Cornelius a Lapide, S.J.

Prooemium et Encomium Sacrae Scripturae



Sectio Prima

De ejus origine, dignitate, objecto, necessitate, fructu, amplitudine, difficultate, exemplis, methodo et dispositionibus.

Celebris ille Aegyptiorum Theologus, Mosi pene aequaevus, Mercurius, Gentilium opinione Trismegistus, diu, qua ratione aptissime universum hoc describeret, secum ipse versans, huc demum erupit: «Universum, inquit, est liber divinitatis, saeculumque hoc sublustre est speculum divinorum,» nimirum hocce libro suam ipse theologiam, diutina sane commentatione didicerat. «Coeli enim enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum;» et: «A magnitudine speciei et creaturae, videri potest creator eorum, sempiterna quoque et invisibilis ejus virtus atque divinitas;» ut in magnis hisce coelorum tabulis, in paginis elementorum ac voluminibus temporum, perspicaci oculo divinae institutionis doctrinam propalam quasi legere liceat: ita sane ex ipsis mundi primordiis et ex nihilo illius molimine, omnipotentem auctoris ejus vim et energiam; ex multiplici adeo creatarum rerum discordi et variegata concordia, beneficam ejusdem abyssum; ex amplo illo caeterorum omnium spirituum, corporum, motuum, temporumque complexu, aeternitatem immensitatemque conditoris metimur, et quadamtenus pervidemus. Ita ex pondere eorumdem, numero et mensura sapientissimam magni hujus architecti pronoian, numerosamque et mire concinnam in eo cujuslibet naturae harmoniam ideamque mirari et suspicere licet, quae et primitus quamlibet universi hujus partem, fixis et immotis plane modis, et secum et compari cuivis alteri parti amicissime devinxerit, et amicum hocce vinculum, ut stabili fide concordes varient vices, jugi suo influxu indivulse servet et tueatur. Hoc ipsa de se publica voce depraedicans aeterna Sapientia, Prov. VIII, 22: «Quando praeparabat, inquit, coelos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos; quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum; quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens,» quasi certas sui notas in hac compositione se inscripsisse significans.

2. Verum enim vero, quamvis pulcher hic microcosmus archetypum, unde ab auctore suo expressus est, puta numen sacrum, increatamque sphaeram altissimae divinitatis reserat, oculisque subjiciat: multis tamen partibus imperfectus est hic liber, et sciatica duntaxat elementa suppeditat, vestigia, inquam, potius, quibus quasi ex ungue leonem agnoscas, quam claram absolutamque scriptoris sui descriptionem. Accedit, quod naturae solius exaratus charactere, nihil eorum dictat quae naturae terminos transcendunt, quibus ad coelum sanctae Trinitatis, bonumque nostrum perenne, quod vita et morte; votis omnibus sequimur, provehamur.

3. Visum ergo divinae et interminae bonitati, scribae scilicet sapientissimo, velociter et mira dignatione scribenti, alium adhibere calamum, alias nobis subjicere tabulas, alios longe depingere sui characteres: qui non mutam aliquam speciem, sed distinctas oculis voces, auribus sonos, mentibus sensa, vivasque divinorum imagines insererent, quibus et semetipsum, coelestesque mentes, creataque omnia, et quidquid ad bene beateque vivendum nos manuducit, tam luculenter, quam benevole et sapienter describeret. Quod demiratus legem Dei Israeli dictaturus Moses noster, Deut. IV, 7: «En populus, exclamat, sapiens et intelligens, gens magna; nec est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi: quae est enim alia gens sic inclyta, ut habeat caeremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?»

Equidem quam mirabile est libros sacros divinae Scripturae, ipsissimas, inquam, a Deo ad nos perscriptas litteras, et indubitatos divinae voluntatis testes, semper ad manum habere, lectitare identidem, volvere et revolvere? quam suave, quam pium, quam salutare, domesticum dari quod consulas oraculum, quo non Apollinem ex tripode, sed Deum ipsum clarius multo et certius, quam e veteri arca et Cherubim proloquentem, audias?

Hoc cogitabat S. Carolus Borromaeus, dum sanctam Scripturam, quasi Dei oracula, non nisi nudo capite, et flexo poplite venerabundus lectitare soleret.

Ea propter erant olim in templis duo secretaria, a dextro sinistroque latere absidis posita: in quorum altero sacra Eucharistia asservabatur, in altero divinae Scripturae codices sacri. Unde S. Paulinus (uti ipse testatur epist. 42 ad Severum) in templo Nolano a se erecto, hos versus ad dextram inscribi jussit:

Hic locus est, veneranda penus qua conditur, et qua
Ponitur alma sacri pompa ministerii;

a sinistra vero hosce:

Si quem sancta tenet meditandi in lege voluntas
Hic poterit residens sacris intendere libris.

Ita etiamnum Judaei in suis synagogis legem Mosis, quasi oraculum, magnifice in tabernaculo, perinde ac nos S. Eucharistiam, condunt, et publice proponunt; cavent ne illotis manibus Biblia contrectent; osculantur ea quoties aperiunt et claudunt; non sedent in eo scamno in quo sunt Biblia; quod si in terram ceciderint, integrum diem jejunant, quo magis mirere negligentius haec a Christianis nonnullis accipi et pertractari.

S. Gregorius, lib. IV, epist. 84, Theodorum, medicum licet, reprehendit, quod negligenter sacram Scripturam lectitaret: «Imperator, inquit, coeli, Dominus angelorum et hominum, pro vita tua tibi epistolas suas transmisit, et tu illas ardenter legere negligis! quid est enim S. Scriptura nisi quaedam epistola omnipotentis Dei ad suam creaturam?» Quapropter paulo uberius disseram de S. Litterarum, primo, praestantia, necessitate et fructu; secundo, materia et amplitudine; tertio, difficultate; quarto, afferam Patrum hac de re judicia et exempla; quinto, qua animi tum comparatione, tum contentione hoc studium suscipiendum sit, ostendam.


Caput I: De Sacrae Scripturae praestantia, necessitate, et fructu

I. Philosophi docent principia demonstrationum et scientiarum praenosse oportere illis ipsis scientiis et demonstrationibus. Est enim scientiis suus, uti ceteris rebus omnibus, ordo; omnisque veritas vel prima est, et cuivis obvia, vel a prima certis quibusdam ductibus dimanat, quos si intercipias, veluti incisis fontis canalibus, rivulos veritatis omnes inde nascentes succideris. Porro Theologiae omnis initia complectitur sacra Scriptura. Theologia enim non aliud est quam conclusionum scientia, quae ex principiis fide certis ducuntur, ideoque scientiarum omnium augustissima est, aeque ac certissima: principia vero fidei fidemque ipsam S. Scriptura comprehendit: unde evidenter sequitur Scripturam sacram Theologiae principia jacere, quibus Theologus suas demonstrationes mentis ratiocinio, ceu matre foetus novos gignat atque proliciat. Quare qui Scholasticam a S. Scriptura seria commentatione divellere se posse putat, prolem sine matre, domum sine fundamentis et ad instar terrae pensilem,

Vidit hoc divinus ille Dionysius, quem et Theologorum verticem, et πετεινὸν τοῦ οὐρανοῦ, volucrem coeli omnis antiquitas suspexit, qui passim de Deo deque rebus coelestibus disputans, S. Scripturam uti principio et face praelustri se subnixum incedere profitetur. Instar sit omnium quod De Divin. Nom. in ipso operis limine cap. 1, ita fere praefatur: «Nulla, inquit, ratione praesumendum est, aliquid de supersubstantiali secretissimaque deitate aut dicere, aut cogitare, praeter illa quae nobis sacra eloquia tradiderunt: nam suprema divinaque scientia ignorationis illius (divini puta arcani) ipsi adscribenda, tantumque fas ad celsiora contendere, quantum seipsum divinorum eloquiorum radius insinuare dignatur, cetera vero ut ineffabilia casto honoranda silentio: velut quod primordialis et fontana deitas sit Pater, Filius vero et Spiritus Sanctus foecundae deitatis, si fas est dicere, germina sint plantata divinitus, et veluti flores ac supersubstantialia lumina, a Scripturis sacris accepimus. Est enim mens illa omnibus inaccessa substantiis, sed ab ea quantum illi placet, porrecta manu, sacris Litteris subvehimur ad supremos illos fulgores hauriendos, atque ab his ad divinos hymnos dirigimur, et ad sacras laudationes effingimur.» Rursumque libro De Mystica Theologia, spiritalem et mysticam Theologiam, quae ad ipsum supersubstantiale occultum et Dei caliginem, sine symbolis, creata omnia negatione transcendendo pervadit, arctam esse docet, itaque stringi, ut tandem obmutescat: symbolicam vero, quae, Deo in Scriptura ad verba nostra descendente, sensibiles ejus nobis figuras objicit, ad congruam latitudinem extendi, eaque causa dicere solitum S. Bartholomaeum, Theologiam et plurimam esse et minimam, Evangeliumque et latum et magnum, rursumque concisum: mystice scilicet, et ascendendo, parvum atque concisum; symbolice vero, et descendendo, magnum esse et amplum.

Equidem si symbolica destitueremur, si in sacris codicibus nullas sui suorumque imagines dedisset Deus, oppido quam infans, quam muta foret omnis nostra Theologia! Si de SS. Triade unius ejusdemque monadis et essentiae tacuisset Scriptura, annon altum et perenne apud Scholasticos, in materia adeo vasta, de relationibus, origine, generatione, spiratione, notionibus, personis, Verbo, imagine, amore, dono, potentia, et actu notionali, ceterisque omnibus foret silentium? Si beatitudinem nostram in Dei visione non ponerent divina eloquia, quis Theologorum eam non dico sperare, sed vel eminus odorari potuisset? Si fidem, spem, religionem, martyrium, virginitatem, et ceteram omnem, naturales transcendentium divinarumque virtutum catenam celassent sacri vates, et novi instrumenti scriptores, quis eas ingenio, quis votis et voluntate sequeretur? Nimirum, latuerunt haec priscos sapientes, quamvis prodigiosa, et ad miraculum pene sublimi intelligendi vi praeditos; ignoravit haec Platonis academia, hic silet omnis Pythagorae schola, hic pueri sunt Socrates, Pimander, Anaxagoras, Thales, Aristoteles. Taceo quae de virtutibus naturae cognatis, de lege deque officiis homine, qua ratione pollet, dignis, deque eis adversis vitiis, et universa morali Philosophia divinae Litterae clarius certiusque quavis Ethica pertractant, ut in eas solas illa Tullii Philosophiae, sive Ethicae elogia aptissime conveniant, et dicanturque optimo jure «lux vitae, magistra morum, animi medicina, bene vivendi norma, justitiae altrix, religionis fax.»

Didicit hoc, expertusque est magno suo bono S. Justinus Philosophus et Martyr, qui, ut ipse testis est initio dialogi contra Tryphonem, Philosophiae veraeque illius sapientiae quae ad Deum ducit, avidus, mirabili circulo sectas quasque Philosophorum illustriores, velut Odysseam errorum pervagatus frustra, in Christiana demum S. Litterarum Ethica, tanquam sola solida conquievit. Ac primum Stoico cuidam discipulum se addixit, a quo cum nil de Deo audiret, Peripateticum delegit magistrum, quem mercede sapientiam nundinantem despiciens, in Pythagoricum est devolutus; sed quod neque Astrologus, neque Geometer foret (quas ille artes, uti ad beatam vitam praeambulas, exigebat), ab hoc in Platonicum delapsus est, subventanea et inani ab omnibus sapientiae spe delusus; donec inopinato in divinum quempiam Philosophum, sive hominem, sive angelum incidit, qui protinus suasit, ut abdicata omni illa circulari disciplina, Prophetarum libros legeret, quorum auctoritas omni demonstratione major et sapientia foret saluberrima, in hos omne suum scientiae desiderium acueret; atque abiit ille, nec postea ei visus, sed tam incensa ei studii hujus sacri, lectionisque divinorum voluminum injecta cupiditate, ut protinus omni aliorum doctrina valere jussa, hanc unam ambiret avidissime, et constantissime sequeretur, ubere adeo fructu, ut ipsa nobis Justinum et Christianum, et Philosophum, et Martyrem pepererit. Idem illud divini hujus Philosophi consilium omnibus nobis assectari operae pretium, si verum Dei pietatisque sensum, si mores Christianos, si sanctae vitae spiritum sugere atque imbibere percupimus.

Fallax enim est ista, quae multorum perstringit mentis aciem, opinio, sacras Litteras non sibi, sed aliis duntaxat ediscendas esse, ut doctorem scilicet, ut ecclesiasten agas; videlicet ut quod aliis bonum appetas, eo teipsum fraudes, et ut mercenarius thesaurum tam nobilem, non tibi, sed aliis eruderes, aut effodias. Non ita censent illa ipsa divina eloquia: «Habemus,» inquit B. Petrus, Epistola I, cap. 1, vers. 19, «firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae, lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.» Huic ergo faci te primum decet intendere, hanc sequi, ut qui in tuo corde inde exortus fuerit lucifer, aliis deinde praefulgeat.

Regius vero Psaltes beatum vocat, non qui in alios Dei eloquia profundit, sed qui in lege ejus meditatur die ac nocte; hunc proinde esse ut lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Hoc utique fine vel maxime, sacros codices nobis conscribi voluit Deus, verbumque suum proposuit, ut lucerna esset pedibus, daretque lumen semitis nostris, ut inter hosce lucidissimae voluptatis, et plusquam Alcinoi hortos inambulantes, jucundissimo coelestium fructuum pasceremur aspectu, et gustu frueremur. Et sane uti in paradiso, inter vernantes arborum florumque surculos, aut rutilantes malorum facies, necesse est praetereuntem, vel odore saltem et colore refici; utque qui in sole, licet animi causa, deambulat, calescere tamen, et rubedine imbui videmus: ita divinas Litteras religiose assidueque legentium, audientium, discentium mentes, sensus, consilia, vota, moresque veluti quodam divinitatis colore tingi, sanctisque affectibus accendi necesse est.

Quis enim castam animi puritatem non induat, quando eloquia Domini casta, et tanquam argentum igne examinatum, tot eam efferentia laudibus, tantisque suadentia praemiis, auscultat? quod tam algidum cor, ut charitate non incalescat, quando ea aestuantem Paulum audit, igneas ubique amoris divini flammas jaculantem? cui mens non assiliat coelestium in Scripturis lectione bonorum, ut infima haec bona spernat et fastidiat? quis hac spe coelitum in humano corpore vitam aemulari, et hominem angelum vivere non gestiat? quis pro fide et pietate masculum non obfirmet pectus, ad quosvis etiam decumanos malorum fluctus, pulchramque petat per vulnera mortem, quando sacras hasce tubas adeo suaviter et nervose fortitudinem constantiamque occinentes arrectis auribus animisque haurit atque excipit? Ita nimirum Machabaei, I Machab. XII, 9, solos habentes solatio libros sanctos, gloriantur se invicta virtute, et hostibus omnibus impenetrabiles persistere. Et Apostolus ad dura quaeque et aspera fideles obarmans, Rom. XV, 4: «Quaecumque, inquit, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus.» Equidem nescio quem vitalem spiritum, occulto legentibus influxu afflent divina verba, ut si ea ad doctissimorum sanctissimorumque hominum, quamvis ardentia scripta, conferas, haec inanimia, illa viventia, vitamque aspirantia sentiendo censeas.

