Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Ochoziae aegrotanti, et de sanitate per nuntios consulenti Beelzebub, Elias per eosdem mortem denuntiat: mox, vers. 9, duos quinquagenarios ab eo ad se capiendum missos, igne caelesti cum 50 militibus comburit; tertio vero sibi supplici parcit ac cum eo Ochoziam adit, eique necem intentat. Moritur ergo Ochozias, eique succedit frater Joram.
Textus Vulgatae: IV Regum 1:1-18
1. Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab. 2. Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. 3. Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? 4. Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias. 5. Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis? 6. At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non erat Deus in Israel, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. 7. Qui dixit eis: Cujus figurae et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba haec? 8. At illi dixerunt: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est. 9. Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum; sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex praecepit ut descendas. 10. Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de coelo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo. 11. Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, haec dicit rex: Festina, descende. 12. Respondens Elias ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de coelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de coelo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus. 13. Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt. 14. Ecce descendit ignis de coelo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant; sed nunc obsecro ut miserearis animae meae. 15. Locutus est autem Angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem, 16. et locutus est ei: Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. 17. Mortuus est ergo juxta sermonem Domini, quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judae: non enim habebat filium. 18. Reliqua autem verborum Ochoziae, quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?
Versus 1: Praevaricatus Est Moab in Israel
1. Praevaricatus est autem Moab in Israel, id est in Ochoziam filium Achab, qui regnabat in Israel, hoc est, ut vertit Chaldaeus, Moabitae rebellarunt Israeli. Cum enim viderent Achab in praelio caesum, et
exercitum ejus dissipatum, ac Ochoziam juvenem, animos sumpserunt, et ei, cui hucusque subjecti fuerant, rebellarunt, negando tributum, sibique proprium regem constituerunt: sicut sub idem tempus Idumaea Davide subacti rebellarunt Joram regi Juda, ut audiemus cap. VIII. Ita Abulensis.
Versus 2: Cecidit Ochozias per Cancellos
2. CECIDITQUE OCHOZIAS (filius Achab rex Israel) PER CANCELLOS COENACULI SUI, id est per fenestras cancellatas et reticulatas tabulati, inquit Pagninus, Vatablus et alii. Aut «coenaculum» vocat solarium sive tectum, quod in Palaestina erat planum, ut in eo ambulare, coenare, dormire possent. Porro hoc tectum circumcirca cingebatur lorica sive muro, ne quis incaute ex eo laberetur juxta legem Deuteronomii XXII, 8. Murus hic reticulatus et cancellatus erat, ex quo, fatiscentibus vel ruptis cancellis, lapsus est Ochozias. Ita Sanchez.
Tropologice, Eucherius: «Ochozias, inquit, rex Samariae, qui se a domo David separavit, et per cancellos decidit, hoc significare videtur: quod haeretici, sive schismatici, et si aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur, quia tamen compagem Ecclesiae unitatis non habent, quasi patentibus et non solidis laterum praesidiis, semper ad vitiorum infirma relabuntur, dum divino destituti auxilio suae pertinaciae fastu intereunt.»
CONSULITE BEELZEBUB DEUM ACCARON. Septuaginta, consulite Baal muscam, deum Accaron. Josephus, consulite Myodis (id enim Deo nomen erat) oraculum: μυῖα est musca, inde Myodes est deus muscarum, qui scilicet invocabatur ad abigendas muscas, quibus abundabant Accaronitae ob solum humidum et calidum, ex maris vicinia. Idem dicebatur Jupiter Myodes, teste Pausania, lib. V, et Plinio, libro XXIX, cap. VI, ubi Myodem vocat Achorem, forte quia in Accarone, ut hic dicitur, colebatur. Simili modo colebatur deus Smintheus, ad abigendos mures, hos enim Cretenses vocant Sminthas; et Parnopius ad abigendas parnopas, id est culices, vel, ut alii volunt, locustas, teste Pausania in Atticis. Gentiles enim rebus omnibus deos praeficiebant, adeoque colebant Febrim, Cloacinam, Pavorem et Pallorem quasi numina, teste S. Augustino, lib. IV De Civit. Dei, cap. XVI et XXIII. Sic Beelzebub Hebraice idem est quod Baal sive Beel et Bel זבוב Zebub, id est musca, vel Baal Musca, ut vertunt Septuaginta; idolum enim hoc instar muscae erat efformatum, ait Nazianzenus, lib. II Contra Julianum, et Theodoretus, Quaest. III. Hinc et Philastrius inter haereses numerat «Myolatras,» id est muscae adoratores, sive «Muscaccaronitas,» haeresi 13. Vide dicta Matth. X, 25.
