Cornelius a Lapide

IV Regum III


Index


Synopsis Capitis

Eliseus exercitui regis Israel siti laboranti dat aquam, et victoriam contra Moab. Unde versu 26, rex Moab undique circumsessus filium suum immolat; quare rex Israel indignans ab eo recedit.


Textus Vulgatae: IV Regum 3:1-27

1. Joram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Josaphat regis Judae, regnavitque duodecim annis. 2. Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal, quas fecerat pater ejus. 3. Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel, adhaesit, nec recessit ab eis. 4. Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum, cum velleribus suis. 5. Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israel. 6. Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israel. 7. Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me, veni mecum contra eum ad praelium. Qui respondit: Ascendam; qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus; et equi mei, equi tui. 8. Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumaeae. 9. Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui, et jumentis quae sequebantur eos. 10. Dixitque rex Israel: Heu, heu, heu, congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manus Moab. 11. Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israel: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae. 12. Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israel, et Josaphat rex Juda, et rex Edom. 13. Dixit autem Eliseus ad regem Israel: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui, et matris tuae. Et ait illi rex Israel: Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manus Moab? 14. Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judae erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem. 15. Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait: 16. Haec dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas. 17. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam, et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra. 18. Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras. 19. Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.

20. Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. 21. Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis. 22. Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitae econtra aquas rubras quasi sanguinem. 23. Dixeruntque: Sanguis gladii est; pugnaverunt reges contra se, et caesi sunt mutuo; nunc perge ad praedam Moab. 24. Perrexeruntque in castra Israel: porro consurgens Israel, percussit Moab; at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab. 25. Et civitates destruxerunt, et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt; et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. 26. Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom, et non potuerunt. 27. Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Israel, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.


Versus 1: Joram Filius Achab Regnavit Super Israel in Samaria

1. JORAM VERO FILIUS ACHAB REGNAVIT SUPER ISRAEL IN SAMARIA ANNO DECIMO OCTAVO JOSAPHAT REGIS JUDAE. Dices: Hic versus pugnare videtur cum versu 17, cap. I, ubi dicitur Joram rex Israel coepisse regnare anno secundo Joram filii Josaphat, qui utique post patrem Josaphat regnavit: quomodo ergo hic dicitur coepisse regnare anno 18 Josaphat? Respondeo, Joram in Juda regnare coepisse cum patre Josaphat anno 17 regni ejus: quare annus 18 Josaphat fuit annus secundus regni Joram filii ejus, quo Joram filius Achab coepit regnare in Israel. Josaphat enim pergens ad bellum cum Achab contra Syros, ac detenti ante caput ultimum, lib. III, surrogavit sibi filium Joram, cumque constituit regem in Juda, tum ne se absente regnum destitueretur rege, tum ne careret successore, si contigisset ipsum in bello mori, uti saepe fit. Ita Abulensis, Cajetanus, Salianus et alii.

Disputat hic Abulensis, Quaest. XXI, an deceat religiosos, qualis erat Eliseus, in aulis Principum versari, ac respondet decere, si sint magnae solidaeque prudentiae et virtutis, uti erant Elias et Eliseus quos Deus ad reges mittebat, ut eos in Dei cultu erudirent, vitia castigarent, sana consilia suggererent. Sic Plutarchus scripsit libellum hoc titulo: «Maxime cum principibus viris philosopho esse disputandum.» Unde Pericles usus est Anaxagora, Dionysius Tyrannus Siciliae Platone, Pythagora Principes Italiae, Cato Athenodoro, Scipio Panetio. Caeterum ad castra magis religiosos probatae virtutis mitti expedit, ut milites instruant, coerceant, sacramenta ministrent; unde multi militum per eos salvantur, qui sine eis damnarentur, ut patet ex missionibus castrensibus in Belgio, Germania, Italia, Gallia, etc. Adde religiosorum exempla sanctitatis, preces et sacrificia multum prodesse exercitibus, uti profuit hic Eliseus. Caeterum Religiosi, qui honoris, libertatis aut vanitatis causa aulas ambiant, tam aulas quam seipsos perdunt, ac religionum Superioribus magnas creant molestias, ut satius esset eos esse saeculares, quam religiosos, ut experientia docet.


