Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Elias curru igneo rapitur in coelum; succlamat ei Eliseus: pater mi! currus Israel et auriga ejus. Mox, vers. 14, pallio Eliae dividens Jordanem, sicco pede eum pertransit. Inde, vers. 19, aquas pessimas immisso sale persanat. Denique, vers. 23, pueros 42 sibi insultantes: Ascende, calve; ascende, calve, immissis duobus ursis dilacerat.
Textus Vulgatae: IV Regum 2:1-25
1. Factum est autem, cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in coelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis. 2. Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel, 3. egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi, silete. 4. Dixit autem Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho, 5. accesserunt filii prophetarum, qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait: Et ego novi, silete. 6. Dixit autem ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter, 7. et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt econtra, longe: illi autem ambo stabant super Jordanem. 8. Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. 9. Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus. 10. Qui respondit: Rem difficilem postulasti; attamen si videris me, quando tollar a te, erit tibi quod petisti: si autem non videris, non erit. 11. Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur: ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in coelum. 12. Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi! currus Israel et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes. 13. Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Jordanis, 14. et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisae, et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus. 15. Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Jericho econtra, dixerunt: Requievit spiritus Eliae super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram, 16. dixeruntque illi: Ecce, cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire, et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere. 17. Coegeruntque eum, donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt. 18. Et reversi sunt ad eum; at ille habitabat in Jericho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis: Nolite mittere? 19. Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus, optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis. 20. At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent, 21. egressus ad fontem aquarum, misit in illum sal, et ait: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas. 22. Sanatae sunt ergo aquae usque in diem hanc, juxta verbum Elisei, quod locutus est. 23. Ascendit autem inde in Bethel, cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende, calve; ascende, calve. 24. Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. 25. Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.
Versus 2: Sede Hic
2. SEDE HIC. Elias ex modestia et humilitate voluit occultare suum raptum, ideoque Eliseum a se dimittere. Dona enim Dei, quae pertinent ad aliqualem, inquit Abulensis, personae excellentiam, occultari debent, ne homines videantur in eis gloriari; quia Dei est ea manifestare, uti hic manifestavit raptum Eliae per filios prophetarum. Quocirca Elias non tam praecipit, quam hortatur Eliseum, dicens «sede,» id est mane «hic;» non est necesse ut me comiteris. Verum Eliseus sapienter ab Eliae latere discedere noluit, ut ejus benedictionis fieret particeps et zeli spiritusque haeres; unde ait:
VIVIT DOMINUS, ET VIVIT ANIMA TUA (id est juro per vitam Dei et animae tuae), QUIA (quod) NON DERELINQUAM TE. Hinc liquet Deum Eliseo revelasse Eliam propediem rapiendum fore, illique suggessisse ut caveret, ne eum desereret.
Versus 3: Egressi Sunt Filii Prophetarum
3. EGRESSI SUNT FILII PROPHETARUM. Erant hi discipuli Eliae, Elisei, aliorumque prophetarum, qui quasi viri religiosi totos se dabant Deo: quorum multa jam erant collegia in Galgalis, Bethel,
Jericho, Carmelo, etc., ab Elia et aliis instituta, ideoque Elias ante raptum ea hic visitavit, ut suos alumnos in vera fide, et aspero vitae eremiticae instituto confirmaret, ultimaque salutis et perfectionis monita eis daret, et Eliseum successorem suum promulgaret. Exhortationem Eliae ad eos graphice hic repraesentat Salianus. Porro inter eos erant aliqui veri prophetae, qui hic raptus Eliae revelationem a Deo acceperunt, eamque Eliseo et aliis revelarunt, ut patet ex sequenti.
Versus 7: Quinquaginta Viri Secuti Sunt Eos
7. ILLI AUTEM (Elias et Eliseus) STABANT SUPER (id est juxta) JORDANEM, ut eum Elias divideret, et sicco pede transiret.
Versus 9: Fiat in Me Duplex Spiritus Tuus
9. OBSECRO UT FIAT IN ME DUPLEX SPIRITUS TUUS. «Duplex,» id est duplo major, aiunt nonnulli cum Theodoreto, Quaest. VII, et Graecis. Accedit B. Petrus Damiani, serm. 2 De Nativit. S. Joannis Baptistae: «In Eliseo, ait, fuit duplex Eliae spiritus, non meritorum cumulo, sed exhibitione miraculorum, quia 24 miracula fecit, cum Elias fecerit 12 duntaxat,» licet alii pauciora numerent. Unde Anastasius Nicaenus, Quaest. LV, numerat Eliae signa septem, Elisei vero 14. Accedit et S. Ambrosius, serm. 2 De Eliseo, qui exclamat: «O haereditas pretiosa, in qua plus haeredi relinquitur quam habetur: plus consequitur qui accipit, quam possideret qui largitur! Pretiosa plane haereditas, quae, dum a patre transfertur ad filium, meritorum quodam faenore duplicatur! Igitur Elias, cum simplicem sanctitatis ipse haberet spiritum, Eliseo duplicem dereliquit. Mirum ergo in modum plus Elias gratiae dimisit in terris, quam secum portavit ad coelos: et licet ipse ad altiora totus transfertur corpore, apud filium tamen majore manet sanctitate.» Alii: «duplex,» inquiunt, respectu tertiae partis residuae; ita ut si spiritus Eliae in tres divideretur partes, Eliseus postularet sibi duas, idque videtur innuere: os duorum, quod est in Hebraeo. Unde Pagninus vertit: Fiat mensura duarum partium de spiritu tuo super me. Melius alii to duplex tribuunt Eliseo, q. d. Oro, o Elia, ut tuus spiritus duplex, id est multiplex, validus et eximius, in me derivetur, ut, te abeunte, ego quasi filius tibi in spiritu tuo eximio, quasi in haereditate spirituali succedam, eodemque zelo, quo tu, cultum veri Dei contra Baalitas propugnem. Unde Angelomus: «Spiritus duplex, inquit, est spiritus prophetiae et miraculorum.» Probatur id primo ex Hebraeo qui habet: Os duorum in spiritu tuo fiat mihi; primogenitus enim duplicem habebat portionem haereditatis paternae, caeteri vero filii simplicem et unam duntaxat, q. d. Peto ut ego quasi primogenitus tuus, o Elia, tibi in utroque tuo spiritu succedam. Secundo, quia Eccli. XLVIII, 4, dicitur de Elia: «Quis poterit gloriari ut Elias?» Ergo ille majori fuit spiritu, quam Eliseus; tertio, quia ibidem vers. 13, dicitur: «Et in Eliseo completus est spiritus ejus.» Vide ibi dicta.