Potuit una Evangelii vox: «Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus,» magnum illum Antonium, jam tum juvenem, nobilitate et opibus inclytum, tanto Evangelicae paupertatis amore incendere, ut e vestigio bonis omnibus, quibus ita impense caeci mortales inhiant, sese exueret, et coelestem in terris vitam monastica professione complecteretur. Ita S. Athanasius in ejus Vita. Potuit divina Scriptura Victorinum, turgidum tum urbis Rhetorem, a Gentilitia superstitione et fastu, ad Christianam fidem humilitatemque inflectere. Potuit Paulina lectio haereticum Augustinum, non tantum orthodoxis adjungere, sed et foedissimo Veneris quotidianae barathro erutum, ad continentiam castitatemque, non dicam maritalem, sed religiosam, caelibem omnino et intactam impellendo provehere. Vide Confess. VIII, 11; VII, 21. Potuit una Evangelii lectio: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur!» Simeonem Stylitem illico convertere, eoque provehere, ut octoginta annos continuos in columna eodem pede consisteret, ut perdius et pernox orationi vacaret, pene sine cibo et somno viveret, ut portentum orbis, neque tam homo, quam angelus in carnem lapsus esse videretur. Cur ergo, inquies, nos qui toties S. Scripturam legimus, hos aestus, has vitae mutationes non persentiscimus? quia eas obiter et oscitanter legimus, ut merito usurpare possimus illud sancti Marciani apud Theodorum in Philotheo, qui rogatus ab Episcopis dicere verbum salutis, ait: Deus quotidie loquitur nobis per suas creaturas, et per sacram Scripturam, et tamen ex his parvam utilitatem capimus: qui ergo ego loquens vobis prodero, qui cum aliis amitto hanc utilitatem?

Vidit olim inter omnes vates maxime arcanus Ezechiel fluvium magnum egredientem subter limen domus Domini, quem pertransire non potuit, «quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, inquit, qui non potest transvadari: cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ex utraque parte ligna multa nimis;» at quaenam haec? omnes utique Sancti, tam prisci quam novi, tam legis quam Evangelii, qui ad Evangelistarum, Apostolorum et Prophetarum fluenta considentes, quasi arbores pulcherrimae semper vernant, et amoena suavique fructuum omnium copia luxuriant. Idem enim fluvius utramque fovet alitque ripam, idem, inquam, Spiritus Sanctus Scripturae auctor, unam eandemque tendentem, per diversa licet secula, Scripturam contexuit, tamque novo, quam veteri instrumento, vitalem ea piis omnibus succum instillavit, siquidem eum haurire velimus.


Caput II: De Sacrae Scripturae objecto et amplitudine

II. Jam vero, ut ab altiori principio haec repetamus, videamus quale et quantum sit S. Scripturae argumentum, quae materia. Vis verbo dicam, S. Scriptura objectum habet omne scibile, disciplinas omnes, et quidquid sciri potest, suo sinu complectitur: ideoque universitas quaedam est scientiarum, scientias omnes vel formaliter, vel eminenter continens. Origenes commentans in cap. 1 S. Joannis: Divina, ait, Scriptura mundus est intelligibilis, suis quatuor partibus, veluti quatuor elementis constitutus, cujus terra est velut in medio instar centri, scilicet historia; circa quam aquarum similitudine abyssus circumfunditur moralis intelligentiae; circa historiam et ethicam, veluti duas mundi hujus partes, aer ille naturalis scientiae circumvolvitur; extra autem omnia et ultra, aethereus ille et igneus ardor empyrei coeli, id est superna contemplatio divinae naturae, quam Theologiam nominant, circumglobatur: haec Origenes. Ex quo rursum, sicuti sensum historicum terrae, et tropologicum aquae: ita recte allegoricum aeri, anagogicum igni et aetheri adaptes.

Verum ego amplius contendo, S. Scripturam sensu, non tantum mystico, sed solo etiam litterali, qui primas tenet, quemque prae omnibus consectari oportet, omnem scientiam, scibile omne complecti.

Hoc ut demonstrem, statuo triplicem rerum ordinem, ad quem Philosophi et Theologi res universas referunt: primus est naturae, sive rerum naturalium; secundus, supernaturalium et gratiae; tertius, divinae essentiae cum suis attributis, tum essentialibus, tum notionalibus. Primum naturae ordinem pervestigat Physica, et aliae naturalis philosophiae disciplinae; secundum et tertium, in hac vita doctrina revelata, quae ad fidem et Theologiam pertinet: in altera, visio divinitatis, quae Sanctos et Angelos beat. Jam S. Scripturam primum etiam rerum naturalium ordinem pertractare docet D. Thomas statim ipso in limine Summae Theologicae: primae enim quaestionis art. 1, quo quaerit utrum, praeter philosophicas disciplinas, alia doctrina sit necessaria, respondet duplici conclusione. Prior est: «Necessaria est ad humanam salutem doctrina quaedam a Deo revelata praeter philosophicas disciplinas,» scilicet ad ea cognoscenda, quae hominis intellectum et naturae vires excedunt; secunda: «Eadem doctrina revelata necessaria est etiam in his quae lumine naturali per philosophiam investigari possunt.» Rationem addit: quia haec veritas per philosophiam a paucis, per longum tempus, et cum admixtione multorum errorum acquiritur: revelata ergo opus est, quae philosophiam dirigat, corrigat, et facile certoque ad omnes transmittat.

Illustri exemplo sunt philosophorum principes Plato et Aristoteles, qui insigni ingenio multa quidem assecuti sunt, sed multa etiam tam ambigue, tam obscure, ut commentantium Graecorum, Latinorum, Arabum multis saeculis, in iis explicandis desudarit industria. Taceo errores, et fabulationes, «sed non ut lex tua.» Sapientia haec vera et solida «non est, ait Baruch III, 22, audita in Chanaan, nec visa in Theman; filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrhae et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae, viam sapientiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus; sed qui scit universa novit eam, qui praeparavit terram in aeterno tempore, qui emittit lumen et vadit, hic est Deus noster, hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo, post haec:» ut scilicet hanc scientiam perdoceret, «in terris visus est, et cum hominibus conversatus.»

Quaeres ergo quo loco Physica, Ethica, Metaphysica in sacris Litteris doceantur? Dico Physicam, etiam primaevam, et a sua origine tradi in Genesi, in Ecclesiaste, in Job; Ethicam, per brevissimas gnomas et sententias in Proverbiis, Sapientia, Ecclesiastico; Metaphysicam, maxime in Job et in Psalmis, quibus per hymnos Dei potentia, sapientia, immensitas, ad haec ejus opera, angeli scilicet aliaque omnia celebrantur. Historiam et Chronologiam ab ipso mundi exordio ad Christi pene tempora, aliunde non certiorem, non jucundiorem, non magis variam, quam ex Genesi, Exodo, libris Josue, Judicum, Regum, Esdra, Machabaeis petas. Quam sacra Scriptura sophisticen damnet, quamque solida argumentatione et logica utatur, docet S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. xxxi. De Mathesi e numeris petita, idem docet lib. III De Doctrina Christiana, cap. xxxv. Geometria patet in fabrica tabernaculi et templi, tum Salomonis, tum illius tam mire dimensi apud Ezechielem. Merito proinde dixit S. Augustinus extremo lib. II De Doctrina Christiana: «Quantum, inquit, minor est auri, argenti vestisque copia, quam de Aegypto secum Hebraeus populus abstulit, prae divitiis quas postea Hierosolymae, maxime sub Salomone, consecutus est: tanta est cuncta scientia, etiam utilis, collecta de libris Gentium, si divinarum Scripturarum scientiae comparetur: nam quidquid homo extra didicerit, si noxium est, ibi damnatur; et cum ibi quisque invenerit omnia, quae utiliter alibi didicit, multo abundantius ibi inveniet ea, quae nusquam omnino alibi, sed in illarum tantummodo Scripturarum mirabili altitudine, et mirabili humilitate discuntur.»

Ancillantur enim illi, quasi dominae et reginae, omnes liberales disciplinae, omnes linguae, omnes scientiae atque artes, quae certis singulae terminis continentur. Sacra autem haec scientia ambit omnia, complectitur universa, omniumque usum suo jure sibi assumit: ut proinde quasi omnium perfectissima, omnium finis et scopus, ultimo loco veniat addiscenda.

Sic ergo Sacrae Litterae primum rerum, puta naturae ordinem, maxime qua Deum Deique attributa, animae immortalitatem, libertatem, poenas, praemia creataque omnia tangit, certius et solidius quam naturales scientiae persequuntur, easque sicubi aberrent, in viam reducunt.

Platonis quidem crassissimos errores octo: verbi gratia, quod Plato doceat Deum esse corporeum; Deum esse animam mundi, quae magno ejus se corpori miscet; deos quosdam esse juniores et minores; animas corpori praeexstitisse, et in corpore quasi in carcere prioris vitae scelera luere; scientiam nostram tantum esse reminiscentiam; in Republica uxores debere esse communes; mendacio subinde utendum esse quasi elleboro; hominum, animalium, saeculorum rerumque omnium fore revolutionem, ut post decem annorum millia iidem hic omnes studentes, docentes, audientes sedeamus: sic animarum regressum, et palingenesiam fore, scilicet:
Ubi mille rotam volvere per annos,
Rursus ut incipiant in corpora velle reverti.

Quin etiam, uti ex eodem fonte censuit Pythagoras, a corpore in corpus, jam hominis, jam pecudis demigrent; unde ipse de se aiebat: Ipse ego, me memini (quis non credat? αὐτὸς ἔφα, spectatorum admissi risum teneatis):
Ipse ego, me memini, Trojani tempore belli,
Panthoïdes Euphorbus eram, cui pectore quondam
Haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae.

Nonne hic verissimum est scitum illud Hebraeorum adagium: ascher ric core lemore lo omen lebore, hoc est, qui facile et temere credit doctori, discredit Creatori.

Aristoteles vero (in cujus ingenio natura ostendit extremum potentiae suae, ait Averrhoës) primum motorem Orienti affigit; asserit eum moveri fato, et naturali necessitate: mundum hunc esse ab aeterno; futurorum contingentium non esse determinatam veritatem; Deum ea determinate non scire; animae vero immortalitatem, Dei circa homines et res sublunares providentiam, futuras poenas et praemia, vel pernegat, vel ita obscurat, ut sepia suis spiris involuta agnosci explicarique non possit, et a multis ob affectatam obscuritatem, ingeniorum carnifex dictus sit et habitus.

Has luminis naturalis tenebras pervidentes Democritus et Empedocles, simpliciter confessi sunt, nihil vere a nobis sciri. Socrates aiebat se tantum id scire, quod nihil sciret; Arcesilas, ne id quidem sciri posse; Anaxagoras cum suis censuit scientiam omnem nostram esse meram opinionem, tantum ita nobis videri: imo non certo sciri, an nix sit alba, sed ita nobis videri: posse enim sensus omnes decipi, sicut decipitur visus omnium certissimus, cum collum columbae ob refractos luminis radios, coloribus coelestibus variegatum videt, cum vere nulli tales in columba existant.

In hac ergo nostrae caligantis aciei nocte, pelago et abysso, doctrinae revelatae lucerna, quasi pharo est opus. «Lucerna pedibus meis, ait regius Psaltes, Psalm. cxviii, 105, verbum tuum, et lumen semitis meis: narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.»

8. Quod ad secundum gratiae, et tertium divinitatis ordinem, nemo non videt cum D. Thoma, haec philosophis incognita fuisse (cum naturae lumen transcendant), et sine Dei revelatione, sine Dei verbo sciri non posse. Viden' ergo, ut omnes rerum ordines sacra Scriptura ambiat, omnibus se insinuet, et quasi sol sapientiae omnis veritatis radios a se diffundat.

Aristoteles, vel quisquis est auctor, libro De Mundo, quaerens quid sit Deus: «Hoc in mundo, inquit, est Deus, quod in navi gubernator, quod in curru auriga, in choro praecentor, in civitate lex, in exercitu imperator:» nisi quod in illis principatus laboriosus est, perturbatus et anxius; in Deo facillimus, liberrimus et ordinatissimus.

Idem dixeris de sacra Scriptura, quae aliis scientiis dux est, lex, princeps et moderatrix. Empedocles vero, rogatus quid esset Deus, respondit: Deus est sphaera incomprehensibilis, cujus centrum est ubique, circumferentia nusquam. Sic roganti quidnam sit sacra Scriptura, recte dicas: Sphaera est disciplinae incomprehensibilis, cujus centrum est ubique, circumferentia nusquam: Dei enim Verbum est Scriptura sacra. Quare ut mentis nostrae verbum mentem ipsam, ejusque sensus omnia refert: ita S. Scriptura mentis divinae Verbum, in sese unicum, et divino intellectui et cognitioni quasi adaequatum (quo scilicet se, res omnes, naturales et supernaturales, Deus uno mentis cernit in ictu), exprimit permulta et varia, ut mentis nostrae angustiis, quae unicum illud vastissimum non capit, totum quidem, sed frustatim quasi pueris, per varias sententias, exempla, similitudines sensim ingerat.

Atqui ex hoc deinde quasi mari, Scholastici rivos conclusionum Theologicarum educunt. Tolle a Scholastica S. Scripturam, non Theologiam, sed Philosophiam dabis; Philosophus eris, non Theologus: utramque invicem nexam junge, omne feres punctum et Theologi et Philosophi.

9. Ita quae prima parte de Dei essentia et attributis, de praedestinatione, de Angelis, de homine, de opere sex dierum (quod totum ex Genes. cap. 1, petitum esse liquet), tractantur a D. Thoma et Scholasticis, hausta et deducta sunt ex iis quae sacrarum Litterarum revelatione didicimus. Quare S. Dionysius, digito ad fontes intento, coelestem suam hierarchiam ita orditur: «Ad sacras Scripturas intelligendas, prout illas a Patribus accepimus contuendas, pro viribus pergamus, et quas illi nobis vel per signa, vel per intelligentiae sacratioris arcana tradiderunt, coelestium spirituum distinctiones et ordines, in quantum possumus speculemur.» Si enim Angelos non pingerent nobis sacrae Litterae, quis Apelles, quis oculus, quod acumen eos vestigando delineasset?

Eadem est S. Clementis, beati Petri comitis et alumni, sententia, Epist. 5.

Quae tertia parte de Incarnatione quaeruntur, omnia e quatuor Evangeliis, quae vitam Christi enarrant, deprompta sunt; quae de Sacramentis veteribus, ex Levitico; quae de Sacramentis legis novae, ex Novo Testamento sparsim petita sunt. Quae in prima secundae de beatitudine, de actibus humanis, libertate, spontaneo, passionibus, peccato originali, veniali, mortali, de gratia, meritis, demeritis tractantur, unde, quaeso, nisi Dei revelatione constant? Quae in secunda secundae de fide, spe, charitate disputantur, adeo sacris Litteris nituntur, ut omnis earum intellectus ad ista tria referatur, ait S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. XL. «Finis enim praecepti, ait Apostolus, est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.» «Fide non ficta,» en tibi fides sincera; «conscientia bona,» en spes: bona enim conscientia sperat, mala desperat; «charitas de corde puro,» en charitas.

