Cornelius a Lapide

III Regum XXII


Index


Synopsis Capitis

Achab regi eunti ad bellum pseudoprophetae praedicunt victoriam, Michaeas vero propheta exitium. Quare in praelio Achab sagitta transfixus occumbit, canesque lingunt sanguinem ejus. Mox, vers. 41, describuntur gesta Josaphat regis Juda, ejusque classis missa in Ophir. Denique ei morienti, vers. 51, succedit filius ejus Joram, et Achab Ochozias filius Achab.


Textus Vulgatae: III Regum 22

1. Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel. 2. In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israel. 3. Dixitque rex Israel ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriae; 4. et ait ad Josaphat: Veniesne mecum ad praeliandum in Ramoth Galaad? 5. Dixitque Josaphat ad regem Israel: Sicut ego sum, ita et tu; populus meus, et populus tuus unum sunt: et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israel: Quaere, oro te, hodie sermonem Domini. 6. Congregavit ergo rex Israel prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis. 7. Dixit autem Josaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum? 8. Et ait rex Israel ad Josaphat: Remansit vir unus, per quem possumus interrogare Dominum; sed ego odi illum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum: Michaeas filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex. 9. Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Michaeam filium Jemla. 10. Rex autem Israel, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portae Samariae, et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. 11. Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam. 12. Omnesque prophetae similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis. 13. Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona. 14. Cui Michaeas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. 15. Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michaeas, ire debemus in Ramoth Galaad ad praeliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis. 16. Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. 17. Et ille ait: Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem, et ait Dominus: Non habent isti Dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace. 18. Dixit ergo rex Israel ad Josaphat: Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum? 19. Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris; 20. et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. 21. Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? 22. Et ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et praevalebis; egredere, et fac ita. 23. Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. 24. Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaeam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit Spiritus Domini, et locutus est tibi? 25. Et ait Michaeas: Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum, intra cubiculum ut abscondaris. 26. Et ait rex Israel: Tollite Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech. 27. Et dicite eis: Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace. 28. Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait: Audite, populi omnes. 29. Ascendit itaque rex Israel, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad. 30. Dixit itaque rex Israel ad Josaphat: Sume arma, et ingredere praelium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israel mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. 31. Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israel solum. 32. Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel, et impetu facto pugnabant contra eum, et exclamavit Josaphat. 33. Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel, et cessaverunt ab eo. 34. Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigae suo: Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. 35. Commissum est ergo praelium in die illa, et rex Israel stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere; fluebat autem sanguis plagae in sinum currus, 36. et praeco insonuit in universo exercitu, antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem suam, et in terram suam. 37. Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria, 38. et laverunt currum ejus in piscina Samariae, et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat. 39. Reliqua autem verborum Achab, et universa quae fecit, et domus eburnea quam aedificavit, et cunctae urbes quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 40. Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. 41. Josaphat vero filius Asa regnare coeperat super Judam anno quarto Achab regis Israel. 42. Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Azuba filia Salai. 43. Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini. 44. Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis. 45. Pacemque habuit Josaphat cum rege Israel. 46. Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quae gessit, et praelia, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Juda? 47. Sed et reliquias effeminatorum, qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra. 48. Nec erat tunc rex constitutus in Edom. 49. Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. 50. Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat. 51. Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui: regnavitque Joram filius ejus pro eo. 52. Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria, anno decimoseptimo Josaphat regis Juda, regnavitque super Israel duobus annis. 53. Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suae, et in via Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel. 54. Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel, juxta omnia quae fecerat pater ejus.