Versus 10: Si Videris Me Quando Tollar a Te
10. SI VIDERIS ME, QUANDO TOLLAR A TE, ERIT TIBI QUOD PETISTI: SI AUTEM NON VIDERIS, NON ERIT. Ratio hujus conditionis a Deo et Elia propositae Eliseo fuit, ut magis accenderet Elisei desiderium et studium, itaque eum praepararet ad tantum spiritus Eliae duplicis donum, utque ipsius Eliae preces crescerent pro Eliseo, proque hoc spiritu ei impetrando, ad ipsius et totius Israelis bonum. Erat enim uterque incertus an Eliseo praesente raperetur Elias, ut ejusdem spiritus haeres et successor fieret. Ita S. Chrysostomus, hom. 1 in Acta; qui et addit Eliam hic praefigurasse Christum, qui non statim post resurrectionem misit Spiritum in Apostolos, sed voluit prius eos videre suam ascensionem in coelum, indeque decimo die, puta in festo Pentecostes, misit in eos Spiritum Sanctum, ut ad eum per plures dies se compararent.
Versus 11: Currus Igneus et Equi Ignei
11. ECCE CURRUS IGNEUS, ET EQUI IGNEI DIVISERUNT UTRUMQUE. Non erat hic currus vere igneus, sic enim adussisset Eliam; sed habebat formam et speciem ignis, sicut habent meteora in aere formata. Erant enim revera Angeli, qui assumentes formam ignis, sursum vectabant Eliam, juxta illud: «Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem,» Psal. CIV, 4. Fuit ergo hic ignis aer crassior, splendens, rubensque ut ignis, ait Abulensis, Quaest. XVII, Serarius et alii. Hic ergo currus igneus ab Angelis ex nubibus fuit formatus, quo Elias, quasi triumphator et civis coeli, raptus est in altum. «Igneus enim currus congruebat igneo Eliae animo, ad eum vehendum in coelum,» ait S. Chrysostomus, hom. 1 De Elia. Rem officio ad quod Elias reservatur, videlicet ad praeveniendum secundum Christi ad judicium adventum. Plures alias hujus currus raptusque causas litterales, allegoricas, tropologicas et anagogicas recensui Eccli. XLVIII, 9, ad illa: «Qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum.» Porro Elias hoc curru igneo non tantum de Achab, Jezabele et idololatris, sed et de morte, ipsoque igne triumphavit: fuit enim hic currus triumphi, uti fuit currus Cherubim Ezechielis I. Ait noster Prado ibidem, q. d. Par est ut tu, o Elia, qui in vita imperaveras igni in coelo, jam ab igne quasi ejus imperator et triumphator, veharis in coelum: unde patet quam inepte dicat R. Kimchi, Eliam in sphaera ignea ab igne fuisse consumptum. Audi S. Ambrosium, serm. 2 De Eliseo: «Elias magister Elisei nonne Angelis docentibus raptus ad coelum est, et quadriga ignea impositus quasi in quodam triumpho victor ascendit? Victor enim existerat non gentium barbararum, sed saecularium voluptatum. Siquidem graviores inimici sunt pravi mores, quam hostes infesti: ut facilius intelligamus hoc tempore magnitudinem hostium vinci posse, quam morum.»
ET ASCENDIT ELIAS PER TURBINEM IN COELUM. Septuaginta, et assumptus est Elias in commotione usque ad coelum. Chaldaeus, ad summitatem coelorum.
Eccli. cap. XLVIII, 9, habetur: «Qui receptus es in turbine ignis.» Graece ἐν κατιλάπῃ, id est procella ignea. Videtur ergo Deus emisisse fulgura, coruscationes et fulgura, similesque igneas procellas, quae Eliam raperent et veherent in coelum. Unde Vatablus ibidem vertit: Qui procella ignea sublatus es in curru equorum ardentium. Sic ergo Elias turbine sive vento impellente, curru igneo vehente, et Angelo auriga utrumque moderante, vectus est in coelum, ait Abulensis, Vatablus, Serarius, Salianus et alii. Audi S. Ambrosium in Symb. Apost. sub finem: «Enoch translatus est, inquit, ne videret mortem: similiter et Elias in corpore isto positus, curru igneo, id est Angelorum subvectione, qui sunt spiritus et flamma ignis, qui faciunt voluntatem Dei, in illa commotione usque ad coelum assumptus est.» Auctor mirabilium Scripturae, lib. II, cap. XXII: «Jam jamque Elias igneo curru receptus velut ad coelum, considerante Eliseo, rapitur.» Rursum Ambrosius, lib. De Nabuthe, cap. XIV: «Cum reciperetur Elias, et curru quasi ad coelum ferretur, clamavit ad eum Eliseus: Pater, pater, agitator Israel, et eques ejus, hoc est, qui populum Domini bono ductu regebas, constantiae merito hos accepisti currus, hos equos ad divina currentes, quia moderatorem te humanarum mentium Dominus comprobavit. Ideo tanquam boni auriga certaminis, victor aeterno praemio coronaris.»
IN COELUM. Septuaginta, vers. 1, vertunt quasi in coelum. Hinc primo nonnulli censent Eliam vere raptum in coelum, non aereum, sed aethereum, ibique quasi coelilem degere. Ita Dorotheus in synopsi, cap. De vita Eliae; S. Hieronymus in cap. IX Amos; S. Ambrosius, lib. De Paradiso, cap. III; Alcimus, lib. IV, et Serarius. Secundo alii censent Eliam raptum «in coelum,» id est in aerem, indeque traductum in paradisum terrestrem; in illum enim raptus fuit Enoch, Eccli. XLVIII, 7. Ita Irenaeus, lib. V, cap. V, S. Justinus, Quaest. LXXXV, Isidorus, lib. De ortu et obitu Sanctorum, cap. V, S. Thomas, I part. Quaest. CII, art. 2. Tertio alii censent Eliam ductum in secretam aliquam terrae regionem. Ita S. Gregorius, hom. 29 in Evang. et Rupertus, lib. III De Trinit. cap. XXXIII. Quarto, certius alii dicunt incertum esse Eliae et Enoch locum. Ita S. Chrysostomus, hom. 22 in epist. ad Hebr., ibique Theophylactus et Oecumenius, S. Augustinus, De gratia Christi, cap. II et III, S. Cyprianus, De montibus Sion et Sina, Theodoretus, Quaest. XLV in Genes. Sive ergo in terra, sive in aere sit Elias, vitam agit quietam et sanctam, in jugi Dei contemplatione, uti ex S. Augustino ostendi Genes. V, 22.
