Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jezabel minatur mortem Eliae; ille fugit ac sub junipero pastus ab Angelo, pergit in montem Horeb: ubi, vers. 10, rogatur a Deo quid ibi agat, queritur prophetas occisos, se quoque posci ad necem; mox Deus, et apparens in sibilo aurae tenuis, jubet ut ungat Hasael in regem Syriae, et Jehu in regem Samariae, ac Elisaum in prophetam sibi successurum; idipsum mox exequitur, vers. 19, ac projecto in Eliseum pallio illum sibi socium adoptat.
Textus Vulgatae: III Regum 19:1-21
1. Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quae fecerat Elias, et quo modo occidisset universos prophetas gladio. 2. Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens: Haec mihi faciant dii, et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis. 3. Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas; venitque in Bersabee Juda et dimisit ibi puerum suum. 4. Et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei. 5. Projecitque se et obdormivit in umbra juniperi; et ecce Angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede. 6. Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit. 7. Reversusque est Angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede; grandis enim tibi restat via. 8. Qui cum surrexisset, comedit, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb. 9. Cumque venisset illuc, mansit in spelunca; et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia? 10. At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel; altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam. 11. Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino; et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio; non in commotione Dominus. 12. Et post commotionem ignis: non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aurae tenuis. 13. Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae, et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit: 14. Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel; altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam. 15. Et ait Dominus ad eum: Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum; cumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam. 16. Et Jehu filium Namsi unges regem super Israel: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmeula, unges prophetam pro te. 17. Et erit: quicumque fugerit gladium Hazael, occidet eum Jehu; et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus. 18. Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus. 19. Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum, et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. 20. Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere; quod enim meum erat, feci tibi. 21. Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.
Versus 3: Timuit Elias
3. TIMUIT ERGO ELIAS (furorem et potentiam Jezabelis, de quo vers. 4. Vide Abulensem, Quaest. III), ET DIMISIT PUERUM, — scilicet famulum, ut solus secretus fugeret et lateret.
Versus 4: Perrexit in Desertum
4. PERREXIT IN DESERTUM, etc., CUMQUE VENISSET, ET SEDERET SUBTER UNAM JUNIPERUM. — « Juniperus » enim amat loca calida et sicca; unde abundat in Syria, ac praesertim in deserto. Unde Plinius, lib. XVI, cap. XXX: « Junipero, ait, eadem virtus quae cedro. » Et cap. XL: « Cariem vetustatemque non sentiunt cupressus, cedrus, ebenus, lotus, buxus, taxus, juniperus. » Hinc baccae juniperi sunt calidae, robustae et efficaces ad stomachum calefaciendum, siccandum et roborandum instar piperis et sinapis. Talis est vir zelosus, de quo vere dicas illud Arabum adagium: « Praestat granum piperis (vel juniperi) decem peponibus. » Zelosus enim instar parvi piperis vel ju-
niperi, si frangatur, vel confricetur, ignes amoris divini exhalat, quibus auditores ad bonum stimulat, pungit, accendit.
Apposite ergo sub juniperi umbra quievit Elias; juniperi enim baccae, quae ardent instar piperis, repraesentant ardorem et zelum Eliae; sed hic temperandus erat umbra patientiae et humilitatis: juniperus enim cum sit parva, parvam humilemque dat umbram. Talis fuit Juniperus, unus e primis sociis S. Francisci, de quo in Annalibus Waddingi ita legimus, anno Domini 1210, num. 35: « Suae etiam tunc aggregavit (S. Franciscus) sodalitati B. Juniperum tanta humilitatis et simplicitatis virum, ut ab imperito vulgo fatuus crederetur. Incredibilia pene videntur quae fecit, et dixit ad imam sui dejectionem, nec alius quisquam tam honoris avidus, quam hic vituperii. Proinde cum ab aliquo afficeretur opprobriis,
fimbrias pauperis lacernae expandens dicebat ei: Amice, projicias huc liberaliter, imple gremium lapidibus istis pretiosis, imple, ne timeas: injurias et opprobria, lapides appellans pretiosos. Quando redibat domum, hujusmodi secum habebat sermonem: O inutilis frater, qua fronte redis ad patres? quo te admittent titulo? certe si hospitii gratia te sub tecto colligant, et panem arctum et aquam brevem dederint, rem magnam et tuis meritis majorem praestabunt: juste certe te repellent tanquam sua indignum societate. Ejus simplicitatem S. Franciscus admirans, adstantibus dicebat: Utinam, fratres, de hujusmodi Juniperis integram sylvam haberemus! » alludens ad nominis etymologiam et proprietatem, quia teste B. Isidoro, ut cinis juniperi diutissime accensos ejusdem ligni carbones servat, sic hic in sacro pectore accensum servabat amorem. Et sicut