Versus 3: Dixit Josaphat ad Regem Israel

3. DIXITQUE JOSAPHAT AD REGEM ISRAEL: SICUT EGO SUM, ITA ET TU. — Hebraice, Sicut ego, sicut tu, hoc est, ego sum, sicut tu, et tu es sicut ego. Hebraei enim in comparatione repetunt to sicut, vel ita. Sensus ergo est, q. d. Quod tu facturus es, faciam et ego: si tu eas in bellum contra Syros, ibo et ego; omnia nobis sint communia, et alea periculumque belli sit quoque commune. Causa datur II Paralip. XVIII, 1, quod Josaphat regi Achab affinitate conjunctus erat; filiam enim Achab Athaliam Joram filio suo in uxorem dederat, ideoque ipse Achab hic invisit, et cum eo ad bellum ivit.

Qua in re peccavit praebendo auxilium, et amicitiam fovendo cum impio Achab, ideoque pene in praelio fuit occisus, ut dicitur vers. 32. Hinc et revertens a bello, obvium habuit Jehu prophetam, qui eum graviter increpuit dicendo: « Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum, amicitia jungeris; et idcirco iram quidem Domini merebaris; sed bona opera inventa sunt in te, » etc. Vide hic quam displiceat Deo connubium et foedus cum impiis, et quam periculosa sint eadem toti regno. Nam impia Athalia omnem stirpem regiam, id est omnes nepotes suos ex Joram, solo Joase excepto qui abditus est, interemit, ut ipsa sola regnaret, ut IV Reg. XI, 1. Eadem de causa naves quas Josaphat misit cum navibus Ochoziae filii Achab in Tharsis, confractae sunt, ut dicitur II Paralip. XX, 37. Ibi enim Eleazar propheta dixit Josaphat: « Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritaeque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis. » E contrario Deus benedicit et prosperat connubia et foedera cum probis et sanctis, et sancti spirant suam sanctitatem et felicitatem in conjuges et foederatos suos, uti Abraham in Hittaeos (Gen. XXIII, 6), Jacob in Laban (Gen. XXX, 27), Joseph in Putipharem (Gen. XXXIX, 3), Moses in Hebraeos quos ex servitute Aegyptiaca eduxit (Exod. XII), Samuel in Davidem, David in Saulem, etc. Hoc est quod decrevit Apostolus II Cor. VI, 14, dicens: « Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi. »


Versus 5: Quaere Sermonem Domini

5. QUAERE, ETC., SERMONEM DOMINI, — oraculum a Deo per prophetam aliquem, an felix sit futurus belli eventus, an infelix: si enim sit felix, ibimus ad illud; sin infelix, domum redibimus.


Versus 6: Congregavit Ergo Rex Israel

6. CONGREGAVIT ERGO REX ISRAEL (Achab) PROPHETAS QUADRINGENTOS, — non Dei, sed Baal sive daemonis, ideoque pseudoprophetas, idololatras et haereticos. Hinc Lucifer Calaritanus, lib. I De Apostat. Regibus, notat principes haereticos suis adhaerere pseudoprophetis, id est praedicantibus haereticis, ac veros Dei Prophetas spernere, imo persequi et occidere, uti fecerunt Constantius, Valens, Julianus et alii, qui proinde ab Arianis suis seducti, misere perierunt.

ASCENDE, ET DABIT EAM DOMINUS IN MANUS REGIS, — scilicet tuas, o Achab. Daemon consultus ab his pseudoprophetis per auguria et sortilegia iis solita de eventu belli, promittit victoriam, sed mentitur. Quare prophetis imponit, et illi Achab, eumque nimis sibi fidentem, in praedam caedis quasi murem in muscipulam inducunt.


Versus 7: Non Est Hic Propheta Domini

7. DIXIT AUTEM JOSAPHAT: NON EST HIC PROPHETA DOMINI QUISPIAM, UT INTERROGEMUS PER EUM? — Josaphat erat veri Dei cultor; quare displicuit ei, quod Achab prophetas Baal, ipsumque Baal, hoc est, daemonem consuluisset, nec eis utpote mendacibus credidit. Petiit ergo quaeri verum veri Dei Prophetam ejusque oraculum consuli et sequi.