S. Gregorius, hom. 29 in Evang. quem audi: «In coelum aereum Elias sublevatus est, ut in secretam quamdam terrae regionem repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Ille etenim mortem distulit, non evasit. Redemptor autem noster, quia non distulit, superavit: eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit.» Deinde Christi ascensum praefert raptui Eliae, subjiciens: «Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse; ut videlicet aperte demonstraretur, quia homo purus adjutorio indigebat alieno. Per Angelos quippe facta illa et ostensa sunt adjumenta: quia nec in coelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster non curru, non Angelis sublevatus legitur: quia is qui fecerat omnia, nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illo etenim revertebatur ubi erat: et inde redibat ubi remanebat; quia cum per humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatem suam et terram pariter continebat et coelum.» Et nonnullis interjectis: «Nam Enoch translatus, Elias vero ad coelum subvectus esse memoratur; ut veniret postmodum, qui nec translatus, nec subvectus coelum aethereum sua virtute penetraret.»
Addit deinde in hisce tribus sensim crevisse castitatem et sanctimoniam usque ad summum: «Translatus namque est Enoch, inquit, et per coitum genitus, et per coitum generans. Raptus est Elias per coitum genitus, sed non per coitum generans. Assumptus vero est Dominus, neque per coitum generans, neque per coitum generatus.»
Denique Elias et Enoch jam sunt aeternitatis candidati, et paradisi (sive illius primi, de quo Genes. II, sive alterius similis aut melioris) coloni, confirmati in gratia, ait Franciscus Suarez: ac licet non videant Deum, nec sint Beati, multa tamen a Deo lumina et solatia hauriunt; versantur enim quasi «in atrio domus Domini.» Unde crebrius ab Angelis, quam caeteri mortales visitantur, cum eisque colloquuntur. Hinc et vivunt ex verbo Dei, sine cibo et potu corporeo. Deus enim eos conservat incorruptos (aeque ac vestes eorum, uti servavit vestes Hebraeorum per 40 annos in deserto) sanos, vegetos, alacres, et de suo gradu, statu et officio gaudentes et exultantes. Juges enim agunt gratias Deo, quod soli ipsi duo ex tot millibus hominum electi sint, qui in fine mundi pro Christo contra Antichristum certaturi sint, ac gentes et Judaeos conversuri, tandemque martyrio glorioso coronandi, quique fidem et spem resurrectionis sua translatione, incorruptione et longaevitate hominibus persuadeant, et reipsa repraesentent.
An sint in statu merendi necne, problema est.
Affirmant Abulensis, Quaest. XXIV, Viegas in cap. XI Apoc. com. 3, Malvenda, lib. IX De Antichristo, cap. V. Henriquez, lib. ult. De fine hominis, cap. XXIII, et alii. Ratio est, quia adhuc sunt viatores, ac cum differatur eorum beatitudo, quae aliis eorum coaevis jam pridem data est, videtur hujus dilationis vice eis concessa facultas augendi sua merita. Negant Franciscus Suarez, tom. II in III part. disp. LV, sect. 1, Pererius, lib. VII in Genes., disp. De Enoch, Quaest. V, Gabriel Vasquez, I II, disp. CCXVI, cap. I, et alii. Ratio est, quod raptus eis reputetur quasi mors, in qua cessat omne meritum: et quia alioqui ipsi continue augendo sua merita per tot annorum millia, omnes sanctos gratia et gloria superarent, excepta B. Virgine.
Versus 12: Pater Mi! Currus Israel et Auriga Ejus
12. ELISEUS AUTEM VIDEBAT ET CLAMABAT: PATER MI, PATER MI! CURRUS ISRAEL ET AURIGA EJUS. Hebraice, currus Israel et equites ejus; Septuaginta, et eques ejus, q. d. Vale, o Elia, pater mi, qui eras totum robur Israelis, ac magis Israelem juvabas tuo zelo et oratione, quam magna curruum et equitum multitudo. Ita Procopius, Vatablus, Cajetanus et alii.
Unde Chaldaeus vertit: Magister mi, magister mi, qui melior eras Israeli oratione tua curribus et equitibus. Sic et Joas rex, visitans Eliseum morientem, ei succlamavit cap. XIII, 14: «Pater mi! currus Israel et auriga ejus.» Talis enim post Eliam fuit Eliseus.
Tropologice, Elias, id est doctor et praedicator mores populi corrigens, currus est: quia eum tolerando portat: auriga, quia eum exhortando agitat. Audi S. Gregorium, lib. II in Ezech. hom. 21: «Quid est, quod Elias currus Israel et auriga dicitur, nisi quia auriga agitat, currus portat? Doctor ergo qui mores populi et per patientiam sustinet, et sacri eloquii verbis docet, et currus dicitur et auriga. Currus, quia tolerando portat; auriga, quia exhortando agitat. Currus, quia mala sustinet; auriga, quia populum bonis admonitionibus exercet.» Hinc et S. Cyrillus in Collectan.: «Currus, inquit, significat excelsum et illuminatum vitae rationem Eliae.» Rursum S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. VIII: «Currus, inquit, est anima sancta, auriga et agitator est Christus; equi sunt quatuor, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia; hi animam ad coelum evehunt. Velociores, inquit, prudentia tardat, justitia admonet flagello proprio segniores; temperantia mansuetiores, fortitudo duriores reddit: novit copulare discordes, ne forte currum suum dissipent. Itaque licet intelligibili spectaculo videre unamquamque animam cum summo certamine ad coelum rapi, festinantes equos, qui priores perveniant ad bravium Christi, quorum prius imponatur palma cervicibus. Isti sunt equi subjecti fidei jugo, adstricti vinculo charitatis, justitiae frenis, retinaculis sobrietatis.»