Quae de justitia, fortitudine, prudentia, temperantia, et hisce annexis virtutibus docent Theologi, tum Moses in Exodo et Deuteronomio praeceptis judicialibus, quibus jus cuique dicit; tum Salomon in Proverbiis, Ecclesiaste, Sapientia; tum Ecclesiasticus complectitur: inde πανάρετος est dictus, quasi dicas, omnis virtus.

Sacra enim Scriptura sic a Spiritu Sancto concinna contexta est, ut omnibus locis, temporibus, personis, difficultatibus, periculis, morbis, malis pellendis, bonis accersendis, erroribus jugulandis, dogmatibus statuendis, virtutibus inserendis, vitiis propulsandis sese accommodet; ut merito S. Basilius eam officinae instructissimae comparet, quae omnia, et omnis generis pharmaca quibusvis morbis suppeditat: ita nimirum, ut ex ea Ecclesia, dum tempora erant Martyrum, hauserit constantiam suam et fortitudinem; dum tempora Doctorum, sapientiae lumina, flumina eloquentiae; dum tempora haereticorum, fidei firmamenta, errorum eversionem; in prosperis, ex ea didicerit humilitatem et modestiam; in adversis, magnanimitatem; in tepore, fervorem et diligentiam; denique, si quando tot labentibus annis, senio, maculis, naevis deformetur, ex hac morum perditorum restitutionem, atque reditum ad pristinam dignitatem et statum sibi adsciscat.

Ita S. Bernardus in illa Christi verba, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: «Haec, ait, verba sunt quae contemptum mundi in universo mundo, et voluntariam persuasere paupertatem; haec sunt quae monachis claustra replent, deserta anachoretis.»

Ita S. Tridentina Synodus Ecclesiae reformationem a S. Scriptura orditur, totoque primo decreto De Reformatione de una lectione S. Scripturae ubivis locorum vel instituenda, vel revocanda, tam sollicite quam fuse praecipit.

10. Quam utilis, imo necessaria sit haec ipsa S. Litterarum disciplina illis, qui non sibi soli vivunt, sed vitae quoque partem aliorum commodis impertiuntur, maximeque iis, qui sacras tenent cathedras, me tacente res loquitur, communisque omnium Ecclesiastarum consuetudo. Et vero non nupera haec: qui veteres voluit, longe pleniorem in priscis illis sacrorum eloquiorum cognitionem perspiciet, et usque eo uberem, ut saepe sermo eorum omnis, Scriptura non tam infertus, quam concinna quapiam catena nexus videatur; neque mirabitur, si Origenes, Antonios, Vincentios, oracula, si templa, si arcas testamenti nuncupatos legerit.

Praeclare S. Gregorius, XVIII Moral., xiv, explicans illud Jobi, Habet argentum venarum suarum principia: «Argentum, inquit, est eloquii, vel sapientiae claritas; venae, S. Scriptura, ac si aperte dicat: Qui ad verae praedicationis verba se praeparat, necesse est ut causarum origines a sacris paginis sumat; ut omne quod loquitur, ad divinae auctoritatis fundamentum revocet, atque in eo aedificium locutionis suae firmet.»

Et S. Augustinus ad Volusianum: «Hic salubriter et prava corriguntur, et parva nutriuntur, et magna oblectantur ingenia; ille huic doctrinae inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse saluberrimam, vel odit aegrotando medicinam.»

Merito ergo deplorandum est etiam hoc aevo nostro, quod sui saeculi hominibus vitio dat S. Hieronymus, in Prolog. Galeat., cum in caeteris omnibus artibus prius discere homines soleant quam docere, in sacris Litteris docere plerosque velle quod nunquam didicerint: «Sola, inquit, Scripturarum ars est, quam sibi passim omnes vindicant, et cum aures populi sermone composito mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant: nec scire dignantur, quid Prophetae, quid Apostoli senserint, sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia: quasi grande sit, et non vitiosissimum docendi genus, depravare sententias, et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem.»

Nimirum tenet insanabile multos docendi cacoethes, discendi paucos, isque parvus amor: quo fit, ut eam instar cerae in omnem gyrent partem, in omnem mirabili metamorphosi traducant formam, eaque ceu divinorum sermonum aleatores, ut sors tulerit, ludant, vim ei saepe afferant, et quod in Virgilio non ferrent Poetae, in alienos sensus, contra sanctorum Patrum, Canonum, Conciliorum, Tridentini praesertim, gravissima decreta detorqueant. At unde haec omnia? arbitror, ex oscitanti et pervulgata quadam ignavia: sinistras didicerunt litteras, piget eos discere sedulo quod doceant, ipsaque pigritia noctem eorum mentibus offundit, ut S. Scripturam facilem, et cuivis suopte ingenio perviam arbitrentur, putentque se scire quod nesciunt, et nescire se nesciant. Haec mali omnis radix extirpanda, utpote quae longissime serpente contagio multos infecerit, et latissime se sparserit.


Caput III: De Sacrae Scripturae difficultate

21. III. Dispiciamus ergo, quod tertio loco propositum fuit, quam faciles divini codices sint. Ac ut breviter quod sentio, quodque astruere nitor, praemittam, Scripturam sacram profanis omnibus, Graecis, Latinis, Hebraeis, et quibusvis aliis, intellectu multo difficiliorem esse contendo. Id an ita se habeat, videamus.

Scriptura sacra caeteris universis, omnium consensu, tum multis aliis, tum hoc antecellit, quod caeterae unam duntaxat una phrasi, haec quatuor ut minimum dicat sententias: neque enim solarum vocum, sed et rerum iis indicatarum habet significationem; quo fit, ut litteralis sensus, historiae aut rei proxime verbis sacris expressae intelligentiam exhibeat: haec vero historia, aut res similis, aliud de Christo Domino portendat vaticinium, allegorico sensu; aliud moribus informandis idoneum, tropologico commendet; altiusque tertio se porrigens, per anagogen coelestia Sacramenta in aenigmate speculanda proponat.

Atque ex hisce vix unum saepe genuinum assequare: qui ergo tres caeteros tam facili temeritate promittes?

At, inquies, historicus praepollet, hunc unum quaero, satque eum e scholastica veritate conjicio et metior, de symbolico, qui incertus est, et quem facile quivis effingat, non anxie laboro. Sed vide, ne similis Neoptolemo isti Enniano, qui «philosophari se velle dicebat, sed paucis, nam omnino haud placere,» a nomine aut superficie tenus Theologum agas.

Nam imprimis, quod ad mysticum, hunc praecipuum esse Scripturae sensum, omne vetus Testamentum loquitur, quod proxime quidem illius temporis gesta, aut gerenda, potissime vero Christum ubique symbolice significat: simile de aliis judicium.

Ac quemadmodum Jonathas, I Reg. cap. xx, ut familiari rem hanc spectemus exemplo, signum fugae Davidi latenter daturus, jaciens sagittam ex condicto, puerumque eam collecturum ultra progredi jubens, duo significabat: prius proxime, ut puer sagittam tolleret; alterum remotius, sed quod multo magis volebat, Davidi scilicet hac voce admonito, fugam esse capessendam: ita prorsus hic sese res habet, estque historicus Scripturae sensus prior, sed mysticus potior; et ex hoc, uti ex illo, valentissimum trahat Theologus dogmatis sui stabiliendi argumentum, si quidem eum esse genuinum constet, sicuti ex eo Christus Dominus et Apostoli saepe efficacissime concludunt; sin non constet, sed ambiguum sit, germanusne is loci illius sit mysticus sensus, ecquid mirum, si ex dubia praemissa dubia inferatur conclusio? Perinde enim ex historico qui litterae inhaeret, si incertus is sit et dubius, neutiquam certi quippiam effeceris.

22. Porro fictos esse spirituales sensus, et quemque suo commento posse eos cuivis adaptare orationi, veluti si quis Probam Falconiam (quae Latina fuit Sappho) Aeneidem Virgilii, et Eudociam Augustam Iliada Homeri ad Christum accommodantes, imitatus, Scripturam S. piae suae adinventioni attemperet, perniciosum est sentire, periculosius facere.

Si enim mysticus verus est Scripturae sensus, si eum vel maxime Spiritus Sanctus dictare voluit, qua ratione liberum cuique erit, eum ut volet exponere? qua fronte cerebri sui quis commentum, Spiritus Sancti mentem dicet, seque suaque ut Spiritus Sancti fanaticus venditabit?

Viderunt hoc, caveruntque sedulo, qui e Patribus allegoriam maxime versarunt, qui eodem Spiritu pleni, non ad plausus suosve conceptus astruendos, ubi arridere videtur, temere eam obtrudunt, aut inconcinne fronti ocream, quod vulgo dicitur, tibiae galeam applicant; sed rei ita eam devinciunt, ut apte per omnia consentiat.

Sicut enim in historico verba res gestas denotant, ita in allegorico, res gestae alias magis arcanas significant: ut, nisi allegoria respondeat historiae, falsa prorsus sit et evanida. Ea causa S. Hieronymus, in Osee cap. x scribens, quod de rege Assyrio passim dicitur, juxta tropologiam ad Christum deducere (quod aliquando imprudens antea ipse fecerat) impium esse docet; et prologo in Abdiam, semetipse arguit, quod olim allegorice prophetam hunc explicuisset, historicam ejus intelligentiam necdum assecutus.

23. Ad historicum vero, ut is unus tibi sufficiat, quot quantisque adjumentis est opus? quam is saepe reconditus? quam Hebraea phrasi Graecave, et novo, a caeterisque omnibus discrepanti dictionis genere abditus? quam sublimis altissime saepe sese librat?

Neque id mirum. Si enim sapientum verba sensa animi sapientis produnt, voxque respondet conceptioni mentis: ubi haec coelestis et divina fuerit, quam necesse est elocutionem pariter coelestem esse et divinam? nemini autem dubium sacros libros sensa Spiritus Sancti, sapientiamque aeterni Verbi sua dictione complecti: ut proinde non humi serpere, sed in altum erigere sese oporteat, si divinis hisce eloquiis ad divina cogitata, primamque veritatem pervolare quis cupiat.

Fateor equidem, Scholasticos Doctores permulta e Scripturis subtiliter accersere, eaque subinde discutere; sed suas ipsi sibi metas Theologicis quaestionibus definiunt, quae affatim ipsi materiae et operae Theologo utilissimae, et vero necessariae, suppeditant, ut aliud ex professo agere non liceat: perinde ut qui sacras elucidat Litteras, subinde Theologicas conclusiones sacris sententiis involutas, evolvit accuratius, sed, ne ultra crepidam, ad suos statim se recipit cancellos.

Verum aliud est delibare quidpiam, aliud certo et continuo idipsum ordine pertexere; aliud sententiam quampiam excutere, aliud integrum volumen, omnesque ejus sententias diligenti et exacto antecedentium et consequentium examine, Hebraeorum Graecorumque fontium vestigatione, sanctorumque Patrum lectione, evolvere, illius phrasim imbibere, et quasi domesticum in eo versari: quod qui negligit, dictis quibusdam hinc inde difficilioribus excerptis explicatisque contentus, nunquam ad sacra adyta, arcanum, inquam, sanctorum eloquiorum penetrabit; sed et facile a veritate et mente scriptoris aberrabit.

Videre hoc est in nonnullis antiquioribus, non indoctis alioqui viris, qui in re Theologica adeo leviter quandoque arrepto axiomate quopiam sacro abutuntur, ut haereticis nostris cachinnum, Catholicis bilem moveant.

24. Praeclare S. Gregorius prooemio in libros Regum, lectorem monet, aliter se subinde historiam explicare, quam Patres fecerint: si enim, inquit, illi seriatim cuncta exponerent, quae ex parte tetigerunt, eam seriem locutionis quam tenere visi sunt, observare nequaquam potuissent. Multa videlicet inseruntur, praeeunt, consequuntur, quae cum loco quem pertractas comparanda sunt, elocutionis sacrae modus aliis etiam in locis pervestigandus est, phrasis disquirenda: quae si expositioni non cohaereant, neutiquam ea genuina est loci sententia, neutiquam ea orationis potestas, vis et notio: ut ambigas saepe utrius, ipsiusne rei an phrasis, obscuritas sit major.

Taceo variam, et quasi omnigenam materiae amplitudinem: quid enim toto veteri novoque instrumento non pertractatur, aut tangitur?

25. Exempli sit instar, ut Regum, Machabaeorum, Esdrae, Danielis et aliorum Prophetarum volumina intelligas, quam varia historia Gentilis, quot monarchiae, Assyriorum, Medorum, Persarum, Graecorum, Romanorum pernoscendae? quot mores gentium, ritus foederum, bellorum, sacrificiorum, connubiorum perquirendi? quot urbium situs, fluminum, montium, regionum ex universa antiquissima chorographia et cosmographia perlustrandi?


Caput IV: De studio S. Scripturae judicia et exempla Patrum

IV. Verum ne quis hic scrupulus supersit, age prima ab origine rem deducamus, videamusque quomodo omni semper aetate, difficultas juxta ac dignitas S. Scripturae, et reverentiam sui acuerit, et studium Sanctorum accenderit.

Apud Hebraeos pervulgata est traditio, cui e nostris astipulantur S. Hilarius, Psal. II, et Origenes, hom. 5 in Num., Mosen cum lege, etiam legis explicationem in monte Sina divinitus accepisse eique praeceptum esse, ut legem scriberet, sed legis occulta mysteria et sensa Josue, et hic sacerdotibus, hique consequenter vicariis suis succedentibus, magna silentii religione revelarent.

Hinc Anatolius apud Eusebium, lib. VII Hist., cap. xxviii, Septuaginta Interpretes Ptolemaeo Philadelpho, Aegypti regi, percunctanti multa, ex Mosis traditionibus respondisse narrat. Et Esdras, vel quisquis auctor lib. IV Esdrae (cui etsi non canonica, canonicis tamen adjuncto sua fides constat), cap. xiv, Mosi edictum refert: «Haec in palam facies verba, et haec abscondes.» Sibi pariter, Esdrae puta, cum Dei instinctu libros dictasset 204, simile jussum: «Priora, ait, quae scripsisti in palam pone, et legant digni et indigni: novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo; in his enim est vena intellectus, et sapientiae fons, et scientiae flumen, et feci sic.»

Quare Moses identidem, in Deuteronomio praesertim, omne populi ambiguum et difficile circa legem judicium, ad sacerdotes referri voluit; nam, ut ait Malachias, II, 7: «Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem (dubia utique legis de quibus est quaestio, ait S. Bernardus) requirent ex ore ejus.» Qua de causa et studium ejus sacerdotibus Dominus in Levitico indicens, eos cap. x hisce compellat: «Ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum, doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosis.» Atque ut hujus curae admoneret pontificem vel maxime, in pectorali pontificalis sui doctrinam et veritatem, vel, ut hebraice est, אורים ותמים urim vetummim, illuminationem et integritatem, duo vitae sacerdotalis decora, certis notata symbolis gestare, coramque semper intueri voluit. Sed ultra tendamus.

26. Propheta regius, magna scriptorum sacrorum pars, divinum, inquam, illud Spiritus Sancti organum, eas in iis ipsis sublimes et arcanas tenebras agnoscens, creberrime aliis aliisque verbis orat, Ps. cxviii: «Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua,» ubi hebraice est, גל עיני ואביטה gal enai veabbita, devolve ab oculis meis (velamen caliginis scilicet), et clare intuebor mirabilia legis tuae. «Si tantus propheta, inquit S. Hieronymus ad Paulinum, tenebras ignorantiae confitetur, qua nos putas parvulos, et pene lactantes inscitiae nocte circumdari? Hoc autem velamen non solum in facie Mosis, sed et in Evangelistis et Apostolis positum est; et nisi aperta fuerint universa quae scripta sunt, ab eo qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, nullo alio reserante pandentur.»

