Cornelius a Lapide

IV Regum IV


Index


Synopsis Capitis

Eliseus primo viduae pauperi oleum multiplicat, cap. II, vers. 8. Sunamitidi hospitae suae sterili filium impetrat, eumque mortuum ad vitam revocat, cap. III, vers. 38. Ollam colocynthidarum amarissimam injecta farina dulcorat, cap. 17, vers. 42. Panes per miraculum multiplicat, ut centum viris sufficiant.


Textus Vulgatae: IV Regum 4:1-44

1. Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est; et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. 2. Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei, quo ungar. 3. Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca. 4. Et ingredere, et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa haec; et cum plena fuerint, tolles. 5. Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat. 6. Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum. 7. Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo; tu autem, et filii tui, vivite de reliquo.

8. Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum ut comederet panem; cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem. 9. Quae dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. 10. Faciamus ergo ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi. 11. Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in coenaculum, et requievit ibi. 12. Dixitque ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, 13. dixit ad puerum suum: Loquere ad eam: Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis, quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiae? Quae respondit: In medio populi mei habito. 14. Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quaeras; filium enim non habet, et vir ejus senex est. 15. Praecepit itaque ut vocaret eam: quae cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium, 16. dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae. 17. Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem qua dixerat Eliseus. 18. Crevit autem puer. Et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, 19. ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam. 20. Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. 21. Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium; et egressa, 22. vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar. 23. Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt Calendae, neque Sabbatum. Quae respondit: Vadam. 24. Stravitque asinam, et praecepit puero: Mina, et propera, ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod praecipio tibi. 25. Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli; cumque vidisset eam vir Dei econtra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa. 26. Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Rectene agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Quae respondit: Recte. 27. Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus, et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam; anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. 28. Quae dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me? 29. Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi, et pones baculum meum super faciem pueri. 30. Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. 31. Giezi autem praecesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer. 32. Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus: 33. ingressusque clausit ostium super se, et super puerum; et oravit ad Dominum. 34. Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus; et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. 35. At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc: et ascendit, et incubuit super eum; et oscitavit puer septies, aperuitque oculos. 36. At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamitidem hanc. Quae vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum. 37. Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est, 38. et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo, dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. 39. Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset. 40. Infuderunt ergo sociis, ut comederent; cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere. 41. At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbae, ut comedant; et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. 42. Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat, 43. responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat; haec enim dicit Dominus: Comedent, et supererit. 44. Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.


Versus 1: Mulier Quaedam Clamabat ad Eliseum

1. MULIER AUTEM QUAEDAM. Josephus, lib. IX, cap. II, quem sequuntur Hebraei, Theodoretus, Lyranus, Abulensis et alii, asserit hanc mulierem fuisse uxorem Abdiae dispensatoris Achab, III Reg. cap. XVIII, vers. 3, illamque hoc beneficium et miraculum multiplicati olei obtinuisse ab Eliseo, ob merita et eleemosynas mariti sui, qui in persecutione Jezabelis absconderat et aluerat centum prophetas Domini. Deus enim liberalitatem liberalitate remunerat, ac in misericordes summe misericors est, juxta illud: «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur,» Matth. cap. V.


Versus 2: Ecce Creditor Venit

2. ET ECCE CREDITOR VENIT. Hebraei tradunt hunc creditorem fuisse Joram regem Israel, qui pecunias dederit Abdiae, quas ille erogaverit in alendis secreto centum prophetis, ideoque illas ab uxore ejus jam a rege repeti. Verum id confutat Abulensis, Quaest. IV.

UT TOLLAT DUOS FILIOS MEOS AD SERVIENDUM SIBI. Solebant Hebraei filios vendere aut servos abducere pro debitis parentum, ut patet Matth. cap. XVIII, vers. 25, et Isaiae L, 1. Idem olim fecere Romani, teste Dionysio Halicarnassio, libro II, et Athenienses, teste Plutarcho in Solone: quin et Christiani, ut patet ex lege 2 de patribus qui filios distraxerunt, lib. IV Cod. tit. 43. Quod et suo tempore factum graviter queritur et deplorat S. Ambrosius, lib. De Job cap. VIII.