Politice: «currus Israel et auriga ejus,» est princeps, qui sustinet quasi currus onera Reipublicae et populi, ac dirigit, ut auriga, jugales: aurigatur, et praesidet, et simul bajulat et portat. Princeps et praelatus ergo sit ut mater, quae regit et portat infantem. Hinc princeps Hebraice dicitur: נשיא nasha, q. d. portitor, bajulus, qui populi onera levat. Sic Isaiae IX, de Christo dicitur: «Cujus imperium super humerum ejus.»
Moraliter hic significat quod, si te totum divino imperio subdideris, facile a tuis subditis debita obsequia impetrabis. Elia per turbinem in coelum abeunte, exclamat de terra Eliseus: «Pater mi, pater mi! currus Israel et auriga ejus.» Currum appellat simul et aurigam; currum, qui regitur; et aurigam, qui regit: ut ostenderet eum optimi principis munia explevisse, quod non solum alios prudenter regeret, sed etiam seipsum ab ipso Deo regi facile pateretur. Unde Lyranus in Commentario morali ad I lib. Reg. cap. IX: «Currus, inquit, qui ducitur, hic ponitur primo; et auriga, qui ducit, secundo: ad ostendendum quod ille bene ducit regendo, qui primo fuit ductilis in obediendo.»
Quaeres quo anno, mense et die Elias sit raptus in coelum. Respondeo, raptus est ante finem regni Josaphat: nam ejus gesta hucusque audivimus et audiemus cap. seq., ubi post Eliae raptum, coram eo prophetavit Eliseus. Videtur ergo raptus paulo post mortem Ochoziae regis Israel, quam ipse ei praedixerat cap. I: post illam enim statim ejus raptus hoc cap. II, subjungitur. Mortuus est autem Ochozias anno regni sui secundo, qui fuit regni Josaphat annus 18, et filii ejus Joram cum patre regnantis secundus, ut patet hoc libro, cap. III, vers. 17, et lib. III, cap. ult. vers. 52. Unde Salianus, Genebrardus et alii asserunt Eliam raptum sub annum 19 regni Josaphat, qui fuit a creato mundo, ait Salianus, annus 3139, post raptum Enoch 2162, ante Christi ortum 914. Hisce fere consentiunt Hebraei in Seder Olam, Josephus, Abulensis, Torniellus, Serarius et alii. Hoc ergo anno Christi 1638, Elias a raptu suo agit annum 2552. Inde Syri, cum longam et felicem alicui vitam precantur, optant ei Eliae annos et vitam. Vivit enim adhuc Elias et vivet usque ad finem mundi, quando pro Christo certans contra Antichristum ab eo martyrio laureabitur. Raptus est Elias mense Julio, ac die ejus vigesima: illa enim die raptus ejus consignatur in Martyrologio Romano et Menologio Graecorum: quin et Graeci in honorem Eliae templa erexerunt, ut docet Baronius in Martyrol. ad diem 20 julii. Quoto anno vitae suae raptus sit Elias praecise definiri nequit. Coepit ipse prophetare paulo post initum regni Josaphat, ait Salianus, anno ejus tertio, vel quarto, ut vult Torniellus: raptus est anno ejus 19, quare per sedecim annos prophetavit. Adde his triginta annos, et plures quos habebat cum coepit prophetare (nemini enim ante annum aetatis trigesimum apud Hebraeos prophetare licebat), habebis ut minimum annos Eliae ante raptum 46.
Denique Elias in multis fuit typus Christi, ut ostendunt Patres, praesertim S. Cyprianus, lib. De Spiritu Sancto, et S. Augustinus, serm. 201 De Temp., atque ex iis exacte noster Salianus, anno mundi 3139, num. 33 et seq.
Successit Eliae Eliseus dignus tanto magistro discipulus, annos natus 40, qui sub sex regibus Juda scilicet sub Josaphat, Joram, Ochozia, Athalia, Joas et Amasia (quibus synchroni et coaevi fuerunt Jehu, Joachas et Joas regnantes in Israel) prophetavit per annos 66, mortuusque est anno aetatis 106, qui fuit annus Amasiae regis octavus, mundi 3204, ante Christum 849, uti ex S. Cyrillo, lib. Contra Julian. et Clemente Alexandrino, lib. I Strom. docet Salianus anno mundi jam dicto, scholio 1. Porro S. Epiphanius in Vita Elisei, ait, eo die quo natus est Eliseus, vitulum aureum a Jeroboam conflatum, vocem edidisse tam sonoram, ut audiretur Jerosolymis, qua significabatur illo die natum esse infantem, qui vitulos aureos caeteraque idola everteret.
APPREHENDITQUE (Eliseus) VESTIMENTA SUA, ET SCIDIT ILLA IN DUAS PARTES, in signum luctus, quod tanto magistro, scilicet Elia, per ejus raptum foret orbatus. Hic enim raptus erat instar mortis Eliseo: privabat enim eum solita instructione, colloquio et consolatione Eliae. Vestis scissione ergo Eliseus luxit Eliae abitum, indeque suam orbitatem et solitudinem.
Versus 13: Levavit Pallium Eliae
13. ET LEVAVIT PALLIUM ELIAE, QUOD CECIDERAT EI, quod scilicet Elias ascendens dimittebat Eliseo, ad sui memoriam, ac ad Elisei solatium et auxilium. Abulensis censet hoc pallium fuisse cilicinum ex pilis camelorum, uti fuit vestis S. Joannis Baptistae. Verisimilius Serarius et alii censent fuisse meloten, id est vestem factam ex pelle ovina. Nam Septuaginta vertunt, et tulit melotem Eliae, quae ceciderat super eum.
ET NON SUNT DIVISAE. Sic et Septuaginta. Haec tamen verba desunt in Hebraeo et Chaldaeo, sed subintelliguntur: ideo enim Eliseus secundo percussit aquas, quia prima percussione non fuerant divisae. Noluit enim Deus in prima aquas dividi, ne novus propheta Eliseus ex patrato miraculo superbiret de novo suo spiritu, sed per preces ad Deum recurreret. Rursus ut sciret se hanc aquarum divisionem, caeteraque miracula secutura, non suis, sed Eliae meritis obtinere. Ita Abulensis et Cajetanus.