Versus 8: Michaeas

8. MICHAEAS. — Est hic alius et diversus a Michaea, qui inter minores Prophetas numeratur sextus, imo hic eum praecessit 150 annis; hic enim prophetavit sub Josaphat et Achab, ille vero sub Joatham et Achaz: hic in Israel, ille in Juda.


Versus 15: Ascende et Vade Prospere

15. ASCENDE, ET VADE PROSPERE, ET TRADET EAM DOMINUS IN MANUS REGIS. — Primo Cajetanus censet Michaeam id dixisse antequam a Deo oraculum accepisset, ideoque aliis prophetis assensum fuisse, errasse, et falsum praedixisse; at mox adjuratum a rege, a Deo illustratum, verum oraculum de regis nece a Deo accepisse et pronuntiasse.

Secundo, Dionysius ait hoc responsum esse ambiguum, et posse intelligi vel de Benadad rege Syriae, hoste regis Achab, vel de ipso Achab. Sic enim daemon, consultus et ambigue respondens, decepit Croesum, dicens:

Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim.

Et Pyrrhum, teste Ennio:

Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.

Vide Ciceronem, lib. 2 De Divinatione.

Tertio, Theodoretus et Lyranus censent Michaeam hic nil asserere, sed ut ostendat se non odisse regem Achab, ut ipse putabat, optare illi duntaxat prosperum belli successum, ut tradet idem sit quod, opto ut tradat.

Quarto et genuine, Michaeas hic loquitur ironice, q. d. Quandoquidem, o Achab, prophetae tui victoriam tibi pollicentur, et tu illis credis, abi in praelium; illi enim aiunt te victorem rediturum. Experiare ergo eorum oraculum, quando mihi et meo non credis. Ego enim scio te in praelio periturum; sed id tibi declarare nolo, quia indignus es qui veritatem a Deo audias, cum Baal mendacem consulueris, ejusque falsa oracula veris meis a vero Deo praetuleris. Ita Abulensis, Vatablus, Sanchez et Serarius.


Versus 16: Iterum Atque Iterum Adjuro Te

16. ITERUM ATQUE ITERUM ADJURO TE. — Videbat rex ex vultu, gestu et modo dicendi Michaeam non serio, sed figurate et ironice loqui. Adjurat ergo eum, ut non nisi veritatem verumque oraculum serio ex animi sui sensu depromat.


Versus 17: Vidi Israel Dispersum Quasi Oves

17. VIDI CUNCTUM ISRAEL DISPERSUM IN MONTIBUS, QUASI OVES NON HABENTES PASTOREM. — Praedicit Michaeas Israelis fugam et mortem regis Achab, eumque occidendum in praelio, q. d. Pastor, id est rex occidetur; quare ejus subditi et milites, quasi oves sine pastore e praelio montis Samariae diffugient.


Versus 19: Vidi Dominum Sedentem Super Solium

19. VIDI DOMINUM SEDENTEM SUPER SOLIUM SUUM, ET OMNEM EXERCITUM COELI ASSISTENTEM EI A DEXTRIS ET A SINISTRIS. — A dextris erant Angeli, a sinistris diaboli; unde inde exivit is qui dixit vers. 22: « Egrediar, et ero spiritus mendax, in ore omnium Prophetarum ejus. » Sic Job 1: « Cum filii Dei (Angeli) starent coram Domino, adfuit inter eos et Satan. » Ad quem locum S. Gregorius, lib. II Moral. XVI, hanc Michaeae visionem citans, ait: « A dextris ergo Dei et a sinistris exercitus Angelorum stat, quia et voluntas electorum spirituum divinae bonitati concordat, et sensus reproborum, propriae malitiae serviens, districtae illius justitiae obtemperat judicio. »

Nota hanc visionem Michaeae non fuisse rem veram vereque gestam, sed imaginariam: Deus enim in imaginatione Michaeae pingebat hanc speciem et formam concilii, ut videretur sibi videre Deum cum Angelis et daemonibus consultantem de modo decipiendi regem Achab. Nec enim vere Deus concilium cum Angelis, multo minus cum daemonibus iniit, nec eos consultavit, cum ipse omnes modos rem conficiendi certissime noverit, et qui effectum sortientur habebuntque, et qui non. « Quis enim consiliarius ejus fuit? » (Rom. XI, 34). Idem patet ex dissensione et ignorantia Angelorum quae hic tacite inducitur, cum omnium eorum consiliis praefertur daemonis consilium, vers. 22.

