Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Achab petit vineam a Naboth; ille negat: unde Jezabel eum per falsos testes quasi blasphemum lapidari curat, agrumque ejus Achabo tradit. Quocirca, vers. 17, mittit Deus Eliam, qui Achab et Jezabeli exitium denuntiet, quodque canes lingent sanguinem eorum in agro Naboth. Quo audito, poenitet Achab vers. 27; quare Deus comminatam poenam ab eo in filium transfert.
Textus Vulgatae: III Regum 21:1-29
1. Post verba autem haec, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitae, qui erat in Jezrahel juxta palatium Achab regis Samariae. 2. Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam, daboque tibi pro ea vineam meliorem; aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est. 3. Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum tibi. 4. Venit ergo Achab in domum suam, indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi haereditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem. 5. Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor ejus, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem? 6. Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Jezrahelitae, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam. 7. Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israel. Surge, et comede panem, et aequo animo esto; ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitae. 8. Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth. 9. Litterarum autem haec erat sententia: Praedicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi, 10. et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur. 11. Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in civitate, sicut praeceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris, quas miserat ad eos: 12. praedicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi. 13. Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum; at illi, scilicet viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem; quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt. 14. Miseruntque ad Jezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est. 15. Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est. 16. Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitae, ut possideret eam. 17. Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbitem, dicens: 18. Surge, et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam; 19. et loqueris ad eum, dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque tuum. 20. Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. 21. Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israel.
22. Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabath, et sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel. 23. Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel. 24. Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres coeli. 25. Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Jezabel uxor sua, 26. et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrhaei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel. 27. Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. 28. Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbitem, dicens: 29. Nonne vidisti humiliatum Achab coram Me? Quia igitur humiliatus est Mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.
Versus 1: Vinea Erat Naboth
1. VINEA ERAT NABOTH. — « Naboth » hic fuit vir probus, ut patet ex sequentibus. Unde Naboth Hebraice idem est quod prophetiae, vel loquelae fructus, ait ex Hieronymo Pagninus. Vineam ejus, quia sibi vicinam, concupivit Achab: inexplebilis enim est divitum avaritia et cupiditas; qua de re in hoc caput scripsit eximium tractatum S. Ambrosius, De Naboth, vel De Nabuthe, in quo acriter reprehendit divites avaros et rapaces, qualis fuit Achab; unde cap. II: « O dives, inquit, nescis quam pauper sis, quam egenus tibi videaris, qui te dicas divitem! Quanto plus habueris, plus requiris; et quamcumque acquisieris, tamen adhuc indiges. Inflammatur lucro avaritia, non restinguitur. Habet avaritia quasi quosdam gradus: quo amplius conscenderit, eo se festinat in altiora contendere, unde sit graviori casui lapso. » Et post nonnulla: « Denique divina nos Scriptura edocuit, quam miserabiliter indigeat, quam abjecto mendicet affectu. Achab rex erat in Israel, et Naboth pauper. Ille regni opibus affluebat, hic angustae possidens glebam terrae: nihil de divitis possessionibus pauper concupiit, dives sibi regem defuisse putavit, eo quod vicinus pauperis vineolam haberet. Quis ergo tibi videtur pauper? Ille qui contentus est suo, an qui concupiscit alienum? Alter opibus certe pauper videtur, alter spiritu. »
Versus 2: Da Mihi Vineam Tuam
2. DA MIHI VINEAM TUAM. — Haec verba urget egregie S. Ambrosius, cap. II jam dicto: « Quae, inquit, vox alia est stipem publice postulantis, nisi: Da mihi, hoc est: Da mihi, quia egeo? da mihi, quia aliud vivendi subsidium habere non possum; da mihi, quia non est mihi panis ad victum, nummus ad potum, non alimonia ad refectionem, non substantia ad vestitum: da mihi; quia Dominus tibi dedit quo possis esse munificus, mihi non dedit; da mihi; quia scriptum est: Date eleemosynam. Quam abjecta, quam vilia haec verba sint. »
Versus 3: Ut Faciam Mihi Hortum Olerum
3. UT FACIAM MIHI HORTUM OLERUM. — Notat S. Ambrosius, cap. III, regis avari impudentiam. « Haec erat igitur, inquit, omnis insania, hic omnis furor, ut spatium vilibus oleribus quaereretur. Non tam ergo ipsi cupitis quasi utile possidere, sed alios vultis excludere. Major vobis cura de pauperum spoliis, quam de vestris emolumentis. Injuriam putatis vestram quidquid habet alienus. »
PROPITIUS SIT MIHI DOMINUS. — Hebraice, prohibeat Dominus, id est absit; Septuaginta, non mihi fiat a Domino; Chaldaeus, absit mihi a Domino.
