Cornelius a Lapide

IV Regum V


Index


Synopsis Capitis

Eliseus liberat Naaman a lepra, eamque immittit avaro et Simoniaco Giezi.


Textus Vulgatae: IV Regum 5:1-27

1. Naaman, princeps militiae regis Syriae, erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriae; erat autem vir fortis et dives, sed leprosus. 2. Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman. 3. Quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria! profecto curasset eum a lepra quam habet. 4. Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel. 5. Dixitque ei rex Syriae: Vade, et mittam litteras ad regem Israel. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum, 6. detulit litteras ad regem Israel, in hac verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.

7. Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid Deus ego sum, ut occidere possim, et vivificare; quia iste misit ad me, ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quærat adversum me. 8. Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israel. 9. Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei; 10. misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. 11. Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me. 12. Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar, fluvii Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, 13. accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, et si rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras; quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis? 14. Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. 15. Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius Deus in universa terra, nisi tantum in Israel. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo. 16. At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit. 17. Dixitque Naaman: Ut vis, sed, obsecro, concede mihi servo tuo, ut tollam onus duorum burdonum de terra; non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. 18. Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus meus templum Remmon, ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re. 19. Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terræ tempore. 20. Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo, quæ attulit; vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. 21. Et secutus est Giezi post tergum Naaman; quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia? 22. Et ille ait: Recte, dominus meus misit me ad te, dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum; da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices. 23. Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coegit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. 24. Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt; 25. ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. 26. At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes, ut emas oliveta, et vineas, et oves et boves, et servos, et ancillas. 27. Sed et lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.


Versus 2: De Syria Egressi Fuerant Latrunculi

2. DE SYRIA EGRESSI FUERANT LATRUNCULI, id est milites ad prædandum hostilem terram Israel: sic milites olim vocabantur "latrones," ob causas quas superius dedi; nunc sæpe non tantum vocantur, sed reipsa sunt latrones.

CAPTIVAM DUXERANT PUELLAM PARVULAM, per quam Deus Naaman principem Syriæ sanavit tum corpore, tum mente, ut fieret fidelis et Dei cultor. Sic sub Constantino Imperatore femina Christiana captiva assiduis suis precibus, jejuniis et pietatis exercitiis Iberos ad Christi fidem traduxit, teste Nicephoro, lib. VIII, cap. XXXIV.


Versus 5: Decem Mutatoria Vestimentorum

5. Et decem mutatoria vestimentorum, ut ea offerret Eliseo, qui iis uteretur, cum vestem quotidianam mutare vellet. Vestes elegantiores et pretiosiores intelligit, quibus utimur in publico et diebus solemnibus, inquit Vatablus.


Versus 6: Ut Cures Eum a Lepra Sua

6. UT CURES EUM A LEPRA, ut cures eum a lepra liberari per prophetam, quem audio apud te esse thaumaturgum. Nec enim rex noverat Eliseum, ideoque non ad eum, sed ad regem Israel sibi notum scribit, ut per Eliseum curet Naaman sanari.


Versus 7: Numquid Ego Sum Deus

7. NUMQUID EGO SUM DEUS? Rex Israel crude accipit verba regis Syriæ: nec enim sciebat quid puella regi Syriæ de Eliseo dixisset, quodque rex non per se, sed per Eliseum peteret curari Naaman a lepra. Unde suspicatus est regem sibi insidiari, bellumque meditari, et hanc belli occasionem prætexere.


Versus 10: Misit ad Eum Eliseus Nuntium

10. MISITQUE AD EUM ELISEUS NUNTIUM. Cur ipse Eliseus non ivit ad Naaman, ut eum quasi principem honorifice exciperet? Respondent primo Theodoretus et Procopius quod legis adeo studiosus esset Eliseus, ut ne immundi quidem hominis aspectum, multo minus contactum ferre vellet, ut scilicet intelligeremus quam eorum mores et consuetudinem defugere oporteat, quos graviorum scelerum infidelitatis et hæreseos lepra inquinat.