Fuit ergo haec visio imaginaria et symbolica, a Deo Prophetae immissa, ut per eam rex Achab intelligeret se decipi a pseudoprophetis suis victoriam promittentibus, idque fieri permissione et ordinatione Dei ad justam sui punitionem et interitum. Deus enim se suumque oraculum captu et captui regis Achab accommodat. Ita Serarius, Sanchez et alii.


Versus 20: Et Ait Dominus: Quis Decipiet Achab

20. ET AIT DOMINUS: QUIS DECIPIET ACHAB? — Illa Dei inquisitio praeter demerita et scelera Achab, quibus meruit decipi et perire, duo significat:

Prius, quod decipere alienum est a Deo. Unde Deus illud hic inquirit quasi idipsum non habeat in se, nec inter divina illud reperiatur; sed in coetu daemonum, qui hic inter se de modo decipiendi Achab consultabant: unde Deus in hac visione inducitur eos interrogans, q. d. Quis vestrum, o daemones, Achab decipiet? novi enim vos de hoc deliberare.

Posterius, quod ipsa quoque daemonum deceptio exacte nota et ordinata erat a Deo ad poenam Achab; volebat enim Deus punire Achab, ideoque permisit eum per pseudoprophetas suos consulere daemonem, ac daemoni mentiri et decipere Achab promittendo victoriam in praelio, in quo occidendus erat. Ita S. Augustinus, quaest. 44 in lib. Judicum. Unde Theodoretus et Procopius docent hic significari voluntatem Dei fuisse causam internecionis Achab; volebat enim impietatem Achab punire, ideoque quosdam ejus defectus permisit, qui tamen libere patrantur, nimirum ut ipse sortilegos suos consuleret eisque crederet, itaque deciperetur et periret. Haec duo, ait Cajetanus, significantur per illam Dei inquisitionem. Alioqui enim proprie Deus nihil inquirit, cum omnia perfecte perspiciat et cognoscat. Quare Scriptura hic loquitur ἀνθρωποπαθῶς, id est humano more, quia homines in rebus dubiis et futuris inquirunt et deliberant de apto modo rem conficiendi.

ET DIXIT UNUS VERBA HUJUSCEMODI, ET ALIUS ALITER. — Varii modi decipiendi Achab ab adstantibus non tam Angelis, quam daemonibus in symbolica hac visione Deo suggessti narrantur, qui in particulari non recensentur, quia iis uti noluit Deus. In genere tamen referuntur, ut pateat omnes modos decipiendi Deo esse notos et ad manum, ut per eos exsequatur decretum suae providentiae et vindictae in occidendo impio Achab. Ita Cajetanus.


Versus 21: Egressus Est Autem Spiritus

21. EGRESSUS EST AUTEM SPIRITUS, — q. d. Obtulit se Domino ad decipiendum Achab diabolus quispiam; hujus enim officium est mentiri et decipere: hoc enim facere nequeunt Angeli boni, ideoque veraces et fideles. « Neque enim, ut ait S. Gregorius, lib. II Moral. XVI, fas est credere bonum spiritum fallaciae servire voluisse, ut diceret: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Sed quia Achab ex praecedentibus meritis dignus erat qui tali deceptione damnaretur, quatenus qui saepe volens in culpam ceciderat, aliquando nolens caperetur in poena. Malignis spiritibus occulto judicio licentia praebetur, ut quos volentes in laqueo peccati strangulant, nolentes quoque ad poenam peccati trahant. » Idem docet S. Augustinus, lib. 83, quaest. 4, artic. 53.


