Cornelius a Lapide

III Regum XVI


Index


Synopsis Capitis

Jehu filius Hanani propheta Baasæ regi Israel minatur excidium, ideoque ab ejus filio Ela occiditur: hinc, vers. 9, Ela a Zambri regno et vita mulctatur. Mox, vers. 16, Zambri obsessus ab Amri se cum domo succendit. Inde, vers. 24, Amri rex creatus ædificat Samariam. Denique, vers. 29, Amri morienti succedit impius Achab cum sua Jezabele. Additur, vers. ult., Hiel ædificasse Jericho, ideoque filios omnes amisisse.


Textus Vulgatae: III Regum 16:1-34

1. Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Anani contra Baasa, dicens: 2. Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum. 3. Ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus: et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat. 4. Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes: et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres cæli. 5. Reliqua autem sermonum Baasa, et quæcumque fecit, et prælia ejus, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel? 6. Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela filius ejus pro eo. 7. Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum, quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani, prophetam. 8. Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis. 9. Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediæ partis equitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus, in domo Arsa præfecti Thersa. 10. Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo. 11. Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem, et propinquos et amicos ejus. 12. Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetæ. 13. Propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israel provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis. 14. Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel? 15. Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philistinorum. 16. Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiæ super Israel in die illa in castris. 17. Ascendit ergo Amri, et omnis Israel cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa. 18. Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia, et mortuus est, 19. in peccatis suis, quæ peccaverat faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israel. 20. Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel? 21. Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem: et media pars Amri. 22. Prævaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. 23. Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israel, duodecim annis: in Thersa regnavit sex annis. 24. Emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti: et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam. 25. Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter super omnes qui fuerunt ante eum. 26. Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israel: ut irritaret Dominum Deum Israel in vanitatibus suis. 27. Reliqua autem sermonum Amri et prælia ejus quæ gessit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel? 28. Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab filius ejus pro eo. 29. Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis. 30. Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini, super omnes qui fuerunt ante eum. 31. Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat: insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum. 32. Et posuit aram Baal in templo Baal, quod ædificaverat in Samaria, 33. et plantavit lucum: et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israel, super omnes reges Israel qui fuerunt ante eum. 34. In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel, Jericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus: juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.


Versus 2: Tu Autem Ambulasti in Via Jeroboam

2. Tu autem ambulasti in via Jeroboam, — q.d. Tu secutus es ejus idololatriam, et coegisti populum ad adorandum vitulos aureos a Jeroboam in idola erectos.


Versus 3: Faciam Domum Tuam Sicut Domum Jeroboam

3. ET FACIAM DOMUM TUAM SICUT DOMUM JEROBOAM, — q.d. Sicut per te funditus excidi familiam Jeroboam ob idololatriam vitulorum, sic ob eamdem stirpitus evertam tuam progeniem per Zambri, tuo filio Elæ rebellantem vers. 9. Mira fuit perversitas et stoliditas regum Israel, quod, cum viderent jussu Dei plane everti familias regum præcedentium ob cultum vitulorum, imo ipsi easdem everterent, ipsi tamen eosdem vitulos colerent, et colendos proponerent populo, ne ad templum, et Asa regem Jerusalem rediret; esto reclamarent prophetæ, et excidium eis minarentur, nimirum diabolus et ambitio regnandi excæcabat et dementabat eos. Hinc justo Dei judicio factum est, ut omnes sibi invicem fuerint carnifices: Baasa enim fuit carnifex filiorum Jeroboam, Zambri fuit carnifex filiorum Baasæ, Zambri vero carnifex fuit Amri: sic apud Romanos Julius Cæsar sustulit Pompeium, Julium Brutus et Cassius, hos Augustus. Mox Neronem ad necem adegit Senatus, Galbam Otho, Othonem Vitellius, Vitellium Vespasianus, Titum Domitianus, Domitianum Nerva et Trajanus, uti narrat Sextus Aurelius Victor in Epitome Cæsarum: ecce hic verum illud Juvenalis:

Ad generum Cereris (Plutonem) sine cæde et sanguine pauci Descendunt reges, et sicca morte tyranni.

Unde de Galba dixit Tacitus: «Omnium consensu capax imperii nisi imperasset.» De Vespasiano vero: «Solus imperantium, inquit, mutatus in melius.» Sed hac de re fusior erit sermo vers. 31 in Achab.