juniperus est obsita aculeis, et secundum Hieronymum semper floret, semper novos affert fructus, et nunquam deponit virorem suum: sic hic poenitentiae compunctione et asperitate fovebat in se divinae charitatis viriditatem. Pro juniperum Hebraice est רותם rothem, quod retinentes Septuaginta vertunt Ratham, ut habent Complutensia, vel Rathmon, ut habent Romana: hinc aliqui putarunt rothem esse rhamnum. Audi S. Methodium, tract. De Castitate, apud Photium in Bibliotheca: « Rhamnus virginitatem denotat (quia enim aculeatus est et pungit, hinc denotat vitam asperam et mortificationem, quae parens est et nutrix castitatis): Rhamnus enim arbor casta est, et fortasse ex simili quadam cum virgine natura stirps haec agnos appellatur; rhamnus quidem propter robur et fortitudinem contra voluptates; agnos vero, quod omni ex parte casta et pura sit. Unde et Eliam ferant a facie Jezabelis mulieris fugientem ad Rhamnum primum venisse, atque exauditum fuisse, cibumque accepisse; quia fugientibus stimulum carnis et feminam et voluptatem, perfugium et tegumentum castitatis lignum germinavit, quod ab auctore virginitatis Christo plantatum est eis, qui virginitatem complectuntur. »
Sicque explicat illud Judic. IX, 14: « Dixerunt omnia ligna ad rhamnum: Veni et impera super nos, » quia cum ficus, id est, lex naturae in paradiso, et vitis, id est lex naturae data Noe post diluvium, qui reperit vitem et vinum, ac olea, id est, lex Moysis et Prophetarum (hi enim ungebantur oleo) festentia hominum vulnera curare nequivissent: « Misit quarto Deus rhamnum, id est castitatem, quae illis imperaret, quae voluptatibus superatis, etiam in reliquum tempus illis interminata est, quod nisi sibi parerent omnes, et sincere ad se accederent, futurum, ut omnes flammis absumerentur: nullam enim post hanc aliam legem secuturam, sed judicium et ignem. Hinc coepit homo justitiam colere, Deoque constanter per fidem adhaerere, et se a diabolo sejungere. » Hucusque S. Methodius.
Allegorice Rupertus, lib. V, cap. X, per juniperum accipit sanctam et vivificam Dei crucem, ad quam confugit fidelis, dum timore aliave tentatione pulsatur: illic ambit mortem, illic optat commori Christo, quia ejus cruci totum se subjicit, optatque ei configurari et concrucifigi.
PETIVIT ANIMAE SUAE (id est sibi; est Hebraismus) UT MORERETUR. — Unde tantus pavor, tanta consternatio in Elia, qui paulo ante impavidus certarat cum Achab et Baalitis, eosque superaverat? Respondeo primo, quia subduxit Deus illi robur a se inditum, ut agnosceret Elias illud fuisse donum Dei, se vero ex natura sua timidum, uti sunt alii homines. Hac de causa solet Deus sanctos, qui praeclara gesserunt, objicere timoribus et tentationibus, ut eos conservet in humilitate, ne efferantur, sed cogantur ad Deum recurrere. Ita S. Chrysostomus, homil. De Elia et Petro, quae exstat apud Surium die prima augusti: « Deus, inquit, declarare voluit miracula illa, quae ostensa fuerant, non ab Elia, sed a sua ipsius potentia facta fuisse. Vide quid faciat, quo tempore Deus ipse operabatur, Reges, Principes et populi Eliae succumbebant; cum vero Deus abscessisset, etiam mulier una prophetae illi terribilis visa est. Abscessit Deus, et natura humana redarguta fuit.
Et paulo post: « Non uno, aut altero, sed quadraginta diebus aufugit, et ad regionem omnino desertam se contulit, non nutrimentum, non cibum aliquem secum ferens; nam tanquam ebrius prae metu, caetera nihil curabat, sed desertas tantum regiones sequebatur. » Idem pene hic habent Angelomus et Rabanus: « Sancti, inquiunt, viri, sublevante spiritu, ad summa rapiuntur, quamdiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. »
Addit S. Chrysostomus Deum voluisse hoc metu punire crudelitatem Eliae, qua 850 pseudoprophetas occiderat. Verum hoc est improbabile, cum hoc fecerit jussu Dei ex zelo, ad tollendam idololatriam.
Secundo, quia Jezabel videns prophetas suos omnes ab Elia occisos, furebat contra Eliam, ad eum dirissime excarnificandum, et habebat in manu Achab regem maritum suum, per quem poterat innumeros milites in Eliam immittere. Quare magis timuit Elias Jezabelem, quam Achab et Baalitas. Nam, ut ait Ecclesiasticus, cap. XXV, vers. 23: « Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram mulieris. » Unde S. Ambrosius, epist. 23, graviores ait esse tentationes mulierum, quam virorum, utpote quibus viri fortes victi prostratique sint. Sic et S. Bernardus, serm. 64 inter parvos. Hinc S. Petrus, qui pugnarat contra totam cohortem, et Malcho aurem amputarat, timuit ancillam, ejusque metu Christum negavit.
UT MORERETUR. — Dices: Elias fugiebat Jezabel volentem se occidere, fugiebat ergo mortem. Cur ergo mortem hic optat? Respondeo primo, quia
in fuga ejusque difficultatibus, et viae aerumnis crevit labor, indeque dolor, et maeror Eliae, qui ita eum depressit, ut optaret mortem ad aerumnas tot tantasque evadendas, quam prius fugerat. Sic videmus eos, qui pestem mortemque evaserunt, si postea in graviores tribulationes et pericula incidant, optare dicereque: Utinam mortuus fuissem cum sociis, utinam pestis me cum caeteris abstulisset. Tales fuere Graeci, qui capta Troja redeuntes, acerrima tempestate jactati optarunt se in obsidione Trojae occubuisse: Quid fata possunt? invidet Pyrrhus patri; Ajaci Ulysses, Hectori Atrides minor: Priamo Agamemnon. Quisquis ad Trojam jacet Felix putatur, (ait Seneca in Agamemnone).