Versus 22: Ero Spiritus Mendax

22. EGREDIAR, ET ERO SPIRITUS MENDAX IN ORE OMNIUM PROPHETARUM EJUS, — q. d. Suggeram mendacium et mendax promissum omnibus pseudoprophetis Achab, ut illi uno ore regi promittant victoriam in praelio, cum ipse in eodem sit necandus. Porro Philastrius, lib. De Haeresibus, haeresi de Pythonissa, haec addit, ex incerto tamen fonte: « Et dixit spiritus immundus ad Dominum: Ego illi me similem faciam angelo lucis, et similia verba loquar, et inducam illum in bellum, et ibi derelinquam illum, et sic morietur. Et dixit Dominus: Vade, sic facies. »

Rursum S. Epiphanius, Haeresi 25: « Spiritus, inquit, erroris similis est flatui tibiae, singulum quemque stultum varie concitans contra veritatem; tibia enim ipsa imitatio est serpentis, per quem diabolus locutus est et Evam decepit. »

ET DIXIT DOMINUS: DECIPIES, ET PRAEVALEBIS; EGREDERE, ET FAC ITA, — verba sunt Dei non jubentis, sed permittentis diabolo parato decipere, ut decipiat Achab. Sic Christus ait Judae: « Quod facis fac citius, » Joan. cap. XIII, 27, id est permitto ut illico me prodas.


Versus 23: Dedit Dominus Spiritum Mendacii

23. NUNC IGITUR ECCE DEDIT DOMINUS SPIRITUM MENDACII IN ORE OMNIUM PROPHETARUM TUORUM. — « Dedit » laxando daemoni habenas, non impediendo, sed volenti decipere permittendo deceptionem. Daemon enim neminem decipere vel tentare potest, nisi positive id ei permittat Deus. Quare sicut qui leonem fune ligatum manu sua tenet, si funem laxat ut leo aliquem invadat et occidat,

dicitur is qui funem laxavit eum occidisse, sic et Deus dicitur « dare spiritum mendacii, » si eum funem laxat diabolo eique paratissimo ad mentiendum permittit ut mentiatur et decipiat. Hisce enim phrasibus significat Scriptura altissimam Dei providentiam ita sua manu continere omnium hominum voluntates, tam malorum quam bonorum, ut nihil omnino velle vel facere possint, nisi quod Deus permiserit.


Versus 24: Percussit Michaeam In Maxillam

24. PERCUSSIT MICHAEAM IN MAXILLAM, — quae ignominiosa et probrosa est percussio, ut dixi Thren. III, 30.


Versus 25: Visurus Es In Die Illa, Quando Ingredieris Cubiculum Intra Cubiculum

25. VISURUS ES IN DIE ILLA, QUANDO INGREDIERIS CUBICULUM INTRA CUBICULUM (id est intimum, obstrusissimum cubiculum, quoniam non invenies locum in quo possis esse tutus a metu Syrorum hostium) UT ABSCONDARIS.


Versus 27: Sustentate Eum Pane Tribulationis Et Aqua Angustiae

27. SUSTENTATE EUM PANE TRIBULATIONIS, ET AQUA ANGUSTIAE, — vel afflictionis. Vatablus, qualis afflictis dari solet, q. d. Sustentate eum exiguo pane, et exigua aqua. Chaldaeus, pane qui erit in afflictione, id est non ad saturitatem, sed ad necessitatem tantum, ut vivere possit, nec fame vel siti moriatur.


Versus 28: Audite, Populi Omnes

28. AUDITE, POPULI OMNES, — hoc meum oraculum illudque notate, ut cum illud vere evenire videritis, me verum praenuntiasse fateamini.


