Cornelius a Lapide

III Regum XX


Index


Synopsis Capitis

Benadad rex Syriae obsidet Samariam et Achab; sed ab eo Dei ope caeditur. Unde, vers. 23, dicens Deum Israel esse Deum montium, in valle reparat bellum, in qua rursum Dei ductu profligatur; captusque ab Achab veniam vitamque contra jussum Dei impetrat, vers. 33. Achab a propheta vulnerato redarquitur, auditque se simili modo vulnerandum, imo occidendum, eo quod Benadad dignum morte liberum dimiserit.


Textus Vulgatae: III Regum 20:1-43

1. Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. 2. Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem, 3. ait: Haec dicit Benadad: Argentum tuum, et aurum tuum meum est; et uxores tuae, et filii tui optimi, mei sunt. 4. Responditque rex Israel: Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea. 5. Revertentesque nuntii, dixerunt: Haec dicit Benadad, qui misit nos ad te: Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos dabis mihi. 6. Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum; et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent. 7. Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae, et ait: Animadvertite, et videte, quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro; et non abnui. 8. Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum: Non audias, neque acquiescas illi. 9. Respondit itaque nuntiis Benadad: Dicite domino meo regi: Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio, faciam; hanc autem rem facere non possum. 10. Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me. 11. Et respondens rex Israel, ait: Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus. 12. Factum est autem, cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis, et ait servis suis: Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam. 13. Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel, ait ei: Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus. 14. Et ait Achab: Per quem? Dixitque ei: Haec dicit Dominus: Per pedissequos principum provinciarum. Et ait: Quis incipiet praeliari? Et ille dixit: Tu. 15. Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum; et recensuit post eos populum, omnes filios Israel, septem millia: 16. et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant. 17. Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad. Qui nuntiaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria. 18. Et ille ait: Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos; sive ut praelientur, vivos eos capite. 19. Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur. 20. Et percussit unusquisque virum, qui contra se veniebat; fugeruntque Syri; et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus suis. 21. Nec non egressus rex Israel, percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. 22. (Accedens autem propheta ad regem Israel, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias; sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te.) 23. Servi vero regis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos; sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos. 24. Tu ergo verbum hoc fac: Amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis; 25. et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti: et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita. 26. Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel. 27. Porro filii Israel recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum: Syri autem repleverunt terram. (28. Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israel: Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium; dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus). 29. Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum: percusseruntque filii Israel de Syris centum millia peditum in die una. 30. Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem: et cecidit murus super viginti septem millia hominum, qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum. 31. Dixeruntque ei servi sui: Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel; forsitan salvabit animas nostras. 32. Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israel, et dixerunt ei: Servus tuus Benadad dicit: Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est. 33. Quod acceperunt viri pro omine; et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt: Frater tuus Benadad. Et dixit eis: Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum. 34. Qui dixit ei: Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam, et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego foederatus recedam a te. Pepigit ergo foedus, et dimisit eum. 35. Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere. 36. Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit. 37. Sed et alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit. 38. Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos. 39. Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum; qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. 40. Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum: Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti. 41. At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis. 42. Qui ait ad eum: Haec dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. 43. Reversus est igitur rex Israel in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam.


Versus 1: Benadad Rex Syriae

1. PORRO BENADAD REX SYRIAE, etc., PUGNABAT CONTRA SAMARIAM. — « Benadad » idem est quod « Ben Adad, » id est filius Adad, ait Josephus, lib. VIII, cap. VIII, nimirum rebelles illius Idumaei, qui, debellata a Davide Idumaea, fugit in Aegyptum, indeque mortuo Davide rediens, animos regnumque resumens, rebellavit Salomoni, cap. XI, vers. 25. Ideoque paternam indolem, et odium contra Israelem fovens, graviter et continuo eum afflixit. Unde cap. XI, versu 25, de eo dictum et praedictum est: Hoc est malum Adad, et odium contra Israel.

Politice, disce hic quam rebellio obstinata principum sit periculosa, et in filios per multa saecula derivetur. Experiuntur idipsum Hispani in Hollandia. Rebellio ergo in suo principio vel succidenda, vel concilianda est juxta illud: « Principiis obsta. »


Versus 3: Haec Dicit Benadad

3. HAEC DICIT BENADAD (ad Achab ejusque populum Israel): ARGENTUM TUUM, ET AURUM TUUM MEUM EST, — non jure, sed potestate et imperio; quia ego illud habere volo et deposco, qui te sum potentior ut mihi resistere nequeas. Erant enim res Achab et Israelis afflictae, ita ut in aciem

educere non posset nisi septem millia, vers. 15. Hic ergo incipit Deus punire Achab et Israelitas ob cultum Baal.