Versus 14: Ubi Est Deus Eliae?
14. UBI EST DEUS ELIAE ETIAM NUNC? Hebraea et Septuaginta, etiam ipse, qui scilicet semper idem est, fidelis, omnipotens, et servos suos se invocantes exaudiens: «Non quod Deum putaret absentem, sed quia praesentiam ejus in beneficiis requirebat,» ait S. Ambrosius in Psal. XXXVII. Unde Chaldaeus vertit: Suscipe petitionem meam, Domine Deus Eliae etiam ipse. Hoc est primum Elisei miraculum, scilicet quod pallio Eliae percutiens Jordanem, eum diviserit et sicco pede transierit.
Nota: pro etiam ipse, Hebraeum est אף הוא aph hu, quam vocem Hebraeam retinent Septuaginta vertuntque ἄρω (quam proinde perperam Theodoretus accipit ut Graecam vertitque occultum), quasi illud sit nomen proprium Dei. Dei enim nomen est illud: «Ipse est qui fecit nos, ipse fecit coelum et terram, ipse est Dominus Deus noster,» אף הוא licet hu enim derivatur ab היה haia: quare idem est qui est, quod Jehova, sive יהוה, id est qui est, Exodi III, 6.
Versus 19: Aquae Pessimae et Terra Sterilis
19. AQUAE PESSIMAE SUNT ET TERRA STERILIS, quia scilicet terra haec juxta aquas pessimas est sita; unde in Hebraeo et Chaldaeo est, terra orbatrix, sive terra orbat, vel perimit, scilicet semina in se jacta, per suam amaritiem vel putredinem. Quocirca sanatis ab Elisaeo aquis, sanata et fecundata pariter fuit terra: alioqui enim ager Jerichuntis erat fertilis et dives; tantum ergo aqua salsuginosa terrae sibi vicinae nocebat, eamque sterilem reddebat. Porro Aristoteles in Polit., docet in fundandis urbibus et domibus duo maxime esse spectanda, scilicet an aer sit bonus, et aquae salubres; aqua enim in potu, et aer in respiratione penetrant intima hominis, itaque ea bene vel male afficiunt, ac sanitatem vel morbum mortemque conciliant.
Versus 20: Afferte Mihi Vas Novum et Sal
20. AFFERTE MIHI VAS NOVUM, ET MITTITE IN ILLUD SAL. Vasis novitas significabat per preces et merita Elisei deinceps fore novitatem aquarum et terrae, ut ex sterili fieret fertilis. Quare videtur Eliseus vas totum cum sale in fontem immersisse, ut asserit Josephus, S. Ambrosius, Beda, Angelomus et Eucherius.
Versus 21: Misit Sal in Fontem Aquarum
21. EGRESSUS AD FONTEM AQUARUM, MISIT IN ILLUM SAL, ET AIT: HAEC DICIT DOMINUS: SANAVI AQUAS ISTAS. Videntur enim aquae istae, si non salsae, certe putres et olidae fuisse, ideoque convenienter salem adhibuit, licet miraculo, aquarum tantum perpurgarit, et perpurgatas tam diu conservarit, ut ait cap. XXXIV Sacrae Philos. Franciscus Vallesius. Imitatur hoc Ecclesia in benedictione salis et aquae, cum benedicitur aqua lustralis, dum orat ut aqua sic benedicta sit salus mentis et corporis. Ita Abulensis.
FONTEM. Hinc patet non omnes aquas Jerichuntis fuisse pravas, sed hujus fontis duntaxat quem fuse describit Josephus multaque addit more suo amplificando et Romanorum auribus accommodando. Audi eum, lib. V De bello, IV: «Hunc fontem aliquando ferunt non solum terrae atque lignorum fructus, sed etiam feminarum partum, obtundere solitum, cunctaque pariter morbo ac peste corrumpere; postea vero mansuevisse; contraque saluberrimum ac feracissimum esse factum ab Eliseo quondam propheta, qui Eliae notus fuerat atque successerat, deceptus enim hospitio ab Hierichuntinis habitatoribus, quod humaniores eos expertus erat, ipsos et omnem illam regionem perpetua gratia remuneratus est: progressusque ad fontem, lagenam fictilem salis plenam in profluentem aquam misit. Juxta deinde ad coelum dextram tendens, fontique invergens
blanda libamina, ipsum quidem precabatur ut fluenta leniret, ac dulciores aquarum venas aperiret. Deum vero, ut fecundioribus auris flumina temperaret, orabat; tamque ubertatem fructuum quam successionem prolis daret indigenis, nec eos genitrix filiorum aqua deficeret, quoad justi manerent. Ad has preces ex disciplina manibus quoque multa operatus, fontem immutavit: et qui antea causa erat his orbitatis ac famis, idem victus ac fecunditatis auctor est effectus.» Et nonnullis interjectis: «Optimos autem in ea paradisos ac densissimos educat, palmarumque irriguarum genera, tam sapore quam nominibus varia; quarum pinguissimae calcibus pressae plurimum mellis emittunt, non multum alio melle deterius: quanquam et mellis altrix est illa regio, et opobalsami ferax, qui omnium carissimus est fructus ibi nascentium; itemque cyprum et mirobalanum gignit: ut qui divinum esse illum tractum dixerit, non erraverit, ubi et larga et optima generantur, quae sunt carissima. Sed nec in aliis ei fructibus aliqua facile toto orbe regio certaverit: adeo multiplicatum quod satum est, reddit. Cujus rei causa mihi videtur esse aquarum vis nota et aeris calor.» Ubi ridicule, si non impie, Josephus asserit Eliseum precatum esse fontem et coelum ut mansuesceret et dulcesceret; nimirum voluit se accommodare Romanis Gentilibus, qui superstitiose fontes et coelum precabantur, imo subinde ut numina adorabant. Porro quod ait aquas has steriles fecisse feminas, colligit ex textu Hebraeo hic, qui habet terram fuisse משכלרת mescakeleth, id est orbatricem, quod directe de terrae fructibus dicitur. Josephus autem idipsum extendit ad feminas; hae enim proprie dicuntur orbae, dum filiis orbantur. Josephum secutus S. Ambrosius, serm. 2 De Eliseo: «Videte, ait, quanta Elisei sint merita, cujus prima in civitate hospitalitas, magna est filiorum fecunditas. Dum enim sterilitatem avertit aquarum, successionem largitur haeredum.» Censet ergo ipse cum Josepho Eliseum non tantum terrae, sed et feminis sterilibus fecunditatem dedisse. Pergit Ambrosius: «Non enim hoc facto unum Eliseus sanavit hominem, aut unius domus praestitit medicinam, sed totius civitatis populum reparavit. Si enim tardius hoc fecisset, interveniente sterilitate, senescentibus cunctis civitas sine habitatore remansisset. Igitur Eliseus, dum curavit aquam, curavit et plebem: et dum fontem benedixit undarum, fontem quemdam indulsit animarum. Nam sicut sanctificatione ejus de occultis terrae venis aqua sana prodivit, ita de occultis vulvae visceribus soboles sana processit. Non enim sola tantum fluenta benedixit Eliseus, quae fontium jam gremio tenebantur, sed et illa quae humido terrae solo adhuc indiscreta, paulatim erant in posterum defluxura.»