Versus 5: Scripta Sunt in Libro Verborum Dierum

5. SCRIPTA SUNT IN LIBRO VERBORUM DIERUM REGUM ISRAEL, — puta in Diariis et Annalibus regum Israel, ut superius dixi.


Versus 7: Ob Hanc Causam Occidit Eum

7. OB HANC CAUSAM OCCIDIT EUM, — puta ob prophetiam, qua Elæ idololatræ intentabat excidium. Fuit ergo Jehu hic vere propheta æque ac martyr, ac prophetia eum martyrem effecit.


Versus 9: Rebellavit Contra Eum Servus Suus Zambri

9. ET REBELLAVIT CONTRA EUM SERVUS SUUS ZAMBRI. — Nota hic justa Dei judicia in reges infideles et idololatras: quia enim Ela rebellavit Deo summo Domino suo; hinc justa Dei vindicta ei vicissim rebellavit servus et chiliarcha suus Zambri: sicut Ela occidit Jehu prophetam Dei, sic et ipse occisus est a Zambri Dei nutu.


Versus 18: Videns Zambri Quod Expugnanda Esset Civitas

18. VIDENS AUTEM ZAMBRI QUOD EXPUGNANDA ESSET CIVITAS, INGRESSUS EST PALATIUM, ET SUCCENDIT SE CUM DOMO REGIA. — Nimirum Zambri tyrannus ambiens aulam, invenit pyram, ac ascendens in regiam resiliit in pyram. Idem fecit Sardanapalus ultimus rex Assyriorum, qui in Ninive obsessus ab Arbaco militiæ suæ Præfecto, ne in ejus manus veniret, rogum in regia ingentem exstruxit, quo aurum et argentum omne, et quidquid erat regiæ supellectilis congessit. Tum concubinis et eunuchis in domunculam, quam in medio pyræ exstruxerat, conclusis, se regiamque cum illis omnibus absumpsit incendio. Ita Diodorus, Justinus, Strabo, et cæteri passim. Sic uxor Asdrubalis capta a Scipione incensaque Carthagine, dextra lævaque tres filios mortem non recusantes trahens, «in incendio se flagrantis patriæ objecit,» ait Valerius Maximus, lib. II, cap. II. Sic Numantini per 14 annos a Romanis obsessi, cum fame deficerent, maluerunt se suaque omnia incendere, quam Scipioni se tradere. Vide Florum, lib. II.


Versus 22: Mortuus Est Thebni

22. MORTUUSQUE EST THEBNI, occisus a factione adversa Amri, teste Josepho. Addunt Septuaginta fratrem quoque Thebni occisum, nomine Joramum.


Versus 23: Anno Trigesimo Primo Asa Regis Juda

23. ANNO TRIGESIMO PRIMO ASA REGIS JUDA REGNAVIT AMRI SUPER ISRAEL. Licet enim Amri occiso Zambri, a populo acclamatus sit rex anno 27 Asæ, uti dictum est vers. 15 et 16, tamen regni æmulum habuit Thebni, cum quo colluctatus est per quinque annos, donec eo mortuo solus regnavit, quod factum anno 31 Asæ, ut hic dicitur. Ita Abulensis, Richardus de S. Victore, Torniellus, Salianus et alii. Unde explicans subdit: SUPER ISRAEL REGNAVIT DUODECIM ANNIS: — cœpit enim regnare mortuo Zambri anno 27 Asæ, ut dictum est vers. 15 et 16; mortuus est autem anno 38 Asæ, ut dicitur vers. 29, jam a 27 anno Asæ usque ad 38 sunt 12 anni inclusive. Vide hic, ut Deus prolonget regna piorum regum, abbreviet vero impiorum. Ecce tibi Asa 41 annis regnavit in Juda, quibus annis octo reges successive regnarunt in Israel, scilicet Jeroboam, Nadab, Baasa, Ela, Zambri, Thebni, Amri et Achab, quorum omnium ortus et occasus (excepto Achab) vidit Asa.

IN THERSA REGNAVIT SEX ANNIS. — «Thersa» ante Amri erat metropolis et regia regum Israel. Quare in ea regnavit Amri quinque annis, quibus cum Thebni de regno contendit, eo vero mortuo, anno sexto regni sui ex Thersa regiam transtulit in Samariam, quam ædificavit, ut sequitur, ibique regnavit aliis sex annis, hoc est universim tam in Thersa quam in Samaria 12 annis, uti dictum est. Causa translationis fuit, quod Zambri regiam in Thersa secum combussisset, moxque urbs capta ab Amri, spoliata et vastata fuisset, ut

dictum est vers. 18. Rursum, quod Samaria ob montem cui insidebat, munitior foret. Unde ipsa diu hostium postea eam obsidentium insultus sustinuit. Ita Salianus. His ergo de causis Amri ex Thersa regnum et regiam transtulit in Samariam.