Versus 5: Revertentesque Nuntii

5. REVERTENTESQUE NUNTII (missi a Benadad obsidente Samariam ad Achab in ea obsessum), DIXERUNT.


Versus 6: Cras Mittam Servos Meos ad Te

6. CRAS IGITUR HAC EADEM HORA MITTAM SERVOS MEOS AD TE, ET SCRUTABUNTUR DOMUM TUAM, etc. — Est haec nova Benadad petitio, qua petit ab Achab ut permittat a suis diripi non tantum regiam, sed et totam Samariae civitatem, ait Josephus, ut scilicet spoliet urbem, et pretiosissima quaeque ex ea ad libitum auferat.


Versus 10: Si Suffecerit Pulvis Samariae

10. HAEC FACIANT MIHI DII, etc., SI SUFFECERIT PULVIS SAMARIAE PUGILLIS OMNIS POPULI, QUI SEQUITUR ME, — q. d. Juro me deleturum totam Samariae urbem, itaque eam eversurum, ut nec parum pulveris in eo remaneat, sed quidquid in ea est auferatur in pugillis exercitus mei numerosissimi. Unde Chaldaeus vertit: Si suffecerit pulvis Someron (Samariae) ut feratur soleis plantarum pedum populi qui mecum erit. Ita Abulensis. Est hyperbole et proverbialis locutio, qua gloriosus Benadad in 32 regibus se sequentibus, et copiis innumeris superbiens, jactat, juratque se Samariam eversurum, spoliaturum et rasurum, ut nihil in ea rapina dignum remaneat. Nec enim tam curiosi vel otiosi erant ejus milites, ut omnem pulverem e Samaria, quam ut omnes thesauros et omnia pretiosa ex ea efferrent. Aurum enim quaerebant, non arenam.


Versus 11: Ne Glorietur Accinctus Aeque Ut Discinctus

11. NE GLORIETUR ACCINCTUS AEQUE UT DISCINCTUS. — Est adagium, q. d. Ne canas triumphum ante victoriam: « accinctus » enim miles vadit ad praelium; parta vero victoria se discingit, arma ponit, et spoliis hostilibus incubat. Unde Chaldaeus: Ne laudet, inquit, se expeditus, et descendens in praelium, sicut vir qui vincit et ascendit (victor) ex eo; Vatablus: Ne glorietur qui initurus est praelium perinde ac is qui jam vicit.


Versus 23: Dii Montium Sunt Dii Eorum

23. Servi vero regis Syriae (Benadad) dixerunt EI: DII MONTIUM SUNT DII EORUM, IDEO SUPERAVERUNT NOS; SED MELIUS EST UT PUGNEMUS CONTRA EOS IN CAMPESTRIBUS, ET OBTINEBIMUS EOS, — q. d. Victi sumus a Samaritis montanis, quia pugnavimus in Samariam, quae sita est in monte, ideoque in tutela est deorum qui montibus et montanis praesunt; descendamus ergo in valles, ubi dii vallium nobiscum erunt, ut montanos et deos montium in vallibus superemus. Ita isti stolidi putabant Deum Hebraeorum esse Deum montium duntaxat. Sed unde hic eorum error et stulta persuasio? Respondeo ex multis conglobatis, nimirum primo, quia Moses Hebraeorum dux in monte Sina cum Deo collocutus ab eo legem acceperat. Secundo, quia in monte Sion erectum a Salomone erat templum, in quo Deus habitabat. Tertio, quia Hebraei Deum colebant in excelsis, scilicet collibus. Quarto denique, et quod maxime ad praesentem cladem facit, quia Syri in monte Sa-

mariae hanc stragem ab Israelitis acceperant. Haec fuit Gentilium superstitio, ut montibus deas oreades, id est montanas, sylvis sylvanos, mari marinos, ut Neptunum, etc., praeficerent, de quibus S. Augustinus, lib. IV De Civitate Dei, cap. VIII, ubi eos montium jugis Jugatinum deum, Collibus Collatinam, Vallibus Valloniam deam praefecisse asserit. De iisdem canit Ovidius, lib. I Fastor., eosque sic loquentes inducit:

Di sumus agrestes, et qui dominantur in altis Montibus, imperium est in sua tecta Jovi.


