Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Elias inducit Israeli siccitatem et sterilitatem. Unde jussu Dei in torrente Carith se abscondit, pasciturque a corvis. Mox, vers. 10, in Sarephta, viduæ farinam in hydria, et oleum in lecytho multiplicat. Denique, vers. 17, filium ejus mortuum, expandens se super eum, ad vitam revocat.
Textus Vulgatae: III Regum 17:1-24
1. Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. 2. Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: 3. Recede hinc, et vade contra Orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, 4. et ibi de torrente bibes: corvisque præcepi ut pascant te ibi. 5. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith qui est contra Jordanem. 6. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. 7. Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram. 8. Factus est ergo sermo Domini ad eum dicens: 9. Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te. 10. Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase, ut bibam. 11. Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. 12. Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. 13. Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem
Versus 1: Dixit Elias Thesbites ad Achab
et filio tuo facies postea. 14. Hæc autem dicit Dominus Deus Israel: hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ. 15. Quæ abiit, et fecit juxta verbum Eliæ: et comedit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die, 16. hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliæ. 17. Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matris familias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. 18. Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum? 19. Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in cœnaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum. 20. Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus? 21. Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus. 22. Et exaudivit Dominus vocem Eliæ: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. 23. Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi: En vivit filius tuus. 24. Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.
1. ET DIXIT ELIAS THESBITES DE HABITATORIBUS GALAAD AD ACHAB. — Quæres primo, cur Deus suscitarit Eliam, eumque miserit ad Achab? Respondeo, ut ejus æque ac Jezabelis ardorem in propaganda idololatria reprimeret et restingueret, ac Israelem in vera unius Dei fide et religione conservaret, ideoque eum armavit zelo et spiritu fortitudinis admirabili, ut solus ipse se opponeret tyrannis, sacerdotibus et idololatris omnibus. Sic Pharaone opprimente fideles Hebræos, Deus suscitavit Moysen, qui se illi opponeret, et populum ex ejus servitute educeret. Sic Jeroboam vitulos pro diis erigenti opposuit Ahiam prophetam, Manassi Isaiam, Antiocho Machabæos. Sic toti orbi pene Ariano unum opposuit Athanasium fidei Orthodoxæ atlantem, Pelagianis S. Augustinum, Nestorianis S. Cyrillum, Iconomachis S. Joannem Damascenum, Albigensibus S. Dominicum, Lutheranis et Calvinistis S. Ignatium et similes. Fuit ergo Elias (quod S. Bernardus scribit Eugenio Pontifici in fine lib. IV De Consider.) «forma justitiæ, sanctitatis speculum, pietatis exemplar, assertor veritatis, fidei defensor, doctor Israelis, magister insipientium, refugium oppressorum, pauperum advocatus, judex viduarum, oculus cæcorum, lingua mutorum, ultor scelerum, malorum metus, bonorum gloria, virga potentium, malleus tyrannorum, regum pater, sal terræ, orbis lumen, propheta Altissimi, præcursor Christi, Christus Domini, Deus Achab, Baalitarum terror, idololatrarum fulmen.»
Quæres secundo, quid significet Elias? Respondeo, Elias Hebraice dicitur אליהו Eliahu, id est Deus Domini, vel potius Deus meus Dominus, ait Pagninus. Aut, q.d. Elia hu, id est potens est Deus ipse. El enim est nomen Dei, qua fortis est et potens ad omnia debellandum: ia est abbreviatum Jehova; hu est ipse. Eliæ enim officium fuit ostendere Achab et Israeli non Baal, sed Deum Israelis esse verum Deum, fortem, et omnipotentem omnium Dominum. Ita S. Hieronymus, Angelomus et alii. Unde Hebræi censent Eliæ nomen sumptum ex illa populi ad Eliam acclamatione: «Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus,» cap. XVIII, vers. 39, nam antea eum vocatum fuisse Laberscyth, tradunt iidem in Genesi magna, cap. XXVII. Hinc S. Hieronymus, Michael cap. V: «Elias, inquit, idem est quod Dominus Deus.» Audi S. Isidorum, lib. VII Orig. cap. VIII: «Elias interpretatur Dominus Deus. Ex futuri ergo præsagio sic vocatur. Nam dum altercaretur in sacerdotio cum quadringentis sacerdotibus Baal, invocato nomine Domini, descendit ignis de cælo super holocaustum. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus. Ex hac ergo causa tale prius nomen accepit, pro eo quod per eum postea cognoverit populus Dominum Deum: idem et fortis Dominus interpretatur, vel propterea quod interfecit eosdem sacerdotes, vel propterea quod Achabi adversitatem toleravit.»
Rursum, «Elias» idem est quod «fortis Domini,» ait S. Hieronymus, vel «Deus Domini,» ait Pagninus, quia sicut Moyses a Domino constitutus est Deus Pharaonis, Exodi VII, 1; sic ab eodem Elias constitutus est Deus Achabi et Jezabelis: sicut enim Moyses decem plagas cælestes et terrestres infligens Pharaoni, coegit eum dimittere Hebræos: sic et Elias omnia elementa commovit per stupenda miracula, quasi eorum esset Deus et Dominus, quibus Achab et Baalitas perculit, imo occidit.
Aliam causam tropologicam dat S. Ambrosius, lib. I De Cain cap. II, ubi Eliam hisce elogiis ornat:
«Victor passionum, inquit, nec ullis captus illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem cælestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectæ virtutis ubertate formaverat, et ideo non legimus de eo sicut de cæteris, quia deficiens mortuus est.» Deo enim persimilis est, qui ab omni vitio purus et sanctus est. Audi S. Dionysium, epist. ult. ad S. Joannem Evangelistam, Quæst. X: «Quicumque viri studiosi sunt, ab omni quidem rerum corporearum voluptate abducuntur; liberi autem ab omnibus malis, Deique amore impulsi, omnium bonorum pacem diligunt et sanctimoniam; atque ab hac vita principium futuræ faciunt, cum inter homines Angelorum vitam imitentur cum omni animi tranquillitate, Dei nominis appellatione digni, cum benignitate cæterisque virtutibus,» etc. Rursum, Eliæ competit fortitudo Dei, quam depingens Isaias, cap. XXV, vers. 4, ait: «Factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. Sicut æstus in siti tumultum alienorum humiliabis, et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies.» Simili enim fortitudine Elias dejecit Achab, Jezabelem et Baalitas, juxta illud Eccli. XLVIII, 2: «Irritantes illum (Eliam) invidia sua, pauci facti sunt; non enim poterant sustinere præcepta Domini.» Et paulo post: «Qui dejecisti reges ad perniciem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo.»
