit Asa, nec Josaphat, nec Ezechias, quia templa hæc jam evacuarant, erantque clausa, nec in eis colebantur idola; quare cum jam non essent amplius scandalosa, permissa sunt ad futuram rei gestæ memoriam.

Melius Cajetanus «excelsa» intelligit templa in montibus et locis excelsis Deo vero dicata, in quibus Israelitæ Deo vero sacrificabant, quæ licet a Deo essent vetita, prudenter tamen ea permisit Asa, ne populi delectatio et consuetudo immolandi in excelsis eum abduceret a cultu Dei ad idololatriam: zelosi tamen reges, quales fuere Ezechias et Josias, eadem sustulerunt: quanquam dici posset Asa peccasse, quod excelsa permiserit, sicut in pluribus aliis peccavit, uti jam dicam.

VERUMTAMEN COR ASA PERFECTUM ERAT CUM DOMINO CUNCTIS DIEBUS SUIS. — «Perfectum,» intellige in fide et cultu unius veri Dei, ac in exterminatione idololatriæ; nam in aliis multis peccavit Asa, ut cum ægrotans non speravit in Domino, sed confisus est in arte medicorum, de quo mox. Item cum diffidens Deo vasa sacra dedit regi Syriæ vers. 18, ad evadendum bellum regis Israel. Rursum, cum prophetam se increpantem conjecit in nervum, id est in carcerem, et vincula, multosque e populo interfecit, II Paral. XVI, 10. Vide Abulensem, Quæst. XVIII.


Versus 15: Intulit Ea Quae Sanctificaverat Pater Suus

15. ET INTULIT EA QUÆ SANCTIFICAVERAT (id est dicaverat, consecraverat) PATER SUUS, ET VOVERAT IN DOMUM DOMINI.


Versus 18: Aurum Quod Remanserat in Thesauris

18. AURUM QUOD REMANSERAT IN THESAURIS DOMUS DOMINI (aurum templi) etc., misit ad Benadad. — Peccavit hac in re Asa, tum quod aurum templi usurparit et alienarit; tum quod magis in Benadad impio, quam in Deo spem reposuerit, ideoque increpitus est a propheta, II Paral. XV, 1.


Versus 23: In Tempore Senectutis Suae Doluit Pedes

23. VERUMTAMEN IN TEMPORE SENECTUTIS SUÆ DOLUIT PEDES. — Res hæc fusius narratur II Paral. XVI, 12: «Ægrotavit, inquit, Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum (podagra) vehementissimo, et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est;» ideoque mortuus: unde illico subjungitur: «Dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.»