Tropologice S. Ambrosius, serm. 87, qui est De Eliseo, per sal accipit Christum et Apostolos, qui suo sapientiae sale condierunt et fecundum effecerunt totum orbem: «Sterilis civitas, ait, fuit Ecclesiae ante Christi adventum; at ubi venit Christus velut vas fictile assumens corpus humanum, sanavit aquarum vitia, id est resecavit sacrilegia populorum; et statim Ecclesia, quae erat sterilis, coepit esse fecunda insperso sale, id est Apostolis de quibus dicitur: Vos estis sal terrae.» Sic et Beda in Quaest. qui per sal accipit sapientiam Christi: Eliseus enim fuit typus Christi tam factis quam nomine proprio; Eliseus enim Hebraice idem est quod salus Dei, vel Deus Salvator. Ita ex Beda Eucherius et Angelomus. Eliseus, inquiunt, vasi indidit sal, illudque in aquam immittens; itaque eam sanans et fecundans significabat quod omnes aquae, id est, omnes populi, antea virtutibus steriles, per Christi incarnationem, fecunditatem et benedictionem accepturi essent. Hinc in nomine Elisae, id est Eliseus continetur nomen Jesu: Elisa enim idem est quod El Jesua, id est Deus, vel potens (omnipotens) Jesus. Paulo aliter S. Augustinus, lib. Contra Fulgentium Donatistam, non longe ante finem, per fontem Elisei accipit Jordanem, in quo baptizatus Christus aquas baptismi salutares effecit: «Eliseus, ait, est Christus Salvator, qui aquarum sterilitatem, id est gentium infecunditatem discussa morte sanavit. Accepit vas fictile, hoc est corpus fragilitatis humanae: sal misit, id est sapientia divina replevit. In aquam projecit, hoc est, in Jordanem descendit: aquas suo descensu sanavit, id est gentes suo adventu redemit, et maritante sermone, Ecclesiam ex gentibus congregavit, et in foetus uberes longe lateque diffudit.»
Versus 23: Ascendit in Bethel
23. ASCENDIT AUTEM INDE ELISEUS IN BETHEL, ubi Jeroboam rex alterum ex vitulis suis aureis quasi idolum constituerat, ut contra illud depugnaret.
PUERI PARVI EGRESSI SUNT DE CIVITATE, ET ILLUDEBANT EI DICENTES: ASCENDE, CALVE. Calvities est capitis depilatio, ideoque deformitas, sicut ejus pulchritudo et quasi corona est caesaries et coma; praesertim apud Syros et Palaestinos, ubi, utpote in regione calida et sicca, plerique omnes comam sunt, densosque et duros habent capillos. Unde Ovidius:
Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus Et sine fronde frutex, et sine crine caput.
Et Aristoteles, lib. V De gener. animal., asserit in homine idem esse calvescere, quod in avibus deplumari, aut in arboribus frondes defluere. Hinc olim Romani servis caput radebant; et Caligula Imperator, ait Suetonius in ejus Vita, cap. XXXV, adolescentulos pulchros et comatos, quoties sibi occurrerent, occipitio raso deturpabat ad ludibrium. Ex adverso quantus capitis decor sit coma ostendit S. Ambrosius, lib. VI Hexam. cap. IX: «Ipse autem vertex, ait, capitis quam suavis et gratus! quam speciosa caesaries, quam reverenda in senibus, quam veneranda in sacerdotibus,
quam terribilis in bellatoribus, quam decora in adolescentibus, quam compta in mulieribus, quam dulcis in pueris!» Deinde addit quod proxime Aristoteles: «Ex arboribus licet quae humani sit gratia capitis aestimare. In capite arboris omnis est fructus; ibi omnis est pulchritudo: tolle arbori comam, tota arbor ingrata est.»
Hoc ergo puerorum in Eliseum probrum et convicium «Ascende, calve,» partim physicum est, partim ethicum. Physicum, quia exprobrant ei vitium naturae, puta calvitiem; ethicum, quia tacite exprobrant ei libidinem. Calvi enim a multis habentur luxuriosi. Unde illud Juvenalis, Satyra IV de Domitiano Imperatore luxurioso et crudeli:
Cum jam semianimum laceraret Flavius orbem Ultimus, et calvo serviret Roma Neroni.