Versus 24: Emit Montem Samariae a Somer

24. EMITQUE MONTEM SAMARIÆ A SOMER (nomen est viri, qui erat dominus montis) DUOBUS TALENTIS ARGENTI. — Talentum Hebræum continebat tria millia siclorum, sive mille quingentas uncias (siclus enim est semuncia) quæ faciunt 12 millia drachmarum. Drachma argenti est julius Romanus, sive regalis Hispanicus, quare talentum argenti continebat tria millia florenorum Brabanticorum, sive Francorum Gallicorum, quæ faciunt aureos Romanos mille ducentos: ergo duo talenta argenti faciunt 6 millia florenorum Brabanticorum, quæ conficiunt bis mille et quadringentos aureos.

ET VOCAVIT NOMEN CIVITATIS, QUAM EXSTRUXERAT, NOMINE SEMER (vel Somer) DOMINI MONTIS, SAMARIAM.

Putant aliqui prius Samariam fuisse ædificatam, nam nominis Samariæ mentio facta est cap. XIII, vers. 32, sed hic urbi veteri ab Amri tantum adjunctum fuisse montem vicinum, et civitatem eousque extensam, ac totam deinde vocatam Samariam. Ita Sanchez. Alii vero putant urbem totam primitus ædificatam ab Amri, ac nominatam Samariam: quare cap. XIII per anticipationem vocari Samariam, eo quod postea cum Auctor libri hæc scribebat vocata sit Samaria. Hæc est celebris illa metropolis regum Israel, contra quam detonat Isaias cæterique prophetæ.


Versus 31: Abiit et Servivit Baal

31. ET ABIIT ET SERVIVIT BAAL. — «Baal,» sive «Bal, Bel, et Belus,» est Jupiter Belus, puta «Nemrod.» Nemrod enim est Belus, qui fuit pater Nini primi regis Assyriorum, a quo condita et appellata fuit «Ninive,» cujus uxor fuit Semiramis. Nemrod ergo dictus est «Baal,» id est dominus, fuitque auctor idololatriæ sub annum trecentesimum a diluvio, ut dixi Genes. X, 9. Unde ab eo cæteri deinceps gentium dii et idola dicta, vel agnominata sunt «Baal» vel «Baalim.» Unde Abulensis in lib. IV Reg. cap. III, Quæst. III, censet Baal hunc Sidoniorum et Tyriorum fuisse Herculem; hic enim apud eos magno in honore fuit. Unde Hiram rex Tyri tempore Salomonis eidem statuam erexit teste Josepho, lib. VIII, cap. II. Hinc in Tyro quinquennales ludi Herculi celebrabantur, ut patet II Machab. IV, 18, ergo idolis et vitulis Jeroboam adjunxit idolum Baal sive Jovis Beli, quod more gentis suæ Sidoniæ colebat Jezabel ejus uxor.

Tropologice, hinc disce quam Deo invisa, ideoque infelix sit impietas, nimirum quod continua et funestissima sit tragædia impiorum principum vita; pateat ex dictis cap. XII, XV, XVI, et lib. IV, cap. IX, X, XI, XV, hæc tragica accipe.