NE DEM HAEREDITATEM PATRUM MEORUM TIBI, — q. d. Haereditas a parentibus consignata mihi conservanda est, non tam ut mea, quam ut eorum haereditas: hanc enim memoriam et reverentiam filius debet parentibus, ut eorum bona tueatur, et ad posteros transmittat. Porro idem S. Ambrosius, cap. III jam citato: « Considerat, inquit, pecuniam divitis esse quasi contagium quoddam; quasi diceret: Pecunia tua tecum sit in perditionem; ego vero patrum meorum haereditatem vendere non possum. »
Tropologice, vinea est anima, quae est tota haereditas nostra; quare cave ne eam vili pretio voluptatis, vel honoris vendas diabolo, morti et gehennae. Unde S. Ambrosius, Exhort. ad Vergines, per vineam accipit virginitatem, per Jezabel concupiscentiam, per Naboth Christum: « Vinea, inquit, quidam fructus est virginitatis; hortus olerum connubia, in quibus frequens zelotypia: et ideo cito deficiunt et arescunt olera horti, nisi aut senectus fecerit finem, aut continentia consummationem. Ne tibi obveniat Achab, qui tuam vineam velit destruere et exstinguere: neve tibi obveniat Jezabel, fluxus iste terrenus; hoc est enim quod interpretatur nomen — vanus et superfluus fluxus — sed veniat Nabuthe, qui a Patre venit, sicut ipsius nomen interpretatur, qui vineam sanguine suo defendat, et mortem offerat pro ea. Ille est qui pro nobis lapidatus est, qui pro nobis mortuus, qui pro nobis falso impetitus est testimonio. »
Versus 4: Non Comedit Panem
4. ET NON COMEDIT PANEM, — ex ira et tristitia, quod Naboth ejus cupiditati restitisset, atque cum quasi contempsisset. Audi S. Ambrosium, cap. vi: « Non manducavit panem suum, quoniam quaerebat alienum. Etenim divites magis alienum panem quam suum manducant qui raptu vivunt, et
nem quam suum manducant qui raptu vivunt, et rapinis sumptum exercent suum. Aut certe non manducavit panem suum, volens se morte mulctare, quod ei aliquid negaretur. » Et eleganter, cap. vi: « Ditem, inquit, dicunt Gentiles inferorum praesulum, arbitrum mortis. Ditem appellant et divitem, quod nisi mortem inferat dives, nihil habeat: cujus regnum mortuorum est, cujus sedes apud inferos. Quid est enim dives, nisi quidam insatiabilis divitiarum gurges, insatiabilis auri fames? Quanto plus hauserit, tanto plus aestuat. » Et post nonnulla: « Dulcis enim somnus servo, sive parum, sive multum comedat; at saturato divitiis nemo est qui eum dormire patiatur: excitat illum avaritia, exagitat insomnis cura rapiendi, torquet invidia, vexat mora, conturbat sterilis quaestuum infecunditas, perturbat abundantia. »
Versus 7: Dixit Jezabel Uxor Ejus
7. DIXIT ERGO AD EUM JEZABEL UXOR EJUS. — Impio marito Jezabel fuit impientior, avaro avarior, crudeli crudelior, rapace rapacior, cupido cupidior. Unde S. Ambrosius, cap. IX, docet Jezabel esse typum avaritiae, quae divitibus promittit contra justitiam possessionem, quam desiderant. Ipsa enim Achab et Israeli fax et instigatrix fuit idololatriae, omniumque malorum, quasi Erinnys quaedam inferorum, ut patet vers. 25.
