Cornelius a Lapide

IV Regum — Argumentum



Index


Argumentum

Hebraei hunc librum jungunt libro tertio, et cum eo unum efficiunt. Verum Latini aptius dividunt, et hic quartum inchoant. Hic enim coepit prolapsus regni Juda, quod, sub Salomone caeterisque hucusque regibus, fuerat forte, amplum et opulentum. Porro libro primo Regum audivimus gesta Heli, Samuelis et Saulis per 80 annos; libro secundo gesta Davidis regis per 40 annos; libro tertio gesta Salomonis, Roboam, Abiae, Asae et Josaphat, per annos 126; jam vero hoc libro quarto audiemus gesta Joram, Ochoziae, Athaliae, Joas, Amasiae, Oziae, Joatham, Achaz, Ezechiae, Manassis, Amon, Josiae, Joachaz, Joakim, Joachin et Sedeciae per annos 304, ex Davide recta generationis serie successive descendentium; quibus in Israele sive in decem tribubus regnarunt Ochozias filius Achab, Joram, Jehu, Joachas, Joas, Jeroboam, Zacharias, Sellum, Manahem, Phaceia, Phacee et Osee, sub quo desiit regnum Israel anno sexto Ezechiae, cum totus ejus populus a Salmanazar abductus est in Assyriam, ut audiemus cap. XVIII, 10. Regnum vero Juda desiit anno ultimo Sedeciae, cum ejus populus abreptus fuit a Nabuchodonosor in captivitatem Babylonicam, ut audiemus capite ultimo.