Audit Jeremias cap. I: «Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te;» et tamen exclamat: «A a a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.»

Isaias, cap. vi, Seraphim ad se advolantem aspexit, calculoque ignito os vaticinaturum adaperientem.

Ezechiel, cap. II, intuitus speciem quadrifidi animalis, gloriaeque Domini, pronus cadit in faciem, erectusque a spiritu silet, dum pariter os ei pandatur.

Daniel VII, 8, verbum Dei in corde conservat, sed cogitationibus conturbatur, et facies ei immutatur, stupetque ad visionem, eo quod desit interpres; et nos eorumdem vaticiniorum, parabolarum, aenigmatum, et symbolorum faciliorem ipsis eorum scriptoribus intelligentiam, aut disertam magis ea effandi facundiam, quasi naturalem, nobisque congenitam spondebimus?

27. Multo aliter Ecclesiasticus sapientem pingens, indefessum ejus studium cum pia prece deposcit: «Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in Prophetis (vel, ut Graecus habet fons, in prophetiis) vacabit, narrationem (graece διήγησιν, enarrationem, explanationem) virorum nominatorum conservabit, et in versutias, acumen, parabolarum simul introibit, occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur; aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit illum, et ipse tanquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Domini gloriabitur.»

Veteres Judaeorum Rabbini toti erant in sacris Litteris; indeque סופרים sopherim, γραμματεῖς et Scribae sunt dicti; post Christum vero nemo nescit Hebraeorum Rabbinos non aliud quam sacram Scripturam versare, caetera amusos esse.

Scitum est illud Rabbini, qui a nepote scientiarum avido rogatus, num sibi liceret, aut suaderet, Graecis etiam auctoribus operam dare, ironice respondit, licere, modo id nec die faceret, nec nocte: scriptum enim esse, in lege Domini meditandum esse die ac nocte.

28. Ad novum pergamus novi foederis instrumentum: S. Petrus cum epistolarum S. Pauli meminisset, subjungit, in iis quaedam esse «difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem,» epist. II, cap. III; et anterius cap. I: «Omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit; non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines.»

Ejus germanus officio et martyrii laurea, S. Paulus, non naturalis ingenii vires, sed ejusdem Spiritus gratiarum divisiones nuncupat, quod «alii per Spiritum detur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alteri fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii denique interpretatio sermonum,» I Corinth. XII, ideoque posuisse Deum in Ecclesia quosdam Apostolos, alios Prophetas, alios Doctores. Alibi vero, se ad pedes Gamalielis legem edoctum gloriatur; alibi Pastores et Episcopos monet, ut se praestent operarios inconfusibiles, recte tractantes verbum veritatis, ut possint exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere; sed quid moramur?

29. Audiamus Christum: «Scrutamini, inquit, Scripturas;» quin vero dotem hanc, uti et thaumaturgiam, miraculorumque omnigenorum potestatem, Ecclesiae suae testamento consignavit Christus, quando in coelum ascensurus valedicens Apostolis, aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.

Hoc consilio, hac ipsa aetate S. Marcus Alexandriae Christianam hanc sacrarum Litterarum commentationem instituit. Videre licet apud Philonem Judaeum oculatum testem, libro De Vita contemplativa, et Eusebium, lib. XIV Hist. Essenorum, quam assidue Esseni, primi, inquam, illi Christiani Alexandrini, ab aurora in noctem sacris voluminibus legendis, audiendis, rimandisque sublimioribus allegoriae sensibus e Patrum suorum commentariis, omnem diem impenderent. Exinde jam Alexandrinae scholae jacta sunt primordia: quae deinceps succrevit, et mire sensim adolevit, ac sequentibus saeculis Martyrum agmina, illustrem Doctorum Praesulumque chorum, atque orbis lumina dedit; et ut ab uno metiamur reliquos, videamusque quam avide et indefesse divinorum eloquiorum curriculum decurrerint, de Origene auctor est Eusebius, eum jam inde a puero illud inchoasse, solitumque patri in dies singulos sententias aliquot sacras e memoria, velut diurnum pensum reddere et recitare, neque his contentum, altissimas etiam earum notiones et sensa pervestigare et interrogare coepisse: at cum adultior factus, cathedraque donatus, perdius et pernox coepta prosecutus, hac una de causa Hebraeam linguam perdidicit, et toto orbe conquisitas variorum Interpretum versiones collegit, et primus novo exemplo hexapla et octapla immenso labore elucubravit, scholiisque illustravit.

Hos secuti sunt in Oriente pariter aureum Graeciae Doctorum par, Basilius et Gregorius Theologus, qui ad monasterii solitudinem, quietem otiumque confugientes, ipsos tredecim annos, remotis omnibus Graecorum saecularium libris, soli divinae Scripturae operam dederunt, «divinaque volumina, ait Ruffinus, lib. XI Hist. IX, non ex propria praesumptione, sed ex majorum scriptis et auctoritate, quos ipsos pariter ex Apostolica successione intelligendi regulam suscepisse constabat, commentando pervolvebant.» Itane tantis viris, ea sapientia, ingenio et eloquentia praeditis, tot annos in rudimentis sacrae Scripturae visum est ponere; nobis adeo faciles habeantur sacrae Litterae, ut tres quatuorve annos iis vacare tedeat, aut, si plures oporteat, oleum et operam omnem perdidisse nos arbitremur?

S. Basilii coaevus fuit S. Ephrem Syrus, qui quam fuerit studiosus sacrae Scripturae, docent ejus lucubrationes.

De scholis sacrae Scripturae Nisibi institutis tempore Justiniani imperatoris testis est Junilius Africanus Episcopus libro ad Primasium. Easdem sub eodem Imperatore Romam inducere conatus est Agapetus Pontifex, uti narrat Cassiodorus in praefatione libr. Divinar. lectionum: «Nisus sum, inquit, cum beatissimo Agapeto urbis Romae, ut, sicut apud Alexandriam multo tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in Nisibi civitate Syrorum Hebraeis sedulo fertur exponi, collatis expensis in urbe Romana professos Doctores scholae potius acciperent Christianae, unde anima susciperet aeternam salutem, et casto atque purissimo eloquio fidelium lingua comeretur.»

Scripturas, ut et ipsi suos eas docerent discipulos, et ad posteros continua, et per manus accepta derivatione transmitterent. Sic eas sibi traditas docent S. Dionysius apostoli Pauli, et Clemens S. Petri discipuli.

Inter Latinos porro primus jure censeatur S. Hieronymus sui aevi phoenix, qui adeo totus hic excubavit, ut in hisce Litteris ad extremam canitiem consenuerit, atque ex Hebraeo Latinam Bibliorum versionem consignarit Ecclesiae, quae proinde eum in exponendis sacris Scripturis doctorem maximum indigitat. Celebre quoque est illud S. Hieronymi: «Discamus in terris, quorum scientia nobiscum perseveret in coelis;» et: «Sic stude, tanquam semper victurus; sic vive, tanquam semper moriturus.» Hac de causa ipse Hebraeas, uti Cato Graecas litteras in senectute perdidicit; hac de causa Bethlehem et loca sancta adiit; hac de causa veteres omnes Graecos Latinosque commentatores, teste S. Augustino, legerat, quorum plerosque ipse quos secuturus sit, omnium fere commentariorum suorum prologis praemittit; et graviter incusare solet eos qui, absque Dei gratia et doctrina majorum, scientiam sibi vindicant Scripturarum.

Porro S. Augustinus illud ingenii acumen, quod praedicamenta Aristotelis se solo pervaserat, adeoque nihil volvere solebat, quin protinus illud assequeretur; mox a sua conversione, D. Ambrosii suasu, libro IX Confess. v, Isaiam prophetam in manus accipiens, illico profundo eloquiorum ejus absterritus, cum primam ejus lectionem non caperet, retulit pedem, distulitque eum, dum in dominico eloquio foret exercitatior. Sed et multo post ad Volusianum scribens, Epist. 1: «Tanta, ait, est christianarum profunditas litterarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte aetate (nota verba) usque ad decrepitam senectutem, maximo otio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere. Praeter fidem enim tam multa, tamque multiplicibus mysteriorum umbraculis opaca, intelligenda proficientibus restant, tantaque non solum in verbis, verum etiam in rebus latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem Scriptura quodam loco habet: Cum consummaverit homo, tunc incipiet.»

Difficultatem augent idiotismi Hebraei et Graeci, ubique sparsi, ad quos pernoscendos opus esse utriusque linguae cognitione, docet S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. X. Duabus enim de causis non intelliguntur quae scripta sunt, si aut ignotis, aut ambiguis signis verbisve obteguntur: utrumque non rarum est in qualibet versione, qua ab uno idiomate in aliud quidpiam transfunditur. Porro «contra ignota signa, ait Augustinus, cap. XI et XIII, magnum remedium est linguarum cognitio.» Sunt enim quaedam verba, quae in usum alterius linguae, per interpretationem transire non possunt; et ut doctissimus sit interpres, nec a sensu auctoris devius aberret, quae sit ipsa sententia non apparet, nisi in ea lingua inspiciatur, quam interpretatur. Inter alia hoc affert exemplum: «Spuria vitulamina non dabunt radices altas,» Sapient. IV, 3; graecizat enim interpres, et quasi a μόσχος μοσχεύματα, id est a vitulo vitulamina, deducit; μισχεύματα autem sunt stolones, sive propagines, et novi surculi ex arbore praecisi, et in terra plantati. Sane quam Hebraeis Graecisque idiotismis Latini abundent codices sacri, luce est clarius, ut non sine causa idem Augustinus, II Retract. v, 54, septem libellis, qui etiamnum extant, formulas phrasium sacrae Scripturae collegisse se memoret. Quod imitatus est postmodum Eucherius Lugdunensis lib. De Formis spiritualibus, et post eum hocce etiam saeculo complures alii.

S. Augustino consentit S. Chrysostomus, quando in Genesim scribens, hom. 21, neque syllabam, neque apiculum esse in sacris Litteris, in cujus profundis non lateat grandis quispiam thesaurus, non dubitat asserere: ac proinde nobis opus esse divina gratia, et ut Spiritu Sancto collustrati, eloquia divina adeamus.

Amplius audet Gregorius Magnus et Pontifex et Doctor: tot enim tamque abdita, in Ezechielem commentans, in sanctis voluminibus agnoscit mysteria, ut asseveret quaedam mortalibus necdum reserata, solis coelestibus patere spiritibus.

Mirabimur jam Gregorium, Augustinum, Ambrosium, Eusebium, Origenem, Hieronymum, Cyrillum, et universum sanctorum Patrum chorum, tam impense sacris libris noctes et dies insudasse? Mirabimur eos in hac disciplina principes et palmares consenuisse, nec alium eos studiorum horum, quam vitae finem fecisse? Mirabimur Hieronymum Gregorio Nazianzeno et Didymo, Ambrosium Basilio, Augustinum Ambrosio, Chrysostomum Eusebio, aliosque suis praeceptoribus usos? Mirabimur, jam inde a nascente Ecclesia, scholas sacrarum Litterarum erectas? De Alexandrina enim, tot Doctorum et Praesulum parente, nemini dubium est: de caeteris sat evincunt Patrum lucubrationes, quae multis antequam Theologia scholastica methodo traderetur, saeculis elaboratae, pene in hoc argumento, in hac una materia versantur.

Constantinopoli olim celebre fuit monasterium quod ab auctore, et a sacrarum Litterarum, ac vitae perfectioris studio, Studii nomen accepit, cui praefuit S. Plato: post quem Theodorus Studita, sub annum Domini 800, tot ingenii sui et pietatis, e sacris Litteris reliquit monumenta, suos discipulos more veterum monachorum iis describendis occupans; quibus et absens et praesens cum Iconoclastis Imperatoribus Constantino Copronymo, et Leone Isauro, forti agone et duello congressus, haeresin jugulavit, et palmata sanctae fidei trophaea aeternae memoriae consecravit.

Ex Anglia, audi Venerabilem Bedam in Historia Anglicana: «Ego, ait, septennis monasterium ingressus, ibi tota vita omnem meditandis Scripturis operam dedi, atque inter observantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habui.» Hinc in omnes pene sacrae Scripturae libros, Bedae extant commentaria, adeoque nec morbo ipse destitit: quin vero ultima infirmitate in Evangelio S. Joannis laboravit, et pene animam agens, ut absolveret, accito scriba: «Accipe, ait, calamum, et festinanter scribe,» et tandem: «Bene, inquit, consummatum est;» et cycneum canens: «Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,» placidissime spiritum emisit pro fidei labore Dei visione beandum, anno a partu Virginis 731.

Venerabili Bedae aequalis fuit Albinus, vel Alcuinus Flaccus, qui Caroli Magni vel praeceptor fuit, vel potius familiaris; hic Eboraci in Anglia sacras Litteras palam docebat; unde ad eum audiendum ex Frisia S. Ludgerus Eboracum concessit, tantumque profecit, ut ad suos reversus, Frisiorum apostoli nomen meruerit. Testes sunt Annales Frisiae, et auctor Vitae S. Ludgeri.

Apud Belgas, S. Bonifacius cum suis, Christi legem propagans, jugiter sancti Evangelii codicem secum deferebat, adeo ut eum nec in martyrio dimiserit; quin vero cum anno Domini 755 in ejus caput Frisii ensem vibrarent, ipse hunc codicem, quasi spiritualem clypeum objecit, et illustri miraculo, licet ense acuto per medium sectus sit liber, nulla tamen littera ea sectione abolita est.

Apud Francos Rex et Imperator Carolus Magnus, imo ter maximus, eruditione scilicet, pietate et laude bellica, sacrarum Litterarum scholas tum alibi, tum Parisiis (adeo vetus est haec academia, quae Coloniensis est mater, Lovaniensis avia) instituit. Quin et Carolus ipse, Eginhardus in ejus Vita, legendi et psallendi disciplinam diligentissime emendavit. Adeo vero sacris Litteris deditus fuit, ut eis immortuus sit. Auctor est Teganus in Vita Ludovici, Carolum sub obitum, coronato Aquisgrani Ludovico filio, totum se orationibus, eleemosynis et sacris Litteris dedisse, scilicet quatuor Evangelia ad Graeca et Syra egregie correxit agens pene animam: merito ergo Caroli codex religiose Aquisgrani, ut ipse vidi, asservatur.

Quare quod in Concilio Lateranensi sub Innocentio III, de cathedra sacrarum Litterarum sanctum est, non nova, sed veterem innovans consuetudinem firmansque habenda est sanctio. Nimirum, simili tam sedula cura providit et Tridentina Synodus, ne mos ille uspiam labasceret, ut, sess. V, fuse de lectione sacrae Scripturae statuat et sanciat, edicatque, ut in omnibus Canonicorum coetibus, Monachorum etiam et Regularium, omnibusque publicis gymnasiis eadem stabiliatur, dotetur, promoveatur: utque tam docentes, quam discentes Beneficiis Ecclesiasticis ornati, fructuum perceptione jure communi concessa, in absentia fruantur. Et sane, cum sectariorum hostium nostrorum omnis hic desudet industria, ut non nisi Scripturas crepent, pudeat Christianum et orthodoxum Theologum, vel tantillum illis concedere, pudeat ab eis vinci ac superari; quin vero non tantum verba sacrae Scripturae crepent, sed et sensum genuinum rimentur. Ita tela haereticorum in ipsosmet retorquebunt, et e Scriptura haereses omnes revincent et jugulabunt. Fecit hoc solide et exacte illustrissimus Bellarminus fidei hyperaspistes et haeresium strator, in suis Controversiis: quod opus proinde impenetrabile est et incomparabile, nec a Christi temporibus hucusque simile in hoc genere vidit Ecclesia, ut merito veritatis Catholicae murus et antemurale vocari possit.