Secundo, et verius, ut ostenderet se ab aula et aulicis abstractum, Deo soli quasi religiosum vacare, ideoque parvi facere principum præsentiam, famulos, equos et pompam, quæ mundus admiratur. Non ergo id fecit ex superbia, utpote qui, "non solum se conspici, sed teneri etiam a muliere permisit," cap. IV, ait S. Gregorius, lib. VII Moral. cap. XV, qui et sub initium capitis celsitudinem animi in Eliseo similibusque sanctis prædicans ait: "Cuncta quippe quæ foris eminent, occultis eorum obtutibus per despectum jacent. Nam super se interius rapti in alio animum figunt, et quæque in hac vita patiuntur, quasi longe infra labentia atque a se aliena conspiciunt; atque, ut ita dixerim, dum mente extra carnem fieri decertant, pene ipsa quæ tolerant, ignorant. In horum profecto oculis quid temporaliter eminet, altum non est. Nam velut in magni vertice montis siti, præsentis vitæ gaudia plene despiciunt: seque ipsos per spiritalem celsitudinem transcendentes, subjecta sibimet intus vident, quæcumque per carnalem gloriam foris tument. Unde et nullis contra veritatem potestatibus parcunt: sed quos attolli per elationem conspiciunt, per spiritus auctoritatem premunt."

Sic S. Antonius, salutatus a Constantino Magno per litteras, vix voluit respondere; respondit tamen coactus pene a discipulis, eique monita salutis dedit, teste S. Athanasio.

Tertio, voluit Eliseus miraculi et sanitatis futuræ magnitudinem augere, dum per famulum internuntium illud peragit, ait Abulensis; idque non contactu, sed solo verbo, ait Auctor Mirabil. S. Scripturæ, lib. II, cap. XXVIII.


Versus 11: Putabam Quod Egrederetur ad Me

11. PUTABAM QUOD EGREDERETUR AD ME, ET STANS INVOCARET NOMEN DOMINI DEI SUI, ET TANGERET MANU SUA LOCUM LEPRÆ, ET CURARET ME. Loquitur Naaman ex sensu principum gentilium superborum, qui ex suo judicio præfigunt sibi modum patrandi miraculi; sed Deus, volens eos humiliare, alium ejus modum præscribit, ut discant Deo se suumque judicium submittere, ac a Deo legem accipere, non dare, illique simpliciter per omnia obedire.


Versus 12: Numquid Non Meliores Sunt Abana et Pharphar

12. NUMQUID NON MELIORES SUNT ABANA ET PHARPHAR FLUVII DAMASCI? Audi Benjamin in Itinerario: "Urbs ipsa Damascus maxima, atque pulcherrima est, muris cincta; regio vero tota hortis et paradisis instructissima, ex singulis lateribus quindena continens milliaria. Nusquam alias in tota terra fructifera urbis huic similis visitur, quam duo flumina ex Hermone monte delapsa beant, Amma et Pharphar: sita est enim urbs sub Hermone monte, Amma urbem ipsam influit, cujus aquæ per tubos in omnes magnatum domos, atque etiam in fora et plateas deducuntur; estque regio ipsa negotii omnium terrarum frequens. Pharphar vero urbem ipsam præterfluens, hortos et paradisos omnes irrigat."


Versus 13: Si Rem Grandem Dixisset Tibi Propheta

13. PATER, ETSI REM GRANDEM DIXISSET TIBI PROPHETA, CERTE FACERE DEBUERAS; QUANTO MAGIS QUIA NUNC DIXIT TIBI: LAVARE ET MUNDABERIS. Benignus in famulos instar patris erat Naaman, adeo ut ab eis "pater" vocaretur, et ut pater amaretur, qui proinde benevole consilium salutare illi suggesserunt, quod ipse placide audivit et acceptavit. Sic et Eliseus Eliam magistrum suum vocabat patrem, dicens: "Pater mi, currus Israel et auriga ejus." Sic etiamnum Hollandi natura sua benigni suos heros et dominos vocant: Baer, id est pater.