Porro Beda et Angelomus in lib. IV Reg. cap. XXIII, quin et S. Chrysostomus, hom. 3 De Elia, asserunt Eliam dici quasi ἥλιον, id est solem, eo quod ipse fuerit sol Israelis et curru igneo vectus sit in cælum, indeque a poetis fingi solem vehi curru igneo, quem quia Phaethon solis filius regere nescivit, hinc se et orbem combussit, de quo plura, lib. IV, cap. II. Hæc per allusionem dicuntur: constat enim Elias esse nomen Hebræum, non Græcum. Simili modo Nazianzenus Hebraicum nomen pascha derivat a Græco πάσχω, id est patior, quod in paschate passus sit Christus.
Quæres tertio, quæ fuerint eximiæ virtutes et dotes Eliæ, quibus debellavit idololatriam? Respondeo, prima ejus dos fuit vitæ innocentia, austeritas et sanctitas. Audi S. Isidorum, lib. De Ortu et interitu prophet., cap. XXXV: «Elias, inquit, sacerdos magnus atque propheta, habitator solitudinis, fide plenus, devotione summus, in laboribus fortis, industria solers, excellenti ingenio præditus, in exercitatione disciplinæ rectus, in sancta meditatione assiduus, metuque mortis intrepidus.»
Secunda Eliæ dos fuit solitudo et contemplatio. Secedens enim in Carmelum vacabat orationi et contemplationi, ibique Eliseum et alios discipulos collegit quasi auctor vitæ monasticæ et eremiticæ. Unde Carmelitæ suum nomen et institutum ab Elia in monte Carmelo accepisse profitentur, de quo plura cap. XVIII.
Tertia fuit ejus dicendi et arguendi libertas, qua inter cætera ait Achab regi et Jezabeli in faciem, quod venundati sunt sub peccato, et quod Deus omnem eorum stirpem exscindet, quodque canes lingent sanguinem Jezabelis, cap. XXI, 20.
Quarta, invicta animi patientia et fortitudo, qua omnes regum et idololatrarum persecutiones generose sustinuit et superavit, imo omnes sacerdotes Baal occidit, cap. XVIII.
Quinta, zelus honoris et cultus divini, qui eum ad omnia certamina cum rege et Baalitis ineunda compulit, unde ipse ad Deum ait: «Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, etc., prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam,» cap. XIX, vers. 14. Hinc Elias a nonnullis vocatur Angelus; ac de Joanne Baptista ait Angelus, quod præcedet Christum «in spiritu et virtute Eliæ,» Lucæ I. Hinc raptus est Elias, ut præcurrat Christum ad judicium, certetque contra Antichristum, a quo proinde occidetur, et martyrio laureabitur Jerosolymæ; sed tertia die coram toto populo gloriose a morte resurget et conscendet in cælum, uti dixi Apocal. XI, 3. Denique vide elogia Eliæ apud Eccli. cap. XLVIII, 1: «Surrexit, inquit, Elias quasi ignis, et verbum ejus quasi facula ardebat.» Vide ibi dicta. Fuit enim Elias totus igneus et fulmineus.
Hinc allegorice Elias fuit typus Christi, qui vere fuit «Elias,» id est «Dominus Deus.» Christus enim, instar Eliæ magna certamina habuit de fide Messiæ cum Scribis et Pharisæis, ac continuas ab eis persecutiones sustinuit, tandemque mortem crucis, sed ab ea die tertia gloriosus resurrexit, et die 40 in cælum conscendit. Ita Angelomus, Eucherius, Rupertus et alii.
Denique Elias fuit dux et princeps Prophetarum cæterorum: atque hac de causa una cum Moyse legislatore apparuit in transfiguratione Christi, eique nomine omnium prophetarum testimonium perhibuit, quod ipse verus esset Messias ab eis prophetatus, Matth. XVII.
THESBITES, — oriundus ex Thesba vel Thesbe vico, sito in tribu Gad inter Jaaba et Saron, ait Adrichomius in Descript. terræ Sanctæ. Hinc S. Epiphanius, Dorotheus, Isidorus, Metaphrastes et alii in Vita Eliæ docent Eliam natum in Thesbe, quæ Arabiæ est contermina. Audi S. Epiphanium: «Elias ex Thesbis erat e continente Arabiæ: morabatur autem in Galaad, quoniam Thesbis erant ædes sacerdotibus consecratæ ac destinatæ.» Sed clarius Metaphrastes: «Elias, inquit, a sacerdotibus (Hierosolymitanis scilicet, ad quos de visione consulendos Sobachus parens profectus est) appellatus est Thesbites, eo quod esset domus, quæ sorte obtigerat sacerdotibus in qua is habitabat,
virtutem exercens ab adolescentia, et flammeam efficiens animam per ignem spirantem Spiritus Sancti gratiam.»
Falluntur ergo Abulensis, Hugo, Lyranus, qui censent Eliam oriundum ex urbe Thebe, in qua occubuit Abimelech Gedeonis filius, Judic. IX, 50. Thebe enim erat in tribu Ephraim juxta Sichem, Thesbe vero patria Eliæ erat trans Jordanem in Galaaditide, puta in tribu Gad. Quare Elias videtur fuisse Gaddita, indeque nascendo viriles, fortes et militares hausisse spiritus. Tales enim erant Gadditæ juxta illud Genesis XLIX, 19: «Gad accinctus (hoc enim Hebraice significat Gad) præliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum.»
Porro, Thesbites Hebraice idem est quod captivans, vel convertens, ait Angelomus et alii. Elias enim captivavit et convertit cor patrum in filios, et cor filiorum ad patres eorum, ut ait Malach. cap. IV, vers. 6. De nativitate et educatione Eliæ hæc habet Dorotheus in ejus Vita: «Cum nasciturus esset Elias, pater ejus Sabacha vidit illum ab angelis albicantibus salutari, et igne tanquam fasciis involvi, et flamma ignis veluti cibo ali, et Hierosolymam profectus, rem istam indicavit, dictumque illi est ex oraculo, ne timeret; fore enim ut puer nasciturus in luce habitaret, et quæ diceret, firmam sententiam haberent, judicaretque Israelem in gladio et igne.» Eadem habet S. Epiphanius et Metaphrastes in Vita Eliæ. Hinc Eliam perpetuam coluisse virginitatem consentiunt Patres, scilicet S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin. et ad Eustochium, De Custod. Virgin., Ambrosius, lib. I De Virgin. Idem asserit S. Chrysostomus, lib. De Virgin. tomo V, S. Ephrem non uno loco: pulchre Paran. I, tomo II, fol. 90, ait: «Donum optimum monachi est virginitas, curru ipsum ad cælum cum Elia vehens;» et fol. 91: «Elias te sua pelle caprina cooperiens in cælos introducet.»