Versus 9: Praedicate
9. PRAEDICATE (indicite) JEJUNIUM, — ut sceleri (puta caedi injustae Naboth) praetexatis speciem pietatis et zeli Dei; jubet enim Jezabel indici jejunium, ut per illud quasi per publicam populi poenitentiam expietur blasphemia Naboth. Quam illi falso impingi curabat. Blasphemia enim erat Hebraeis horrenda; unde ea audita, scindebant vestes, aliaque publicae luctus et detestationis rei tam indignae signa edebant.
Versus 10: Benedixit
10. BENEDIXIT (Naboth) DEUM ET REGEM. — « Benedixit, » id est maledixit. Est euphemismus per antiphrasin: quia enim blasphemia res est adeo horrenda; hinc eam Judaei ne nominare quidem audebant, sed eam significabant per contrarium, puta per benedictionem et laudem: ita S. Hieronymus, epist. 34 ad Julianum.
Versus 13: Lapidibus Interfecerunt
13. ET LAPIDIBUS INTERFECERUNT. — Blasphemus enim lapidibus obruendus erat ex lege Levit. xxiv, 16. Additur IV Reg. ix, 26, filios Naboth quoque fuisse interfectos, ut sic vinea eorum ab iis ad Achab transiret, quasi, deficiente haerede, haeres foret rex.
Simili modo Eudoxia uxor Arcadii Imperatoris, ambiens vineam Callitropes viduae, S. Chrysostomum, qui viduae causam agebat, in exilium egit, et per mille aerumnas itinerum, famis, sitis, militum cum vexantium, etc., ad mortem adegit; ut vere S. Chrysostomus non tantum sit Confessor, sed et Martyr; utpote qui injuste pro justitia occisus sit, non una morte sed centum.
Allegorice, Naboth fuit typus Christi, qui a Scribis et Pharisaeis ambientibus ejus vineam, id est Synagogam, per falsos testes accusatus blasphemiae, quod se diceret filium Dei, ideoque occisus est juxta parabolam vineae, quam hac ipsa de re eis objecit Christus, Matth. xxi, 33. Scribarum enim de Christo vox est vers. 38: « Hic est haeres; venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. » Unde et canes, id est Gentes (has enim Judaei quasi canes contemnebant), Romani, duce Tito et Vespasiano, linxerunt sanguinem Judaeorum qui Christum occiderunt, in eodem loco, puta Jerusalem, et eodem tempore, puta Paschatis, quo ipsi occiderant Christum. Ita Angelomus.
Versus 15: Surge et Posside
15. SURGE, ET POSSIDE. — Hebraice ירש resch; id est haeredita, scilicet titulo confiscationis; quia Naboth accusatus erat criminis laesae majestatis tam divinae, quam regiae, ideoque condemnatus. Quare vinea ejus a Jezabele fisco regis Achab fuit addicta.
Versus 19: Occidisti, Insuper et Possedisti
19. OCCIDISTI, INSUPER ET POSSEDISTI. — Occidisti Naboth, ut ejus vineam invaderes et possideres, itaque iniquae caedi iniquam possessionem addidisti: quare lege talionis tu pariter occideris, et vineam omniaque amittes, tamque possessione, quam vita privaberis.
IN LOCO HOC, IN QUO LINXERUNT CANES SANGUINEM NABOTH, LAMBENT QUOQUE TUUM. — Id ita reipsa per congruam justamque Dei vindictam contigisse narratur, cap. xxii, vers. 38. Dices: Ibi dicitur quod canes linxerint sanguinem Achab in Samaria, at vero Naboth sanguinem canes linxerunt in Jezrahel, ubi occisus est. Respondeo Jezrahel pertinuisse ad Samariam, quae erat metropolis et caput totius regni Israel. Quare idem locus hic intelligitur in genere, non in specie. Ita Abulensis, Lyranus et Vatablus. Aliter respondent Hebraei, scilicet arma Achab sanguine ejus tincta fuisse lota in piscina Jezrahel, cum eo advecta sunt ad armamentarium: ac tunc canes ejus sanguinem ablutum linxisse; sed hoc refutat Abulensis, ex eo quod cap. xxii, vers. 38, dicatur hoc propheticum impletum, cum canes sanguinem ejus linxerunt in Samaria, pro qua perperam Josephus substituit Jezrahel. Dici quoque posset Deum poenam hanc ob poenitentiam Achab mitigasse et revocasse, ut insinuatur vers. 29.