NISI PARUM OLEI QUO UNGAR. Sic et Septuaginta. Hebraice est, nisi lecythus olei. Noster et Septuaginta addunt: quo ungar, id est quo semel duntaxat ungi possim, ut significent modicum esse vas, et modicum esse olei. Olei enim usus proprie est ad unctionem, quae apud Hebraeos erat usitata et frequens. Alii cum Sanchez, quo ungar, scilicet post mortem illico, quae mihi ob famem imminet. Moris enim Hebraeis aeque ac gentibus erat mortuos ungere ante sepulturam.


Versus 3: Pete Mutuo Vasa Vacua Non Pauca

3. PETE MUTUO AB OMNIBUS VICINIS TUIS VASA VACUA NON PAUCA. Ego enim efficiam ut omnia oleo impleantur; et quo plura vacua attuleris, eo plura oleo plena recipies. Tropologice significatur cor vacuandum esse a cupiditatibus terrenis, ut Deus illud oleo gratiae suae impleat. Audi S. Bernardum, serm. 6 De Ascens.: «Unde spiritualis gratiae inopia tanta quibusdam, cum aliis copia tanta exuberet? Profecto nec avarus, nec inops est gratiae distributor; sed ubi vasa vacua desunt, stare oleum necesse est. Undique se ingerit amor mundi cum consolationibus, imo desolationibus suis, observat aditus; per fenestras irruit, mentem occupat; sed non ejus qui dixit: Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum. Praeoccupatum nempe saecularibus desideriis animum delectatio sancta declinat: nec misceri potuerunt vera vanis, aeterna caducis, spiritualia corporalibus, summa imis, ut pariter sapias quae sursum sunt, et quae super terram.» S. Gregorius vero, hom. 3 in Ezech., per oleum accipit doctrinam quae per doctores in vacuas hominum mentes effunditur. «Quia dum, inquit, ab unius ore doctoris, parvum quid de amore divinitatis multorum vacuae mentes audiunt, exuberante gratia, unguento divini amoris usque ad summum replentur. Etiam multorum nunc corda, quae prius fuerant vacua vascula, unguento spiritus plena sunt quae ex paucitate olei solummodo infusa videbantur.» Unde S. Augustinus, serm. 206 De Temp., docet viro Apostolico quaerenda esse «vasa vacua,» id est homines instructione indigentes, in quos oleum doctrinae infundat: sic enim illa crescentibus hominibus crescet.


Versus 4: Claude Ostium Tuum

4. ET CLAUDE OSTIUM TUUM, tum ne quis superveniens tuam infusionem olei in vasa interturbet, vel remoretur et sistat; tum ut miraculum hoc et beneficium sit secretum, utque videas solum Deum illud operari, nec ullum hominem ei cooperari; tum ut sola oleo fruaris, ne quis quippiam ex eo postulet aut decerpat. Mystice S. Augustinus, serm. 206 De Temp.: «Significatur, inquit, ut unusquisque eleemosynam clauso ostio faciat, id est pro solo Dei amore, non ideo ut laudetur ab hominibus, sed ut apud Deum invenire gratiam mereatur. Qui enim pro laude humana eleemosynam facit, aperto ostio facit, quia apertum omnibus patet. Qui vero pro sola vita aeterna, et pro remissione peccatorum bona opera fecerit, etiamsi publice faciat, clauso ostio fecit; quia de illa eleemosyna non hoc quaerit quod videtur, sed quod non videtur: laus enim humana videtur, aeternum praemium non videtur.»


Versus 5: Illi Offerebant Vasa, et Illa Infundebat

5. ILLI OFFEREBANT VASA, ET ILLA INFUNDEBAT; infundendo ergo crescebat oleum. Angeli enim continuo aliud et aliud oleum lecytho suggerebant et indebant, donec omnia vasa implerentur, quo facto stetit oleum, subducente se Angelo. Allegorice S. Augustinus, serm. 206 De Temp.: «In oleo, ait, misericordia intelligitur. Ergo viduae illi ideo debitum creverat, quia oleum misericordiae peccando perdiderat. Considerate, fratres: Defecit oleum et debitum crevit. Crevit oleum, et periit debitum. Creverat cupiditas, et periit charitas; redit charitas, et periit iniquitas. Veniente vero Eliseo Christo Domino vidua, hoc est Ecclesia, per augmentum olei, id est donum gratiae et misericordiae, vel charitatis pinguedine de peccatorum debito liberatur.»