Virgines quoque vel cælebes fuisse Eliseum cæterosque Eliæ discipulos, non est dubium: quin et ex ipsis plura pro vera Dei religione a Jezabele occisos martyrii lauream adeptos esse, satis liquet ex cap. XVIII, vers. 13.
Porro, Elias non videtur fuisse sacerdos, ait Abulensis, Sanchez et alii, quia non oriundus ex Levi, sed ex Gad: unde et Scriptura nusquam eum vocat sacerdotem, uti vocat Jeremiam et Zachariam patrem Joannis Baptistæ. S. Epiphanius tamen, S. Isidorus et alii eum vocant sacerdotem, ortumque ex Levi, quia Levitæ et sacerdotes, cum propriam non haberent possessionem, spargebantur per omnes tribus, ut eas in fide et Dei cultu erudirent. Poterat ergo in tribu Gad nasci Elias Levita.
Denique Hebræi censent Eliam esse Phinees, filium Eleazari filii Aaron, sed errant, ut ostendi Numer. XXV.
DE HABITATORIBUS GALAAD. — Migravit Elias a patria sua Thesbe in vicinam Galaaditim. Cur? Respondeo primo, quia Galaaditæ tunc valde corruptis erant moribus, idololatræ et homicidæ. Ivit ergo ad eos Elias, ut ipsos per se et suos discipulos ad meliorem frugem revocaret. Id liquet ex Osee propheta, qui sub Ozia rege paulo post Eliam prophetavit, ac cap. VI, vers. 8, sic ait: «Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem.» Vide ibi dicta.
Rursum, Galaad erat ferax resinæ, opobalsami et aliorum aromatum, ex quibus conficiuntur emplastra et medicinæ ad curandos morbos et vulnera. Hinc repræsentat Prophetas, qui quasi medici spiritales animarum vulnera et ægritudines curant. Hoc est, quod ait Jeremias, cap. VIII, vers. 22: «Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Quare ergo non est obducta cicatrix filiæ populi mei?» Unde ibi Chaldæus Paraphrastes vertit, Desiderabam doctrinam Eliæ prophetæ, qui fuit de Galaad, cujus verba erant medicinæ. Elias ergo et Eliseus, uti in Carmelo, Bethel, Jericho, Galgalis, sic et in Galaad commorati sunt, ut incolas ad verum Dei cultum traducerent, ut «ubi superabundavit delictum, superabundaret gratia,» Rom. cap. V, 20, ideoque hisce in locis Collegia discipulorum, qui proinde «filii prophetarum» vocantur, instituit: unde ad eos spectat illud Cantic. IV, 1: «Capilli tui sicut greges caprarum, quæ ascenderunt de monte Galaad.» Hac de causa Elias rapiendus in cælum, Collegia hæc in Bethel, Jericho, Galgalis, etc., obivit IV Reg. II, ut suis discipulis valediceret, eosque in aspero vitæ eremiticæ et cœnobitieæ studio prosequendo confirmaret. Ita Abulensis.
VIVIT DOMINUS DEUS ISRAEL; IN CUJUS CONSPECTU STO, SI ERIT ANNIS HIS ROS ET PLUVIA, NISI JUXTA ORIS MEI VERBA. — Non dubium est Eliam zelo æstuantem prius Achab regem monuisse de abdicando cultu Baal, et colendo Deo vero: sed cum ille surdas adhiberet aures, Elias a verbis ad verbera venit, ac totam terram percussit sterilitate, ut Achab et idololatræ discerent non Baal, uti ipsi putabant, sed Deum verum dare pluviam, messem cæteraque terræ bona, ideoque ad hæc obtinenda eum invocarent, non Baal; ait ergo: «Vivit Dominus,» id est juro per vitam Dei, quod non erit pluvia fecundans terram, nisi juxta meum beneplacitum, quando scilicet ego precibus meis cælum ad pluendum aperiam, sicut nunc illud precibus meis clausi: Eliam enim precibus hæc omnia a Deo impetrasse docet Jacobus in epist. cap. V, vers. 17: «Elias, inquit, homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum oravit, et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.»
IN CUJUS CONSPECTU STO. — Septuaginta, cui astiti coram eo; Chaldæi, ante quem ministro, q.d. Ego semper mente Deum habeo præsentem, conorque
illum amare, laudare, revereri, eique per omnia placere, ideoque illum invocavi et invoco, ut mihi hanc potestatem sistendi laxandique pluvias, ad evertendum cultum Baal, concedat, uti de facto concessit. Nec enim Elias juraret ita fore, nisi Deus ei id concessisset, eumque fecisset quasi Dominum aeris. Unde exclamat Eucherius: «Magna vis propheticæ dignitatis, humanus sermo est, divinus effectus. In terris homo loquitur, et imperio ejus cælestes obediunt potestates. Commovit omnem creaturam unus sermo prophetæ, et miro modo humi sonans aera cælumque concussit, turbatus est humani ministerii ordo, et a sæculis instituta elementorum harmonia contabuit, cum sicco humidum, calido frigidum negaretur: sed elementa pœnam suam læta suscipiunt, dummodo vel in salute hominum, vel in honore proficiat conditoris.»
SI ERIT ANNIS HIS ROS ET PLUVIA. — Hebraice si idem est quod non. Causam dat Auctor De Mirabil. Script. lib. II, cap. XV: «Quatenus, inquit, qui Deum per mala in terra exacerbassent, cæli clementia et aeris commoditate carerent.»