Denique planius et plenius Salianus et Sanchez censent id impletum in Joram filio Achab: hic enim occisus est in agro Jezrahel. Sanguis enim saepe significat filios; hi enim ex sanguine parentum gignuntur; unde illud Anchisae de Julio Caesare:
Projice tela manu, sanguis meus,
hoc est, o fili mi Jule, Aeneid. lib. VI. Idem probatur tum ex vers. 29, ubi Deus, mitigans hanc poenam Achab ob poenitentiam comminatam, ait se illam ab Achab in filium ejus Joram transferre, tum ex IV Reg. cap. ix, vers. 25 et 26, ubi postquam Joram occisus est, Jehu jussit cadaver ejus projici in agrum Naboth, ut a canibus lingeretur et devoraretur, ut ita hoc Dei propheticum de eo adimpleretur.
Sic Aristobulus primus e Machabaeis Judaeorum rex occidit fratrem Antigonum, sed justo Dei judicio doloribus excruciatus vomuit sanguinem, qui eodem loci effusus est, quo ipse fratris sanguinem effuderat. Unde ipse ingemiscens exclamavit, ait Josephus, lib. XIII Antiq. xix: « Ergo non latet Deum, inquit, impium meumque scelerosum facinus, cum tam cito de propinqui sanguine poscor. Quousque, o impudens corpus, animam retinebis, quam umbrae et matris, et fratris vindicant? Quin eam semel effundis totam, ne sanguinem meum carptim fundens, exsequias scelere et parricidio oppressis offeram? » Vix haec dixerat cum ultimum efflavit, unum tantum sui regni annum emensus.
Versus 20: Venundatus Es ut Faceres Malum
20. EO QUOD VENUNDATUS SIS, UT FACERES MALUM. — « Venundatus, » quasi servus addictus peccato. Unde Cajetanus: « venundatus, » inquit, id est traditus peccato; nam quod venditur, traditur ementi quasi Domino, q. d. Tu, o Achab, tua mala voluntate totus addictus es peccato, quasi ad nihil aliud venditus sis vel conductus, nisi ad peccandum. Alludit ad servos qui ad certa opera se locant, iisque totos sese devovont: sic enim Achab non tantum se idolis, sed et Jezabeli suae devoverat, ut quasi mancipium ab ea ad omne scelus ageretur; ita Abulensis. Sensus ergo est, q. d. Tu, o Achab, vere non es rex nec Israelita, id est liber et generosae conditionis, sed servus Baal et Jezabelis; quia totum te iis devovisti et mancipasti, ut iis per omnia obsequaris, et quidquid illi volunt facias. Causa fuit quod Ithobal rex Tyri et pater Jezabelis, ideoque socer Achab, erat sacerdos Astartis, ut ait Josephus lib. I Contra Apion., suoque ipso nomine cultum profitebatur Baal; quare dictus est Ithobal, vel uti Noster habet cap. xvi, vers. 31, Ethbaal. Hic ergo pater, Baal et Astarti addictissimus, imo sacratus sacerdos, impietatem et idololatriam infudit in filiam Jezabel, et in ejus maritum Achab; unde Josephus, lib. IX, cap. VII: « Baal, inquit, erat Tyriorum Deus, quem Achab colebat, ut morem gereret Ithobalo, Tyriorum ac Sidoniorum regi, socero suo, templum illi in Samaria dicans, prophetasque cum reliquo cultu assignans. »
Intuere hic et admirare libertatem Eliae, qui Achab regem in faciem objurgat, eique objectat quod sit peccati mancipium, adeoque extremam perniciem denuntiat. Sic S. Athanasius, S. Hilarius et Lucifer Calaritanus acriter objurgant Constantinum Imperatorem Arianum, eumque vocant Herodem, Neronem et Antichristum. Eorum verba citavi Apoc. cap. XI, vers. 5.