Versus 14: Descendit, et Lavit Septies in Jordane

14. DESCENDIT ET LAVIT SEPTIES IN JORDANE. Cur septies? ut septenarius numerus, qui universitatis numerus censetur, demonstraret omnia scelera capitalia, quæ septem numerantur; et in omne tempus, quod septem hebdomadæ diebus circumfertur, penitus ex animis eradicanda. Tertullianus, lib. IV contra Marc. cap. IX, nationum, ait: "Quæ septem maculis capitalium delictorum inhorrent. Quapropter septies, quasi per singulos titulos, in Jordane lavit; simul et ut totius hebdomadis caneret expiationem, quia unius lavacri vis et plenitudo Christo soli dicabatur, facturo in terris sicut sermonem compendiatum, ita et lavacrum."

Secundo septies, ut significetur perfecta corporis et animi ablutio et sanitas: illa enim constat elementis quatuor, eorumque justa temperie producitur; hæc vero invocato S. Trinitatis nomine in baptismo peragitur. Ita Theodoretus et Procopius.

Tertio, septena lotio septem Ecclesiæ Christi Sacramenta adumbrat, quibus omnis peccati lepra abstergitur; hæc ergo sunt quasi septem baptismata et ablutiones animæ.

ET MUNDATUS EST. Ecce hic est fructus simplicis obedientiæ. Sic Constantinus Magnus a lepra purgatus est aqua baptismi collati a S. Sylvestro, non vi aquæ, nec etiam vi baptismi præcise (Baptismi enim effectus est abluere peccata animæ, non lepram corporis), sed quia aqua hæc a divinæ voluntatis et propheticæ jussionis instrumentum fuit," ut ait S. Ambrosius.

Allegorice, lotio Naaman in Jordane significat primo baptismum, qui lavat lepram animæ. Hic enim in Jordane, cum Christus in eo baptizatus est, ad hoc quasi consecratus fuit. Secundo, pœnitentiæ; Jordanis enim Hebraice idem est quod "fluvius judicii," quod in Sacramento pœnitentiæ peragitur. Ita Angelomus, Prosper et alii. Audi S. Ambrosium, lib. IV cap. IV Lucæ: "Disce spiritalia Sacramenta signari. Corporis remedium petitur, mentis acquiritur. Abluitur caro, affectus diluitur. Non enim magis corporis, quam mentis lepram video fuisse mundatam: quando post baptismum veteris erroris colluvione detersa, negat se diis alienis hostias, quas spoponderat Domino, litaturum."

Hinc Eliseus hic fuit typus Christi jubentis Apostolis: "Gratis accepistis, gratis date," ait S. Augustinus, sermone 208 De Tempore.


Versus 15: Accipias Benedictionem a Servo Tuo

15. OBSECRO ITAQUE UT ACCIPIAS BENEDICTIONEM A SERVO TUO, scilicet munera quæ tibi attuli vers. 5. Hæc enim ab Hebræis vocantur "benedictio," quia signa sunt amoris et benevolentiæ. Adde: hæc "benedictio" est realis, idemque quod "benefactio." Sic benedicere Dei est efficax, idemque quod benefacere.


Versus 16: Vivit Dominus, Non Accipiam

16. VIVIT DOMINUS ANTE QUEM STO, QUIA NON ACCIPIAM, q. d. Esto sim cum meis discipulis in summa egestate et paupertate, tamen juro me tua munera non accepturum, ut ostendam hoc miraculum non esse meum, sed Dei; utque illud me pure ex amore Dei, non ob munera patrasse demonstrem; utque tu discas servos Dei, non munera hominum, sed Dei ambire.

Idem fecit S. Hilarion. Audi quid de Oriono a legione dæmonum per eum liberato in ejus vita scribat S. Hieronymus: "Curatus, ait, cum uxore et liberis, venit ad monasterium, plurima, quasi gratiam redditurus, dona afferens. Cui sanctus: Non legisti, inquit, quid Giezi, quid Simon passi sint; quorum alter accepit pretium, alter obtulit: ut ille venderet gratiam Spiritus Sancti, hic mercaretur? Cumque Orionus flens diceret: Accipe, et da pauperibus, repondit: Tu melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas, et nosti pauperes; ego, qui mea reliqui, cur aliena appetam?"