Postquam occupavit regnum Israel Jeroboam propter delictum Salomonis, vindicatum per eum in persona Roboam filii ejus, translatis decem tribubus in Jeroboam, regnavit et filius ejus in Israel. Vindicta in persona filii successit, et ipse cum omni semine et domo Nabat erasus fuit per regem novum Baasa. Baasa tyranni finita potestas in filio Ela, qui necatus est cum omni semine per Zambri ejus servum. Zambri tantum per septem dies regnavit, et obsessus ab Amri, coactus se in palatio comburere, sustulit regiam progeniem. Amri et Achab stirpem sustulit Jehu, servus Joram regis, qui erat ex progenie Achab. Advenit autem in quarta generatione vindicta super progeniem Jehu, juxta verbum Domini, et ideo Zacharias, qui ex Jehu descenderat, obtruncatus est a servo suo, nomine Sellum, qui tantum regnavit pro eo in Israel per unum mensem, occisus pariter a Manahen filio Gadi in Thersa, qui regnavit pro eo decem annis in Israel, et post eum Phaceia filius ejus biennio tantum: nam eum occidit Phaceas filius Romeliæ dux ejus; sed et hunc occidit Oseas filius Ela, hic autem translatus cum populo in Assyrios. Sic Saladinus, ait Æmilius, lib. VI, domito Oriente tandem mortuus, et omnes ejus filii a patruo eorum necati; uno evadente tantum e manibus Sephadini patrui. Vetus est dictum, tyrannos principes quam rarissime senescere, propter varia pericula quibus involvuntur, et quam ægerrime communem livoris et periculi sortem possunt evadere, et paucissimi omnino fuerunt qui suo fato seu morte naturali perierunt. Quare et Saturninus apud Flavium Vopiscum cum a suis purpura esset indutus: «Nescitis, inquit, amici, quid mali sit imperare. Nam et gladii tela cervicibus nostris impendent, imminent hastæ, undique spicula, ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur: non cibus pro voluptate, non iter pro auctoritate, non bella pro judicio, non arma pro studio. Adde, quod omnis ætas in imperio reprehenditur: senex est quispiam, inhabilis videtur; si juvenis, inest furor. Nam quod imperatorem me cupitis, in mortis necessitatem me trahitis: sed habeo solatium hoc mortis, solus perire non potero.» Subit mentem quod Ælianus lepide refert de tyrannis ex Æsopi scriptis: si quis suem comprehendat, eam vociferari, idque non temere. Etenim cum nec lanam portet, neque quidquam aliud ejus generis, statim conjectura mortem augurari, scientem seipsam usui et esui esse capientibus. Similes autem videri suibus tyrannos; qui semper in suspicionibus et metu versantur, cum sciant sicut sues, suam vitam solam omnibus deberi. Ita Ælianus, lib. IX Var. Histor.


Versus 34: Hiel de Bethel Aedificavit Jericho

34. IN DIEBUS EJUS ÆDIFICAVIT HIEL DE BETHEL, JERICHO: IN ABIRAM PRIMITIVO SUO FUNDAVIT EAM, ET IN SEGUB NOVISSIMO SUO POSUIT PORTAS EJUS: JUXTA VERBUM DOMINI, QUOD LOCUTUS FUERAT IN MANU JOSUE. — Josue evertens Jericho statuit eam anathema, ac maledixit ei qui illam reædificare vellet,

Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.» Quare nemo usque ad tempora Achab ausus fuit reædificare Jericho, tunc autem id ausus fuit Hiel illectus fertilitate loci. Jericho enim erat fecundissima et amænissima, adeoque sola proferebat balsamum. Addit hoc Scriptura, ut indicet quanta fuerit sub Achab scelerato idololatra Dei et prophetarum oblivio, ac quam corrupti mores avaritia: hæc enim stimulavit Hiel ad reædificandum Jericho contra jussum Josue. Rursum ut ejus punitione terreret Achab et idololatras. Si enim Hiel ob reædificatam Jericho contra jussum Josue, mulctatus est filiis omnibus, multo magis filiis omnibus se mulctandum a Deo cogitare debebat Achab, qui in Dei injuriam Baalem suum pro Deo coli volebat.

IN ABIRAM PRIMOGENITO SUO FUNDAVIT EAM, ET IN SEGUB NOVISSIMO SUO POSUIT PORTAS EJUS, — q.d. Hiel jaciens fundamenta Jericho, statim perdidit filium suum primogenitum, nomine «Abiram:» deinde pergens illam ædificare, ex ordine perdidit cæteros usque ad ultimum «Segub,» quem amisit dum portas urbis locaret. Quantum ergo crescebat Jericho, tantum decrescebat familia Hiel, adeoque ipsa perfecta, plane hæc exstincta est, mira pertinacia, ait Rupertus, fulciente conditoris nomen, ut totum quod cum effectu perderet genitoris honorem. Ubi mira apparet Hielis cæcitas, avaritia et ambitio, qui cum videret in se impleri minas Josue, ac sensim filios suos omnes emori, ab ædificatione tamen urbis non destitit, malens eam perficere cum amissione omnium filiorum, quam illa omissa filios in vita retinere; forte etiam hoc fecit ut placeret impio Achab, eique ostenderet se, æque ac ipsum, esse Dei et prophetarum ejus contemptorem.

Tropologice Eucherius: «Ille, inquit, qui postquam in Ecclesia habitum religionis assumpserat, ad agenda scelera quæ ei Dominus Jesus in die baptismatis condonaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit: cum errorum dogmata, vel gentilium fabulas, veritati Ecclesiasticæ, qua imbutus est, quasi de Bethel egrediens ruinas Jericho resuscitat. Meritoque talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in fundatione nefariæ civitatis, et novissimum in portarum positione amittit, quia et fundamenta fidei, a quibus bona ædificia inchoare, et claustra bonæ actionis, quibus perfici debuerat, perdit.» Eadem ad verbum habet Angelomus.