Secunda et potior causa fuit, quod Elias timeret occidi a Jezabele, non quod mortem metueret, sed ne videretur superatus et victus a Jezabele, et cum ipso vera Dei religio. Jezabel enim jactasset se occidisse Eliam, et cum eo supplantasse Dei fidem et cultum. Optat ergo a Deo sibi mortem immitti, ne illa a Jezabele inferatur non tam sibi, quam Dei cultui et religioni. Sic Herodias occidit S. Joannem Baptistam Eliae antitypum, et Eudoxia, S. Chrysostomum. Vide S. Petrum Damianum, tom. II, serm. 2 De S. Vitali.
Allegorice, Elias repraesentat hic infirmitatem Christi paventis in horto. Ita Rupertus, lib. V, cap. X.
SUFFICIT MIHI, DOMINE (huc usque vixisse, ac tot tantisque beneficiis a te ornatum fuisse. Sufficit mihi vicisse Achab, et pseudoprophetas occidisse). TOLLE (ergo) ANIMAM MEAM, — ne eam tollat Jezabel cum meo aeque ac tuo dedecore et infamia. NEQUE ENIM MELIOR SUM QUAM PATRES MEI, — tum prisci Abraham, Isaac, Jacob, etc.; tum proximi, nimirum prophetae jam ante a Jezabele occisi, quos ego ut me seniores et patres, imo ut martyres veneror.
Versus 5: Obdormivit in Umbra Juniperi
5. PROJECITQUE SE ET OBDORMIVIT IN UMBRA JUNIPERI, — ex lassitudine itineris, et ex moerore animi. Porro umbra juniperi exilis est, cum juniperus pro frondibus spinas habeat, et noxia. Nam, ut ait Virgilius, Ecloga 10: « Juniperi gravis umbra: » quare umbra haec potius capitis dolorem et maerorem in Elia auxit, quam minuit. Unde umbra haec typus est humanorum praesidiorum, quae cum vana sint et noxia, ad eam tamen confugiunt homines, dum potius ad Dei Christique umbram et protectionem, velut utilem et solidam confugere deberent cum sponsa, quae ait Cantic. cap. II, vers. 3: « Sub umbra illius, quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. » Et cum Jeremia, Thren. IV, 20: « Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in Gentibus. » « Christus enim, ut ait S. Bernardus, serm. 2 Super Missus est, parvulos ad se confugientes sub umbra alarum suarum protegere non desinit, sive ab aestu carnalium desideriorum, sive a facie impiorum, qui eos afflixerunt. Bona et desiderabilis umbra sub alis Jesu, ubi tutum est fugientibus refugium, gratum fessis refrigerium. » Hinc rursum Jeremias, cap. XVII, vers. 5: « Maledictus, inquit, homo qui confidit in homine, etc. Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum. Benedictus vir qui confidit in Domino. »
Versus 7: Grandis Tibi Restat Via
7. GRANDIS TIBI RESTAT VIA, — usque in montem Horeb, ut ibi videas et audias Deum vers. 11, uti vidit et audivit Moyses. Sic cuique fideli grandis restat via ad culmen sanctitatis et perfectionis, et grandior via restat in coelum empyreum.
Versus 8: Ambulavit Quadraginta Diebus ad Montem Horeb
8. AMBULAVIT IN FORTITUDINE CIBI ILLIUS QUADRAGINTA DIEBUS ET QUADRAGINTA NOCTIBUS USQUE AD MONTEM DEI HOREB. — Hinc patet huic cibo et pani admirandam a Deo inditam fuisse virtutem, ut Eliae vires sufficerent ad iter agendum sine alio alimento per 40 dies et noctes. Unde Auctor Mirabilium S. Scripturae, lib. II, cap. XIX, asserit panem hunc mirabiliter factum manibus Angelorum, licet Abulensis naturalem et communem putet fuisse, cui Deus hanc vim ad confortandum Eliam indiderit, ut alio cibo non indigeret.
Tropologiam totius historiae habet S. Bernardus toto serm. 64 inter parvos.
Allegorice per panem hunc Eliae, Patres accipiunt Eucharistiam, cujus virtute per 40 dies, id est per totam vitam, quae nobis est tempus jejunii et poenitentiae, ambulamus « ad montem Dei Horeb, » ut scilicet videamus « Deum deorum in Sion. » Ita Paschasius Radbertus, lib. De Sanguine et Corpore Domini, cap. X; Algerus, lib. II De Sacramento Altaris, cap. I; Rupertus, lib. V, cap. X; R. Samuel Marochius, lib. De Adventu Messiae, cap. XX.
Anagogice, panis hic repraesentat suavissimam refectionem Sanctorum in coelo, per quam non 40 diebus, sed per omnem aeternitatem sine cibo sani, fortes, laeti et gloriosi permanebunt. Ita Rupertus.