Versus 2: Tulit Statuas Baal

2. TULIT ENIM STATUAS BAAL, scilicet abstulit et amovit e Samaria et regno Israel idola et cultum Baal; quia viderat patrem suum Achab ob ejus cultum in praelio caesum.


Versus 3: In Peccatis Jeroboam Adhaesit

3. VERUMTAMEN IN PECCATIS JEROBOAM, etc., ADHAESIT, colendo vitulos aureos a Jeroboam erectos, et populum ad eorum cultum impellendo, ne a se deficeret ad Josaphat regem Juda, si Jerosolymam ejus metropolim ad colendum verum Deum in templo adiret. Magna fuit regum Israel judicii perversitas, caecitas et obstinatio in sustentandis hisce vitulorum idolis, ideoque omnes perierunt et excisi sunt.


Versus 5: Cumque Mortuus Fuisset Achab, Praevaricatus Est Foedus

5. CUMQUE MORTUUS FUISSET ACHAB, PRAEVARICATUS EST FOEDUS, hoc est, rex Moab rebellavit, ut vertit Chaldaeus, Joramo regi Israel, eique solitum tributum negavit; quia eum ob juventutem, et ob casum in praelio Achab patrem contempsit.


Versus 8: Per Desertum Idumaeae

8. PER DESERTUM IDUMAEAE. Imprudens fuit hoc responsum et consilium. «Desertum» enim est locus aridus, ubi desunt aquae pro tantis copiis, quantae erant in tribus exercitibus, scilicet regis Juda, regis Israel, et regis Edom: unde milites mox siti laborarunt et defecerunt, ut sequitur.

Permisit id Deus, ut puniret Joram regem Israel idololatram, utque viam sterneret ad miraculum abundantiae aquarum dandae per se et Eliseum; ut ex eo rex agnosceret se esse verum Deum, ac idola vitulorum abdicaret.


Versus 11: Est Hic Eliseus

11. EST HIC ELISEUS, etc., QUI FUNDEBAT AQUAM SUPER MANUS ELIAE, id est qui Eliae quasi minister serviebat: ministrorum enim est fundere aquas super manus dominorum, cum eas mane vel ante prandium abluunt.


Versus 13: Quid Mihi et Tibi Est

13. QUID MIHI ET TIBI EST, quasi dicat: What have I in common with you? You worship golden calves, while I worship the true God: «Vade ergo ad prophetas patris tui,» namely the priests and worshippers of the calves, whom you have hitherto taken as counselors: consult them now, since they cannot give you an oracle and counsel in matters of nature; therefore in these you have recourse to me and to the true God, whom you have hitherto despised. Remarkable was this freedom of speech and of reproving the king in Elisha, worthy of so great a prophet, and to be imitated by apostolic men, when they are summoned by heretical princes for temporal advantages. See examples of Moses, Elijah, Paul, and others on this subject, which St. Gregory recounts, VII Moralia XV.


Versus 14: Vivit Dominus Exercituum

14. VIVIT DOMINUS (id est juro per Dominum) IN CUJUS CONSPECTU STO (quem ut mihi praesentem semper in mente habeo, revereor, colo et amo, aeque ac magister meus Elias, a quo hoc didici) QUOD SI NON VULTUM JOSAPHAT REGIS JUDA (qui mecum Deum verum colit) ERUBESCEREM, NON ATTENDISSEM QUIDEM TE, NEC RESPEXISSEM, sed despexissem, nec te dignatus essem responso, multo minus oraculo, quia tu Deum meum negligis et despicis. Qui enim Deum habet praesentem nullius praesentiam timet aut curat. Quocirca Sextus Philosophus in Sententiis, (quae falso Sixti Pontificis nomine impressae exstant) num. 293: «Ad omnia quae agis, inquit, Deum invoca testem.» Et numer. 278: «Exordium in agendo a Deo sume. Ore autem prius Deum habeto et mente quam respires.» Et num. 277: «Sapientum animae insatiabiles sunt in amore Dei.» Et num. 304: «Particeps Dei est vir sapiens.» Et num. 430: «Sapiens mens speculum est Dei.» Et numer. 368: «Optime honorat Deum, qui mentem quoad potest, similem Deo facit.»