Tropologice, vide hic quam vilis, miser et infelix sit peccator, qui instar Achab ob modicam voluptatem, imo ob unum aureum, vendit se suamque animam diabolo, eamque ut mancipium tradit suae cupiditati, ut fiat pabulum mortis et fomentum gehennae.
Versus 21: Demetam Posteriora Tua
21. DEMETAM POSTERIORA TUA, — id est, posteritatem tuam funditus exscindam.
Versus 29: Scidit Vestimenta Sua
29. SCIDIT VESTIMENTA SUA. — Videtur haec Achab poenitentia fuisse ex metu poenae, non ex amore justitiae, ideoque servilis, imperfecta et extorta; unde non videtur Deus ei condonasse culpam, sed poenam tantum distulisse, eamque ab eo in filium transtulisse, ut dicitur vers. 29. Ita Lyranus, Dionysius, Cajetanus, imo S. Gregorius, homil. 19 in Ezech.: « His verbis, inquit, considerandum est quantum illi amaritudo compunctionis placeat in electis suis, qui Deum amittere pertimescunt, si displicentium quoque poenitentia illi placuit, qui perdere praesens saeculum formidaverunt; vel quomodo ei placeat in his qui placent, afflictio voluntaria delictorum, si haec temporalis poenitentia placuit et in his qui displicebant. »
Veram tamen et seriam fuisse hoc tempore Achab poenitentiam censent Abulensis, Hugo, Vatablus, Sanchez, Serarius, imo S. Chrysostomus, epist. ad Theodorum (Mopsuestenum) lapsum, ubi ait: « Achab, perturbatus ipsius sceleris immanitate, poenituit, et cilicio circumdatus facinus suum flevit, atque ita erga se Domini misericordiam provocavit, ut ab omnibus ipsum absolverit peccatis. Sic enim Deus ad Eliam ait: Vidistine quomodo compunctus est Achab a facie Mea, quia flevit in conspectu Meo, non inducam mala in diebus ejus. »
Sic quoque S. Ambrosius, lib. De Nabuthe, cap. XVII, ac Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. cap. x.
Quae sententia pariter probabilis est, eamque insinuat id quod Deus ait ad Eliam, vers. 29: « Nonne vidisti humiliatum Achab? » etc. Nec obstat quod Achab post poenitentiam mox ad pristina scelera redierit. Erat enim homo levissimus, ait Theodoretus, et a Jezabeli sua totus agebatur. Sic enim hodie multi vere poenitent, sed mox oblata occasione relabuntur ad peccata consueta.
Conciliari utrinque potest, si dicas Achab poenitentiam fuisse veram attritionem, sed non assurgere ad contritionem charitate formatam. Doluerat enim serio de peccatis ob clades sibi denuntiatas ab Elia; sed non doluerat ex amore Dei, scilicet quia eum qui est summum bonum offendisset. Quare poenam evasit, culpam autem non delevit, nec justificatus est: quae sententia videtur verissima et Sacrae Scripturae maxime consentanea. Unde falso Calvinus censet hanc Achab poenitentiam fuisse fictam.
29. QUIA IGITUR HUMILIATUS EST MEI CAUSA (scilicet mei non tam amore, quam metu et timore; unde et temporalem tantum veniam et praemium ei rependo, scilicet), NON INDUCAM MALUM IN DIEBUS EJUS, SED IN DIEBUS FILII SUI. — Quare jure exclamat S. Hieronymus, epist. 30 ad Oceanum: « O felix poenitentia, quae ad se traxit Dei oculos; quae confitendo errorem suum, rabidam Dei sententiam commutavit! » De poenitentia Achab loquitur.