QUADRAGINTA DIEBUS, — sine alio cibo, ideoque jejunus. Paucorum dierum iter est a Bersabee usque in montem Horeb, scilicet quatuor, vel quinque; praesertim cum Elias tam nocte quam die ambularet, et timor ei adderet alas, ait Serarius. Unde patet eum metu, pavore, moerore et angore perculsum, vagabundum incessisse, huc illucque divertendo, quo eum voluntas ferebat, non autem rectum tenuisse iter; ac forte nec sibi in animo praefixisse viae terminum, scilicet ire in Horeb. Ita Abulensis.
Nota hic Eliam jejunasse 40 diebus, aeque ac fecit Moyses, et postea Christus, cujus imitatione Ecclesia instituit jejunium Quadragesimae.
Scripsit S. Ambrosius librum De Elia et Jejunio, in quo ostendit commoda jejunii, affertque varia hac de re e sacra Scriptura exempla, aeque ac nocumenta ebrietatis et intemperantiae.
MONTES, ET CONTERENS PETRAS ANTE DOMINUM: NON IN SPIRITU DOMINUS; ET POST SPIRITUM COMMOTIO. NON IN COMMOTIONE DOMINUS; ET POST COMMOTIONEM IGNIS, NON IN IGNE DOMINUS; ET POST IGNEM SIBILUS AURAE TENUIS. — Hebraice, sibilus, vel vox tacita, sive submissa et gracilis. Septuaginta addunt καὶ ἐκεῖ Κύριος, id est et ibi (in sibilo) Dominus.
Horeb. — « Horeb » est mons Sinai, uti ostendi Exodi cap. XVII, vers. 6, in quo Moyses legem a Deo accipiens cum eo collocutus est, Exodi XIX, ut scilicet in eodem Elias pro lege Dei patiens et pugnans, cum eodem colloqueretur, et modum ad eam propugnandam ab eo acciperet.
Versus 9: Mansit in Spelunca
9. Mansit in spelunca. — In hac spelunca (ut videtur) Moyses a Deo obtectus, Exodi XXXIII, 22, vidit tergum et gloriam Dei pertranseuntis, ideoque in illa eamdem vidit hic Elias, sed alio schemate. Moyses enim vidit in specie ingentis lucis et splendoris. Elias vero in specie sibili aurae tenuis; ita R. Salomon, Lyranus et alii. Hinc spelunca haec priscis fuit in magna veneratione, adeoque Josephus, lib. II Antiq. cap. XII, tradit, ante Moysis aetatem, locum illum ita antiquis visum esse sacrum, ut pastores religione quadam prohiberentur greges ad illum montem appellere, quia ibi divinum esse aliquid suspicabantur.
Symbolice S. Gregorius, lib. II in Ezech. homil. 13: « Elias, ait, cum vocem Domini secum loquentis audiret, in speluncae suae ostio stetisse describitur, et faciem velasse; quia cum per contemplationis gratiam vox supernae intelligentiae fit in mente, totus homo jam intra speluncam non est, quia animam carnis cura non possidet, sed stat in ostio, quia mortalitatis angustias exire meditatur. Sed jam qui in ostio speluncae consistit, et verba Dei in aure cordis percipit, necesse est ut faciem velet: quia dum per supernam gratiam ad altiora intelligenda ducimur, quanto sublimius levamur, tanto semper per humilitatem nosmetipsos intellectu nostro premere debemus, ne conemur plus sapere, quam oportet sapere. » Et nonnullis interjectis: « Aurem enim intendere, et faciem operire, est vocem interioris substantiae audire per mentem, et tamen ab omni specie corporea oculos cordis avertere, ne quid sibi in illa corporale animus fingat, quae ubique tota, et ubique circumscripta est. »
Versus 10: Zelo Zelatus Sum pro Domino
10. ZELO ZELATUS SUM PRO DOMINO DEO EXERCITUUM, — ut tollerem cultum Baal et idolorum, et ideo 850 eorum antistites occidi. Rursum verti potest cum Vatablo, mira zelotypia teneor pro Domino Deo, q. d. Crucior in honorem Dei quadam quasi zelotypia, et quasi sustinerem Dei personam; crucior, cum videam synagogam, quae sponsa est Dei, ab eo deficere, et ad Baal quasi ad adulterum transire.
ALTARIA TUA DESTRUXERUNT. — Praeter altare enim a Deo constitutum in templo Jerosolymae, multi ab ea remoti in montibus vicinis altaria Deo vero erexerant, quae vocabantur « excelsa, » in iisque sacrificabant, quae licet Deo minus placerent, tamen ipse ea spiritu haeretico et impio, quasi illa essent Dei falsi, non veri, everti nolebat. Ita Abulensis et Serarius.