Tropologice, idem S. Augustinus ibidem per oleum accipit charitatem, quae erogando non minuitur, sed sui diffusione semper accrescit. «Considerate, inquit, fratres charissimi, quamdiu vidua illa oleum in vasculo proprio habuit, nec sibi sufficiebat, nec debitum reddere poterat. Verum est, charissimi. Qui se solum diligit, nec sibi sufficit, nec peccatorum suorum debitum reddit. Cum vero in alienis vasculis, id est omnibus vicinis et propinquis, et omnibus omnino hominibus coeperit oleum charitatis infundere, tunc et sibi sufficere, et ab omnibus se debitis poterit liberare. Et vere, fratres, talis est natura sancti amoris, et verae charitatis, ut erogando crescat, et quantum in aliis plus expenditur, tantum in se abundantius cumuletur.» Idem confirmat ex antithesi cibi et olei, sive charitatis: «Cibum corporis si volueris egenti tribuere, ad praesens, quod illi dederis, tu habere non poteris. Panem charitatis si dederis centum hominibus, integer manet. Si universo mundo largiri volueris, tibi nihil deficit, imo non solum non deficit, sed omnium illorum quibus largitus fueris, lucrum tibi multipliciter crescit. Verbi gratia: Unum panem charitatis habebas; si nemini dedisses, ipsum solum haberes. Mille hominibus dedisti, mille panes acquisisti.» Rationem a priori subjicit: «Quia tanta est possessio charitatis, ut et singulis tota sit, et omnibus integra esse possit. Ergo et aliis dedisti, et tu nihil penitus perdidisti; imo non solum non perdidisti, sed sicut jam dixi, quidquid aliis a te collatum est, tu centupliciter acquisisti.» Unde subdit quaerendos esse homines pane corporali vel spirituali egentes, ut eis charitatem exhibentes, faciamus eam tam in nobis, quam in ipsis continuo crescere. Eadem habent et ex S. Augustino transcripsere Eucherius, Angelomus, Beda, Rupertus et alii.


Versus 8: Transibat Eliseus per Sunam

8. TRANSIBAT ELISEUS PER SUNAM: ERAT AUTEM IBI MULIER MAGNA, tum opibus et fama, scilicet opulenta, honorata, celebris; tum probitate et pietate. Unde Chaldaeus vertit, ibi erat mulier timens peccata. Fabulatur R. Salomon Sunamitidem hanc fuisse sororem Abisag Sunamitidis, quae Davidi seni data est uxor, ad eum calefaciendum, III Reg. I: nam a morte Davidis usque ad Eliseum, fluxere plusquam 80 anni. Quare haec mulier debuisset excedere annum aetatis centesimum.


Versus 9: Vir Dei Sanctus Est Iste

9. ANIMADVERTO QUOD VIR DEI SANCTUS EST ISTE. Id advertebat ex Elisei modestia, abstinentia, gravitate, sermone, precatione assidua, aliisque virtutibus heroicis. Quare fabulatur R. Salomon id illam cognovisse, ex eo quod mensae quam toties straverat Elisaeo, nunquam musca insedisset, vel quid sordidum inhaesisset.


Versus 10: Faciamus Ei Coenaculum Parvum

10. FACIAMUS ERGO EI COENACULUM PARVUM, Hebraeus et Chaldaeus, coenaculum muri parvi; muri, id est ex muro et solida fabrica, non vero ex levibus asseribus: vel ut Vatablus, muri, id est muro conclusum et septum, ac semotum ab aliis domus partibus, ut quiete et secreto ibi solus degat, oret et meditetur Eliseus.

ET PONAMUS EI IN EO LECTULUM ET MENSAM ET SELLAM ET CANDELABRUM, scilicet nil nisi praecise necessarium: sciebat enim Eliseum paupertatis studiosum pulvinaria, tapetes, aliaque ornamenta, quasi superflua non admissurum.