Versus 3: Abscondere in Torrente Carith
NISI JUXTA ORIS MEI VERBA, — ut nulla futura sit pluvia, nisi quando ego verbis et precibus meis illam adduxero. Concionatorie S. Chrysostomus, hom. 1 De Elia, ait eum ex rigido zelo vindicandi idololatriam, noluisse Deo (utpote quem misericordem, facile precibus flectendum ad dandam veniam et pluviam sciebat) relinqui, sed sibi reservari; utpote qui jam mentem obfirmarat de non danda idololatris venia, nec pluvia. Quare ipsum tamdiu precibus Deum fatigasse, donec id ei concederet, quo obtento constanter et severe edixisse: Juro per Deum, quod non pluet nisi quando ego voluero: non volam autem nisi sacerdotibus Baalitis occisis, et cultu Baal subverso, ut patet cap. XVIII, vers. 41. Hæc S. Chrysostomus qui homil. 2, graphice hæc depingens ait: «Cum Elias propheta sanctissimus populum prævaricatum aspiceret, cumque Baal et lucos despecto Domino coli a sacrilegis pervideret; cumque creatore despecto figmentis sese nemoribusque omnis populus addixisset; zelo Dei commotus Judæam terram siccitatis sententia, et pluviarum sterilitate addixit. Tunc subito anhelat terra, siccatur cælum, sitiunt omnes, fontes arescunt, omnis humor ima petit, supera deserit, aer fervet, serenitas torquet, tranquillitas pœna est, æstuant noctes, dies arescunt, sata torrentur, arbusta ægrotant, etc., iram Dei universa creatura testatur.»
3. ABSCONDERE IN TORRENTE CARITH. — Quæret enim te, quasi sterilitatis auctorem rex Achab, et si invenerit, occidet. Fuge ergo et late, ne in tuum caput siccitatis causa revolvatur. Torrens Carith descendit de montibus Ephraim juxta urbem Phalesum, unde juxta eum multæ erant cavernæ et speluncæ, in quas se abdere poterat Elias. Hic ergo latuit per triennium siccitatis, pastus a corvis. Unde in ejus memoriam S. Helena ibidem ecclesiam exstruxit, teste Nicephoro, lib. VIII, cap. XXX. Carith Hebraice idem est quod excisio, succisio, quia hic Elias terræ germina et sata per ariditatem a se inductam succidit. Unde S. Chrysostomus, homil. De Petro et Elia, ait Eliam igneum ardorem et quasi febrim terræ induxisse: «Vixdum, ait, exierat sermo ejus, cum subito mutatur aer, cælum æneum factum, ideoque sermo in terræ viscera tanquam febris incubuit. Et e vestigio exaruerunt omnia, omnia a squalitudine ac vastitate horruerunt, herbæ siccatæ sunt, plantæ simul et arbores tum frugiferæ, tum steriles.»
Versus 4: Corvis Praecepi ut Pascant Te
Meminit hujus sterilitatis et famis Menander historicus Gentilis, apud Josephum, lib. VIII, cap. VII, sed mutile et imperfecte, more Gentilium cum de rebus judaicis loquuntur. Ait enim famem hanc durasse uno tantum anno, cum S. Jacobus, cap. V, 17, asserat eam durasse tres annos et sex menses. Videtur hæc fames tantum fuisse in Israele, ejus enim idololatriam Elias puniebat. Quare quod Lucæ IV, 25, dicitur eam fuisse «in omni terra,» accommode accipe, scilicet in omni terra Achab regi subjecta, et peccatis idololatriæ ejus contaminata.
Versus 6: Corvi Deferebant Panem et Carnes
4. Corvisque præcepi, — id est instar præcipientis ordinavi, et instinctum hunc eis indidi, ut tibi afferant panem. Ita Cajetanus.
6. CORVI QUOQUE DEFEREBANT PANEM ET CARNES MANE, SIMILITER PANEM ET CARNES VESPERI. — Corvus est avis vorax, inhumana, maligna; illa ergo usus est Deus ad cibandum Eliam, ut ostenderet se omnibus animalibus imperare, eorumque indolem mutare et convertere eo quo lubet, ac plane sanctis, qualis erat Elias, omnes creaturas Deo jubente servire et obsequi. Sic corvi offerebant quotidie dimidium panem ad S. Paulum primum eremitam, integrum vero adveniente S. Antonio. Unde ad eum conversus S. Paulus ait: «Eia Dominus nobis prandium misit, vere pius, vere misericors. Sexaginta anni sunt, cum accipio quotidie dimidii panis fragmentum, nunc ad adventum tuum militibus suis Christus duplicavit annonam.» Ita S. Hieronymus in Vita S. Pauli.
S. Benedictus vero, corvo qui hora prandii ad se venire et cibum e manu sua sumere solebat, jussit panem veneno infectum a Florentio invido sibi submissum tollere, et in locum, ubi a nemine inveniri posset, asportare: cui obediens corvus idipsum præstitit, uti refert S. Gregorius, libro II Dial. cap. VIII, hujus corvi progenies etiamnum superest, ac a Benedictinis continuo alitur in monte Cassino.
Porro quod corvis potius quam aliis avibus Deus usus sit, causa litteralis fuit, quod corvi ament loca solitaria, ac præsertim torrentes, eo quod siccissimæ et calidissimæ sint naturæ. Unde Prov. XXX, 17, dicitur: «Oculum qui subsannat patrem, etc., effodiant eum corvi de torrente.» Corvis ergo, quasi maxime obviis avibus, usus
fuit ad alendum Eliam in torrente Carith, ut ex corvo cibum, ex torrente potum in tanta omnium siccitate caperet. Aqua enim ad potum sufficit, estque potus maxime naturalis, quo ante Noe omnes prisci usi sunt.
Tropologice vide hic, et reverere miram Dei in suos fideles providentiam: corvi enim Deo instigante quotidie bis apportabant panem et carnes Eliæ, scilicet mane ad prandendum, et vespere ad cœnandum. Angeli autem hos panes et carnes apparabant, ideoque meliores et sapidiores erant nostris, qui a pistoribus et cocis apparantur, juxta illud Psal. LXXVII, 23: «Panem Angelorum manducavit homo:» mox eosdem corvis ad Eliam deferendos dabant, eosque continebant ne illos attingerent, ac impellebant ut ad Eliam intactos deferrent. Nam ut in Vita S. Onuphrii legimus, Deus et Angeli singularem habent curam eremitarum, qualis erat Elias, eo quod ipsi omnia deseruerint, et ab omnibus sint deserti, juxta illud: «Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor,» Psalm. IX, vers. 14. Quocirca S. Basilius, hom. 8 in Divites avaros: «Carmelus, ait, mons sublimis ac desertus Eliam habuit, cui viaticum cibusque fuit spes in Deo; et cum ita viveret, fame tamen exstinctus non est, sed avium rapacissimi corvi cibum ei attulere, et qui alienas solebant escas invadere, viro justissimo ministri fuere: naturæ quoque obliti, in pane carneque ei afferendis Dominico præcepto paruerunt.»