Quibus adde nonnullos cum Serario sentire, quod Beelzebub sive Myodes, id est Deus muscae, fuerit libidinis deus, aut dea quaepiam, ob impudicitiam et libidinem quae in muscis notatur; unde Lucianus in Encomio muscae tradit olim fuisse meretricem pulchram muscae nomine. Insuper dii (daemones) omnes propter multitudinem, insolentiam, impudicitiam, mordacitatem, sordes, faetorem, muscae vocari possunt: unde hoc saeculo daemon specie magnae muscae vel crabronis involans in eum, qui relicta fide orthodoxa Anabaptismum profitebatur, illico eum quasi possidens, S. Scripturae peritum efficiebat, eundemque hac peritia privabat, si ab Anabaptismo ad fidem rediret, uti oculati testes narrant. Rursum daemones a musca vocantur, quia, ut ait, lib. De Sacrificiis, Lucianus, a victimarum sanguini muscarum instar inhiaerent. Adde, in Gentilium vates, muscae instar daemones quandoque involasse, ut oracula ederent; quemadmodum Sacerdotale Romanum tradit, eum interdum ad energumenos obsidendum accedere. Hinc igitur apud Judaeos, qui contemptus et detestabilis erat, vocatur Beelzebub, Matth. cap. X. Ipse daemonum princeps, Matth. XII, tanquam omnium salacissimus, impudentissimus, contemptissimus, ait Serarius; aut quia Myodes erat Jupiter ἀπόμυιος, ut dixi; Jupiter autem est deorum omnium primus et princeps.
Tropologice, colunt Beelzebub, id est deum muscam vel muscarum, impudentes, luxuriosi, insolentes, inquieti, litigiosi. Audi S. Gregorium lib. XVIII Moral. cap. XXV, explicantem quartam Aegypti plagam, quae fuit muscarum, Exodi VIII, 21: «Aegyptus, quae hujus mundi speciem tenet, muscis percutitur. Musca enim nimis insolens et inquietum animal est. In qua, quid aliud, quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur? Unde alias dicitur: Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti; quia cogitationes superfluae, quae assidue in animo carnalia cogitante et nascuntur et deficiunt; eam suavitatem qua unusquisque intrinsecus per spiritum est, perdunt; quoniam integritate ejus perfrui non permittunt. Aegyptus ergo muscis percutitur; quia eorum corda qui terrenam vitam diligunt, dum desideriorum suorum inquietudinibus feriantur, turbis cogitationum carnalium ad ima depressa sunt, et ad quietis intimae desiderium non levantur. Unde cum opus pietatis ad cor veritas venit, prius ab eo cogitationum carnalium aestus ejicit, et post in eo virtutum dona mira disponit.» Plura de muscarum symbolis dixi Eccles. X, 1, ad illa: «Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti.»
Versus 4: Morte Morieris
4. QUAM OB REM (quia scilicet relicto Deo consuluisti Beelzebub) etc., MORTE MORIERIS. Elias intentat mortem Ochoziae ob consultum daemonem; quod notent ii qui consulunt divinos et magos; hos enim Deus plectet morte aeterna et saepe temporali. Sic enim Saul occisus est in praelio, eo quod consuluisset Pythonissam, I Reg. XXVIII, 16. Sic Achab telo confossus est, quod a pseudoprophetis Baal eventum belli esset sciscitatus, lib. III Regum capite ultimo. Est enim haec consultatio scelus grave, et Deo valde injurium; quia per illud praescientia futurorum et divinatio adimitur
ejus divinitati, cui propria est, ac traditur diabolo. Unde Deus ostendit quam acriter hanc sui contumeliam sentiat, dum eam tam atrociter castigat.
Versus 8: Vir Pilosus Zona Pellicea Accinctus
8. VIR PILOSUS ET ZONA PELLICEA ACCINCTUS. Incedebat enim Elias intonsus, prolixa barba et capillis, hispido vestitu et piloso, puta melote, sive pelle ovina vel caprina intonsa circumdatus, et zona pellicea accinctus, id est corio non apparato, sed adhuc piloso et villoso, quasi eremita mundi contemptor, et paupertatis priscaeque simplicitatis amator. Vide Cassianum, libro I Instit. cap. I. Fabulatur R. Eliezer cap. XXXI, zonam hanc Elisae fuisse ex pelle illius arietis, quem pro Isaac immolavit Abraham, Genes. XXII.