Versus 13: In Medio Populi Mei Habito

13. IN MEDIO POPULI MEI HABITO, q. d. Ego pacifice inter meos cives et vicinos vivo, omnes amo, et ab omnibus amor: quare nulla mihi cum quopiam lis est, ut pro ea regis vel principis opem implorare debeam; imo si ea egerem, cives mei me juvarent, et pro me regem interpellarent: omnibus enim nota et chara sum.


Versus 16: In Tempore Isto Habebis Filium

16. IN TEMPORE ISTO (q. d. proximo anno sub hoc idem tempus) HABEBIS IN UTERO FILIUM.

NOLI MENTIRI ANCILLAE TUAE. «Mentiri,» non formaliter: sciebat enim Eliseum virum sanctum nolle illam fallere et contra mentem loqui, ut falso ei promitteret filium; sed materialiter, q. d. Utinam verus, non falsus reipsa accidat sermo tuus! utinam sermo tuus non sit tantum apprecatio benevola, sed et efficax prophetia, ut revera sequente anno nascatur mihi filius!


Versus 17: Concepit Mulier, et Peperit Filium

17. ET CONCEPIT MULIER, ET PEPERIT FILIUM. Tropologice, audi ex Vitis Patrum, lib. VI, cap. I, De contemplatione: «Dixit aliquando senex: Sunamitis Eliseum suscepit, eo quod non haberet affectum cum aliquo homine. Dicitur Sunamitis personam habere animae, Eliseus Spiritus Sancti: quacumque ergo hora recedit anima a saeculari confusione et perturbatione, adveniet ei spiritus Dei, et tunc poterit parere, cum sit sterilis.»


Versus 23: Quam Ob Causam Vadis ad Eum

23. QUAM OB CAUSAM VADIS AD EUM? HODIE NON SUNT CALENDAE (scilicet Neomenia, quae erat prima dies lunae et mensis, ideoque quasi festa Hebraeis) NEQUE SABBATUM. Hinc liquet, ait Abulensis, Quaest. XXX, Vatablus, Serarius et alii, solere Hebraeos festis diebus Eliseum aliosque sanctos prophetas adire, ut ejus exhortationes et pia monita exciperent, utque ejus preces et benedictionem poscerent.

QUAE RESPONDIT: VADAM, q. d. Omnino ire ad Eliseum cupio, opto et destino. Causam subticet, ne maritus, audiens filium unicum mortuum, dolore exanimetur.


Versus 24: Mina, et Propera

24. MINA. Duc asinum, et me in asino ad Eliseum.


Versus 26: Rectene Agitur Circa Te

26. RECTENE AGITUR CIRCA TE? etc., QUAE RESPONDIT: RECTE. «Recte,» licet enim filius meus sit mortuus magno meo dolore, tamen scio eum mortuum ex voluntate et decreto Dei quae rectissima et sanctissima est. Aut quia mox «recte» mecum agetur: omnino enim confido eum a te resuscitandum. Sic de puella mortua ait Christus: «Non est mortua, sed dormit,» quia scilicet ego eam mox a morte suscitabo, ut non tam esse mortua, quam dormire videatur, Lucae VIII. Sunamitis autem hoc praetexit apud Giezi, ut per eum pateat sibi accessus ad Eliseum, qui virgo et castus vitans consortia feminarum, si audisset ejus filium jam mortuum, ad eum suscitandum misisset suum servum Giezi, uti et reipsa postmodum fecit.


Versus 27: Apprehendit Pedes Ejus

27. APPREHENDIT PEDES EJUS, ET ACCESSIT GIEZI, UT AMOVERET EAM. Sciebat enim Giezi Elisei humilitatem, religionem et castitatem, ut nollet tangi et hoc pedum tactu honorari, et quasi adorari a femina.


Versus 29: Tolle Baculum Meum

29. TOLLE BACULUM MEUM. Hinc Eliseum gestasse baculum, ideoque priscos monachos eum gestasse docet Cassianus, lib. I Instit. cap. II, additque mysticam ejus significationem, dicens: «Cujus gestatio spiritualiter monet, nunquam debere eos inter tot oblatrantes vitiorum canes, et invisibiles nequitiarum spiritualium bestias, inermes incedere; de quibus Beatus David liberari postulans dicit: Ne tradas, Domine, bestiis animam confitentem tibi; sed irruentes eas retundere crucis signaculo, ac longius propulsare, atque adversus se saevientes, jugi memoria Dominicae passionis, et imitatione illius mortificationis exstinguere.»