Et carnes. — Deus ergo non tantum panes ad vitam necessarios, sed etiam carnes ad lautitiam pro obsonio Eliæ submittebat. Quærit Abulensis quid comederit Elias diebus jejuniorum, quibus non licet vesci carnibus; ac respondet eum comedisse quidquid corvi afferebant: Deus enim mittendo carnes ad Eliam, hoc ipso cum eo in jejunio dispensabat, volebatque ut eas comederet, ac dono suo tam liberali frueretur, ne frustra eas misisse videretur.
Allegorice S. Prosper, lib. II De Prædict. et promiss. cap. XXVIII: «Panis Eliæ, inquit, est corpus Christi, quod Judæi ut corvi gentibus ministrarunt, carnem in crucis ligno decoctam gentibus præparantes, ac ut corvi una et raucisona voce clamantes ad Pilatum: Crucifige, crucifige eum.»
Aliter S. Augustinus, serm. 101 De Tempore, ubi omnia gesta Eliæ allegorice applicat Christo et Ecclesiæ: «B. Elias, inquit, typum habuit Domini Salvatoris. Sicut enim Elias a Judæis persecutionem passus est, ita et verus Elias Dominus noster ab ipsis Judæis reprobatus est et contemptus. Elias reliquit gentem suam, et Christus deseruit Synagogam. Elias abiit in deserto, et Christus venit in mundum. Elias in deserto corvis ministrantibus pascebatur, et Christus in deserto mundi hujus gentium fide reficitur. Corvi enim illi, qui beato Eliæ jubente Domino ministrabant, gentium populum figurabant. Propterea et de gentium Ecclesia dicitur in Cantico Canticorum: «Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem.» Unde nigra? «Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.» Unde formosa? «Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.»
Et mox: «Vere Ecclesia gentium corvis similis erat, quando viventem Dominum contemnebat, et ante acceptam gratiam, velut morticinis cadaveribus, idolis ministrabat.»
Versus 9: Vade in Sarephta Sidoniorum
Symbolice Auctor Mirabil. S. Script. apud S. Augustinum, lib. II, cap. XVII: «A corvis, ait, ministrari prophetæ præcipitur, ut scilicet culpam, quam in diluvio commiserat in terra, purgare avis illa videretur, dum ut fidelis minister efficitur Eliæ, qui negligens et fallax erat ante Noe. Præterea quoque in hoc ministerio illud etiam ostenditur, qualiter homo si non peccasset, etiam infructuosorum animalium nunc ministeriis uteretur. Unde vero eas carnes et panes ille corvus detulerit, ipse viderit qui tale officium committebat. In quo tamen intuendum est, quod ex aliquorum hominum scientium aut nescientium industria corvi hæc acciperent, qui coctos panes et carnes quaslibet qualitercumque præparabant.»
9. VADE IN SAREPHTA SIDONIORUM. — Urbs hæc sita erat inter Tyrum et Sidonem in via publica, non procul a littore maris, et ab Eleuthero fluvio, duobus milliaribus distans a Sidone. Dicta est Sarephta, id est conflatoria, a צרף tsaraph, id est conflare, quod in ea essent officinæ conflatoriæ vasorum ex ære, ferro aliisque metallis.
Jubet ergo Deus Eliam extra Israelis fines et Achab persecutoris sui dominium, abire in ditionem Sidoniorum, ut ibi sub rege gentili secure et quiete degeret. Hinc allegorice Elias significat Christum, qui persecutionem patiens a Judæis, Evangelium suum transtulit ad gentes, uti explicat ipse Christus, Lucæ IV, 25.
Audi Auctorem Mirabil. S. Script. lib. II, cap. XVIII: «Idcirco ad Sarephtam Sidoniorum saturandus propheta mittitur, ut per illum bona et fidelis vidua pasceretur. Ne vero quem moveat, quod Sidoniorum terra hanc eamdem plagam pariter cum Israel perpessa erat, dum inde Jezabel persecutrix prophetarum, et totius vindictæ et facinoris causa, Sidoniorum regis filia paternam originem ducebat.»
Versus 12: Colligo Duo Ligna ut Coquam
PRÆCEPI ENIM IBI MULIERI. — «Præcepi,» id est ordinavi, disposui, providi: non enim proprie Deus præceperat viduæ, cum ei non esset locutus, imo vidua petenti Eliæ frustum panis, negavit se illud habere vers. 12. Si quis tamen contendat Deum revelasse viduæ adventum Eliæ, ac jussisse ut eum exciperet et pasceret eo modo quo Elias postulaturus erat, non repugnabo. Fuit hæc mulier gentilis, utpote Sidonia, sed religiosa et devota, ait S. Chrysostomus, hom. 3 De Elia, et Abulensis, Quæst. XXIV.
12. ET COLLIGO DUO LIGNA, UT FACIAM (COQUAM) ILLUM MIHI ET FILIO MEO, UT COMEDAMUS ET MORIAMUR, — q.d. Postquam modicum hoc
comederimus, moriemur fame, quia non habemus aliud quod comedamus.
Allegorice S. Augustinus, serm. 101 De Temp. notat «duo ligna» significare crucem Christi; in ea enim sunt duo ligna, scilicet unum erectum, alterum transversum. «Ideo, inquit Augustinus, duo ligna colligebat, quia in typo Eliæ Christum excipiebat. Duo ligna volebat colligere, quia crucis mysterium desiderabat cognoscere. Crux enim Domini Salvatoris duobus lignis aptata est, ideo duo ligna colligebat vidua illa, quia in illum qui in duobus lignis pependit creditura erat Ecclesia. Dixit ergo vidua illa: Colligo duo ligna ut faciam cibum mihi et filio meo, et manducabimus, et moriemur. Verum est, fratres dilectissimi, nemo in Christum crucifixum credere merebitur, nisi huic sæculo moriatur: nam quicumque corpus Christi digne manducare voluerit, necesse est ut moriatur præteritis, et vivat futuris.»
Versus 13: Fac Mihi Primum Subcinericium Panem
ET FILIO MEO, — sic et Chaldæus; hoc enim est Hebraice לבני libni. Verum Septuaginta aliis punctis legentes לבני lebanai, vertunt, filiis meis; significant ergo eam plures habuisse filios, quibus panem eripuit, ut daret Eliæ. Eo major fuit ejus virtus. Ita Eucherius.
13. VERUMTAMEN MIHI PRIMUM FAC DE IPSA FARINULA SUBCINERICIUM PANEM, — qui scilicet sub cinere festinato citoque coquitur, ut præsenti urgentique fami Eliæ statim succurreret. Sic Abraham Angelis festinantibus coxit panes subcinericios, Genes. XVIII, 6.