Caput V: De dispositionibus ad hoc studium requisitis

V. Atque ex his omnibus facile est pervidere, quam incensa, quamque constanti diligentia incumbere, quibusve fulciri praesidiis oporteat. Nimirum prima comparatio ut quis fructum ex hoc studio colligat, est crebra sacrae Scripturae lectio, auditus creber, viva doctoris vox, et in hisce constantia: quia divinatio est in ore doctoris, in doctrina non errabit os ejus. Plutarchus, libro De Educat. puer., docet memoriam esse cellam penuariam disciplinarum. Plato in Theaeteto asserit, memoriam esse matrem musarum, et sapientiam esse memoriae et experientiae filiam. Id cum alibi, tum maxime in sacra Scriptura, teste S. Augustino, lib. II De Doctrina Christiana, cap. IX, locum habet, quae tanta rerum varietate, tot libris et sententiis constat. Ea propter Ecclesia, ut nostram hic memoriam juvet, nobis in quotidiano tum sacrificii Missae, tum Horarum canonicarum officio, ita Bibliorum pensu distribuit, ut quotannis totum persolvamus. Eodem juvant tum alia, tum pius ille Ecclesiasticorum et Religiosorum usus, ut in coena et prandio ad mensam, caput nimirum unum e Bibliis praelegatur, et prisco Patrum more cibi sacris Litteris condiantur. Sic Tridentina Synodus statim initio sessionis II praecipit, ut in Episcoporum mensis divinarum Scripturarum lectio admisceatur. Insuper nec omittant Theologi, quod doctissimorum legibus praescribitur, ut quotidiana lectione Scripturam sibi familiarem reddant.

Ita S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. IX: «In his omnibus libris, inquit, timentes Deum, et pietate mansueti quaerunt voluntatem Dei; cujus operis vel laboris prima observatio est, ut diximus, nosse istos libros, et si nondum ad intellectum, legendo tamen vel mandare memoriae, vel omnino incognitos non habere; deinde solertius diligentiusque singulorum sensa pervestigare.» Et S. Basilius prologo in Isaiam: «Requiritur, ait, assidua in Scriptura exercitatio, ut majestas atque arcanum divinorum verborum perpetua meditatione animo imprimatur.»

Secundo, insignis eodem dispositio est humilis animi modestia, de qua S. Augustinus, epist. 56 ad Dioscorum: «Non aliam, ait, ad capessendam et obtinendam veritatem, et sacram sapientiam viam munias, quam quae munita est ab eo, qui gressuum nostrorum, tanquam Deus, videt infirmitatem. Ea est autem prima humilitas, secunda humilitas, tertia humilitas; et quoties interrogares, hoc idem dicerem. Itaque sicuti Demosthenes in eloquentia pronuntiationi primas, secundas, tertias dedit: ita ego in Christi sapientia primas, secundas, tertias dabo humilitati, quam Dominus noster ut doceret, humiliatus est» nascens, vivens, et moriens.

Idem, lib. II De Doctrina Christiana, cap. XLI: «Cogitet, inquit, Scripturae studiosus illud Apostolicum: Scientia inflat, charitas aedificat, illudque Christi: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, ut in humili charitate radicati et fundati, possimus comprehendere cum omnibus Sanctis, quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum, id est, crucem Domini: quo signo crucis omnis actio Christiana describitur, bene operari in Christo, et ei perseveranter inhaerere ac sperare coelestia. Per hanc actionem purgati, valebimus cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, qua aequalis est Patri, per quem facta sunt omnia, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei;» ubi enim humilitas, ibi sapientia, ait Salomon Proverb. XI; et Christus ipse: «Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae; quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: ita, Pater, quoniam sic placitum fuit ante te.»

Et sane, si te noris, abyssum ignorantiae noris. Et quid, quaeso, prae Dei, prae angeli sapientia, est hominis scientia, qui pauca a Deo didicit, infinita ignorat? Aristoteles, et ex eo Seneca, aiebat nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae extitisse, nec potest, inquit, grande aliquid, et supra caeteros loqui, nisi mota mens: atque ad hoc ebrietatem, sed raram laudat. En tibi mentem amentem, vel Aristotelis, vel insignis cujusque ingenii, ut altissime philosophetur. Quare pulchre S. Bernardus serm. 37 in Cantic.: «Necesse est, inquit, ut cognitio Dei, et sui ipsius, praeeat scientiam nostram; seminate vobis ad justitiam, et metite spem vitae, et tum demum illuminabit vos lumen scientiae; ad hoc ergo non recte proditur, nisi justitiae germen praecedat ad animam, ex quo formetur granum vitae, non palea gloriae.» Et S. Gregorius praefat. in lib. Moral., cap. XLI: «Divinus, inquit, sermo sacrae Scripturae est fluvius planus et altus, in quo et agnus ambulet, et elephas natet.»

Ex hac humilitate sequitur animi mansuetudo, et pax, omnis sapientiae capacissima: nam sicuti aquae, si nullo venti aerisve flabro agitentur, sed immotae consistant, limpidissimae sunt, et quamvis objectam sibi imaginem clarissime concipiunt, et intuenti, quasi speculum perfectissimum exhibent: ita mens turbinum passionumque expers, tranquillo hoc pacis silentio, limpida acutum cernit, omnemque veritatem planissime concipit, acrique judicio imperturbata pervidet. S. Augustinus, De Serm. Domini in monte, in illud, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur: «Sapientia, ait, congruit pacificis, in quibus jam ordinata sunt omnia, nullusque motus adversus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtemperet Deo.»

Pacis comes est mentis puritas, quae tertia est dispositio, huic disciplinae aptissima. «Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt!» Si Deum, quin ergo et Dei verba? E contrario, «in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim Sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate,» Sap. I, 4. Dixerat S. Augustinus in Soliloq.: Deus qui solos mundos corde verum scire voluisti; retractat id I Retract. IV. Multi enim, ait, immundi corde multa vere sciunt; sed tamen si mundi sint corde, amplius, clarius, facilius ea scient; nec nisi mundi corde, veram sapientiam, quae ex sapida cognitione in affectum et praxin dimanat, quae scientia Sanctorum est, assequentur.

S. Antonius apud Athanasium: Si quis, inquit, sciendi etiam futura tenetur desiderio, habeat purum cor; quia credo animam Deo servientem, si in ea perseverarit integritate, qua renata est, plus scire posse, quam daemones; unde ipsimet Antonio omnia, quae scire volebat, a Deo mox revelabantur.

Idem verbo et exemplo suo docuit magnus ille S. Joannes Anachoreta, apud Palladium in Lausiaca, cap. XL.

S. Gregorius Nazianzenus, auctore Ruffino, cum Athenis studiis vacaret, vidit per soporem, sedenti sibi et legenti duas decoras, dextra laevaque feminas assedisse; quas ille castitatis instinctu, oculo torviore respiciens, quaenam essent, quidnam vellent percontabatur; at illae eum familiarius et ambitiosius complectentes aiunt: Ne moleste accipias, juvenis; notae tibi satis et familiares sumus: altera enim ex nobis sapientia, altera castitas dicitur; et missae sumus a Domino tecum habitare, quia jucundum nobis et mundum in tuo corde habitaculum praeparasti. En tibi sorores gemellae, castitas et sapientia.

Haec puritas S. Thomam Angelicum Doctorem consecravit; innuit id ipse animam agens Reginaldo suo: «Morior, ait, consolatione plenus, quia quidquid a Domino petii, impetravi: primum, ut nulla rei carnalis, vel temporalis affectio, puritatem mentis inficeret, vel fortitudinem emolliret; secundum, ut a statu humilitatis ad praelaturas, ad infulas non assumerer; tertium, ut nossem statum fratris mei Reginaldi, tam dire caesi: vidi enim eum in gloria, dixitque mihi: Frater, res tuae bono sunt loco: ad nos venies, sed major tibi paratur gloria.»

S. Bonaventura docet S. Franciscum idiotam licet, sed mentis purissimae, a Cardinalibus aliisque subinde rogatum de altissimis S. Scripturae et Theologiae difficultatibus, ita apte et sublimiter respondisse, ut doctores Theologos longe superaret.

Quod enim in Vita S. Zenobii dicitur, verissimum est: «Maxime omnium vigent Sanctorum ingenia, et ipsa animi puritas ad conjectanda etiam futura, ex minimis indiciis eventus colligit;» nam, ut recte ait Philo quamquam Judaeus: «Legitimi Dei cultores mente pollent; verus enim Dei sacerdos, simul etiam vates est: ideo nihil ignorat; habet enim in se solem intelligibilem,» nimirum, ut recte ait Boetius, «splendor ille quo regitur vigetque coelum, vitat obscuras animae ruinas, et mentem sequitur nitentem.»

Ita Cardinalis Hosius Concilii Tridentini praeses, vir integerrimus, et insignis Lutheromastix, inter alia, cum Andreas Dudecius, Episcopus Tinniensis, legatum Cleri Hungarici in Concilio Tridentino ageret, aliisque ob eloquentiam venerationi et admirationi esset, uni Hosio suspectus fuit: dictitabat enim ei periculum apostasiae a fide imminere, foreque haereticum. Ita factum: fugit ille apostata ad Calvini castra. Rogatus Hosius, unde hoc praevidisset, respondit: Ex sola hominis superbia; sui enim judicii tenacem, praesagiebat animus in hanc fossam ruiturum.

Quarto, oratione hic opus est, quasi coelesti fistula et organo, quo ex Deo ipso verbi Dei sensum hauriamus. S. Augustinus scripsit librum de magistro, quo illud Christi verissimum esse docet: «Unus vester magister est Christus,» et I Retract. IV, retractat quod alibi dixerat, plures ad veritatem esse vias, cum una tantum sit, Christus scilicet, via, veritas, et vita. Prophetarum ergo scientia et praedictio divina fuit; et quia divina, hinc certissima, sublimissima, amplissima, providentissima.

S. Gregorius refert, II Dialog. XXXV, B. Benedictum, quadam vespera ad fenestram orantem, vidisse lucem tantam, quae diem vinceret, et tenebras omnes fugaret, et in hac, ait, luce omnis mundus velut sub uno solis radio collectus, ante oculos ejus adductus est; atque inter alia, in splendore hujus coruscae lucis, vidit Germani Capuani Episcopi animam, in sphaera ignea ab angelis in coelum ferri. Quaerit deinde Petrus, qui totus mundus ab eo oculis conspici potuerit.

Quod S. Gregorio Magno, scribenti et commentanti, Spiritus Sanctus in specie columbae assideret — cujus prima laus est in tropologia — oculatus testis Petrus Diaconus attestatur.

Quare divinus ille Justini Martyris catechista, sacrarum Litterarum ei lectionem commendans, hanc quoque methodum dedit: «Tu vero, precibus et obsecrationibus ante omnia, desidera ut lucis tibi portae aperiantur: haec enim a nemine percipiuntur et intelliguntur, nisi Deus et Christus intelligentiam dederit.» Non immerito ergo S. Thomas, scholasticae Theologiae princeps, et in Scripturis versatissimus, sacros libros exponens tantum spei in placando Numine collocabat, ut ad difficilius Scripturae locum intelligendum, praeter orationem, jejunio quoque solitum uti perhibeatur. Quare ante omnia precibus, et Deo nitendum est, ut ipse nos in hoc sanctuarium suum inducat, sacraque oracula reserare dignetur.

Atque ex hoc sequetur postremo quod huic disciplinae opportunissimum: ut scilicet mens nostra, terrestri faece purgata, dispersisque passionum nebulis, sancta et sublimis effecta, ad haurienda coelestia haec dogmata apta et idonea reddatur. Ut enim pulchre ait Nyssenus, nemo potest divinum illud et cognatum lumen, quod ipsa mente cernitur, libero vacuoque sensu intueri, cum intuitum suum per pravam et imperiti animi praejudicatam sententiam, ad humilia et lutulenta convertit. Quare ut coelestium dictorum venas et medullas penetrare, eorumque profunda et abstrusa mysteria limpide contemplari possit, sublimem et sanctum oportet esse cordis oculum.

S. Bernardus non dubitat asserere (in epist. ad Fratres de Monte-Dei) neminem in sensum Pauli intraturum, qui non prius ejus spiritum imbiberit, nec canticum Davidis intellecturum, qui non prius sanctos Psalmorum affectus induerit; et omnino Sacras Litteras eodem spiritu intelligendas esse, quo conscriptae sunt. Et praeclare in commentario Cantici: «Vera, inquit, et genuina haec sapientia, non lectione docetur, sed unctione; non littera, sed spiritu; non eruditione, sed exercitatione in mandatis Domini. Erratis, erratis, si vos invenire a magistris saeculi putatis, quod soli Christi discipuli, id est mundi contemptores, Dei dono assequuntur.»

Narrat Cassianus Theodorum, monachum sanctum, adeo illitteratum, ut ne alphabetum quidem nosset, sed in divinis voluminibus adeo peritum, ut a doctissimis consuleretur, dicere solitum: Plus laborandum esse in exstirpandis vitiis, quam in pervolvendis libris; quia his expulsis, cordis oculi, coelestem lucem admittentes, sublato passionum velo, mysteria Scripturae naturaliter incipiant contemplari. Immo haec vitae sanctitas Franciscos, Antonios, et Paulos, idiotas homines, altissima verborum Dei mysteria et arcana prae omnibus docuit.

Simili modo S. Bernardus meditando, sacrarum Litterarum intellectum, et inde sapientiam illam et melliflui eloquii facundiam consecutus est; atque ideo subinde ipse dicere solebat, se in sacrae Scripturae studio alios non habuisse magistros, quam fagos et quercus, inter quas scilicet orando et meditando, totam sibi sacram Scripturam propositam et expositam videre videbatur, ut ait auctor ejus Vitae, lib. III, cap. 3, et lib. I, cap. 4.

Idem plane Prophetis accidit. Exstat vulgare illud Iamblichi dictum: Pythagorae doctrinam, quia divinitus tradita sit (ut ipse discipulis fallaciter persuaserat), nisi Deo quodam interpretante intelligi non posse; ideoque Dei opem, qua tantopere indigeat, discipulum oportere implorare.

Judaei a Deo extorres, humi reptant, et sacris libris arido cortice adeo firmiter inhaerent, ut nihil de medullae suavitate degustent, nugatores meri et fabularum conflatores. Haeretici, quia tam vastum et incertum mare, propriae ingenii remis velisque freti, nullo in Cynosuram vel sidus coeleste defixo oculo, transmittunt, numquam ad portum perveniunt, et semper mediis in undis jactantur; et quae usque ad nauseam legunt non intelligunt, nisi quod, ventris mancipia, de libertate stomachi et subventralium oblectamentis arripiunt et arripiendo rapiunt. Non ergo Delio natatore hic opus est, sed Spiritus Sancti coelitumque ductu, et oculis in Mariam maris Stellam illudque illuminantem defixis, in hanc navigationem ingrediendum est: illa nobis praeferet facem.