SI OCCURRERIT TIBI HOMO, NON SALUTES EUM. Causa fuit prima, ne Giezi salutando obvios, cum eisque colloquendo moras in via necteret, sed illico puerum apposito baculo suscitaret, antequam maritus eum esse mortuum rescisceret, q. d. ait S. Augustinus, serm. 106 De Temp.: «Ita velociter ambula, ut nullis fabulis occupari aut retardari praesumas.» Secunda, ut res maneret secreta. Tertia, quia Giezi, ait Theodoretus et Procopius, erat laudis avidus, unde obviis gloriando dixisset: Meus herus Eliseus misit me ut suscitem mortuum, ideoque id facturus ad eum pergo; quare hac jactatione offendisset Deum, itaque impedivisset miraculum, nec Deus per eum puerum suscitasset. Quarta, ut Giezi vitaret omnem oculorum auriumque distractionem, totumque se disponeret per preces ad tanti miraculi patrationem. Ita Cajetanus, Abulensis et S. Ambrosius in cap. X Lucae, lib. VII ad illa: «Neminem salutaveritis: Festinato enim, inquit, jubebat eum contendere, ut celebrandae resurrectionis exsequeretur officium, ne, confabulatione alicujus obvii, mandato deflecteretur a munere. Ergo et hic non salutationis officium aufertur, sed obstaculum impediendae devotionis aboletur: ut, quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.»


Versus 31: Posuerat Baculum Super Faciem Pueri

31. POSUERAT BACULUM SUPER FACIEM PUERI, ET NON ERAT VOX NEQUE SENSUS. Allegoricam causam dat S. Augustinus, serm. 106 De Temp. dicens: «Puer iste (Giezi) typum habuit beati Moysi. Misit enim eum Deus cum baculo in Aegyptum; sed baculus sine Christo flagellare Aegyptum potuit, de originali vel actuali peccato liberare, vel resuscitare non potuit. Nihil enim, dicente Apostolo, ad perfectum adduxit lex. Opus erat ut qui baculum miserat, ipse descenderet. Baculus sine Eliseo nihil valebat, quia crux sine Christo nihil poterat.» S. Petrus per baculum a se missum e morte suscitavit S. Maternum suum discipulum, et primum Trevirensem Episcopum, ut habet ejus Vita, et S. Macedonius per baculum suum suscitavit Theodoretum pene exanimem, uti ipse refert in Philotheo, cap. III.

PUER NON SURREXIT. Cur? Rationem reddit Rabbi Salomon apud Lyranum: «Hoc, inquit, fuit propter demeritum Giezi, qui non servavit praeceptum Elisei, sed occurrentibus sibi hominibus jactanter dicebat se missum ad suscitandum mortuum.» Indignus enim est qui miracula faciat, qui de illis faciendis gloriatur. Hoc profecto et praevidit et praecavit Elisaeus dicens ad puerum quem mittebat: «Si occurrerit tibi homo, non salutes eum; et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi.» Nam ut recte Theodoretus, Quaest. XVII: «Sciebat, inquit, eum esse honoris cupidum et causam dicturum; inanem autem gloriam fore impedimento ne faciat miraculum.» Aliam causam dat R. Eliezer, cap. XXXIII: «Ridebat, inquit, Giezi dicendo obviis: Credisne baculum istum vitam restituere?»