Versus 24: Amove Reges et Pone Duces

24. TU ERGO VERBUM HOC FAC: AMOVE REGES SINGULOS AB EXERCITU TUO, ET PONE PRINCIPES PRO EIS, — qui scilicet belli sint periti, et in rebus bellicis experti, non vero quieti et deliciis assueti, uti sunt reges, quique spe gloriae et honoris a te adipiscendi fortius pugnent. Ita Abulensis. Hos enim significat Hebraice פחות phachot, id est Duces; Chaldaeus, Imperatores.


Versus 28: Quia Dixerunt Syri: Dominus

28. QUIA DIXERUNT SYRI: DEUS MONTIUM EST DOMINUS (Hebraice Jehova, id est Deus Israelitarum), ET (idem Jehova) NON EST DEUS VALLIUM; DABO OMNEM MULTITUDINEM HANC GRANDEM IN MANU TUA. — Ut ostendam me tam esse vallium Deum, quam montium, utque tu, o Achab, me Deum verum agnoscas et colas, non vero Baal.


Versus 30: Porro Benadad Fugiens Ingressus Est Civitatem

30. PORRO BENADAD FUGIENS INGRESSUS EST CIVITATEM (Aphec jam dictam) IN CUBICULUM, QUOD ERAT INTRA CUBICULUM, — id est in intimum et secretissimum cubiculum, ut ibi se absconderet.


Versus 31: Ponamus Ergo Saccos In Lumbis Nostris

31. PONAMUS ERGO SACCOS IN LUMBIS NOSTRIS, — quasi serviles vestes, et luctus ac poenitentiae indices, ut ita profiteamur nos poenitere facti, quod scilicet Israeli bellum moverimus, eique quasi victori nos victos in servitutem dedamus.

ET FUNICULOS IN CAPITIBUS NOSTRIS. — ut profiteamur nos reos esse mortis, meritosque esse restim et laqueum, qui fauces nobis recludat nosque strangulet. Audi Josephum: « Illi induti saccos, et restibus capita redimiti, qui priscus apud Syros supplicandi mos fuit, Achabum adeunt, et salutis tantum gratiam petere Adadum significant, dedititium ejus in perpetuum futurum. »


Versus 32: Si Adhuc Vivit, Frater Meus Est

32. SI ADHUC VIVIT, FRATER MEUS EST. — Putabat Achab ex tanta hostium strage occubuisse Benadad. Unde audiens eum cladi superstitem, de tanta victoria exsultans, ejus misertus, inconsulte et temere in hanc vocem erupit: « Si adhuc vivit, frater meus est, » q. d. Charus mihi erit ut frater, tractabo eum quasi fratrem. Solent reges se mutuo fratres vocare. Hoc dictum Achab servi Benadad ex ore ejus illico rapuerunt, acceperuntque ut omen vel augurium, quasi illud verbum amicum quod ipsi exciderat, signum esset misericordiae et salvationis Benadad, quem proinde statim ad Achab adduxerunt, illeque eum supplicem, ut dicto staret, quasi fratrem excepit, et in currum suum sustulit: sed paulo post poenas hujus teme-

ritatis dedit, cum bellum renovante Benadad, in eo Achab occubuit, ut dicitur cap. ult.

Symbolice. Benadad est typus diaboli, qui semper fideles et sanctos persequitur, nunc vi, nunc fraude et dolo. Quare qui cum eo pacem vel foedus init, uti fecit Achab, certo certius ab eodem evertetur. Ita Eucherius.


Versus 34: Plateas Fac Tibi In Damasco

34. PLATEAS FAC TIBI IN DAMASCO, — in quibus jus et judices, item forum rerum venalium ac vectigalia constituas in signum subjectionis, q. d. Partem urbis meae regiae, scilicet Damasci, tibi concedam, ut ostendam illam tibi aeque ac mihi esse subjectam, imo me tibi esse subditum, ideoque pendere hoc tributum. Ita Abulensis, Cajetanus et Vatablus.