Versus 11: Egredere et Sta in Monte coram Domino
11. Et ait (Angelus Dei vicarius) ei: Egredere ET STA IN MONTE CORAM DOMINO: ET ECCE DOMINUS TRANSIT, ET SPIRITUS GRANDIS ET FORTIS SUBVERTENS
Nota finem et scopum hujus visionis fuisse, ut Deus Eliam ira, taedio et dolore ob licentiam, impunitatem et scelera Jezabelis, et Baalitarum succensum consolaretur, mitigaret et erudiret. Primo ergo ipsius oculis et sensibus, offert ventum validissimum, adeo ut is videretur subversurus montes, et contriturus petras; mox ingentem terrae motum; deinde ignem ardentem et flagrantem, q. d. Mihi, o Elia, venti, terra, ignes, adeoque omnia elementa, omnesque creaturae mediae, summae et imae ad manum sunt, ut idolotatras et Jezabelem perdam: at hic modus providentiae et clementiae meae non est ordinarius et usitatus, nec congruus; ideoque nolo eo uti, unde ait: « Non in eo Dominus. » Quarto denique loco Deus auribus Eliae offert lenem auram, sive spiritum et sibilum repraesentantem se, et suam clementiam ac providentiam: spiritus enim hic lenis significat Dei patientiam et longanimitatem ad punienda peccata, quam imitari et induere debeat Elias, et quivis vir Apostolicus. Ita S. Irenaeus, lib. IV Contra haereses, cap. XXXVII: « Docebatur, ait, propheta turbatior et concitatior ad vindictam mitius agere. » Et Tertullianus, lib. De Patientia, cap. XV: « Sedet in throno spiritus ejus (id est Dei) mitissimi et mansuetissimi, qui non turbine glomeratur, non nubilo livet, sed est tenerae serenitatis apertus et simplex, quem tertio vidit Elias: nam ubi Deus, ibi et alumna ejus, patientia scilicet. » Et S. Macarius, homil. 6: « Ecce, inquit, vox aurae tenuis, et in ea Dominus. Liquet ergo quod quies Domini sita est in pace et tranquillitate. » Et Theodoretus, Quaest. LVII: « Per hoc, ait, ostendens quod lenitas, benignitas et clementia sola est Deo grata: unumquodque autem aliorum attrahit hominum improbitas. »
S. Chrysostomus, homil. 1 De Elia, in fine asserit, ideo Deum cito rapuisse Eliam, ne, si diutius viveret, igne et zelo ejus perderetur orbis, sed in zelum severum Eliae severior est Chrysostomus. Sic et Procopius.
Secundo, hic lenis spiritus sive sibilus detulit vocem Dei ad Eliam, qua Deus eum nimis perturbatum, pusillanimem, putantemque se unicum superesse Dei cultorem et prophetam, erudivit; unde ait: « Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, » Roman. cap. XI, vers. 4.
Tertio, spiritus hic subtilis significabat Dei virtutem, efficacitatem et vindictam omnia penetrantem. Unde indicavit Eliae modum vindictae in Baalitas exercendae per Hazael, Jehu et Elisaeum, non per ventum, terrae motum et ignem. Ita Ca-
jetanus et Antonius Fernandius in Visionibus veteris Testamenti, visione 9.
Igitur spiritus hic lenis simul erat subtilis et acer. Deus enim Deique sapientia et providentia operatur et castigat tam fortiter, quam suaviter. Igitur Deus hac visione non volebat Eliae zelum vindictae improbare, sed moderari duntaxat, ut non fieret ex ira et perturbatione animi, qualis erat in Elia; sed ex lenitate et amore justitiae. Unde mox eidem vindictae rationem et modum praescribit, scilicet ut ungat in regem Hazael et Jehu, ac Elisaeum in prophetam, ut ipsi eamdem peragant.
Porro haec omnia per Angelos, utpote Dei administros, ut ait Apostolus, Hebr. cap. I, 14, facta sunt. Unde Chaldaeus vertit: Ecce gloria Domini revelatur, et ante eum erat exercitus Angelorum venti disrumpentium montes, et confringentium petras ante Dominum: non erat in exercitu Angelorum venti majestas Domini, et post exercitum Angelorum venti erat exercitus Angelorum commotionis (excitantium terrae motum): non erat in exercitu Angelorum commotionis majestas Domini: et post exercitum commotionis, exercitus Angelorum ignis: non erat in exercitu Angelorum ignis majestas Domini: et post exercitum Angelorum ignis vox canentium in silentio, quasi demulcentium Eliae animum maerentem et perturbatum.
Symbolice, hac visione significabatur Dei natura et majestas, quae non est ventus, nec terra, nec ignis, nec aliud corpus, sed subtilissimus, mitissimus et purissimus spiritus. Haec ergo Dei apparitio fuit quasi scintillatio divinitatis, ut loquitur Tertullianus, quae sui reverentiam a nobis extorquet. Rursum, significatur hic Dei indoles, cui propria est lenitas et clementia. Tonat Deus, fulminat, fulgurat, concutit montes, sed id quodammodo facit invitus et « tactus dolore cordis intrinsecus, » quia proprium est illius miserere et parcere; atque ideo non inhabitare dicitur in turbine et igne, quia haec aliquid sonant horribile et humanis commodis importunum, sed in aura tenui, quae recreat et reficit laborantem spiritum, ait Sanchez ex Theodoreto, etc. Sic et S. Gregorius, libro V Moralium, cap. XXVI, cujus verba mox recitabo.