Perfecta ergo sanctitas munera quælibet et quantalibet refutat, uti fecit Abraham, Gen. XIV, 22; de quo S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. III: "Quantum, inquit, est illud, quod de præda victoriæ nihil voluit contingere, nec oblatum sumere? Minuit enim fructum triumphi mercedis susceptio, et beneficii arrodit gratiam. Plurimum enim refert utrum pecuniæ, an gloriæ dimicaveris."

Hinc a Deo audire meruit: "Ego protector tuus sum et merces tua magna nimis," Gen. XV, vers. 1. Ubi S. Ambrosius citatus: "Quoniam, inquit, sibi mercedem ab homine non quæsivit, a Deo accepit."


Versus 17: Concede Mihi Servo Tuo

17. OBSECRO, CONCEDE MIHI SERVO TUO, UT TOLLAM ONUS BURDONUM DUORUM DE TERRA Israel. "Burdonum," id est mulorum, ut vertit Chaldæus, Septuaginta, Vatablus, Pagninus et alii. Hebraice enim פרד Pered est mulus, ac forte a Pered dictus est burdo, litteram P in vicinam labialem B commutando. Fit in Digest. lib. XXXII, titul. 49, mentio "Burdonum," ubi male Accursius baculos intelligit, qui Gallice bourdons vocantur. Unde Cujacius, lib. XI Observat. cap. XVI, "burdones" asserit esse mulos, qui manni et burici vocantur, geniti ex asino et equa, vel equo et asina; ideoque Hebraice dicuntur peradim, id est divisi, separati, quod divisæ et diversæ a suis genitoribus sint speciei: פרד parad enim est dividere, separare. Sensus est, q. d. Concede ut possim tollere de terra tua tantum quantum possunt ferre duo "burdones," id est muli, ut ex ea quasi sancta erigam in patria mea altare Deo Israel, quem solum verum esse Deum ex hoc miraculo sanationis meæ agnosco, veneror et amo. Unde verisimile est Naaman circum altare erexisse templum vel sacellum, in eoque cum tota familia sua Deum coluisse, ac multos alios ad illum ibi colendum induxisse. Potuisset Naaman ex terra Syriæ altare erigere, Israeliticam tamen optavit, quod eam, uti monet Theodoretus, Quæst. XIX, Abulensis, Quæst. XXII, sanctam crederet, quam præ cæteris Deus elegisset, in qua populum templumque suum collocasset, quæ tot sanctissimorum virorum domiciliis et virtutibus celebraretur.

Nota hunc locum pro cultu reliquiarum Sanctorum, nam votum Naaman probavit Eliseus propheta Dei.

NON ENIM FACIET SERVUS TUUS HOLOCAUSTUM AUT VICTIMAM DIIS ALIENIS NISI (sed tantum) DOMINO. Hebraice Jehova, qui verus et unicus est Moysis et Israelis Deus. Huc ecce Naamanum perduxit Elisei sanctitas, et munerum despicientia. Unde sanctiorem, ait Mendoza in lib. I Reg. XII, 4, judicavit terram illam, in qua munerum cupiditas sepelitur, quam illam aquam in qua corporum lepra expiatur. Ob eam rationem sananti leprate Eliseo obtulit aurum, tanquam medico: repudianti aurum obtulit preces, tanquam Deo: neque propria auctoritate, sed illius obtenta prius facultate, terræ portionem ausus est exportare.


Versus 18: Depreceris Dominum Pro Servo Tuo

18. HOC AUTEM SOLUM EST, DE QUO DEPRECERIS DOMINUM PRO SERVO TUO, QUANDO INGREDIETUR DOMINUS MEUS (rex Syriæ) TEMPLUM REMMON, UT ADORET, ET ILLO INNITENTE SUPER MANUM MEAM, SI ADORAVERO IN TEMPLO REMMON, ADORANTE EO IN EODEM LOCO, UT IGNOSCAT MIHI DOMINUS SERVO TUO PRO HAC RE.