Versus 35: Tunc Vir Quidam De Filiis Prophetarum

35. TUNC VIR QUIDAM DE FILIIS PROPHETARUM. — Josephus censet hunc fuisse prophetam Michaeam, qui cap. ult. Achab exitium praedixit. Idem tradit Glycas, et Hebraei in Seder-Olam, et colligitur ex cap. ult. vers. 26, ubi pro tollite Hebraice est והשיבהו vahascibehu, id est facite eum redire. Verum res incerta est. Unde Serarius et alii censent hunc alium fuisse a Michaea, ideoque non nominari.

DIXIT AD SOCIUM SUUM IN SERMONE DOMINI (ex oraculo et jussu Dei): PERCUTE ME, — ut proprii capitis mei vulnere repraesentem Achab regi vulnus ipsius, quod parcendo Benadad accepit in anima sua, ac vulnus populi, quod scilicet populus totus accepit in Achab rege quasi capite suo, ac tertio vulnus, quod tam Achab quam populus accipiet, cum a Benadad reparante bellum occidetur, ut patebit cap. ult. et lib. IV, cap. VI, vers. 8 et seqq. Ita Cajetanus. Addit Abulensis aliam causam hujus vulneris, scilicet ut per illud Propheta ab Achab non agnosceretur, sed videretur esse miles, itaque accessum haberet ad eum, eique parabolam hanc vulneris exponeret: si enim fuisset agnitus, noluisset eum Achab idololatra audire. Tertia et potissima causa hujus percussionis et vulneris fuit exemplum, ut scilicet Deus, in propheta hoc tam percutiente quam percusso, daret exemplum et speculum perfectae obedientiae. Unde credendum est, ait Abulensis, quod paulo post Deus hoc vulnus supernaturaliter curarit, ita ut ne cicatrix quidem ejus remaneret, idque ad hoc, ut ostenderet quanti meriti sit pura et simplex obedientia, quamque ex adverso Deo

exosa sit inobedientia, cum propter eam, illum qui Prophetam percutere noluerat, leoni mactandum objecerit. Audi S. Chrysostomum, orat. 1 Contra Judaeos, sub initium: « Qui percussit Prophetam, evasit incolumis: qui pepercit, dedit poenas; nimirum ut intelligeres in jussis divinis non oportere curiosum esse, examinareque rerum quae praecipiuntur naturam, sed nihil aliud quam obtemperare. Etenim ne prior ille veritus parceret Prophetae, non dixit illi simpliciter: Percute me, sed addidit: In verbo Domini, hoc est, Deus praecipit, ne quaere ulterius. Rex est qui hanc praescribit legem: Reverere jubentis auctoritatem, summaque cum animi promptitudine obtempera. At id facere non sustinuit, eoque poenas dedit gravissimas, suoque exemplo secuturos adhortans, ut quidquid praeceperit Deus, per omnia obtemperarent, moremque gererent in posterum. »

Denique R. Salomon et Lyranus volunt Prophetae hujus sanguinem pro populi Israelitici peccatis satisfecisse, ne cum Achab periret cap. ult., sed populus ille victus est, et pro eo satisfacere istiusmodi plaga non potuit, nec voluit Propheta.


Versus 42: Dimisisti Virum Dignum Morte

42. QUIA DIMISISTI VIRUM DIGNUM MORTE, — Benadad regem Syriae, qui reus erat mortis tum ob continuum odium et bellum contra Israelitas, tum praecipue ob blasphemiam, qua dixit me esse Deum montium, non vallium; haec enim valde Deum irritavit, ut patet vers. 28. Ita Hebraei, Rupertus, Lyranus, Dionysius et alii.

ERIT ANIMA TUA PRO ANIMA EJUS. — Occideris pro Benadad quem occidere debuisti.

ET POPULUS TUUS PRO POPULO EJUS, — occidetur pro Syris Benadad subjectis, quos occidere debuit. Ita reipsa contigit, ut audiemus capite ultimo.

Est hoc exemplum neglectae justitiae justaeque vindictae notandum, alteque infigendum mentibus regum et judicum: « Homicida es, eo quod hostem dimiseris, » ait S. Chrysostomus, loco citato.


Versus 43: Reversus Est Rex in Domum Suam

43. REVERSUS EST IGITUR REX ISRAEL (Achab) IN DOMUM SUAM, AUDIRE CONTEMNENS. — Addit Josephus, lib. VIII Antiq. cap. VIII, eum adeo indignatum ut Prophetam incarcerarit: fuisse enim Michaeam existimat; quem ab eo incarceratum audiemus, cap. ult. Ita Hugo, Dionysius et alii.