Versus 30: Immutavit Rex Habitum Suum

30. DIXIT ITAQUE REX ISRAEL AD JOSAPHAT, ETC.: INDUERE VESTIBUS TUIS, — regiis et solitis quasi belli dux, ut animos militibus addas ad fortiter pugnandum.

PORRO REX ISRAEL (Achab) MUTAVIT HABITUM SUUM, — ac deposito regio induit plebeium gregarii militis. Fecit hoc Achab non ad honorandum Josaphat, quasi esset dux et imperator belli (quamvis id apud Josaphat praetenderet), sed timore prophetiae Michaeae. Quamvis enim non prorsus crederet eum verum dicere, scilicet se in praelio occidendum, id tamen verebatur; praesertim accedente mandato regis Syriae, qui jusserat ut omnes sui in solum Achab arma converterent. Hoc enim mandatum ipsi innotuisse videtur. Addit Josephus quod id fecit ut facilius et certius eluderet prophetiam Michaeae, eamque falsam ostenderet, cum habitu mutato, et in extrema acie positus, longe abesset a gladiis et ictibus hostium, ut nihil de vulnere et morte ei timendum videretur.


Versus 31: Non Pugnetis Nisi contra Regem Israel

31. NON PUGNABITIS, ETC., NISI CONTRA REGEM ISRAEL SOLUM, — puta contra Achab, ut eum solum occidatis vel capiatis; ille enim est fax belli. Josaphat enim sequitur eum ut comes ducem. Quare illo sublato, auferetur omne bellum. Rursum, jussit hoc rex Syriae instinctu Dei, ut videtur, volentis Achab impium punire et occidere. Unde Josephus addit in praelio solum Achab occubuisse, idque a Michaea praedictum fuisse.


Versus 34: Vir Quidam Tetendit Arcum in Incertum

34. VIR AUTEM QUIDAM TETENDIT ARCUM, IN INCERTUM SAGITTAM DIRIGENS, ET CASU PERCUSSIT REGEM ISRAEL. — Fuit hic casus fortuitus respectu militis Syri sagittam ex arcu jacientis, ac respectu Dei non fuit casus, sed destinatus ictus: Deus enim per Angelos direxit hanc sagittam, ut non alium feriret, quam impium Achab. Sic Julianus Apostata, quasi novus Achab idolorum cultum restaurans, coelesti telo percussus, ait Nazianzenus, orat. 2 in Julianum, cecidit in bello Persico anno Domini 363, puta percussus a S. Mercurio Martyre, ut docet Damascenus ex Helladio, orat. 1 De Imaginibus, Nicephorus lib. X, cap. XXXV, et alii; ideoque furens et frendens, manu sua proprium sanguinem hauriens et in aerem jaciens, dixit: « Vicisti, Galilaee » (sic enim Christum per contemptum vocabat), ut testatur Theodoretus lib. III, cap. XX.

Porro Julianus eo ipso die est interfectus, quo ipse anno praecedente SS. Joannem et Paulum, praepositos S. Constantiae, filiae Constantini Magni, interfecerat et Martyrio coronarat, scilicet die XXVI Junii, ut acute observat Baronius.

INTER PULMONEM ET STOMACHUM. — Hebraice השרק בין דבקים ובין, ben debakim uben hassirian, quod Rabbini vertunt, inter juncturas et thoracem; Chaldaeus, inter juncturas loricae; Noster, II Paralip. XVIII, 33, vertit, inter cervicem et scapulas. Utrumque verum est, ait Abulensis; nam sagitta haec adunca ingressa est inter cervicem et scapulas Achab, sed egressa est inter stomachum et pulmonem: hic ergo narratur exitus sagittae, in Paralip. vero ingressus ejusdem.