Daniel, vir desideriorum, somnium regis Chaldaei, et numerum 70 annorum exilii Israelitici apud Jeremiam notatum, oratione assecutus est, et a Gabriele edoctus.

Ezechiel aperto ore (ad Deum scilicet directo), a Deo pastus est ex libro, in quo lamentationes, carmen et vae, intus et foris scripta erant.

Gregorius Thaumaturgus cognominatus, Beatae Virginis cliens, ejus admonitione et jussu in somnio, a S. Joanne explicationem initii sui Evangelii, in divinitus edito symbolo, quem contra Origenistas opponeret, accepit; auctor est Nyssenus in ejus Vita, qui symbolum etiam refert.

S. Chrysostomo, cujus in S. Paulum tanta fuit devotio, commentaria in ejus epistolas dictanti, quidam in speciem S. Pauli visus est ad aurem ejus assistere, eique quae scriberet insusurrare.

Ambrosius, si credimus S. Paulino in ejus rebus gestis, cum in concione Scripturas tractaret, ab angelo adjuvari visus est.

Quare si sancta anima, si precibus et Deo freta ad hoc opus accesseris, et si adhibeatur sedula industria, ut nullus dies eat, quo non (ut de S. Cypriano Tertullianum quotidie legente refert S. Hieronymus) illud ponas: «Da mihi Magistrum!» — celeri facilitate quidquid hic est difficultatis superabis, et quod in cortice sapientiae relucebit, reficiet te, quod in medulla coelestis opulentiae, suavius nutriet. Nec timebis denique vel ignavissimum haereticum, etiamsi totum Biblicum opus memoriter teneat: hoc enim fere totum eorum studium est, quo nos impetunt. Par est iis armis occurrere, nostraque ab injustis hisce possessoribus vendicare; ut cum iis hoc pacto audacter manum conserentes, propriis eos armis conficiamus. Nec rursus cathedram professoriam, quantumvis doctam et celebrem, reformidabis, sed securus et confidens, eruditis copiose sententiis, solidisque et genuinis sacris doctrinis instructus, Ecclesiasten ages. Immo Scholastica Theologia nequaquam sibi damno haec ducet, sed ultro, quasi adjutricem sorori recipiens, dextram porriget, laboresque utriusque bono partietur.


Methodus Auctoris (paragraphus 48)

48. Quod ad me attinet, scio et sentio quam grande onus feram, quamque invia via sit quam terere oporteat: aliud enim est, longe, prolixos commentarios, saepe incerto fructu evolvere; aliud breviter ex Patribus sensum reddere, historicum cum allegorico jungere, et alterum ab altero discernere. Scio, duce Nazianzeno (Orat. 2, De Paschate), media via incedendum inter eos, qui crassiore intellectu in littera haerent, et eos qui allegorica duntaxat speculatione nimium se oblectant: illud enim Judaicum est et abjectum, hoc ineptum et oneirocriti dignum, utrumque censura aeque dignum. Et ut docet S. Augustinus (De Civit. Dei, lib. XVII, cap. 3), audacissimi mihi videntur, qui contendunt omnia in Scripturis allegoricis significationibus esse involuta, quemadmodum excessit in hoc Origenes, qui historicam, dum fugit, imo destruit, veritatem, saepe symbolicum quidpiam ejus loco substituit: cum formationem Evae ex Adami costa spiritualiter; arbores paradisi, angelicam fortitudinem; pelliceas tunicas, humana corpora esse vult accipi; et multa similia mystice interpretatur, et «ingenium suum, imo nimium eminens, Ecclesiae Sacramenta facit,» ut ait Hieronymus, lib. V in Isaiam. Ideoque illam censentur incurrit: «Ubi Origenes bene, nemo melius; ubi male, nemo pejus.» Ita Cassiodorus. Sed quis nobis Oedipus erit, qui haec distinguat et definiat? Quod S. Hieronymus de sacerdotibus dixit — «Multi sacerdotes, pauci sacerdotes» — ego vere hic de interpretibus dicam: Multi interpretes, pauci interpretes. Ambrosius et Gregorius fere solum mysticum reddunt; Augustinus, Chrysostomus, Hieronymus, et reliqui Patres, nunc historicum, nunc mysticum eodem orationis cursu texunt, ut plus quam Lydio lapide opus sit ad historicum sensum, qui fundamentum est, in Patribus indagandum. Et quotusquisque est qui, Graecis Hebraeisque fontibus imbutus, germanam eorum phrasim reddiderit, eosque ad amussim cum nostra editione conciliarit? Quid ergo? Video hic esse laborandum et enitendum, ut multa legendo, et multa sciscitando, apiculas imitando, ex selecta disquisitione mellificium e floribus proposito aptissimis producam: ut sensum historicum primum exacta investigatione indagem; ubi diversus erit apud diversos auctores, indicem; et in tanta opinionum multitudine, quae saepe anxios et fluctuantes auditores tenet et perturbat, consonissimam textui praeferam et seligam. In hoc semper id tenui, editionem Vulgatam ex decreto Concilii Tridentini esse defendendam. Ubi vero Hebraeus discrepare videtur, ostendere conabor illum cum Vulgata congruere, ut haereticis respondeamus; et si quam aliam piam vel eruditam, nostrae non adversam, interpretationem suggerant, eam afferam — sed ita ut Hebraeum Latinis verbis reddam, ut qui Hebraeam linguam non callent, percipiant, qui callent, fontes consulant; sed haec parce et ubi res postulat.

Quod ad Rabbinos, nihil cum illis commercii habebo, nisi quatenus Catholicis doctoribus consentiunt, aut Christianos — et praesertim S. Hieronymum — sub occulto nomine tacite sequuntur, ut multis in locis deprehensum est. Caetera haec hominum natio communis est, abjecta, hebes, et ab omni eruditione exuta, ex quo Hierosolyma deleta est, qua tota gens regno, civitate, politia, templo, et litteris exuta jacet ac deserta, juxta vaticinium Oseae: sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine ephod, sine theraphim. Quod ad mysticum sensum, eum adeo numquam ipse comminiscar, ut semper auctoribus suis adscribam, et ubi illustrior fuerit, breviter amplectar; alias digito ad fontes intento ubi petendus sit indicem. Porro haec omnia majore brevitate, quam in Paulinis Epistolis usus sum, perficiam, ut paucis annis et voluminibus (si Deus vires et gratiam largiatur) universum Biblicum cursum absolvam. Quam vero indefessus hic labor et studium requiratur, acri judicio, Graecos, Hebraeos, Latinos, Syros, Chaldaeos, et codicum variantium lectiones consulere; Patres Graecos, Latinos, recentiores interpretes in diversissima abeuntes, et tam prolixos evolvere; de singulis judicium ferre; quid erroris, quid fidei, quid certi, quid probabilis, quid improbabilis, quid litterale, quid germanissime sensus, quid allegoricum, tropologicum, anagogicum; et omnia destillare et in tria verba compingere; saepe sensum genuinum literalem ipsum invenire, et primus glaciem frangere — nemo credat nisi qui expertus sit.


Peroratio et Conclusio Sectionis Primae

Felix auditor et lector qui hoc omni labore in compendio doctoris fruitur. Doctori martyrium optandum, et pro sanguine nobilissimas Deo suas facultates consecrare et effundere, et cum iis oculos, cerebrum, os, ossa, digitos, manus, sanguinem, omnem succi stillas et vitam ipsam, et lento martyrio illi reddere qui prior sua dedit, Deus, pro nobis mortalibus miseris. «Fortitudinem meam ad te custodiam»: non lucrum sectabor, non plausum, non gloriae fumum; reprehendant, laudent, plaudant, exsibilent — non morabor. Non tam stultus, nec tam pusilli animi sum, ut tam vili vanitati labores et vitam vendam. Quis, si cum S. Thoma mundo valedicens, e Christo in cruce audiat: «Bene scripsisti de me, Thoma; quam ergo mercedem recipies?» non protinus cum eo respondeat: «Non aliam nisi te, Domine» — merces mea nimis magna? Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo; opera mea non mea, sed tua dona sunt; tibi quae tua sunt reddo; tu meam infantiam docuisti, viam ubi via non erat ostendisti, mentis pariter ac corporis imbecillitatem corroborasti, tenebras luce tua depulisti: quia infirma mundi eligis, ut confundas fortia; et ignobilia mundi, et contemptibilia, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destruas, ut non glorietur omnis caro in conspectu tuo, sed qui gloriatur, in te solo glorietur. Quid ergo? Omnia poma, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi: ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia; pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur; et post hanc myrrham, botrus Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. Hoc ut abunde largiatur, omnes Sanctos, praesertimque patronos meos, Virginem Matrem aeternae Sapientiae, S. Hieronymum, et Mosen quem prae manibus habeo, incessanter orabo, ut sicut S. Paulus S. Chrysostomo, ita ipse mihi angelicus magister assistat, sitque mihi in scribendo, aliis in legendo, utrisque in intelligendo, eandemque sapientiam habendo, volendo, perficiendo, aliisque docendo et suadendo, dux et magister, ad consummationem Sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, ut occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi — qui amor noster, finis noster, scopus noster, et totius cursus, studii, vitae et aeternitatis meta est.

Amen.


Sectio Secunda: De usu et fructu Pentateuchi et Veteris Testamenti

Sunt qui Vetus Testamentum Judaeis quasi proprium, nec Christianis aeque utile aut necessarium esse; sufficeritque Theologo si Evangelia noverit, si Epistolas legerit et intellexerit, sibi persuadeant. Haec persuasio, quia practica est, practicus error est; si enim speculativa foret, haeresis esset; utrobique damnosa, utrobique tollenda.


Haereses Vetus Testamentum proscribentes

51. Haeresis fuit Simonis Magi et asseclarum ejus, deinde Marcionis, et Curbici Persae (quem sui Manen et Manichaeum, quasi manna fundentem, honoris causa nominarunt), et Albigensium, et nuper Libertinorum, ac nonnullorum etiam Anabaptistarum, qui Vetus Testamentum una cum Mose proscripserunt — sed diversis de causis. Simon, Manichaei, et Marcionitae docuerunt Vetus Testamentum a sinistro numine et malis angelis productum esse: hoc enim Testamentum, aiunt, Deum quemdam describit qui in tenebris ab aeterno ante lucem habitaverit, qui hominem ab esu arboris scientiae boni et mali prohibuerit, qui in angulo paradisi delituerit, qui custodibus angelis ad paradisum opus habuerit, qui ira, zelo, imo zelotypia turbetur — iracundus, vindicativus, ignarus, et quaerens: «Adam, ubi es?» Libertini non litteram, sed rationem suam et propensionem, fidei et morum ducem statuerunt. Anabaptistae spiritus enthusiasmo se moveri et doceri gloriantur. Haec aetas nostra — quae omne monstri genus vidit — fanaticum vidit, qui triumviratum blasphemiae de tribus mundi impostoribus: Mose, Christo, et Mahumete (horreo prosequi) in lucem protulit.

Tolerabilior est eorum ex nostris persuasio, qui temporis, vel laboris, vel inutilitatis excusatione, Veteris Testamenti neglectum praetexunt; sed re vera errant, et omnium error eodem tandem recidit — error, inquam, quia pugnat cum Mose, cum Prophetis, cum Apostolis, cum sensu Ecclesiae, cum Patribus, cum ratione, cum Christo, cum Deo Patre et Spiritu Sancto.


Argumenta pro Vetere Testamento

Cum Mose, Deut. XVII, 8: «Si, inquit, perceperis difficile et ambiguum apud te judicium esse, etc., facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te juxta legem ejus.» Quis non videt hic controversias fidei, morum, et rituum, tam novas quam veteres, lege Dei judicandas, et sacerdotes ac theologos, ut eas dirimant, lege quasi Lydio lapide utendos? Ergo legi, tam veteri quam novae, incumbant oportet.

Cum Prophetis. Isaias enim, cap. VIII, 20, clamat: «Ad legem magis, et ad testimonium.» Et Malachias, cap. II, 7: «Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus.» Et David, Ps. cxviii, 2: «Beati qui scrutantur testimonia ejus.» Et vers. 18: «Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.»

Cum Apostolis. «Habemus,» ait S. Petrus, Epist. II, cap. I, 19, «firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco.» Et Paulus Timotheum laudat, Epist. II, cap. III, 14, quod ab infantia Sacras Litteras (veteres scilicet, quae tunc solae extabant) didicerit, «quae, ait, te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.»

Cum Christo. «Scrutamini Scripturas,» ait, Joan. V, 39. Non dixit, ait Chrysostomus, «Legite Scripturas,» sed «Scrutamini» — id est, labore et diligentia thesauros Scripturarum reconditos effodite, sicut qui in metallicarum venis aurum et argentum diligenter scrutantur.

53. Cum sensu Ecclesiae. Illa enim in sacris ritibus, in mensis, in bibliothecis, in cathedris, Vetus Testamentum aeque ac Novum, tanquam fidelissima eorum custos, exhibet et proponit. Illa in Concilio Tridentino, toto primo capite De Reformatione, perpetuam sacrae Scripturae lectionem ubivis restitui et institui jubet. Illa Episcopos, tanquam futuros Ecclesiae antistites, ante consecrationem spondendi necessitate obligat, quod Vetus et Novum Testamentum noverint — quam responsionem et sponsionem, licet mitiori interpretatione emolliant Sylvester et alii, tamen ex hac nonnullis prudentioribus scrupulus erat injectus, ipsa verba religiose ponderantibus, ut hac de causa episcopatum recusarent, ne falsa sponsione se obstringerent.

Cum Patre, Filio et Spiritu Sancto. Ad quid enim SS. Trinitas Vetus Testamentum per quatuor annorum millia, tam sanum et integrum, per tot bellorum et regnorum procellas servavit — nisi quia a nobis legi voluit, ut Josue cap. I, 8: «Non recedat, inquit, volumen legis hujus ab ore tuo, sed meditaberis in eo die ac nocte.» Ad quid profanantes illud tam acri ultione punivit?

Josephus et Aristeas referunt, libro De LXX Interpretibus, Theopompum illustrem, cum aliquid ex sacris Hebraeorum voluminibus oratione Graeca ornare vellet, percussum fuisse mentis agitatione et perturbatione, coactumque ab incepto desistere. Cumque orans a Deo scire peteret cur hoc sibi contigisset, oraculum accepit: quod divinas Litteras polluisset. Et Theodectem, tragoediarum scriptorem, cum aliqua ex Judaeorum Scripturis in scenam transferre vellet, hanc temeritatem caecitate luisse: statim enim percussum, visu orbatum et spoliatum — donec, culpam audaciae agnoscentes, ambo et poenitentiam de factis egerunt et veniam a Deo impetrarunt, et alter oculis, alter menti restitutus est.