Versus 15: Adducite Mihi Psaltem

15. NUNC AUTEM (in honorem et auxilium fidelis piique regis Josaphat) ADDUCITE MIHI PSALTEM, qui instrumentum musicum manu pulset (hunc enim significat Hebraice מנגן menaggen); unde Chaldaeus vertit, adducite mihi virum, qui norit psallere cithara. Jussit Eliseus psaltem psallere, ut sono suavi et harmonia musices, animum nonnihil indignatione in regem Israel commotum colligeret, sedaret, eumque in Deum orando sustolleret, et ad recipiendam a Deo prophetiam disponeret. Fuit enim hic psaltes Levita, ait Theodoretus, qui Psalmos pios a Davide compositos psallere solebat. Ita Rupertus, Abulensis et alii.

Audi S. Gregorium, hom. 1 in Ezech.: «Cum eum (Eliseum) Josaphat de futuris requireret, et prophetiae ei spiritus deesset, psaltem fecit applicari, ut prophetiae ad hunc spiritus per laudem psalmodiae descenderet, atque ejus animum de venturis repleret. Vox enim psalmodiae, cum per intentionem cordis agitur, per hanc omnipotenti Domino ad cor iter paratur, ut intente menti, vel prophetiae mysteria, vel compunctionis gratiam infundat.» Sic S. Franciscus audiens harmoniam lyrae, mente in Deum sustollebatur. Idem de se fatetur S. Augustinus in Confession. dum audiret psalmodiam.

CUMQUE CANERET PSALTES, FACTA EST SUPER EUM MANUS (id est operatio et illustratio) DOMINI, q. d. Canente et personante psalte, Deus Elisei mentem illustravit, eique futura revelavit, ac aquam victoriamque promisit. Sic saepe de Ezechiel et aliis prophetis, dum prophetant, dicitur: «Facta est super eum manus Domini,» hoc est Deus ei lumen propheticum indidit.


Versus 16: Facite Alveum Torrentis Hujus Fossas et Fossas

16. FACITE ALVEUM TORRENTIS HUJUS FOSSAS ET FOSSAS, quasi dicat: Facite multas et profundas fossas in alveo hujus torrentis, ut iis excipiatis copiam aquarum, quam Deus mox daturus est vobis.


Versus 20: Factum Est Mane, Quando Sacrificium Offerri Solet

20. FACTUM EST IGITUR MANE, QUANDO SACRIFICIUM OFFERRI SOLET, ut intelligamus, ait Cajetanus, virtutem sacrificii matutini, quod jugiter ex lege mane Deo offerebat Josaphat in templo, cooperatam esse ad hoc miraculum.

ET ECCE AQUAE (adductae per Angelos) VENIEBANT PER VIAM EDOM, in castra Josaphat et regum sociorum, ut ex iis sitim restinguerent.


Versus 22: Primo Mane Surgentes, et Orto Jam Sole

22. PRIMOQUE MANE SURGENTES, ET ORTO JAM SOLE EX ADVERSO AQUARUM, VIDERUNT MOABITAE ECONTRA AQUAS RUBRAS, QUASI SANGUINEM, ex reflexione radiorum solis matutini, qui ob vapores nocturnos, per quos transparebant, rubri videbantur, sicut quidem rubri videntur, cum transeunt per vitrum rubrum; rubri quoque nobis apparent, cum e nube vel terra ad oculum repercutiuntur. Haec enim est ratio optica, ut patet ex perspectiva et ex quotidiana experientia. Unde Hebraice est, sol illuminavit super aquas et viderunt aquas rubras. Et Josephus, «aquae, inquit, videbantur rubrae, eo quod illo tempore (mane) maxime aqua radiis solis icta rutilat.» Non ergo vere rubrae erant aquae, sed ob radiorum reflexionem rubrae apparebant. Ita Abulensis et alii. Porro hac aquarum rubedine decepti Moabitae, putarunt illas sanguine hostium inter se dimicantium rubricari, ideoque in eos irruentes ab eis caesi sunt ad internecionem.