Versus 34: Incubuit Super Puerum

34. ET INCUBUIT SUPER PUERUM, POSUITQUE OS SUUM SUPER OS EJUS, etc. Franciscus Vallesius, Sacrae Philosoph. cap. XXXV, Si liceret dicere, inquit, puerum non fuisse omnino mortuum, sed syncopen passum, naturalis fuisset haec Elisei curatio: nam syncope correpti, exstinctione naturalis caloris periclitantur mori, solentque fotu et calefactione (maxime anhelitus humani; is enim calor congener est et vitalis) revocari. Rursum discurrebat Eliseus, ut suum calorem puero infundendum excitaret: is enim maxime exercitio excitatur; unde mox per eum sibi incumbentem excipiens, coepit oscitare, calore jam incipiente flatum agitare et discutere, et crescente vigore et spiritibus animalibus moveri, aperti sunt oculi, et deinde aliorum sensuum instrumenta, et puer ad officia vitae revocatus est. Verum ex narratione S. Scripturae clare liquet puerum vere fuisse mortuum, non syncopen passum: incubuit ergo puero Eliseus easdem ob causas, ob quas Elias magister suus simili mortuo incubuerat, quas recensui III Reg. XVII, 21.

Allegorica et praecipua causa fuit, ut Eliseus uti nomine, ita et facto repraesentaret Filii Dei incarnationem, in qua ipse carnem nostram induit, et quasi os ori, manus manibus, pedes pedibus accommodavit. Ita S. Augustinus, serm. 11 De verbis Apostoli: «Quid, inquit, significavit mortuus puer, nisi Adam (et peccatorem Adae filium per peccata mortuum)? posuit baculum supra mortuum, non surrexit. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Non ergo potuit lex vivificare. Venit ipse grandis ad parvulum, Salvator ad salvandum, vivus ad mortuum, venit ipse. Et quid fecit? Juvenilia membra contraxit, tanquam seipsum exinaniens, ut formam servi susciperet. Juvenilia ergo membra contraxit, parvum se parvo coaptavit; ut efficeret corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. Itaque in ipso typo Christo prophetice expresso suscitatus est mortuus, tanquam justificatus est impius.» Rursum idem S. Augustinus, serm. 106 De Temp.: «Venit, inquit, Eliseus et ascendit in coenaculum, quia venturus erat Christus, et ascensurus crucis patibulum. Inclinacit se Eliseus, ut puerum resuscitaret; humiliavit se Christus, ut mundum in peccatis jacentem erigeret. Misit Eliseus oculos super oculos, manus super manus. Videte, fratres, quantum se vir ille perfectae aetatis contraxit, ut parvulo mortuo et jacenti congrueret. Quod enim Eliseus in puero praefiguravit, hoc in toto genere humano Christus implevit. Audi Apostolum dicentem: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Quia parvuli eramus, parvulum se fecit. Quia mortui jacebamus, prius se medicus inclinavit; quia et revera fratrem nemo potest jacentem erigere, si se noluerit inclinare. Quod autem puer oscitavit septies, septiformi gratia Sancti Spiritus ostenditur, quae humano generi, ut resuscitetur in adventu Christi, tribuitur.» Eadem ex S. Augustino habent Eucherius, Angelomus, Beda, Rupertus et alii. Audi quoque S. Ambrosium, tom. II in cap. IV Ecclesiastae Exhortat. ad Clericos, qui haec de Christo in cruce se nobis commensurante, calefaciente et vivificante explicat: «Christus nobis commortuus est, ut nos calefaceret, qui ait: Ignem veni mittere in terram. Mortuus eram; sed quia in baptismate commortuus Christo sum, accepi lumen vitae a Christo. Et qui in Christo moritur, per Christum calefactus vitae et resurrectionis vaporem accipit. Frigidus erat puer, calefacit eum Eliseus spiritu suo, dedit ei vitae calorem. Condormivit ei, ut eum calor quietis ejus, qui in symbolo consepultus ei fuerat, excitaret. Frigidus itaque est, qui non moritur in Christo. Calefieri non potest, cui ignis ardens non appropinquat. Invalescere non potest alteri, qui secum non habet Christum.» Audi denique S. Bernardum, serm. 16 in Cant.: «Oculis suis tetigit meos, interioris hominis frontem claris luminaribus ornans, fide et intellectu. Ori meo junxit suum, et mortuo signum pacis impressit; quoniam, cum adhuc peccatores essemus, reconciliavit nos Deo, justitiae mortuos. Os ori applicuit, iterato inspirans in faciem meam spiraculum vitae; sed sanctioris, quam primo. Nam primo quidem in animam viventem creavit me; secundo, in spiritum vivificantem reformavit me. Manus suas meis superposuit, exemplum praebens bonorum operum, formam obedientiae; aut certe manus suas misit ad fortia, ut doceret manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Et oscitavit puer septies, quia septies in die laudem dicere consuevit,» Psal. CXVIII.