Versus 38: Et Laverunt Currum Ejus In Piscina Samariae

38. ET LAVERUNT CURRUM EJUS IN PISCINA SAMARIAE (perperam Josephus habet: Jezare vel Jezael), ET LINXERUNT CANES SANGUINEM EJUS, ET HABENAS LAVERUNT, JUXTA VERBUM DOMINI. — Pro habenas, Hebraice est זונות zonoth, quod Septuaginta et Josephus vertunt, meretrices. Meretrices, inquiunt, lotae sunt in sanguine ejus. Josephus ait meretrices inde hausisses aquam ex ea piscina, quia hae mulieres « nocte purgantur in alveo, cum mane in lavacrum eunt, » ut ait Serarius ex Procopio et Theodoreto. Chaldaei et Rabbini vertunt, arma, adduntque haec delata fuisse in armamentarium, quod erat in Jezrahel; et ibi canes sanguinem iis adhaesisse linxisse, itaque oraculum Eliae ad litteram impletum.

Noster autem optime vertit, habenas. Agitur enim hic de curru ejusque habenis sanguine Achab tinctis, ideoque lotis in piscina Samariae; unde canes ibi eum linxerunt. Sicque impletum est propheticum Eliae, non ex omni parte, sed ex parte; ex omni autem parte impletum est in caede Ochoziae filii Achab, ut dixi cap. XXI, vers. 19.


Versus 39: Domus Eburnea

39. DOMUS EBURNEA. — Quomodo domus fiant ex ebore dixi Amos III, ad illa: « Peribunt domus eburneae. »


Versus 42: Nomen Matris Ejus Azuba

42. NOMEN MATRIS EJUS AZUBA. — In libris Regum nominatur crebro eorum mater, quia a matre pendet educatio prolium, vel in bonum, vel in malum; et qualis est mater, talis est proles. Ita Spartani fortes fuerunt in bellis et laboribus, quia matres habebant, quae ex instructione Lycurgi, laboribus et duritiei se prolemque suam assuefaciebant.

Unde Gorgon Leonidae uxor dicenti sibi cuidam: « Vos solae Spartanae vestris viris imperatis, » respondit: « Quia solae etiam viros parimus. » Ita Plutarchus in Apophtheg. Clarius exemplum est in S. Wenceslao duce Bohemiae, ejusque fratre Boleslao; ille enim a pia avia Ludmilla pie educatus, pius et sanctus evasit: hic ab impia matre Drahomira impie nutritus, impius evasit et fratricida: ut enim regnum arriperet, occidit S. Wenceslaum, sed Martyrem effecit, ut habet Vita S. Wenceslai, quam ex Aenea Sylvio refert Surius, die XXVIII Sept. Hoc est quod ait Apostolus: « Si primitiae sanctae, et massa; et si radix sancta, et rami » (Rom. XI, 16). Ita Machabaea mater, S. Symphorosa et S. Felicitas, tres matres et heroinae, inquam, septem suis filiis duces fuerunt ad Martyrium.


Versus 44: Verumtamen Excelsa Non Abstulit

44. VERUMTAMEN EXCELSA NON ABSTULIT. — Dices: II Paralip. cap. XVII, vers. 6, dicitur ea abstulisse. Respondeo: Non abstulit ea initio regni, ne seditionem populi contra se concitaret; sed in progressu, cum sat regnum suum firmasset. Unde in Paralip. additur: « cum sumpsisset audaciam. » Aut abstulit, sed non ita penitus, quin rursum pullularent ex nimia populi in ea propensione, ut insinuatur II Paralip. XX, 33. Denique Lyranus et alii respondent Josaphat abstulisse « excelsa » idolis erecta, permisisse vero excelsa Deo vero dicata, quamvis vetita. Quae responsio, ut est simplicior, ita et verior. Ubi enim Scriptura dixisset II Paralip. XVII, 6, Josaphat abstulisse « excelsa et lucos, » puta idololatriae dicatos, postea cap. XX, 33, subjicit: « Verumtamen excelsa, » puta Deo vero dicata, sed ab eo vetita, « non abstulit. »


Versus 46: Reliqua Autem Verborum

46. RELIQUA AUTEM VERBORUM (id est rerum et factorum; est metonymia in hisce libris frequens) JOSAPHAT, ETC., NONNE HAEC SCRIPTA SUNT IN LIBRO VERBORUM DIERUM REGUM JUDA? — Nimirum in Chronicis et Diariis in quibus verba, id est gesta regum Juda per singulos dies descripta erant.