Versus 19: Vade in Pace

19. QUI DIXIT EI: VADE IN PACE. Gregorius de Valentia, tract. De fide et fidei professione, disp. I, Quæst. III, puncto 2, ad 3, censet hanc petitionem Naaman continere rem illicitam, scilicet professionem idololatriæ; Naaman enim cooperatum fuisse idololatriæ regis in adoratione idoli Remmon, ideoque Eliseum non annuere nec directe respondere, sed permittere, id est negative se habere, quia videbat eum hoc tempore incapacem correctionis, ad deponendam hanc idololatriæ simulationem, ideoque illam in aliud tempus distulisse, ac pro hac vice suffecisse ei, quod Naamanum ad veri Dei cognitionem perduxisset. Verum si Naaman cooperabatur idololatriæ, debuisset Eliseus eum hac de re docere nec dissimulare. Nam ex eo quod ait: "Vade in pace," omnino colligebat Naaman Eliseum suæ petitioni annuere, et concedere ut, rege adorante, adoraret et ipse in templo Remmon; quare Eliseus favisset et confirmasset Naaman in sua idololatria, quod absit.

Pejus Priscillianistæ, quos sequitur Machiavellus, dicebant licitum esse simulare exterius hæresim vel idololatriam, dummodo in animo veram fidem retineas; unde aiebant: "Jura, perjura, secretum prodere noli." Mitius, perperam tamen Adrianus in IV, Quæst. I De Baptismo, resp. ad 5, asserit licitum esse extrinsecus simulare idololatriam, si absit scandalum, nec instet præceptum confitendi fidem.

Nota ergo adorationem hanc Naaman non fuisse proprie dictam: sic enim fuisset impia et idololatrica, sed impropriam, scilicet incurvationem politicam corporis, vel genuflexionem obsequii causa, ut scilicet regem ex officio sibi commisso fulciret et sustentaret in templo, uti et alibi facere consueverat; quod facere non poterat, nisi, rege genuflectente, ipse pariter genuflecteret. Est catachresis. Id patet ex Hebræo השח shaca, quod proprie significat, curvare vel incurvare se, uti vertit hic Arias.

Alia ergo fuit adoratio regis, alia Naaman; rex enim proprie adorabat idolum suum Remmon: Naaman vero adorabat improprie, id est curvabat se, ut regi suo se curvanti accommodaret, eumque sustentaret et honoraret. Erat ergo hæc ejus adoratio non religiosa, sed politica et civilis; sicut Abraham adoravit, id est reverentiam exhibuit, filios Heth, Gen. XXIII, 7, et Jacob adoravit, id est veneratus est filium suum Joseph principem Ægypti, Hebr. XI, 21.

Solebat enim rex Syriæ, cum incederet, aut se quacumque de causa prosterneret, inniti aut manibus, aut humeris Naaman: quare necesse erat ut sese Naaman ad regis motum, atque habitum accommodaret. Ex quo fiebat ut cum stante staret, cum incedente incederet, et procedente ipse quoque procederet. Hoc enim si omisisset, incivilis et rusticus, imo infidelis habitus fuisset.

Dices: Naaman cooperabatur regi adoranti Remmon; ergo cooperabatur ejus idololatriæ. Respondeo negando consequentiam. Cooperabatur enim regi ad actionem naturalem, scilicet ad curvationem corporis duntaxat, non autem ad moralem, vel ad intentionem regis, qua erat curvando se adorare Remmon. Sic nobiles, ait Cajetanus, comitantes suum regem euntem ad concubinam, non peccant; quia non comitantur eum, ut vadat ad fornicandum et peccandum, sed absolute ut vadat quocumque libuerit: comitantur enim eum duntaxat honoris et obsequii causa, ut famuli dominum suum.

Sensus ergo Naaman fuit, q. d. Peto, o Elisee, facultatem ut, curvante se rege in templo Remmon ad eum adorandum, liceat et mihi regem sustentanti curvare me, non ad adorandum Remmon, sed ut hoc obsequium et servitium regi meo præstem, ad quod ex officio meo teneor, tam in templo quam alibi, ne gradu et dignitate apud regem excidam. Rex enim innititur super me; quare quocumque ipse se flectit, et vertit, ego pariter me vertere et flectere debeo. Erat ergo actus hic curvandi adiaphoros et indifferens, eratque cultus non sacer, sed civilis et politicus. Nam sustentare regem sive stantem, sive ambulantem, sive genuflectentem per se est actus observantiæ; per accidens vero est, quod contingat eum sustentari, dum ille coram idolo incurvatur. Id enim non est idolo, sed regi reverentiam exhibere.