Et illud Suetonii de Julio Caesare: «Urbani, servate uxores, moechum calvum deducimus.» Imo Plinius et Aristoteles propriam calvitiei causam assignant libidinem: Plinius enim, libro XI, cap. XXXVII, sic ait: «Defluvium eorum (pilorum) in muliere rarum, in spadonibus non visum, nec in ullo ante Veneris usum.» Idem tamen ibidem ait: «Quaedam animalia naturaliter calvent, sicut struthio, cameli, et servi aquatici.» Aristoteles, lib. V De gener. anim. cap. III: «Nemo, inquit, antequam coire incipiat, calvescit; sed a venereo coitu potius evenit, scilicet iis qui sua natura sunt eo propensiores.» Causam subdit: «Cum enim cerebrum frigidissimum omnium corporis partium sit, tam rei venereae usus refrigerat, quo fit ut calor cerebro ad producendos in capite pilos deficiat, itaque fiat calvities.» Et mox: «Qui semen ferunt, ea ipsa aetate calvescunt, qua semen emittunt.» Verum hi auctores sic explicandi sunt, quod velint calvitiem in multis oriri ex nimia venere, non tamen in omnibus; rursus, quod proni in venerem citius calvescant quam alii; insuper quod nemo calvescat, antequam potens sit semen emittere, hoc est ante pubertatem. Sic Aristotelem explicat Cardanus, libro IV De sanitate tuenda, cap. XV. Nam etiam castos calvescere patet experientia, ut Eliseus fuit calvus, quem tamen S. Ignatius, epist. ad Philadelph. Virginibus annumerat. Alloquens enim virgines, sic ait: «Virgines, solum Christum prae oculis habete, et ejus Patrem in animabus vestris, illuminatae a Spiritu Sancto. Memor sum sanctitatis vestrae sicut Eliae, sicut Jesu Nave, sicut Melchizedech, sicut Elisei, sicut Jeremiae, sicut Joannis Baptistae, sicut dilectissimi discipuli (S. Joannis), sicut Timothei, sicut Titi, sicut Evodii, sicut Clementis, et eorum qui in castitate de vita exierunt; non detraho autem caeteris beatis qui nuptiis copulati fuerunt, quorum nunc non memini.» Avicenna docet calvitiem in nonnullis esse hereditariam affectionem, ideoque calvescere, quia a calvis progeniti sunt, sicut vice versa Aethiopes et ab eis progeniti ob magnum calorem vix calvescunt. Sic constat alios senio, alios morbo, alios continuo intensoque studio, alios profunda meditatione, etc., haec enim cerebrum desiccant et debilitant, calvescere. Variis enim ex causis potest caput infrigidari, cerebrum debilitari et contrahi, ac cranium capitis siccitate durari, quae tres sunt calvitiei causae, ut docet Aristoteles, Galenus, XIV Meth. cap. XVIII, caeterique medici. Unde S. Thomas Aquinas ex parte fuit calvus ob continuum contentumque studium, qui tamen perpetim fuit virgo, imo virginitatis zona ab Angelis cinctus, ut habet ejus Vita.
Porro alii prisci et moderni calvitiem aeque ac canitiem non probrum, sed decus senectatis aestimant, imo calvos olim habitos fuisse pulchros, quasi lunae splendenti similes, ideoque eos a luna adamari docet vetus ille versus:
Mavors imberbes et calvos, luna, adamasti.
Idem docet Lucianus cujus verba recitat Robertus Titius lib. III Controvers. capite XVII. Lucianus enim agens de hominibus, qui fabulose in luna habitare dicuntur: «Pulcher, inquit, apud illos habetur calvus, et sine coma: comatos autem abominantur. Apud eos vero, qui cometas inhabitant stellas, comati contra formosi habentur.» Unde etiam factum puto, ut calvi a Synesio lunulae nuncupentur, nisi quis malit hujus appellationis causam ad splendorem cranii depilis referre, quod lucet instar lunae: certe de Isocrate dicterium commemoratur, quod per calvam ejus cerebrum eluceret. Valerius quidem Maximus, de Aeschylo poeta loquens, ait: «In Sicilia moenibus urbis, in qua morabatur egressus, aprico in loco resedit; super quem aquila testudinem ferens, elusa splendore capitis (erat enim capillis vacuum), perinde atque lapidi eam illisit.» Itaque Petronius arbiter epigrammate quodam calvariam ridere dixit, id est splendescere; id enim interdum significat vox illa, sicut apud Horatium: «Ridet argento domus.» Denique Nicetas Choniates agens de Duca: «Caeterum Ducas, inquit, cujus ante meminimus, illi adstans, detracto capite pileo, orabat ut sibi diadema imponeretur, calvitio ostenso, quod instar plenae lunae relucebat.»
Denique nonnulli putant Eliseum non natura vel aetate et senio, sed pro religiosorum et Nazaraeorum ritu caput rasisse, ideoque fuisse calvum, id est rasum. Sicut illius illorumque veterum exemplo in nova lege Pontifices, Sacerdotes et Monachi per tonsuram Ecclesiasticam orbiculariter raso, et quasi calvo sunt capite, tum ut Christi coronam spineam repraesentent, tum ut mundo valedicentes, totos se Deo dedicent, uti olim fecere Nazaraei: ab eis enim tonsuram hanc acceptam esse tradit S. Isidorus, lib. De divinis officiis in Conc. Aquisgran. cap. I, quem audi: «Tonsurae Ecclesiasticae usus a Nazaraeis, ni fallor, exortus est; qui prius crine servato, deinde post vitae magnam continentiam, devotione completa, caput radebant, et capillos in ignem sacrificii po-
nere jubebantur; scilicet ut perfectionem devotionis suae Domino consecrarent. Hujus ergo exempli usus ab Apostolis introductus est, ut qui divinis cultibus mancipati, Domino consecrantur, quasi Nazaraei, id est Sancti Dei, crine praeciso innoventur. Hoc quoque et Ezechieli prophetae jubetur, dicente Domino: Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, et duces super caput tuum et barbam. Videlicet quia ipse Sacerdotali genere Deo in ministerio sacrificationis serviebat. Hoc et Nazaraeos Priscillam et Aquilam in actis Apostolorum primos fecisse legimus; Paulum quoque Apostolum, et quosdam discipulorum Christi, qui hujusmodi cultu imitandi exstiterunt. Est autem clericis tonsura signum quoddam quod in corpore figuratur, et in anima agitur: scilicet ut hoc signo et religione vitia resecentur, et criminibus carnis nostrae quasi crinibus exuamur, utque inde innovatis sensibus, ut comis rudibus, enitescamus; exspoliantes nos, juxta Apostolum, veterem hominem cum actis suis, induentes novum, qui renovatur in agnitione Dei; quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite demonstrari, ubi ipsa mens noscitur habitare. Quod vero detonso capite superius, inferius circuli corona relinquitur, sacerdotium regnumque Ecclesiae in eis figurari.»