Allegorice, repraesentabatur Christi Salvatoris in mundum venturi spiritus fore diversus, et adversus spiritui Moysis, Eliae et legis veteris. Deus enim in Horeb, sive Sina, dans legem Moysi, audirifecit tonitrua, micare fulgura, ignes coruscare, montem tremere, Exodi XIX et XX, ut duros Judaeos sui suaeque legis metu percelleret. Idem fecit hic Elias, cum per eum violatam legem, suique cultum restaurare vellet. At vero cum Filius Dei in carnem descendit, venit in spiritu lenitatis et mansuetudinis, juxta illud Isaiae XLII, 1, quod citat S. Matthaeus, cap. XII, 19: « Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus; arundinem quassatam non confrin-
get, et linum fumigans non exstinguet. » Unde, cum Joannes et Jacobus vellent ut Christus in Samaritanos eum non recipientes instar Eliae e coelo vibraret ignes et fulmina, ipse eos repressit, dixitque: « Nescitis cujus spiritus estis. Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare, » Lucae IX, 55. Ita S. Irenaeus, lib. IV, cap. XXXVII: « Domini, inquit, adventus significabatur post legem, quae data est per Moysen, mitis et tranquillus, et regni ejus mitis et mansueta requietio. » Et Rupertus: « Non in variis, inquit, Judaeorum captivitatibus erat finis, nondum venerat Messias; sed in spiritu aurae lenis, id est occultus et secretus fuit ejus adventus, quem quasi de aura tenui, id est de Spiritu Sancto Maria Virgo concepit. » Hunc spiritum lenitatis Christus commendavit et impressit S. Petro, Paulo caeterisque Apostolis et fidelibus. Unde hic est spiritus legis gratiae et novi Testamenti, qui longe potentior et efficacior est spiritu timoris et terroris veteris Testamenti. Huc facit apologus de Euro vento validissimo certante cum sole, uter esset potentior, uter scilicet viatori pallium excuteret. Sane non excussit Eurus, imo viator Euro flante magis pallio se involvit, ut Euro resisteret; sed illud ei suo ardore et calore sudorem ei excutiens extorsit sol: simili modo plus valet, plus potest lenitas quam violentia; plus amor quam timor, plus ardor quam terror. Recitat fusius hunc apologum B. Petrus Damianus, lib. I, epist. 16 ad Alexandrum II Pont. additque: « Si Roboam senum consiliis acquiescens populo mitia respondisset, totum Israel sui juris imperio subdidisset; sed quia coaevorum suorum superbiae credidit, divisis a se decem tribubus, sublimem regni potentiam humilem fecit. Rhinoceros etiam qui rabida persequentium canum ora celerrima pernicitate contemnit, capi se gremio blandae virginis non pavescit. »
Porro S. Gregorius, lib. V Moral. cap. XXV, explicans illud Job. cap. IV: Et vocem quasi aurae lenis audivi: « Quid, inquit, per vocem aurae lenis nisi Spiritus Sancti cognitio designatur? Qui tamen super Apostolos veniens per exteriorem sonum, tanquam per vehementem demonstratur, cum dicitur: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis. Sanctus enim Spiritus cum se notitiae humanae imbecillitatis insinuat, et sonitu vehementis spiritus, et voce aurae lenis exprimitur, quia scilicet veniens et vehemens est et lenis; lenis, quia notitiam suam quatenus cognosci utcumque valeat nostris sensibus temperat; vehemens, quia, quantumlibet hanc temperet, adventu tamen suo infirmitatis nostrae caecitatem illuminando perturbat.
Tropologice significatur hic primo, modus quo Deus poenitentes et perfectionis studiosos exercet et disponit, ut eos ad perfectionem suamque familiaritatem perducat. Primo enim eos terrore mortis, judicii et gehennae quasi vento validissimo, terrae motu et igne percellit, compungit,
ciet lacrymas, ac deinde ut spiritus aurae lenis eos mulcet, adoptat, recreat, et ad altum contemplationis verticem sustollit. Audi S. Gregorium, lib. V Moral. cap. XXVI: « Spiritus ante Dominum evertit montes, et petras conterit, quia pavor qui ex adventu ejus irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, et duritiam liquefacit; sed spiritui commotionis, et igni non inesse Dominus dicitur; esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur. Quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet Deus non est. Cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est quod de incomprehensibili substantia aeternitatis. Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita degustamus. »
Idem praestitit Deus Eliae, dum eum, post terrores, luctas et pugnas cum Baalitis, curru igneo rapuit in coelum, ubi aura leni, id est plena pace mentis et corporis fruitur. Simili modo ergo, qui tentationibus agitatur, non demittat animum; sed sciat ei successurum « spiritum aurae lenis, » id est consolationem, quietem et gaudium.
Secundo, traditur hic forma, ait Sanchez, viris Apostolicis et Praelatis, quae in corrigendis, aut puniendis divinae legis transgressoribus servari debeat; nempe ut illa imitetur, quae maxime sunt in rerum natura violenta, ventum nimirum, qui concutit atque subvertit montes; et ignem, qui consumit et dissipat omnia, idque celeritate incredibili, neque suavitatem assumat tenuis et refrigerantis aurae, donec Deum advenire videat, quem antecedunt quasi stratores viarum et praecursores ad parandum hospitium, ventus, commotio, ignis.
Versus 13: Operuit Vultum Suum Pallio
13. Quod cum audisset Elias. — Audiebat enim ventum valide perstrepentem, terrae motum locum conquassantem, auram tenuem sibilantem; ignem vero partim audiebat, utpote stridentem, partim vero videbat, utpote lucentem.