Dices, secundo: Naaman dabat scandalum aulicis; putabant enim ipsi eum adorare cum rege idolum Remmon. Respondeo nullum fuit scandalum, tum quia sciebant Naaman ex officio teneri ad sustinendum regem in hac corporis curvatione, nec aliud prætendere; tum quia Naaman publice abdicarat idola, et profitebatur cultum veri Dei Israelis, eique altare et sacellum erexerat, in quo totam suam familiam Deum verum secum adorare compellebat. Ita Abulensis, Lyranus, Burgensis, Cajetanus, Serarius, Sanchez, Salianus hic, et Suarez, De fide, tract. I, disp. XIV, sect. 4, num. 8.

Quin et Tertullianus, lib. De Idololatria, cap. XV, in fine: "Sed quoniam, inquit, ita malis circumdedit sæculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quæ nos homini, non idolo officiosos habent. Plane ad sacerdotium et sacrificatur vocatus non ibo (proprium enim idoli officium est), sed neque consilio, neque sumptu aliave opera in hujusmodi fungar. Si propter sacrificium vocatus assistam, ero particeps idololatriæ: si me alia causa conjungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii."

Porro hac in re circumspecte agendum est: una enim circumstantia subinde speciem facti mutat, et quod erat licitum, facit illicitum; ut si rex velit suos famulos cogere ad idololatriam, ideoque eos compellat secum ire ad templum, ut secum idolum adorent, ut fecit Julianus apostata. Unde Valentinianus dux militiæ postea imperator Julianum quidem euntem ad idolorum fanum, honoris causa comitatus est; sed cum ibidem sacrificus idololatra roscidis quibusdam frondibus eum aspersisset, ipse illi alapam impegit conviciisque eum proscidit, ac partem vestis in quam asperginis illius gutta ceciderat, abscidit. Quocirca ipse ob Christianam fidem a Juliano militia exutus, et in exilium actus hac sua in fide constantia meruit Juliano post Jovianum in imperio succedere. "Qui ergo omnia pietati posthabuit, omnia consecutus est munere pietatis," ait Baronius anno Christi 364.

Sic S. Sergius et Bacchus primicerii Maximiani Imperatoris comitati sunt eum sacrificaturum Jovi usque ad januas templi; sed illud ingredi noluerunt. Causam rogati, dixerunt se religione prohiberi; se enim Christianos esse, nec Jovem, sed Deum verum colere. Qua de causa excruciati gloriosum obiere martyrii agonem die 7 octobris: quia nimirum tunc asseclæ imperatoris solebant injicere thus thuribulo in honorem idoli, et idolo acclamare, aliisque signis et modis cooperari idololatriæ imperatoris. Adde, tunc flagrante imperatorum in Christianos persecutione, signum idolorum cultus erat astare sacrificiis. Denique sub decem primis imperatoribus fideles persequentibus, Christiani ferventes erant, et quamlibet idololatriæ speciem et umbram horrebant et cavebant.

Porro Naaman hic factus est veri Dei cultor, non tamen Judæus vel proselytus, quia non fuit circumcisus; quare legem Moysis servare non tenebatur, uti ad eam æque ac ad circumcisionem obligabantur omnes Judæi, tanquam Abrahæ, Isaac et Jacob posteri: mansit ergo Naaman gentilis, et Deum verum colebat, uti colebant patres omnes ante diluvium in statu legis naturæ. Vide S. Augustinum, sermone 207 De Temp. qui est de Naaman Syro.