Symbolice B. Petrus Damianus, lib. De contemptu saeculi, cap. XXVIII: «Is, inquit, quem terroris virga suscitare non poterat, per amoris spiritum ad vitam redit, dumque se parvulo accommodavit et composuit, facile erexit et suscitavit.» Rursum Eliseus hic symbolum dedit Eucharistiae, in qua Christus, ut ait S. Cyrillus, totum se nobis commiscet, ac quasi oculos oculis, os ori, manus manibus, animam animae nostrae applicat; id quod pulchra specie per visum repraesentatum fuit Ruperto Abbati Tuitiensi: cum enim ipse a Superiore juberetur capessere sacerdotium, putaretque se tanto gradu indignum, per visum vidit Christum crucifixum se ad amplexum invitantem. Quare Rupertus, Christum arctissime amplexus et osculatus, narrat Christum, quo profundius oscula admitteret, divinum os suum apertum, et hians praebuisse: simul etiam factum esse ut, inter eos amplexus, tum divino amore majorem in modum inflammaretur, tum etiam sacerdotii, quod antea fugiebat, desiderium sibi inspirari senserit; quod, simul ac illuxit, cum suo Abbati indicasset, paulo post cum omnium gaudio exsecutum esse. Adjungit etiam aliud, quo post eum ordinem susceptum, non minus sit confirmatus. Nam jacenti in lectulo, hominis species apparuit de coelo labens, capite obvoluto, quasi agnosci nollet, eaque se ita in eum tota dimisit, ut caput capiti, pedes pedibus, reliqua membra cum omnibus membris intime commisceret: quin etiam ipsam animae substantiam modo quodam, qui verbis exprimi non posset, ita pervaderet, atque imprimeret, et quidem citius et profundius, quam mollissima cera signo imprimatur. Addit vero, quod facile credi possit, secutam esse tantam tamque incredibilem jucunditatem ac suavitatem, ut nisi ea celeriter a Deo inhibita esset, is quasi torrens voluptatis sine dubitatione animam de corpore abstracturus foret; uti narravi, de seipso refert ipse Rupertus, lib. XII in Matth. pag. 162, et ex eo Hieronymus Platus, libro I De bono status relig. cap. XXXVII.

Tropologice, qui vult proximos peccato mortuos ad vitam gratiae revocare, eorum infirmitati se accommodet oportet, ac per excessum charitatis os ori, manus manibus, linguam linguae quasi applicet. Idem faciat religiosus, ut tam aliis religiosis, quam saecularibus, quoad licet, per omnia se accommodet, ut faciebat Apostolus, dicens: «Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem.» Est enim in religione summa omnium unio, concordia, familiaritas, opitulatio, uti ex S. Basilio, Chrysostomo et aliis docet Platus, lib. I De bono status religiosi, cap. XXVII et XXVIII.

34. ET INCURVAVIT SE SUPER EUM, contrahendo membra sua magna, ut ea quasi adaequaret parvis membris pueri. Addunt Septuaginta, et inflavit super eum, id est halitu suo afflando calefecit puerum. Unde sequitur:

ET CALEFACTA EST CARO PUERI, ut videlicet per calorem disponeretur ad animationem et vitam: sicut ergo mater disponit embryonem in utero, calefaciendo, ad animam illi a Deo infundendam, sic fecit et Eliseus hic. Voluit enim Deus eum miraculum hoc operari eo modo, qui naturae esset conformis. Simili modo Deus, Adam efformans in hominem viventem, «inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae,» Genesis II.


Versus 35: Reversus, Deambulavit in Domo

35. AT ILLE REVERSUS DEAMBULAVIT IN DOMO SEMEL HUC ATQUE ILLUC, ut ambulando excitaret tum majorem calorem, quem puero deinde incumbendo aspiraret, tum majorem fervorem orandi pro pueri resuscitatione. Allegorice, Eliseus ambulans repraesentabat Christum ambulantem per Judaeam, et ubique semina Evangelii spargentem. Ita Eucherius.