Versio Septuaginta et Interpretes Graeci

Ad quid, 250 ante Christum annis, Ptolemaeo Philadelpho, Ptolemaei Lagi filio (qui fratri Alexandro Magno in Aegypti regno successerat), immisit ut per Eleazarum pontificem, sex ex unaquaque tribu Hebraeorum doctissimos viros — id est, 72 interpretes — deligeret, qui Vetus Testamentum ex Hebraeo in Graecum transferrent, eisque ita astitit, ut 70 dierum spatio, omnium consensu, opus confecerint, et non tantum in iisdem sententiis, sed et in iisdem verbis convenerint — et hoc, si Justino, Cyrillo, Clementi Alexandrino, et Augustino credimus, cum singuli suam seorsim in diversa cellula versionem cuderent? Ad quid curavit Philadelphus, ut haec Septuaginta versio, per Demetrium praefectum Alexandrinae bibliothecae, una cum Hebraeis manuscriptis in sua bibliotheca deponeretur, et accurate servaretur? Testatur quidem Tertullianus in Apologetico ad sua usque tempora eam ibi servatam fuisse. Plane voluit Deus haec Graecis nationibus, et per eas Latinis — nobis, inquam, et Theologis nostris — committi, et per omnes orbis partes, per academias et civitates distribui.

54. Ad quid post Christum, tot alios interpretes, testes, et custodes ejusdem veteris Scripturae dedit aut procuravit? Secundus post Septuaginta sacrae Scripturae ex Hebraeo interpres, auctore Epiphanio, fuit Aquila Ponticus, qui anno XII Hadriani imperatoris Hebraeam Scripturam in Graecam transtulit; sed quia a Christianis ad Judaeos defecit, ejus fides non satis fidedigna est.

Post eum, fidelius, Theodotion accessit, proselytus Judaeus, olim Marcionita, sub Commodo imperatore, cujus versionem in Daniele recepit et sequitur Ecclesia. Quartus, sub Severo imperatore, Symmachus fuit, primum Ebionita, deinde Judaeus. Quintus fuit anonymus interpres, cujus versio in quibusdam doliis in urbe Jericho reperta est, anno VII Caracallae, qui Severo patri successit. Sextus pariter anonymus interpres, similiter in doliis Nicopoli repertus, sub Alexandro imperatore, Mammaeae filio. Hi duo vulgo quinta et sexta editio designantur.

Origenes has omnes collegit, et ex iis tetrapla, hexapla, et octapla sua digessit; Septuaginta quoque corruptam emendavit, et tam bene ut ejus editio ab omnibus recepta, et communis habita et dicta sit. Septimus fuit S. Lucianus, presbyter et martyr, sub Diocletiano, qui novam ex Hebraeo in Graecum editionem suscepit.

Denique S. Hieronymus, Ecclesiae Latinae sol, jubente B. Damaso, veterem Scripturam ex Hebraeo in Latinum transtulit, cujus versio, nunc Vulgata dicta per mille annos, Ecclesia publice sequitur et approbat, paucis exceptis. Ad quid, quaeso, Deus haec omnia tam laboriose, tam studiose providit, nisi ut nobis hunc sacrum antiquorum librorum thesaurum, incontaminatum, legendum, docendum, studendumque traderet?


Patrum defensio Veteris Testamenti

55. Pugnat haec persuasio cum Patribus; scripsit enim S. Augustinus, ad tuendam Pentateuchi et Veteris Testamenti veritatem et utilitatem, non minus 33 libros Contra Faustum, et iterum duos libros Contra Adversarium Legis et Prophetarum. Tertullianus ejusdem causae quatuor libros Contra Marcionem scripsit. Omnes sine exceptione in evolvendo et explicando illius libris laboraverunt. Basilius, et ejus sectator vel interpres S. Ambrosius, Hexaemeron libros de Genesi, de Psalmis, et de Isaia scripserunt. Origenes 46 libros de Genesi scripsit, Chrysostomus 32 homilias.

De Pentateuco Cyrillus 17 libros De Adoratione in Spiritu et Veritate scripsit; ex eodem S. Augustinus, Theodoretus, Beda, Procopius, et Hieronymus quaestiones et phrases ediderunt. Et merito: nam, ut ait S. Ambrosius epist. 44, divina Scriptura mare est, habens in se profundos sensus, et propheticorum aenigmatum profunditatem, id est Veteris Testamenti.

S. Hieronymus, in Praef. Epist. ad Ephesios, De Studio Sacrae Scripturae: «Numquam, inquit, a juventute mea cessavi vel legere, vel doctos de his quae ignorabam interrogare; numquam me (ut plerique) magistrum feci meum. Denique, nuperrime hac maxime de causa Alexandriam petii, ut Didymum viderem, eumque consulerem de omnibus scrupulis quos in Scripturis habebam.» S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. VI, docet divinitus provisum esse, ut studium tam intricatae et difficilis Sacrae Scripturae hominem a superbia simul et a taedio revocaret. «Mira, ait idem, lib. XII Confess., cap. XIV, profunditas eloquiorum tuorum, Domine, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis; sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas; horror est intendere in eam: horror honoris, et tremor amoris.» Unde et epist. 119: «Ego, inquit, in sacris Scripturis ipsis multo plura me nescire, quam scire fateor.»

Et ut hoc argumentum claudam, S. Thomas, Scholasticorum princeps, illustre nobis exemplum dedit, ut Scholasticam Theologiam cum Sacra Scriptura, tanquam sorores, inseparabiliter jungeremus. Nostis quae ejus in Scripturam fuerit devotio, quod studium, quae preces, quod jejunium, quae in Prophetas, in Cantica, in Job, et in alios Veteris Testamenti libros commentaria: inter quae in hanc nostram Genesim (siquidem ejus sunt, de quo postea dicam) insignia sunt et docta.


Exempla Sanctorum in studio Scripturae

Et primus de familia ejus S. Antonius Patavinus, ipso S. Francisco adhuc vivente et spectante, has litteras docuit, vir in Scriptura tam veteri quam nova ita versatus, ut cum coram Summo Pontifice concionaretur, ab eo Arca Testamenti salutaretur. Praetereo S. Bernardum, qui quidquid dicit, Scripturae verbis loquitur; praetereo B. Alphonsum Tostatum, Episcopum Abulensem, qui in hunc Decateuchum et in singulos Veteris Testamenti historiae libros, singula volumina, vere grandia, acri judicio et industria composuit, ut mihi, qui eum olim pervolveram et nunc accuratius relego, non minus laboris quam auxilii afferat.

S. Edmundus Archiepiscopus Cantuariensis, anno salutis 1247, dies et noctes in sacris Litteris expendebat, ipsas noctes insomnes ducens, ea reverentia, ut quoties sacra Biblia aperiret, prius ea osculo honoraret. De eo haec memoratu digna narratio est: cum in legatione sacra Biblia noctu, ut solebat, legeret, somno oppressus est; cecidit candela in librum, eumque flamma corripuit. Expergefactus suspiravit, librum exustum ratus, abstersis cineribus libro adhaerentibus, ecce miratus est codicem penitus intactum et illaesum.

S. Carolus Borromaeus in Sacra Scriptura, tanquam in paradiso deliciarum, perpetuo versabatur, dicerique solebat Episcopo horto non esse opus, sed ejus hortum esse Biblia Sacra.

56. Nec haec sola priscae Patrum aetatis fuit sententia, sed et horum saeculorum, cum Theologia Scholastica jam floreret et vigeret. S. Dominicus, Sacrae Theologiae Doctor, Vetus et Novum Testamentum frequenter versavit: Romae et alibi multos ejus libros publice docuit: inde primus Magister Sacri Palatii creatus est; et ex illo tempore haec dignitas Ordini Praedicatorum adhaesit. Audi auctorem ejus Vitae, lib. IV, cap. IV, simplici sed serio stylo: «Quia, ait, sine Scripturarum scientia nemo potest esse perfectus praedicator, hortabatur Fratres ut semper Vetus et Novum Testamentum studerent: nam fabulas philosophorum parvi pendebat; unde Fratres ad praedicandum missi solum Bibliam secum ferebant, et multos ad poenitentiam converterunt.»

Quod S. Vincentius Ferrerius, qui proavorum nostrorum memoria, per Italiam, Galliam, Germaniam, Angliam, et Hispaniam peregrinatus, centena saltem hominum millia convertit, unicum Breviarium et Biblia ad concionandum circumferebat.

S. Jordanus, doctor quidem, secundus post S. Dominicum Ordinis Magister Generalis, cum a suis concionatoribus interrogaretur «utrum praestaret se orationi, an sacrae Scripturae studio dedere,» more suo lepide respondit: «An semper bibere praestat, an semper edere? Sane, ut alternis utrumque opus est, ita orare et sacrae Scripturae studere alternatim decet;» et, ut ait S. Basilius: «Orationem lectio, et lectionem oratio sequatur.»

57. Similiter S. Franciscus, a suis rogatus, sacrarum Litterarum studium iis concessit, ea tamen conditione, ut spiritus orationis et devotionis non exstingueretur.


Scriptores Sacri ut calami Spiritus Sancti

58. Denique ratio persuadet utilitatem et necessitatem Veteris Testamenti. Moses, David, Isaias, sicut Petrus, Paulus, et Joannes, in angelorum quasi coetum admissi, sapientiam ex ipso veritatis fonte hauserunt; et, ut recte aiunt B. Gregorius et Theodoretus, horum sacrorum Scriptorum linguae et manus, nihil aliud fuerunt quam ejusdem Spiritus Sancti calami, adeo ut non tam diversi scriptores, quam diversi unius scriptoris calami fuisse videantur: eadem ergo veritas, auctoritas, reverentia, zelus, et diligentia Mosi attribuenda est ac Paulo, vel potius Spiritui Sancto per Mosen et per Paulum loquenti; quaecumque enim ab Eo scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Imo omnem suam sapientiam generi humano necessariam vel utilem, quam ex abysso suae divinitatis nobis communicare voluit, in utroque Testamento, tam Veteri quam Novo, complexus est. Hic liber Dei liber est, liber Verbi, liber Spiritus Sancti, in quo nihil supervacaneum, nihil redundans, sed sicut in scriptorum varietate, ita et in rerum varietate, et pulcherrima omnium partium harmonia, omnia inter se conveniunt, et totum hoc Dei opus complent et perficiunt; ut, si unam partem demas, totum mutilet. Quare sicut philosophus omnem Aristotelem, medicus Galenum, orator Ciceronem, jurisperitus omnem Justinianum volvere debet, ita multo magis Theologus totum hunc Dei librum volvere, excutere, et conterere debet; et, sicut qui Metaphysicam mutilat Philosophiam mutilat: ita qui Sacram Scripturam mutilat Theologiam mutilat: nam sicut Metaphysica Philosophiae, ita Sacra Scriptura Theologiae principia dat. Hoc nimirum est quod Christus voluit, cum dixit: «Omnis scriba,» id est omnis Doctor, omnis Theologus, «doctus in regno coelorum, profert de thesauro suo nova et vetera.»


Sex utilitates Veteris Testamenti

I. Vetus Testamentum fidem stabilit

59. Sed ut rem oculis subjiciamus, et illustriores aliquot Veteris Testamenti fructus enumeremus: primo, Vetus Testamentum, sicut et Novum, fidem stabilit. Unde, quaeso, scimus mundi initium, creationem, et Creatorem, nisi quia fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei? Quo verbo? Nempe illo Geneseos cap. 1: «Fiat lux, fiant luminaria, faciamus hominem,» etc. Unde didicimus de anima immortali, de hominis lapsu, de peccato originali, de Cherubim, de paradiso, nisi ex eadem Genesi haec narrante? Eusebius toto libro XI Praeparationis Evangelicae docet Platonem, quem S. Augustinus et omnes ante illum Patres ut divinum prae Aristotele et reliquis omnibus secuti sunt — Platonem, inquam, sua de Deo, de Dei Verbo, de mundi initio, de animae immortalitate, de futura resurrectione et judicio, poenis et praemiis, ex Mose hausisse. Unde providentiam Dei agnovimus, nisi ex successione tot saeculorum? Unde propagationem populorum, regum, et regnorum, universale mundi diluvium, resurrectionem et spem vitae aeternae collegimus, nisi ex antiqua historia, et ex Jobi antiquorumque patientia, ex perpetua patriarcharum peregrinatione? «Fide,» ait Apostolus, «demoratus est Abraham in terra promissionis tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob, cohaeredibus repromissionis ejusdem: exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus.» Atque ex hoc acuitur spes nostra, erigitur animus, ut memor quis hic hospes esse et peregrinus, ad coelestem patriam aspiret, nihil in hoc mundo cupiat, nihil miretur, sed omnia proculcet, et pro stercoribus reputet, et cum S. Hieronymo sibi illud Socraticum identidem concinat: «Ambulo per aera et desursum suspicio solem.» Ascendo in coelos; despicio hanc terram, imo coelum ipsum et solem. Non terrae, sed coeli haeres et dominus sum inscriptus; illuc tendo mente, spe, omni cogitatione, et supra sidera volo; civis Sanctorum, domesticus Dei, incola paradisi sum: caetera, ut infima, me indigna, abjecta et vilia, proculco.

Quis in tota Scriptura clarius stabilit naturam, officium, custodiam, et invocationem angelorum, quam Tobiae liber? Quis expressius stabilit Purgatorium et preces pro defunctis, quam Machabaeorum libri? Adeo ut Novatores nostri, cum nullum aliud effugium cernerent, de victoria desperantes, et se potius vinci quam vincere certi, necessitate ad furorem acti, eos e sacro canone excusserint.

E contrario vero, quot haereses in his libris latebras sibi quaerunt? Judaei ex illo loco Deut. XXIII, 19, «Non foenerabis fratri tuo, sed alieno,» pertinaciter contendunt se licite posse adversus Christianos usuram exercere. Magi, in magiae patrocinium, citant et laudant testes Pharaonis magos, qui subita magicae vi serpentes in virgas et virgas in serpentes transmutarunt, sicut Moses. In necromantiae patrocinium citant pythonissam quae Samuelem ab inferis excitavit, qui Saulem vero oraculo imminentis mortis et cladis percussit. In chiromantiae patrocinium adducunt illud Job XXXVII: «Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.»

Calvinus ex illo Davidis dicto: «Dominus praecepit ei (Semeio) ut malediceret David,» II Reg. XVI, 10, probat (ut putat) Deum malorum operum esse auctorem, imo praeceptorem; ex illo Exodi: «Ego indurabo cor Pharaonis, et: In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam,» ineludabile reprobationis fatum struit; voluntatis servitutem adstruit ex eo quod Jeremias nos ut lutum in manu Dei, tanquam figuli, ponat (Jer. XVIII, 6).

Saxonici Lutherologi et blaterones, ante paucos annos in disputatione Ratisbonensi, totum causae suae — ad traditiones proscribendas, et solum Dei verbum controversiarum fidei ultimum judicem statuendum — pondus collocarunt in illo Deut. IV, 2: «Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo;» et cap. XII, 32: «Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino; nec addas quidquam, nec minuas.»

Quid hic facies, si hic non sis domi? Quomodo te illis ludibrio dabis, cum Ecclesiae scandalo, si hic haesites, si haec non legas, audias, discas, si non fontes ipsos saepe consulas? Docet enim S. Augustinus id esse necessarium. Immo qui nescit quid Hebraice tsava significet, id est, «Deus mandavit Semeio,» etc., Calvini laqueos non evadet; at qui novit Hebraismum, puta tsava significare ordinare, providere, disponere, significareque omnem Dei providentiam, tam positivam quam negativam et permissivam, telum hoc tanquam araneae telam dissuflabit. Similes Hebraismos saepe in singulis capitibus indicabo, quos nunquam intelliges nisi ex Hebraica lingua.