Versus 25: Ita Ut Muri Tantum Fictiles Remanerent

25. ITA UT MURI TANTUM FICTILES REMANERENT. Hebraice est, donec dimitterent lateres ejus in pariete Chareseth, id est fictili, sive lateritio, scilicet ex lateribus fabricato. Ita Septuaginta, Pagninus et alii. Secundo, Rabbini et Vatablus vertunt, duntaxat in Kir Haresch reliquos fecerunt lapides ejus, quasi Kir Haresch fuerit primaria civitas Moab, quaeque lateritios habebat muros, ad quam proinde caeteris omnibus ab Hebraeis vastatis, rex Moab cum suis profugerat; unde de ea mox subdit: «Et circumdata est civitas a fundibulariis;» utraque ergo versio consonat, utraque vera est, ut dixi Isaiae XVI, 7, et Jerem. XLVIII, 31.


Versus 27: Arripiensque Filium Suum Primogenitum

27. ARRIPIENSQUE FILIUM SUUM PRIMOGENITUM, etc., OBTULIT HOLOCAUSTUM SUPER MURUM, tum ut Dii placati hoc tam dilecto et insigni holocausto tutarentur murum, tum ut Israelitis murum obsidentibus commiserationem moveret, dum viderent regem, ad tantas angustias redactum, ut filium suum primogenitum immolaret, itaque eum obsidere, et persequi desinerent, eoque relicto domum redirent, uti et fecerunt. Hoc etiam in extremis angustiis facere solitos reges Phoenicum, ut rem dilectissimam, scilicet filium, Deo suo sacrificarent, tradit Porphyrius apud Eusebium, libro IV De Praepar. cap. VII: «Phoenices, inquit, ubi gravius sive bello, sive fame, sive etiam aestu laborarent, necessariorum suorum aliquem Saturno communibus addictum suffragiis immolabant: cujusmodi exemplorum plena est Phoenicum historia, quam Phoenicia lingua Sanchoniatho conscripsit,» etc. Ita Josephus, Theodoretus, Procopius, Abulensis et alii.

Porro R. Salomon et cum eo alii nonnulli בנו beno, id est filium suum, vertentes: filium ejus, regis Edom scilicet, fabulantur regem Moab erumpentem ex urbe cum 700 viris filium ejus Edom cepisse, eumque in urbem captivum duxisse; quare regem Edom, ut filium liberaret, obsidionem deseruisse, ac indignatum regi Israel obsidionem pertinacius urgenti ab eo recessisse; eo vero abeunte, regem Moab filium ejus captivum super murum mactasse et immolasse. Verum hoc non habet speciem verisimilitudinis.

ET FACTA EST INDIGNATIO MAGNA IN ISRAEL, STATIMQUE RECESSERUNT AB EO, q. d. Israelitae indignati sunt ob tam crudele et indignum facinus, quod scilicet rex Moab filium suum immolasset. Ideoque miserti sunt ejus, cum viderent eum ad tantam necessitatem et miseriam redactum, ut filium suum immolaret. Ita Josephus: «Reges vero, inquit, hoc viso, tantam necessitatem miserati, et humanarum vicissitudinum memores, soluta obsidione, domum quisque suam reversi sunt.» Eum secutus Theodoretus: «Cum Moabitae, inquit, funditus de medio tollerentur, tentavit quidem fugere rex eorum. Postquam autem valida et strenua cohors ei non permisit, filium primogenitum et regni successorem, in quadam turre obtulit in holocaustum. Haec cum conspexisset multitudo hostium, miserata est casum illum, et solvit obsidionem.» Ita quoque Abulensis, Serarius, Vatablus, Salianus et alii. Quocirca Moabitae postmodum ossa regis Idumaeae exhumarunt et incenderunt (eo quod ipse regem eorum ad immolandum filium suum compulisset), ut ait Amos, cap. II, vers. 1. Vide ibi dicta. Audi nunc aliorum sententias.