REMMON. Nonnulli censent Remmon esse Jovem summum deorum, itaque dici quasi רמון Remmon, id est excelsum, utpote altitonantem. Melius Serarius, Sanchez et alii censent esse Venerem, tum quia Venus erat dea Syriæ, tum quia Syri Venerem faciebant tam deum quam deam, teste Macrobio; tum quia "Remmon" Hebraice significat malum punicum. Veneri autem poma præsertim aurea et punica, ob pulchritudinem et seminum fecunditatem, sacra fuisse testantur Theocritus, Virgilius, Lucianus et Ovidius, lib. X Metamorph. Vide Pererium, Hieroglyph. lib. LIV. Sic Romani colebant Pomonam, quasi deam pomorum, teste S. Augustino, lib. III De Civit. cap. XXIV.

ABIIT ERGO AB EO ELECTO TERRÆ TEMPORE. Chaldæus et Pagninus, abiit ab eo milliare terræ; Septuaginta, in spatio terræ; Isidorus, quasi per stadium terræ; Vatablus, jugerum agri; Cajetanus ex R. David, prandio terræ, id est tanto spatio Naaman abierat ab Elisæo, cum ad eum venit Giezi petens munera, quantum durante prandio confici potest scilicet milliare. Et huic expositioni vulgatam versionem accommodat Sanchez, ut electum tempus vocetur milliare; milliare enim est communis et electa hominum mensura, quam scilicet omnes communi consensu elegerunt ad demetiendum locorum spatia et distantias.

Verum Noster, Genes. XXXV, 16, vertit, verne tempore; alibi vertit, tempus viridationis. Ergo tempus electum est tempus vernum quo omnia virent. Ita Rupertus: addit hoc Scriptura, ut significet Eliseum prudenter Naamano præscripsisse lotionem in Jordane, ex eo quod erat tempus vernum; tunc enim, tepente aura, lotiones corpori salutares sunt, cum in hyeme ob frigus sint noxiæ.

Rursum, ut significet lætiorem hanc a lepra curationem accidisse Naamano, ex tempore, utpote qui acciderit in vere, cum omnia florent et lætitiam homini aspirant, lætissimum ergo ipsum rediisse domum. Vide dicta Genes. XXXV, 16.


Versus 20: Curram Post Eum

20. VIVIT DOMINUS, QUIA CURRAM POST EUM, ET ACCIPIAM AB EO ALIQUID, q. d. Juro per Deum quod petam a Naaman aliquod antidoron, sive munus pro sanitate ei data a meo magistro Eliseo. Hinc patet Giezi proprie non fuisse Simoniacum, quia miraculosam sanitatem Naamano non vendidit pretio, nec de eo cum ipso pactus est; sed post gratis ei datam ab Eliseo sanitatem, munus aliquod ab eo petiit: Simoniacus vero primus fuit Simon magus, qui a sancto Petro emere voluit pretio Spiritum Sanctum, Actorum VIII; unde ab eo hoc peccatum nomen Simoniæ accepit. Peccavit tamen graviter Giezi: Primo, quod inscio et invito Eliseo hoc munus a Naaman petierit et acceperit; secundo, quod mentitus sit Eliseum id petere; tertio, quod Eliseo hanc notam cupiditatis inusserit, quæ multum ejus sanctitati et honori derogabat. Ipse enim respuens munera Naaman ab eo habitus fuit ut vir divinus, et propheta cœlestis: jam vero petens munera videri ei potuit homo egens et cupidus, ac similis pseudoprophetis, qui pro suis vaticiniis accipiebant munera. Quare poterat Naaman deficere a fide quam conceperat de Deo vero, ex sanctitate et integritate Elisei. Unde valde verisimile est Eliseum effecisse, ut Naaman resciret Giezi se inscio munera hæc ab eo petiisse, ideoque a se lepra punitum, ut hac ratione integritas sua in munerum contemptu Naamano constaret; itaque ille in opinione quam de eo conceperat, ac vera in Deum fide confirmaretur. Quarto, Giezi peccavit furto, quia Naaman munera hæc mittebat Eliseo, pro quo ea Giezi petebat; Giezi autem illa in suos usus convertere destinabat. Unde ea abscondit versu 24, ne quid Eliseus de iis sciret. Quocirca mox Eliseus illi exprobrat, vers. 16: "Accepisti argentum, inquit, ut emas oliveta et vineas." Quinto, peccavit simonia mentali; animum enim habuit simoniacum: petiit enim munera a Naaman intuitu sanitatis miraculose illi ab Eliseo collatæ, quasi hæc merces et hoc pretium Eliseo pro sanitate deberetur. Unde S. Ambrosius, lib. De Dignitate sacerdotali, cap. IV, ait simoniacos esse sectatores Giezi et Simonis Magi, ideoque lepram simoniæ adhærere eorum non corporibus, sed mentibus.