Mystice Eucherius: «Panis subcinericius, inquit, est pœnitentium satisfactio, juxta illud Psal. CI: Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam; his enim satisfactionibus Dominus se pasci hortatur.»
Versus 15: Abiit et Fecit Juxta Verbum Eliae
MIHI PRIMUM FAC. — Causam dat S. Prosper, part. II Prædict. cap. XXIX: «Ut misericordia, ait, primum occupet locum, quam præire ante faciem Dei Scriptura testatur; ex ipso enim omnis copia.» Sic S. Ludovicus, rex Franciæ, priusquam ipse pranderet, centum pauperibus prandium dabat.
Versus 16: Hydria Farinae Non Defecit et Lecythus Olei
15. QUÆ ABIIT, ET FECIT JUXTA VERBUM ELIÆ. — Mira fuit hujus viduæ fides, obedientia, liberalitas, ut modicum farinæ sibi ad vitam necessarium daret Eliæ qui famem hanc induxerat. Unde exclamat Eucherius: «O magnificum mulieris animum, o immutabile mentis propositum, o vere venerabile per sæcula factum! poculum petit, mox offert: et quod regibus jam forsitan deerat, quod divites non habebant, hoc vidua ex abundantia erogabat. Pascit pane, quæ cum filio die postero erat moritura, nec habere se negat; sed fatetur simpliciter, nec metuit prodere veritatem, et non tam postulanti, quam quadammodo exigenti omnem causam pandit in medium: quantitatem victus, et numerum personarum, ut non tam hospitem velit habere quam judicem.» Et inferius: «Fuit in illo tempore spectaculum angelis hominibusque gratissimum, quod inter gentes in terra profana vidua mulier jam tunc esset filia Abrahæ multo hospitalior ipso parente, multo humanior fidei genitore. Erat quidem Abraham hospitalis, et erga peregrinos magno detentus affectu; sed erat vere opulentus, erat dives.» Et paulo post: «Studio humanitatis omnem vim despexit naturalis affectus, non de se, non de parvulis sollicita: nihil eam a mentis proposito revocavit, nec proprii sexus infirmitas, nec materna erga parvulos viscera pietatis: occidit in se naturæ officia hospitalitatis intuitu, et effectus est devotus erga hospitem matris animus filiorum crudele sepulcrum.»
16. ET EX ILLA DIE HYDRIA FARINÆ NON DEFECIT, ET LECYTHUS OLEI NON EST IMMINUTUS, — non per rarefactionem, sed additionem novæ farinæ et olei continuam, ait Abulensis. Unde ex eo deinceps sustentata fuit vidua cum filio, quin et Elias ipse, ut patet vers. 20. Merebatur hoc fides et sanctitas Eliæ, item obedientia et eleemosyna viduæ, qua modicum farinæ quod habebat, dederat Eliæ. Ita S. Prosper, lib. II De Prædict. et promiss. cap. XXIX, quem audi: «Sic anima feneratur Deum, sic dum dat in necessitate, sibi consulit ad salutem. Sic repletur anima quæ corpore abscedente Domino, castigantem diligens, unius thori fidem pudico amore custodit, sacramento farris et olei unctione munita, secura exspectans gratam pluviam, cum ei dixerit Dominus: Euge, serve bone, quia in modico fuisti fidelis, intra in gaudium Domini tui.»
Audi et Eucherium liberalitatem et virtutem hujus viduæ admirantem, et hoc elogio remunerantem: «Facta est igitur manus viduæ perenne torcular, et mola jugiter fundens. Ecquid dico mulieris manum? In verbo prophetæ tota domus viduæ piorum cellarium facta est. Non ibi ros, non pluvia, non veris aura, non callidi soles, non nimbus necessarius, non aratrum, non agricola, non colonus, sed omnia et in omnibus sermo prophetæ affatim viduæ ministrabat.» Pascentem se viduam pavit Elias.
Audi S. Hieronymum, epist. 10 ad Furiam: «Recordemur viduæ Sarephtanæ, quæ et suæ et filiorum saluti Eliæ prætulit famem, ut in ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinqueret, malens vitam perdere, quam eleemosynam; et in pugillo farinæ seminavit sibi messem Dominicæ præparavit. Farina seritur, et olei capsaces nascitur: in Judæa frumenti est penuria: granum enim tritici ibi mortuum fuerat, et in gentium vidua olei fluenta manabant.» Simili modo S. Euthymius (cujus sanctitas toti orbi sub Justiniano Imperatore inclaruit) farina in monasterio deficiente, illam multiplicavit, dicens: «Bono estote animo: quantum enim egentibus impertitis, duplum nobis Dominus elargietur. Spero enim, quod sicut olim hydria farinæ non defecit, ita nunc minime sit defectura.» Ita Eustachius in ejus Vita, et ex eo Baronius, anno Christi 564. Pari ratione
Symas Anachoreta instar Eliæ in duobus doliis pro pauperibus multiplicavit frumentum, et oleum, ut refert Theodoretus in Histor. Religiosa, XIV, quem audi: «Hospitum autem et pauperum tam alacri animo curam gerebat, ut patefaceret portas omnibus qui aderant. Dicitur enim habuisse duo dolia: unum quidem frumenti, alterum vero olei. Ex his semper quidem suppeditabat omnibus egentibus: habebat autem ea semper plena benedictione, quæ data est viduæ Sarephtanæ, et immissa fuerat in hæc dolia. Ipse enim Dominus omnes opes effundit in omnes eos qui ipsum invocant: et sicut illius hydriam, et guttam jussit scaturire, præbens manipulos seminum hospitalitatis, ita etiam huic viro admirabili exhibuit suppeditationem, quæ ex æquo respondebat ejus animi alacritati.»
Similia sæpe fecit S. Joannes Eleemosynarius Archiepiscopus Alexandrinus, teste Leontio in ejus Vita. Unde ejus axioma erat: «Quo plura erogo in pauperes, eo plura semper et majora a Deo recipio.» Unde S. Basilius homil. De Eleemosyna, eum comparat puteo, vel fonti qui quo plus aquæ effundit, eo amplius aquæ ebullientis admittit et recipit. Vide S. Chrysostomum, hom. cui titulus: Quod eleemosyna sit ars omnium quæstuosissima.