Plurima enim heroica gesta Josaphat hic silentio brevitatis causa praetermittuntur, quorum nonnulla recensentur II Paralip. XVII, 2, ubi zelus Josaphat in propagando cultu Dei, et in instruendo populo celebratur, ideoque gloria ei a Deo in mercedem data. Rursum II Paralip. XIX narratur eum reformasse tribunalia in Juda, constituisseque Levitas in judices, aliosque probos et incorruptos. Porro, cap. XX, insignis victoria narratur, quam a Deo sua pietate et oratione impetravit contra Ammon et Moab, ubi inter cetera vers. 12, orans ait: « In nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum residui habemus, ut oculos nostros dirigamus ad Te. » Ob quod Deus suscitavit Jahaziel prophetam, qui vers. 17 dixit: « State confidenter, et videbitis auxilium Domini super vos. » Quare confidens ipse praecessit castra, ita tamen ut praemiserit cantores laudantes Deum et concinentes: « Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus. » Cumque hi canere coepissent, Deus convertit insidias hostium in seipsos, ut sese mutuo aggrederentur mutuaque caede conficerent. Unde omnes ad unum perierunt, et Josaphat cum suis ad eos spoliandum pervenit.


Versus 48: Nec Erat Tunc Rex Constitutus In Edom

48. NEC ERAT TUNC REX CONSTITUTUS IN EDOM, — quia Idumaea subacta a Davide regebatur ab ejus Praefectis; sed mox, sub Joram filio Josaphat, « recessit Edom, ne esset sub Juda; et constituit sibi regem, » ut dicitur IV Reg. VIII, 20.


Versus 49: Quae Navigarent In Ophir

49. QUAE NAVIGARENT IN OPHIR. — Ubi sit Ophir dixi cap. IX, vers. 28.

CONFRACTAE SUNT IN ASIONGABER, — quia foederatae et junctae erant classi impii regis Israel, nimirum Ochoziae filii Achab, ut dicitur II Paralip. XX, 37. Unde Ochozias, videns naves suas confractas, petiit a Josaphat ut sui servi irent cum servis Josaphat in navibus ejus; sed noluit Josaphat, ut sequitur; quia scilicet timebat eamdem vel graviorem divinam poenam ob foedus cum impio Ochozia.


Versus 51: Dormivit Josaphat cum Patribus Suis

51. DORMIVITQUE JOSAPHAT CUM PATRIBUS SUIS, ET SEPULTUS EST CUM EIS IN CIVITATE DAVID, — puta in Sion; mausoleum tamen ipsi erectum est in valle, quae inde dicta est Josaphat; quae sita est inter Jerusalem et montem Oliveti, ubi fiet judicium universale, uti ex Beda et aliis dixi, Joel III, 2.

Hic finitur liber tertius Regum, qui complectitur historiam regum Juda per annos 126. Salomon enim regnavit annis 40, Roboam 17, Abia 3, Asa 41, Josaphat 25; junge hos omnes, habebis annos 126.

Denique quoad synchronismum historiae Gentilium, haec tradit Eusebius in Chron., Genebrardus, Salianus et alii. Temporibus Josaphat, Achab ejusque filii Ochoziae imperium in Israel tenuit; in Assyriis, Ophratanes; in Lacedaemone, Archelaus; in Athenis, Mechades; in Corintho, Agelas; in Latinis, Capetus Silvius et Tiberinus Silvius, qui nomen dedit Tiberi fluvio, qui prius Albula vocabatur; et Agrippa Silvius; in Aegypto, Nepher, Cheras, Amenophis, Osochor et Spinaces.


FINIS.