Versus 9: Homo Dei, Rex Praecepit ut Descendas
9. HOMO DEI, (ironice ita eum vocat, q. d. O Elia, qui te vocas jactasque virum Dei) REX PRAECEPIT UT DESCENDAS ex vertice montis Carmeli ad nos, ut te quasi captivum deducamus ad regem Ochoziam, cui mortem praenuntiasti, ut hujus funesti oraculi rationem reddas, et poenas luas. Itaque quinquagenarius hic peccavit primo impietate, quia impietati Ochoziae volentis Eliam castigare consensit, ejusque fuit administer. Secundo, fastu, quia imperiose et superbe quasi regii mandati executor jussit eum descendere; ideoque ab Elia imo a Deo igne caelesti sideratus occubuit.
Versus 10: Descendat Ignis de Caelo
10. RESPONDENSQUE ELIAS DIXIT QUINQUAGENARIO: SI HOMO DEI SUM, DESCENDAT IGNIS DE COELO ET DEVORET TE ET QUINQUAGINTA TUOS. Elias titulum ironicum sibi datum, serium efficit, eumque in caput dicentis per seriam vindictam retorquet. Unde nota: pro Dei Hebraice est, Elohim, quae vox significat Deum qua judicem et vindicem, q. d. Si ego sum minister Elohim, id est summi judicis et vindicis, ut tu ironice dixisti, ipse Elohim me, ut suum ministrum, defendat, ac puniat tuam insolentiam et violentiam qua me ejus ministrum vis capere, et ad regem invitum pertrahere. Haec enim violentia in Deum ipsum, qui meus est herus et Dominus, redundat. Quare hanc sui, imo Dei injuriam Elias ultus est, spiritu vehementi ignem e coelo devocans. Idem faciet in fine mundi cum Enoch decertans contra Antichristum ejusque asseclas; unde Apocal. XI, 5, de utroque dicitur: «Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore (jussu) eorum, et devorabit inimicos eorum,» et Eccli. cap. XLVIII, vers. 1: «Surrexit Elias propheta, quasi ignis et verbum ipsius quasi facula ardebat,» et vers. 3: «Dejecit ignem de coelo ter.» Vide ibi dicta.
Symbolice, S. Ambrosius, lib. De iis qui mysteriis initiantur, IX, cum Elia comparat sacerdotem consecrantem Eucharistiam. Sicut enim Elias igne caelesti consumpsit quinquagenarium cum suis, sic sacerdos, vi divina verborum Christi, consumit substantiam panis et vini, illamque in Christi corpus convertit: nam, ut ait Lanfrancus Contra Bereng.: «Si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de coelo deponeret; non valebit Christi sermo, ut species mutet elementorum?»
Versus 11: Festina, Descende
11. FESTINA, DESCENDE. Impudentior fuit hic secundus pentacontarchus priore; tum quia audito ejus supplicio non resipuit, tum quia auxit impudentiam, addendo: festina; ideoque eadem poena plexus, ac igne caelesti consumptus est.
Versus 14: Obsecro ut Miserearis Animae Meae
14. OBSECRO UT MISEREARIS ANIMAE MEAE. Hic tertius duorum praecedentium supplicio territus, et sapientior factus, fit supplex Eliae: unde non audet petere dicereque ut descendat, sed misericordiam postulat, ut scilicet sibi parcat, et dicat quid sibi facto sit opus: quid scilicet regi renuntiare debeat. Quare ei Elias non tantum pepercit, sed et monente Angelo ultro se comitem ad regem adjunxit.
Versus 17: Regnavit Joram Frater Ejus
17. REGNAVIT (in Israel) JORAM FRATER EJUS PRO EO, ANNO SECUNDO JORAM FILII JOSAPHAT REGIS JUDAE, qui scilicet cum patre Josaphat adhuc vivente, sed eunte eum Achab ad pugnam contra Syros, ideoque absente, regnabat in Jerusalem, de quo cap. III, vers. 1. Caeso enim Achab in bello, illico successit ei in regnum filius Ochozias, et eo primo regni sui anno e morbo moriente, frater ejus Joram.