Allegorice, hydria farinæ significabat panem Eucharistiæ, qui quotidie a fidelibus comeditur, nec tamen consumitur, aut deficit unquam. Ita Lanfrancus, Algerus et alii scribentes contra Berengarium.
Versus 17: Aegrotavit Filius Mulieris
QUOD LOCUTUS FUERAT IN MANU ELIÆ, — id est, per Eliam: manus enim est instrumentum instrumentorum; unde notat causam instrumentalem; talis enim respectu Dei fuit Elias.
17. ÆGROTAVIT FILIUS MULIERIS MATRIS FAMILIAS, — puta viduæ jam dictæ: hæc enim mortuo marito erat sola materfamilias. Permisit, vel immisit hunc morbum Deus puero hoc fine, ut mortuus ab Elia suscitaretur; itaque Eliæ fides et virtus apud Achab et Baalitas splendesceret. Ita Eucherius et alii. Audi S. Augustinum ad Simplician. Quæst. V: «Non malefaciendi causa mortificavit filium ejus, sed exhibendi miraculi ad gloriam nominis sui, quo tantum prophetam, et tunc viventibus, et posteris commendaret. Sicut dicit Dominus, non ad mortem mortuum fuisse Lazarum, sed ut glorificaretur Deus in Filio, et ideo consequentia probant, et ipsa etiam fiducia, qua credidit Elias non ad hoc illud contigisse, ut acerbo luctu ejus hospita affligeretur, sed potius ad hoc factum esse, ut Deus magnificentius ostenderet viduæ, qualem Dei famulum suscepisset.»
Versus 18: Ingressus Es ad Me ut Rememorarentur Iniquitates Meae
Nonnulli censent hunc viduæ filium suscitatum ab Elia fuisse Jonam prophetam. «Tradunt Hebræi, inquit S. Hieronymus in præfat. in Jonam, hunc esse filium viduæ Sarephtanæ, quem Elias propheta mortuum suscitavit, matre postea dicente ad eum: Nunc cognovi quia vir es tu, et verbum Dei in ore tuo est veritas; et ob hanc causam etiam ipsum puerum sic vocatum. Amathi enim in nostra lingua veritatem sonat, et ex eo quod verum Elias locutus est, ille qui suscitatus est filius esse dicitur veritatis.» Sic ipse, utique recitando non probando. Jonas enim Hebræus erat, hic vero filius erat Sidonius. Vide dicta proœmio in Jonam.
Versus 21: Expandit Se Atque Mensus Est Super Puerum
18. INGRESSUS ES AD ME, UT REMEMORARENTUR INIQUITATES MEÆ, ET INTERFICERES FILIUM MEUM, — q.d. Num venisti ad me, o Elia, tanquam minister Elohim, id est, Dei summi judicis et vindicis, ut ad tuum ingressum puniar morte filii? Videbat enim ipsa Eliam quasi ministrum Dei punire scelera et sceleratos, ut cum toti Israeli ob cultum Baal induxit sterilitatem et famem. Est enim naturalis quasi antipathia inter sanctitatem et iniquitatem, ac inter sanctos et iniquos, ut una prædominans aliam excludat et quasi interimat. Sic Eliæ severa sanctitas, et sancta severitas videbatur hic elidere omnem iniquitatem familiæ viduæ, ac in ejus punitionem occidere viduæ filium. Notat Theodoretus humilitatem et pœnitentiæ spiritum in hac vidua, quod mortem filii suis peccatis ascribat; ideoque meruit eum resuscitari. Audi Theodoretum hic, Quæst. LII: «Sunt, inquit, admiratione digna verba viduæ: tuo, inquit, lumine aperta sunt mea peccata, quæ occulta erant. Non dixit, fuisti mihi malum auspicium; mala conciliavit mihi tuus adventus; sed potius suis peccatis tribuit quod acciderat. Tantum enim ei profuit prophetæ doctrina:» quasi præ humilitate doluerit, se prophetam in domum suam indigne suscepisse.
21. ET EXPANDIT SE, ATQUE MENSUS EST SUPER PUERUM. — Hebraice יתמודד iitmoded, id est seipsum admensus est (est enim conjugationis Hitpael, quæ notat actionem reflexam agentis in seipsum), super puerum commensus est, et coæquavit seipsum puero, scilicet os suum ori pueri, manibus manus, pectus pectori, tibias tibiis, pedes pedibus applicando, et quoad fieri poterat per contractionem coæquando. Unde Chaldæus vertit, coarctavit se super puerum; Septuaginta, inflavit puero ter; Vatablus, incubuit puero.
Quæres, cur id fecit Elias? Respondeo: Variæ fuere causæ. Prima ethica et pathetica, ut ostenderet eximium suum in viduam et filium ejus amorem, indeque dolorem de ejus morte. Quos enim summe diligimus, hos amplexamur, arcteque complectimur, nec nos ab eis avelli patimur, quasi eis nostras vires, spiritum et vitam inspirare velimus. Sic S. Ambrosius, Orat. funebri in obitu fratris sui Satyri, idem se illi fecisse commemorat: «Nihil, inquit, mihi profuit ultimos hausisse anhelitus, nihil flatus meos inspirasse morienti.»
Secunda physica causa fuit, ait Abulensis, quod Elias hoc suo in puerum incubitu, et insufflatione volebat corpus ejus ex morte frigidum calefacere, itaque disponere ad animam vitamque recipiendam, sicut disponit mater corpus embryonis in utero, ut Deus deinde jam calefacto et disposito, infundat animam rationalem; hoc enim est opus solius Dei, matris vero opus est materiam disponere. Sic gallina ova incubando calefacit, ut deinde in pullos formentur et animentur.
Tertia symbolica, ut ostenderet quam ardua et difficilis res esset mortuum e morte suscitare ad vitam. Unde idem fecit Elisæus imitans Eliam magistrum suum, IV Reg. IV, 34. Rursum, ut liqueret quanta esset distantia inter miracula Eliæ et Christi: Elias enim laboriose se fatigando et sudando suscitavit mortuum; Christus vero facillime solo jussu et verbo, utpote mortis vitæque Dominus.