ET OSCITAVIT PUER SEPTIES, APERUITQUE OCULOS. Vatablus et alii, sternutavit; Septuaginta, confortatus est. Cum enim puer capite laborasset, ut dictum est vers. 19, videtur caput habuisse oppletum humoribus, qui spirituum vitalium meatus occupantes, eum suffocaverunt. Quare jam per Eliseum calore, vita et vigore ei redditis, caput confortatum, sternutando expulit humores se gravantes: ita cerebrum purgavit, puerumque perfectae sanitati reddidit.

ET COLLEGIT EX EA COLOCYNTHIDAS. «Colocynthis» est cucurbita agrestis, qua medici utuntur, ut pituitam vehementer expurgent; estque amarissima, unde vocatur «fel terrae,» ait Vallesius, S. Philos. cap. XXXVI, additque: non tantum amara est, sed et perniciosa; adeo ut si supra quatuor obolos etiam emendata sumatur, possit superpurgationes et exulcerationes ventris et mortem afferre, atque adeo admota exterius enecet foetus. Hinc disce studium paupertatis. Audi Theodoretum: «Quod autem vita prophetarum, inquit, nullas habuerit possessiones docet historia. Nam qui erat eorum primus (Eliseus), nunc quidem eos excepit convivio olerum agrestium: nunc autem panes hordeaceos viginti apposuit centum viris, eosque ab aliis allatos. Eis autem tantam benedictionem impertiit, ut et illos centum satiaret, et post satietatem superessent permulti.»

MORS IN OLLA, q. d. Pulmentum hujus ollae amarissimum est et pessimum, ut videatur esse venenum mortiferum. Tropologice, «mors est in olla» deliciarum mundi, quae gulam et venerem provocant, ideoque varios morbos ac mortem praesentem et aeternam accersunt; amarae sunt ergo, ut colocynthides. Aliter S. Bernardus, uti mox dicam.


Versus 41: Afferte Farinam

41. AFFERTE, INQUIT, FARINAM. Farina enim, quia glutinosa et leniens instar amyli, ait Vallesius, colocynthidarum mordacitatem et acrimoniam temperat; unde prudenter adhibita hic fuit ab Eliseo, licet potissima causa correctionis pulmenti fuerit virtus divina et miraculosa. Simili modo in lepra Naaman curanda, aliquid juvit aqua Jordanis, cap. V, et in ulcere Ezechiae sanando, aliquid juverunt Isaiae ficus, cap. XX, 7; quia extergunt et discutiunt tumores, si fiat cataplasma ex eis et farina hordeacea vel triticea. Ita Vallesius et Serarius, licet contrarium sentiant Angelomus et alii, scilicet haec non juvisse, sed potius obfuisse, ut ostenderetur curationem hanc fieri non vi naturali, sed supernaturali et divina.

INFUNDE TURBAE. Notat Theodoretus, Quaest. XIX, filios prophetarum nil proprii possedisse, sed vixisse in communi, ut jam faciunt religiosi.

Tropologice S. Bernardus, serm. 63 inter parvos: «Praelatus ex debito officii sui apponit subjectis ollam grandem herbas agrestes continentem, id est admonitionem de gravibus disserentem, acerbitate refertam, sed tamen igne Sancti Spiritus succensam. Subditi ergo perhorrescentes sermonum austeritatem, clamant: Mors in olla, et non possunt gustare. Sapiens igitur dispensator non affert, imo afferri jubet farinam; quoniam non praebet, sed hortatur habere caritatem, cujus condimento reddantur dulcia, quae prius videbantur amara. Potest namque praedicator monita salutis auribus circumstantium insonare; sed nemo nisi solus Deus valet saporem caritatis palato cordis infundere.»


Versus 43: Quantum Est Hoc, Ut Apponam Centum Viris

43. UT APPONAM CORAM VIRIS CENTUM. Eliseus hic miraculose multiplicans panes repraesentat Christum, qui bis paucis panibus pavit plura hominum millia. Mystice singula haec adaptantem praedicatoribus, vide Angelomum.