Quare sicut haeretici jam Sacerdotes et Monachos irrident, vocantque rasos et calvos, juxta illud unius ex ipsis: «Turba Sacerdotum vertice rasa caput;» sic quoque hi pueri, a parentibus haereticis et idololatris instructi, videntur Eliseum ejusque discipulos Nazaraeos, indeque eremitas, ideoque capite tonsos et rasos, per ludibrium vocasse calvos. Hi enim pueri erant Bethelitarum idololatrarum, vitulum aureum colentium filii; teste S. Augustino cujus verba mox citabo. Eliseo ergo quasi viro religioso illudentes succlamarunt: «Ascende, calve,» scilicet in montem nostrae urbis Bethel, aut etiam, ascende in aerem, uti ascendit magister tuus Elias, q. d. Rapiat et auferat te malus aliquis genius in auras, uti abstulit Eliam magistrum tuum: sequere discipulus magistrum, ut nobis desinas esse molestus, nec amplius nos ob cultum vituli aurei castiges et objurges. Ita S. Justinus in Quaest. 80 ad Orthodoxos: «Proscindendae, inquit, per detractionem Eliae assumptionis gratia proferebant, perinde ac si dicerent: Abripiat te quoque spiritus, et in juga montium invia inaccessa abjiciat, quemadmodum illum adjecit, ut itidem a te liberemur, sicut ab illo liberati sumus.»
Porro vocantur hi pueri parvi, quia non erant adolescentes, sed pueri novem vel decem annorum, ideoque doli et culpae capaces, ut patet tum ex ipsa petulanti et maledica irrisione, tum ex ejus acerrima punitione.
Versus 24: Egressi Duo Ursi Laceraverunt Pueros
24. QUI CUM RESPEXISSET, VIDIT EOS, ET MALEDIXIT EIS IN NOMINE DOMINI, id est imprecatus est eis a Deo justam punitionem et vindictam. Fecit hoc Eliseus ex justo religionis zelo: primo, quia dum servi et prophetae Dei irridentur, Deus ipse irridetur. Ita S. Thomas, II, II Quaest. CVIII, art. 1, ad 4. Secundo, magis parentes quam pueros punire voluit; parentes enim idololatrae pueris instillabant suam idololatriam, et contemptum veri Dei, ejusque prophetarum. Nam ut ait S. Augustinus, serm. 204 De Tempor.: «Rem parentibus instigantibus fecisse pueri contumeliosi credendi sunt. Neque enim illi clamarent, si parentibus displiceret.» Et S. Justinus, Quaest. LXXX citata: «Deus, ait, puerorum clade parentes flagellavit, ac simul posteros monuit ut in vero Dei cultu, modestia et probitate filios suos educent, ne similiter castigentur.» Unde S. Gregorius, lib. IV Dial. cap. XVIII, narrat parvulum quemdam blasphemare solitum e sinu patris a daemonibus abreptum. «Quatenus, inquit, reatum suum pater ejus agnosceret, qui parvuli filii animam negligens, non parvulum peccatorem gehennae ignibus nutrivisset.» Addit Auctor Mirabil. S. Script. lib. II, cap. XXII, forte pueros istos a parentibus vitulo aureo et idolis fuisse consecratos. Tertio, Eliseus bene consuluit pueris; effecit enim ne impunitate deteriores fierent, ait Theodoretus, Quaest. XIII. Si enim diutius vixissent, sceleratiores et idololatrae parentum doctrina et exemplo evasissent, ideoque gravius damnandi.
EGRESSIQUE SUNT DUO URSI DE SALTU, ET LACERAVERUNT EX EIS QUADRAGINTA DUOS PUEROS. Apposite ursos immisit Deus ad devorandos pueros ante ora patrum, ut quos ad informandos pueros imitari neglexerant, eosdem experirentur in illorum internecione lictores. Ostendit enim hosce parentes, qui in formandis filiis fuerant socordes, imo impii, ursis esse pejores. Ursi enim informes foetus suos lambendo formant et figurant, teste Plinio, lib. VIII, cap. XXXVI, et lib. X, cap. LXIII. Unde S. Ambrosius: «Ursa, ait, partus suos (lambendo) ad sui effingit similitudinem, tu filios tuos instruere similes tui non potes?»
Allegorice, Abulensis, Serarius et alii passim: Eliseus, inquiunt, ascendens in montem, est Christus montem Calvariae ascendens, ibique crucifixus; illuserunt ei 42 pueri, id est Judaei dicentes:
«Si tu es Christus Dei Filius, descende de cruce.» Maledixit eis Christus ordinando eis in poenam, excidium Jerusalem, ut scilicet post quadraginta annos ab ascensu suo in «Bethel,» id est «in domum Dei,» puta in coelum, de sylva gentium venirent duo ursi, scilicet Titus et Vespasianus, qui eos lacerarent et perderent. Ita Angelomus, Eucherius, Beda, Rupertus, et S. Hieronymus in tit. Psalm. XLVI: «Eliseus, ait, figuram Christi tenet; pueri, Judaeorum qui dixerunt: Ave, rex Judaeorum: ursi proprie daemones intelliguntur; quia devoraverunt corda illorum, ideoque Psalmus ille inscribitur pro filiis Core, qui sunt filii Calvi.» Et S. Augustinus, lib. XII Contra Faustum, cap. XXXV: «Eliseo, ait, pueros insultantes et clamantes: Calve, calve, bestiae comedunt; pueruli, stultitia deridentes Christum in loco Calvariae crucifixum, invasi a daemonibus pereunt.»
Tropologice Origenes, homil. 4 in Ezech., per duos ursos accipit daemones et bestias vitiorum, quae in animam peccatricem immittuntur. Denique Marcion haesiarcha, ut probaret Moysen Christo, et vetus Testamentum novo contrarium, illudque a malo et crudeli Deo, hoc a bono et benigno editum: Christus, inquit, jubet vos esse ut parvulos; at vero Deus ille vetus immisit ursos in parvulos Eliseum irridentes: hic ergo illi est contrarius. Respondet Tertullianus, lib. IV Contra Marc. cap. XXIII: «Satis impudens antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et pueros; innocentem adhuc aetatem, et judicii jam capacem, quae conviciari poterat, ne dicam blasphemare. Quia ergo justus Deus, nec pueris impiis pepercit, exigens majori aetati honorem, et utique magis a minore. Quia vero bonus, adeo diligit parvulos, ut apud Aegyptum bene fecerit obstetricibus protegentibus partus Hebraeos, periclitantes edicto Pharaonis. Ita et haec affectio Christi cum Creatore est.»