OPERUIT VULTUM SUUM PALLIO, — ut Deo se hisce signis ostendenti reverentiam exhiberet, quasi indignus qui in eum aspiceret, eumque contueretur.
Versus 14: Prophetas Tuos Occiderunt Gladio
14. PROPHETAS TUOS OCCIDERUNT GLADIO (quia sese opponebant cultui Baal), DERELICTUS SUM EGO SOLUS (propheta et zelator verae religionis, qui me valide eidem oppono), ET QUAERUNT ANIMAM MEAM, — ut me occidant; me ergo occiso nullus supererit propheta, nullus zelator, qui tuum cultum propugnet et Baalitis sese opponat. Actum ergo est de vera religione, de tuo cultu, de tota Synagoga; omnia occupat impia Jezabel; ubique colitur Baal; ubique exundat perfidia et idololatria. Haec est causa mei doloris et moeris, meae fugae et exilii, ut mori optem potius quam vivere; et videre tanta mala gentis meae et populi Dei. Ita Elias moerore, ira et zelo confectus.
15 et 16. UNGES HAZAEL REGEM SUPER SYRIAM, ET JEHU FILIUM NAMSI UNGES REGEM SUPER ISRAEL: ELI-
SEUM AUTEM, etc., UNGES PROPHETAM PRO TE, — ut hi ultionem justam de Baalitis, quam tu, o Elia, adeo desideras, reipsa peragant. Unde in Eliae laudibus dicitur Ecclesiastici cap. XLVIII, vers. 8: « Qui ungis reges ad poenitentiam, » id est ad poenam et ultionem impiorum, ut sint divini cultus vindices. « Unges regem, » id est regem designabis, regnum ei deferes. Est catachresis: quia enim unctione creabantur reges, hinc ungere est regem creare. Nam Hazael non fuit unctus ab Elia, sed designatus rex ab Eliseo, quem ad eum misit Elias: Jehu vero in regem Israel unctus fuit ab uno Elisei discipulo, ut patet IV Reg. VIII, 13 et seq. Itaque Elias haec jussa Dei exsecutus fuit per Eliseum, quem idcirco jussu Dei sibi subrogavit. Sic Eliseum non legimus unctum, sed immisso ab Elia in eum pallio designatum prophetam, vers. 19. Ita Theodoretus, Rabanus, Dionysius, Abulensis, Salianus.
Sanchez tamen to unges proprie accipit, censetque omnes hos tres ab Elia fuisse unctos, licet id Scriptura factum non narret. Ideo enim videtur Elias jussu Dei rediisse per desertum in Damascum, quae longior et inamoenior erat via, ut ibi Hazaelem in regem ungeret; esto enim Hazael postea rursum ab alio unctus sit, tamen nil prohibet eum prius ab Elia fuisse unctum. Sic enim David et Saul bis uncti fuere. Haec sententia probabilis est, atque hunc versum proprie ad litteram accipit.
QUI EST DE ABELMEULA. — Erat haec urbs in tribu Manasse cis Jordanem. Fuit ergo Eliseus de tribu Manasse, sicut Elias de tribu Gad. Ita S. Hieronymus, Salianus, Adrichomius et alii; licet S. Epiphanius et Isidorus in Vita Elisei, dicant eum fuisse oriundum ex tribu Ruben, qui et addunt in ortu Elisei mugiisse unum e vitulis aureis, quos conflavit Jeroboam, et illius mugitum auditum fuisse Hierosolymis, et ex eo Sacerdotem quemdam prudentem conjectasse, eo die aliquem esse natum, qui futurus esset sculptilibus omnibus atque idolis exterminium.
Versus 17: Quicumque Fugerit Gladium Hazael
17. ET ERIT, QUICUMQUE FUGERIT GLADIUM HAZAEL, OCCIDET EUM JEHU. — Quomodo Hazael et Jehu occiderint idololatras, audiemus in sequentibus. ET QUICUMQUE FUGERIT GLADIUM JEHU, INTERFICIET EUM ELISEUS, — gladio non corporali, sed spirituali, puta gladio linguae, qua eos acriter redarguet minabiturque mortem praesentem et aeternam, inquit Angelomus, Rabanus et Hugo. Planius accipias haec de gladio et morte corporali; illo enim idololatras occiderunt Hazael et Jehu, quibus hic Eliseus comparatur. Eliseus enim occidit 42 pueros idololatrarum filios sibi insultantes, dicentesque: « Ascende, calve, » IV Reg. II, ac verisimile est eum, instar Eliae magistri sui, juxta hoc oraculum plures alios idololatras interfecisse, etsi Scriptura id non commemoret. Ita Abulensis, Lyranus, Cajetanus, Sanchez et alii.
Versus 18: Derelinquam Mihi Septem Millia in Israel
18. ET DERELINQUAM MIHI IN ISRAEL SEPTEM MILLIA
VIRORUM, QUORUM GENUA NON SUNT CURVATA ANTE BAAL. — Opponit Deus septem millia illi, quod dixerat Elias vers. 14: « Derelictus sum ego solus, » q. d. Falleris, Elia, non es solus. En Eliseus tibi accedit: en septem millia virorum Deicolarum, quae « derelinquam. » Hebraice הישארתי hisarti, id est remanere faciam, reservabo, custodiam, ne a Jezabel occidantur, aut pervertantur, et ad cultum Baal traducantur.