Versus 26: Nonne Cor Meum in Præsenti Erat

26. NONNE COR MEUM IN PRÆSENTI (præsens) ERAT, QUANDO REVERSUS EST HOMO (Naaman) DE CURRU SUO IN OCCURSUM TUI. "Cor," id est mens et oculi mentis meæ a Deo supernaturaliter elevati et adjuti fuere, ut absentem et remotam tuam munerum a Naaman acceptionem, quasi præsentem cognoscerent et cernerent, q. d. Putabas me absentem, cum munera petisti: at ego spiritu tibi præsens eram; mentis enim intuitu vidi omnia quæ fecisti. Multo ergo magis, ait S. Augustinus, lib. XXII De Civit. cap. XIX, Sancti in cœlis absentia et remota quæ in terra fiunt, cernere possunt. Simili modo S. Benedictus vidit absentia multa, uti narrat S. Gregorius, II Dialog. cap. XIII, vers. 18, 19. Unde addit S. Gregorius eum habuisse spiritum Elisei.

26. ACCEPISTI ARGENTUM, etc. UT EMAS OLIVETA ET VINEAS, ET OVES, ET BOVES, ET SERVOS, ET ANCILLAS. Talentum argenti continebat sex millia siclorum argenti, hoc est, sex millia florenorum Brabanticorum sive Francorum, ut vocant Galli: quare duo talenta quæ accepit Giezi valebant duodecim millibus Francorum, quæ faciunt quatuor millia coronatorum Francicorum: quorum quisque continet duodecim Julios sive Regales; hac summa autem illo ævo, cum omnia essent vili pretio, ac rarum foret argentum, poterant emi hæc omnia. Alii disjunctive explicant, q. d. Ut emas, vel oliveta, vel vineas, vel oves et boves. Hinc videtur quod Eliseus munera hæc sibi a Naaman per Giezi missa, ipsi Giezi concesserit et dederit, ne ipse injuste ea possidens continue peccaret.


Versus 27: Lepra Naaman Adhærebit Tibi

27. SED ET LEPRA NAAMAN ADHÆREBIT TIBI ET SEMINI TUO USQUE IN SEMPITERNUM, non absolute, ut patet, sed q. d. ad longissimum et immemorabile tempus, v. g. per trecentos annos, sive in tertiam et quartam generationem, Exodi XXXIV, 7. Ita Serarius, Abulensis, Sanchez et alii.

Argentum ergo quod inique accepit Giezi fuit veneno infectum et pestiferum, instar vestium nummorumque quibus in domo peste infecta pestis adhærescit, ut ea accipientem invadat et inficiat. Sic enim lepra Naaman quasi adhæsisset argento, infecit Giezi illud recipientem, eumque leprosum effecit.

Quare deinceps Giezi cum Eliseo versatus non est, sed ut leprosus hominum consortium ex lege Levitica 13 et 14, vitare debuit: nec enim eum Eliseus legis studiosissimus ad se admisisset. Ita Abulensis, Quæst. X, quod ergo Giezi cap. VIII, cum rege Joram collocutus dicitur, eique miracula Elisei narrasse, id videtur contigisse antequam percussus esset lepra; unde Abulensis, Serarius, Salianus et alii censent hic esse hysterologiam, ac Giezi lepram, et consequenter Naamani ad Eliseum adventum et sanationem, posterius contigisse, scilicet anno ultimo regni Joram, cum paulo post ipse occisus est a Jehu: si quis tamen ordinem S. Scripturæ retinere velit, dicat oportet Giezi pænitentiam egisse, sicque Deum et Eliseum placasse, lepramque a se, si non a posteris omnibus repulisse, ait Serarius, itaque jam mundatum collocutum esse cum rege Joram.