Quarta theologica, ut sancti corporis sui contactu cadaver pueri Deo commendaret, ait Serarius. Corpora enim sanctorum non tantum viva sunt, sed et vivifica; adeo ut corpus Elisei jam mortui mortuum suscitarit quondam a latronibus occisum, qui in sepulcrum Elisei projectus, dum sacra ejus ossa tetigisset, divina virtute revixit, uti narratur IV Reg. XIII, 20. Aliam magisque propinquam causam dat Abulensis: Elias, ait, ter puero incubuit: nam primo ei incubuit orans Deum, ut eum resuscitaret: sed cum id videret non fieri, secundo incumbens puero, oravit ferventius. Verum cum nec tum quidem surgeret puer, tertio eidem incumbens oravit ardentissime, sicque tandem vitam puero impetravit. Idem fecit Eliseus. Idem nos imitari et facere convenit. Deus enim in rebus arduis vult sæpius et ardentius rogari, ut illud ferventibus, et zelo quasi armatis et inflammatis precibus ab eo extorqueamus. Hoc enim res meretur, sicque crescit nostra devotio, virtus et meritum. Atque hic est fructus perseverantiæ et orationis perseverantis, se seque intendentis et ardentis.
Quinta mathematica; ut enim corpus majus æquetur minori, debet illud amplecti, ac vicissim minus majori se subjiciat, oportet. Id patet in circulo minori incluso in majori. Hic enim subjicit se majori: unde major eum amplectitur et proportionaliter sibi æquat, quia uterque idem centrum ambit, et ad illud circumcirca gyrat, ita ut nulla linea diametralis a majori circulo ad centrum duci possit, nisi illa prius circulum minorem intermedium secet et pertranseat. Quare nulla pars in circulo majori assignari potest, cui non pars similis et proportionaliter æqualis in minori respondeat. Quare docemur, quod ut inferiores Superioribus uniantur, et quasi adæquentur, necesse sit ut Superiores ad inferiores se per amorem inclinent, eosque complectantur; inferiores vero Superioribus debita obedientia, et subordinatione se submittant et substernant. Hæ ergo sunt duæ virtutes sublimes, quæ omnia complanant, adæquant et uniunt, nimirum charitas et humilitas. Sicut Elias charitate amplexans puerum, et puer naturaliter se submittens Eliæ, ei se
quasi adæquavit, itaque ab eo animam, spiritum et vitam recepit.
Allegoricam et præcipuam causam dat S. Prosper, parte II Prædict. cap. XXXI, scilicet, ut Elias suo gestu repræsentaret mysterium Incarnationis, quo Dei Filius suam deitatem commensus est, et quasi coæquavit nostræ humanæ naturæ, quam assumpsit, ut per eam nos peccato mortuos vivificaret. «Elias et post eum Eliseus, ait Prosper, ut mortuum parvulum suscitaret, juvenilia membra contexit. Et Dominus Jesus seipsum exinanivit formam servi accipiens: parvum se illi parvo coaptavit, ut efficeret istud corpus humilitatis nostræ conforme corpori gloriæ suæ. Jacens subter se frigidum suo calore succendit: similiter et noster Salvator Dominus mundum, a cujus calore non est jam qui se abscondat. Insufflavit ille tertio jacenti, ut trina confessio infunderetur credenti: sic suscitatus est mortuus, dum a morte perpetua justificatus est impius.»
Unde Chaldæus vertit, coarctavit se super puerum; Septuaginta, insufflavit ter in puerum. Sicut enim gallina incubat ovis, totamque se super ea expandit, et quasi commensurat, ut ea calefaciat et vivificet: sic et deitas Christi se expandit super totam humanitatem nostram, eique quasi seipsam admensa est et coæquavit, ut eam frigidam calefaceret, exanimem animaret, mortuam vivificaret: singula enim hominis membra omnesque animæ potentiæ per peccatum spiritaliter erant mortuæ, frigidæ, aridæ et exanimes; quare in singulas deitas incumbens, insufflavit in eas, et inhalavit spiritum gratiæ et vitæ spiritualis. Tertio autem Elias incubuit puero eique seipsum coarctando admensus est, quia Christus tertio seipsum coarctavit, et commensus est humanæ naturæ, scilicet primo in utero; secundo, in præsepio; tertio, in cruce: itaque mortuum genus humanum vivificavit, eique spiritum charitatis, paupertatis, et patientiæ inspiravit, «et cum clamore valido ac lacrymis preces offerens, exauditus est pro sua reverentia.» Ita Lyranus, Angelomus, Eucherius, Salianus.
Audi S. Augustinum, serm. 201 De Temp.: «Filius viduæ defunctus jacebat, quia filius Ecclesiæ, id est populus Gentium, multis peccatis et criminibus mortuus est. Orante Elia filius viduæ suscitatur, veniente Christo filius Ecclesiæ, id est populus Christianus, de carcere mortis reducitur; Elias inclinatur in oratione, et vivificatur viduæ filius; et Christus procumbit in passione, et suscitatur populus Christianus.» Et post nonnulla: «Nam quod tribus vicibus inclinatur, mysterium Trinitatis ostenditur. Viduæ enim filium, id est populum Gentium, nec solus Pater sine Filio, nec Pater et Filius sine Spiritu Sancto; sed tota Trinitas suscitavit. Denique hoc etiam in sacramento Baptismatis demonstratur, dum tertia vice vetus homo mergitur, ut novus surgere mereatur.» Hoc igitur est verbum abbreviatum, de quo
Apostolus, Rom. IX, 28: «Ut quod cælo non capiebatur, præsepio caperetur, ait S. Cyprianus, lib. II Contra Judæos, cap. III, nimirum Verbum infans, puer sapiens, Deus lactens.
Tropologica causa fuit, ut ostenderet Elias virum zelosum et charitate flagrantem, qui convertere satagit animas vitiis et concupiscentiis mortuas, debere per magnam compassionem, commiserationem et zelum iis quasi se coæquare et commetiri, ut eis frigidis et torpentibus spiritum vitæ inhalet: peccator enim est quasi cadaver mortuum et frigidum: quare ingenti et crebro concionatoris, confessarii et monitoris ardore opus est, ut calorem pœnitentiæ et devotionis ei aspiret, quo ad vitam gratiæ a Deo recipiendam se disponat. Sic enim ignis frigidum lignum prius calefacit, ut deinde illud igniat, et gallina ova diu calefacit, ut animentur. Ita faciebat Paulus dicens: «Factus sum infirmus infirmis, ut infirmos lucrifaciam. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos,» I Corinth. IX, 22. Et: «Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?» II Corinth. XI, 29. Et: «Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis,» Galat. IV, 19.
Versus 22: Reversa Est Anima Pueri Intra Eum
Anagogica causa fuit, ut significaret Christum in resurrectione commensurum, et quasi coæquaturum nos suæ gloriæ et corpori glorioso, juxta illud: «Reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ,» Philip. III, 21.