ET OMNE OS QUOD NON ADORAVIT EUM, OSCULANS MANUS, — repete « derelinquam, » id est custodiam et in vita conservabo. Sensus totius versus est, q. d. Et custodiam septem millia virorum, qui non flexerunt genua ante Baal, nec osculando manum eum adorarunt: erat enim hoc duplex genus adorationis, genuflexio et osculatio manus. Osculans manus, Hebraice osculans eum, scilicet Baal, ut eum osculo hoc salutet et adoret, quasi suum Deum et Dominum. Noster vertit, « osculans manus, » ut notet ritum modumque adorandi, qui erat osculari manum idoli, vel manum propriam eo ritu et gestu quasi oscularetur manum idoli, utpote remoti, vel longe positi. Hunc ritum insinuat Job, cap. XXXI, vers. 26: « Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo. » Hujus consuetudinis externi quoque meminerunt Plinius lib. XXVIII, cap. II: « Inter adorandum dexteram ad osculum referimus. » Minutius in Octavio: « Caecilius, simulacro Serapidis viso, ut vulgus superstitiosus solet, manum ori admovens, osculum labiis impressit. »
Versus 19: Reperit Eliseum Arantem
19. REPERIT ELISEUM FILIUM SAPHAT ARANTEM IN (cum) DUODECIM JUGIS BOUM. — Erat ergo Eliseus agricola locuples, utpote qui haberet duodecim juga boum, iisque agrum ingentem coleret. Nam boves hos ipsius fuisse patet ex vers. ult., ubi ipse par boum mactavit pro epulo, quo suis valedixit. ET IPSE IN DUODECIM JUGIS BOUM ARANTIBUS UNUS ERAT. — Nam quodque jugum boum, sive par boum suum habebat aurigam et aratorem; quare duodecim erant hic juga boum, et pariter duodecim aratores, e quibus unus erat Eliseus.
MISIT PALLIUM SUUM SUPER ILLUM, — ut eum vocaret ad se sequendum, eumque faceret sibi socium suique instituti participem, uti jam novitiis in Religione datur pallium, sive vestis ejusdem Religionis. Simili modo olim sponsus, sponsam ambieus, tegebat eam pallio suo. Unde illud Ruth ambientis nuptias Booz, cap. III, vers. 9: « Expande pallium tuum super famulam tuam; » et illud Ezech. XVI, 8: « Expande amictum meum super te. » Hac ergo caeremonia institutus est Eliseus propheta socius et successor Eliae, ejusque cor omnino a Deo immutatum est, atque ex laico factus est Religiosus, ex agricola Propheta, ex idiota Theodidactos. Unde statim reliquit boves, domum, parentes, et secutus est Eliam. Addit Sanchez eum fuisse unctum ab Elia; hoc enim jusserat Deus, vers. 16. Unctio, inquit, Eliseum fecit Prophetam (hic enim ungi solebat); pallium autem, Eliae contubernalem et monachum.
Versus 20: Quod Meum Erat, Feci Tibi
20. QUOD ENIM MEUM ERAT, FECI TIBI, — q. d. Ego non nisi pallio te tetigi; sed Deus cor tuum tetigit, illudque ex carnali fecit spirituale et coeleste, ut omnia relinquas, et alacer me sequaris, certesque ut ego cum idololatris.
Versus 21: Tulit Par Boum et Mactavit
21. TULIT PAR BOUM ET MACTAVIT ILLUD, ET IN ARATRO BOUM COXIT CARNES, ET DEDIT POPULO ET COMEDERUNT. — Eliseus, quia festinabat et gestiebat illico sequi Eliam, idcirco usus est aratro pro lignis, ad coquendum carnes boum. Dedit ergo typum et exemplum nobis, ut Dei vocationem illico, resolute et constanter sequamur, uti notant Cajetanus et Abulensis. Celebravit enim convivium quo suis valedixit, ut ostenderet se boves, aratrum, agrum omniaque relinquere, ac laetum sequi Eliam. Hinc colligit Abulensis eum fuisse juvenem et ἄγαμον, id est sine uxore et caelibem: alioqui enim petiisset ab Elia facultatem salutandi tam uxorem et filios, quam patrem et matrem. Rursum Eliseus, ait Abulensis, nihil voluit sibi reliquum manere in saeculo, ut liber et expeditus transiret totus ad Dominum: idcirco aratrum et boves consumpsit, qua in re exemplum dedit Religiosis, ut idem faciant. Hinc et S. Ignatius, epist. ad Philadelph., Eliseum asserit fuisse caelibem et virginem: nimirum Eliseus Dei vocantis instinctu jam superior erat omni terrena cupiditate. Nam, ut ait S. Cyprianus, tract. De Oratione Dominica, ad illa: « Adveniat regnum tuum: Qui renuntiavit jam saeculo, major est et honoribus ejus et regno; et ideo qui se Deo et Christo dedicat, non terrena, sed coelestia regna desiderat; » imo Deum ipsum, « quia in illo regnaturi sumus. » Et S. Ambrosius, lib. VI De Sacramentis, cap. V: « Si Deus in nobis regnat, locum habere adversarius non potest. Culpa non regnat, peccatum non regnat: sed regnat virtus, regnat pudicitia, regnat devotio.