Primo, R. Salomon et ex eo Lyranus censent regem Moab Deum verum in tanta necessitate invocasse eique sacrificasse, eo quod nec homines nec Dii eum ex illa eripere possent, ad illudque impulsum fuisse exemplo Abrahae, qui immolare volens Isaac filium Deo, mire illi placuit magnaque ab eo dona recepit. Verum Abraham id fecit jussu Dei, sine quo id fuisset illicitum, imo homicidium et parricidium. Ita Abulensis et Burgensis. Adde: rex Moab non colebat Deum verum, sed idola, id est daemonem qui eum impellebat ad hoc scelus; daemon enim humano sanguine sibi litato delectatur, eumque a suis cultoribus exigit, ideoque eis persuadet se, cum offensus est, talibus hostiis placari, et inductas calamitates avertere, ac optata bona largiri.

Secundo, Burgensis ait regem Moab consuluisse suos sacerdotes, cur Hebraei adeo fortes forent et felices, illosque respondisse, eo quod ipsi colerent Deum Moloch, illique suos filios immolarent et concremarent; regem ergo voluisse eos imitari, et Deum simili filii victima in tantis angustiis sibi conciliare. Verum Moloch erat Deus Ammonitarum, Moabitarum vero erat Chamos, quem sacerdotes regi Moab, ut proprium et domesticum commendasse, non est dubium. Addit Burgensis indignationem magnam, cujus hic fit mentio, non fuisse hominum, puta Israelitarum, sed Dei: Deus enim, inquit, indignabatur Israelitis, quod ipsi immolando filios idolo Moloch, Moabitis dedissent exemplum idem faciendi. Sic et Lyranus indignationem Dei accipit, non Israelitarum. Ait enim Deum indignatum Hebraeis, eo quod Angelus ei repraesentaret peccata Hebraeorum, eaque graviora esse ostenderet sceleribus Moabitarum; idcirco Deum immisisse pestem in castra Hebraeorum, ut coacti fuerint deserere obsidionem urbis Moab.

Tertio, Cajetanus et ex eo Pererius in cap. XXII Genes. num. 105, indignationem Israelitarum contra se invicem intelligit, et ejus causam et modum sic explicat: Quia, inquit, causa irae narratur holocaustum primogeniti regis, et effectus illius, narratur recessus ab oppugnatione regis Moab; intelligere licet Israelitas idololatras, viso illo holocausto, cooperante diabolo, magni pendisse illud, et desperasse de victoria adversus regem, munitum praesidio tanti holocausti. Quocirca commoti sunt ad iram contra Israelitas volentes persistere in bello: denique magnitudo irae vicit, et fecit recessum a bello. Intellige tamen recessum hunc esse factum, renovato foedere cum rege Moab de tributo dando regi Israel; ita ut finem suscepti belli recessus non abstulerit.

Haec sententia duabus prioribus est verisimilior; sed prima, quam initio assignavi, est verisimillima.

Denique sacrilegum et execrabilem hunc filios in gravi calamitate immolandi ritum imitati sunt Carthaginenses, utpote a Phoenicibus (quorum hic ritus fuit proprius, ut paulo ante dixi) oriundi. Carthago enim fuit Tyriorum colonia. Audi Q. Curtium, lib. IV: «Sacrum multis saeculis intermissum repetendi auctores quidam erant, ut ingenuus puer Saturno immolaretur: quod sacrilegium verius quam sacrum Carthaginenses a conditoribus traditum, usque ad excidium urbis suae fecisse dicuntur.» Et Diodorus, lib. XX Historiae, de Carthaginensibus loquens, sic ait: «Dicebant autem Saturnum illis iratum fuisse, quoniam prius ipsi excellentiores ex filiis suis sacrificabant. Postea vero clam emptis infantibus, atque educatis, liberorum loco immolabant.» Unde Imilce Annibalis uxor, cum Aspar filius ejus esset mactandus, apud Silium Italicum in calce lib. IV Punicorum, sic lamentatur:

Si satis ante aras caesos vidisse juvencos; Aut si velle nefas superis fixumque sedetque; Me me, quae genui vestris absumite votis, Cur spoliare juvat Libyicas hac indole gentes?

Porro in sacrilegum et parricidale hoc sacrificium detonant Patres, ut Tertullianus, Apolog. cap. IX, Cyrillus, lib. IV Contra Julian., Lactantius, lib. I De falsa religione, cap. I, S. Augustinus, lib. VII De Civitat. cap. XIX, Theodoretus, lib. VII De Providentia.