II. Opulentia Veteris Testamenti

60. Haec prima Veteris Scripturae utilitas gemina est: secunda ei non cedit, quod Vetus Testamentum longe opulentius sit quam Novum. Videas uberem in Proverbiis, Ecclesiaste, et Ecclesiastico Ethicam: admirabilem in gestis et legibus judicialibus et caeremonialibus Mosis politicam, ex qua multa mutuata est Ecclesia, et juris Canonici auctores; nonnulla etiam juris Civilis: oracula in Prophetis; sermones in Deuteronomio et Prophetis; et, quod in rem praesentem est, historiam ab orbe condito usque ad tempora Judicum, Regum, et Christi — certissimam, ordinatissimam, varissimam, jucundissimam — videas in Decateucho.

Quadruplex lex est: innocentiae, naturae, Mosaica, et Evangelica: tres priores earumque historiae Pentateuchum complectuntur. «Genesis,» ait S. Hieronymus in Prologo Galeato, «est liber in quo legimus creationem mundi, humani generis originem, terrae divisionem, linguarum gentiumque confusionem, usque ad exitum Hebraeorum.»

Historici Latini et Graeci gentilium de diluvio Deucalionis, de Prometheo, de Hercule fabulantur; et in omni profana historia, ante Olympiades omnia ignorantiae et fabularum caligine plena sunt. Olympiades autem coeptae sunt vel initio regni Joatham, vel extremo regni Oziae, hoc est post tertium a creato mundo annum millesimum et amplius: ut tribus annorum millibus nullam certam mundi historiam habeas praeter hanc unam Mosis et Hebraeorum. Historia vero magistra, dux, et lux vitae humanae est, in qua tanquam in speculo regnorum, rerum publicarum, et vitae humanae ortum, casum, et occasum, virtutes et vitia, omnemque prudentiam et ad felicitatem viam ex alieno exemplo, sive secundae sive adversae fortunae, discernas.

Huc accedit quod in nulla historia, imo nec in Novo Testamento, tam multa, tam varia, tamque heroica cujusvis virtutis exempla extant, quam in Pentateuchos et Vetere Testamento.

61. Laudant Romani famosos illos gloriae mercatores, quorum cereas umbras — imagines scilicet — hedera circumliget, dum corpora et animae aeterno igne lambantur et absumuntur. Laudant Manlios Torquatos, qui filios contra hostis imperium et patris ordinem pugnantes, licet victores, gladio percusserunt, ut disciplinam militarem tuerentur. Sed quis amet Manliana imperia? Laudant Junium Brutum, Romanae libertatis vindicem, primum Consulem, qui filios suos et fratris filios, quia cum Aquilliis et Vitelliis de Tarquiniis in urbem recipiendis conspiraverant, virgis caesos securi percussit: infelix et infamis tali prole pater. Quis non potius laudet Abraham et Isaac, innocentes illos, qui obedientiam Deo debitam patris caede et sacrificio consignare decreverunt, et Machabaeam matrem, se cum septem filiis Deo pro patriis legibus offerentem?

Laudant ternos fratres, Horatios, qui ternos Curiatios Albanos singulari certamine, astu magis quam robore, vicerunt, Albaeque imperium Romam transtulerunt. Quis non potius laudet fortitudinem et robur Davidis, qui singulari certamine funda illam carnis et ossium turrim, Goliathum, prostravit, et Israelis in Philisthaeos imperium stabilivit?

Laudant continentiam Alexandri, qui victo Dario, captivam ejus uxorem pulcherrimasque filias intueri noluit, identidem dicens Persicas mulieres esse dolorem oculorum. Quis non potius laudet Josephum, a domina sollicitante in secreto jam correptum, fugientem et pallium relinquentem, seseque in omne periculum carceris, famae, et vitae, ut castitatem servaret, ultro conjicientem?

62. Laudant Lucretiam, castam post stuprum, et tamen sero vindicem sceleris — et sui interfectricem: nos celebramus Susannam, longe fortiorem tam castitatis quam vitae et famae vindicem.

Mirantur Virginium centurionem, qui cum filiam Claudiam Virginiam ab Appii Claudii decemviri potestate et libidine eripere non posset, postremum cum ea sermonem petens, eam clam occidit, mortuam quam violatam filiam habere malens. Mirantur Decios, patrem et filium, qui pro Romano exercitu, per pontifices Valerium et Liberium solemni precatione Latinos et Samniticos hostes una secum diis Manibus devoverunt, et morte sua victoriam obsignarunt. Quis non potius miretur Jephte ducem, qui pro victoria populi sui, unicam filiam virginem ejusque virginitatem vero Deo devovit, et quam voverat immolavit? Quis non miretur Mosen, se non temporali sed aeterna exitio pro populo devovente?

63. Laudant militarem fortitudinem et felicitatem Julii Caesaris, Pompeii, Publii Cornelii Scipionis, Hannibalis, et Alexandri. Sed quanto majores Samson, Gedeon, David, Saul, Machabaei, et Josue, qui non humano sed coelesti robore, divinaque felicitate praediti, cum paucis contra multos, etiam potentissimos, profligarunt; quibus sol, luna, et sidera quasi milites paruerunt, et contra hostem pugnaverunt? Cui, quaeso, nisi forte Theodosio, imo Judae Machabaeo et Josuae, illud concineres?

O nimium dilecte Deo, cui fundit ab antris
Aeolus armatas hiemes, cui militat aether,
Et conjurati veniunt ad classica venti.

64. Et haec nobis perpetua sunt ad omne virtutis fastigium, ad omnem sanctimoniam et innocentiam stimuli, ut eorum aemuli, quasi terrestres angeli et coelestes homines, in Evangelica luce ante oculos divinae Majestatis, nos perpetuo intuentis, ambulemus, eique in sanctitate et justitia serviamus. Deinde, ut in nostris et publicis calamitatibus, in his Belgicis et Europaeis procellis, cum Machabaeis solos habentes solatio libros sanctos, per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus, et animos erigamus, scientes quod Deus curam habeat nostri, ejusque et rerum coelestium amore roborati, nihil timeamus, mortem quoque et tormenta spernamus, et si fractus illabatur orbis, impavidum nos feriant ruinae.

Ita Apostolus toto cap. 11 Epistolae ad Hebraeos, Patrum exemplo, praeclara concione eos ad tolerantiam et martyrium accendit, ut hemina sanguinis beatam aeternitatem emant: «Lapidati sunt,» ait — Moses utique, Jeremias, aliique Veteris Testamenti Sancti — «secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt; circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terrae;» et hoc, «ut meliorem invenirent resurrectionem; ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.»

III. Novum Testamentum sine Vetere intelligi non potest

65. Tertia utilitas est, quod sine Vetere Testamento, Novum intelligi non possit: Apostoli et Christus frequenter illud citant, et adhuc frequentius ad illud alludunt, vel extremum vale suis dicturus. «Haec sunt,» inquit, Lucae ultim. cap. 44, «verba quae locutus sum ad vos: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosis, et Prophetis, et Psalmis de Me; tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.»

Imo Epistola ad Hebraeos ob hanc unam causam est gravissima et obscurissima, quia tota ex Vetere Testamento ejusque allegoriis contexta est.

IV. Vetus Testamentum Novum in allegorica opulentia superat

66. Quarta utilitas haec est: quoniam Christus finis legis est, omnia quae in Vetere Testamento dicta sunt, ad Christum et Christianos pertinent, vel litterali vel allegorico sensu; et in hoc Vetus Testamentum Novum superat, quia Vetus ubique habet, praeter litteralem, allegoricum sensum, saepe etiam anagogicum et tropologicum: Novum allegorico fere caret. «Patres nostri,» ait Apostolus, I Cor. X, 1, «omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Mose baptizati sunt, in nube et in mari, et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt, etc. Haec autem in figura facta sunt nostri: et scripta sunt propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt.» Hinc rursus idem Apostolus docet Veteris Testamenti intelligentiam a Judaeis ablatam, et ad nos transisse. «Usque in hodiernum diem,» inquit, «idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quod in Christo evacuatur; sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moses, velamen positum est super cor eorum,» II Cor. III, 14.

Spiritus enim Sanctus, qui omnium saeculorum conscius et praescius, ita sacram Scripturam temperavit, ut non solis Judaeis, sed omnium saeculorum Christianis serviret. Imo Tertullianus lib. De Habitu mulierum, cap. 22, censet nullum esse Spiritus Sancti pronuntiatum, quod in praesentem tantum materiam dirigi et accipi possit, et non in omnem utilitatis occasionem.

Vere S. Augustinus, Contra Faustum, lib. XIII, in fine: «Nos,» ait, «Propheticos et Apostolicos libros legimus, ad commemorationem fidei nostrae, ad consolationem spei nostrae, et ad exhortationem charitatis nostrae, consonantibus invicem vocibus; et cum eo concentu, quasi coelesti tuba, et nos de torpore vitae mortalis excitantes, et ad bravium supernae vocationis extendentes.»

Hac de causa Ecclesia in Sacra Liturgia ubique lectiones ex Vetere Testamento seligit, et sacro jejunii tempore semper Epistolam ex Vetere Testamento cum Evangelio apte conjungit, ut umbra corpori, imago prototypo respondeat. Ipse olim vidi celebres concionatores, in suis concionibus, prima parte historiam aut simile quidpiam ex Vetere Testamento, et secunda aliquid ex Novo exponentes, magno populi concursu, plausu, et fructu.

Denique non solum haeretici, sed et orthodoxi gravitatis viri, qui in conciliis, causis, et judiciis versantur, sacras Litteras, tam antiquas quam novas, prisco more volvunt et conterunt.

Franciscus Petrarca refert abhinc 250 annis Robertum, Siciliae Regem, adeo litteris, praesertim sacris, delectatum fuisse, ut ei sub jurejurando dixerit: «Juro tibi, Petrarca, litteras mihi longe esse chariores regno meo, et si alterutro carendum esset, me facilius corona quam litteris cariturum.»

Panormitanus refert Alphonsum, Aragoniae Regem, jactare solitum se, vel inter regni negotia, Bibliam totam cum glossis et commentariis quatuordecies perlegisse. Nihil ergo novum est, si nunc principes, consiliarii, et alii proceres, passim in mensa, in conviviis, in colloquiis, quaestiones ex Vetere et Novo Testamento moveant; ubi Theologus, si taceat, puer habebitur: si inepte respondeat, indoctus vel stupidus judicabitur.

V. Figurae, exempla, et sententiae ex Vetere Testamento

67. Quinto, ad lectionum, disputationum, et concionum copiam, providit Deus ut ex Vetere Testamento tantam figurarum, exemplorum, sententiarum, et oraculorum varietatem, non ad fidem tantum, sed ad omnem honestae vitae institutionem haurire liceat. Ita Christus segnes ad vigilantiam excitat exemplo Noe et uxoris Lot, Luc. XVII, 32: «Memores estote,» ait, «uxoris Lot;» iterum terret et percutit obstinatas Judaeorum mentes, commemorando Sodomam, Ninivitas, et Reginam Austri. Ita revocat ad poenitentiam imitatores divitis illius apud inferos sepulti, ex verbis Abrahae dicentis, Luc. XVI, 27: «Habent Mosen et Prophetas, audiant illos.» Et Paulus, I Cor. X, 6 et 11: «Omnia in figura, id est in exemplum nostri, contingebant illis; ut non simus concupiscentes malorum, neque idololatrae,» nec fornicarii, nec gulosi, nec murmurantes, nec tentatores Dei, ne pereamus sicut illi sub veteri lege ob talia scelera perierunt.

VI. Vetus Testamentum praecursor Novi

68. Atque ex hoc oritur sexta utilitas: Vetus enim Testamentum Novi praeludium fuit, eique testimonium perhibuit, sicut S. Joannes Baptista Christo Domino: ille enim, sicut et Moses et caeteri prophetae, «praeiit ante faciem Domini, parare vias ejus, ad dandam scientiam salutis plebi ejus; illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.» Cujus in symbolum, in Transfiguratione Christi, apparuerunt Moses et Elias, tum ut Ei testimonium ferrent, tum ut loquerentur de excessu quem erat completurus in Hierosolyma. Quis enim Christo, quis Evangelio credidisset, nisi tot Patrum testimoniis, tot oraculis, tot figuris, confirmatum, praedictum, et adumbratum fuisset? Quomodo Judaeos convinces, quomodo ad Christum adduces, nisi ex Mosis et Prophetarum vaticiniis? Apud politicos, paganos, Saracenos, et quoslibet homines, magnum veritatis Evangelicae argumentum est, ait Eusebius, quod per totum Vetus Testamentum, per tot saecula, promissum et praefiguratum fuit.

Hac de causa Christus toties ad Mosen provocat, Joan. I, 17: «Lex per Mosen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.» Joan. V, 46: «Est qui accusat vos, Moses: si enim crederetis Mosi, crederetis forsitan et Mihi: de Me enim ille scripsit; si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis Meis credetis?» Luc. XXIV, 27: «Incipiens a Mose et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de Ipso erant.» Hinc et Philippus Nathanaeli, Joan. I, 45: «Quem scripsit Moses in lege, et prophetae, invenimus — Jesum.» Nam utriusque Testamenti consensio — id est, Mosis et Christi, Prophetarum et Apostolorum, Synagogae et Ecclesiae concordia — magnum Christo et veritati testimonium fert, ut docet ubique contra Marcionem Tertullianus. Et ut claudam, ab ipso Mose disce quam magna et multiplex hic inveniatur sapientia.


Sectio Tertia: Quis, et quantus Moses?

Tres Mosis periodi quadragenariorum annorum

71. Verum dicam, pluribus annorum millibus sol hoc majorem virum non aspexit; ipse a teneris in aula regia, quasi regis filius et destinatus haeres, educatus est in omni sapientia Aegyptiorum, ipsos 40 annos: inde negans se esse filium filiae Pharaonis, malens affligi cum populo Dei, quam temporalis regni et peccati habere jucunditatem, fugit in Madian; hic oves pascens, Deum in rubo allocutus, 40 ipsos annos contemplando divinam omnem sapientiam hausit; denique dux populi delectus tertios 40 annos illi praefuit ut summus pontifex, summus imperator, legislator, doctor, propheta, Christo simillimus et antitypus. «Prophetam, inquit Dominus, Deut. xviii, 15, suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui;» et «Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,» Christum scilicet.

Hic magistratus virum ostendit, quando tres hominum milliones, puta trigesies centena hominum millia, durae adeo cervicis, per arida deserta, 40 annis deduxit, coelesti cibo pavit, Dei metu et religione instituit, pace ac justitia continuit, litium omnium arbiter ac sequester extitit eosque contra hostes omnes tutatus est.


Virtutes Mosis

72. Virtutes Mosis mireris innumeras; fuit psaltes et psalmographus: testis est S. Hieronymus, tom. III, epist. ad Cyprianum, Mosen psalmos undecim composuisse, scilicet a Psal. lxxxix, cui titulus est, oratio Mosis servi Dei, usque ad Psal. c, qui praenotatur, in confessione.

Moses a Deo tabulas legis accipere meruit. Moses ducem viae habuit columnam nubis, imo archangelum columnae praesidem. Oratione Moses quasi angelus pasci et vivere visus est. Legis tabulas accepturus in Sina bis per 40 dies et noctes jejunus, et cum Deo colloquens constitit: ubi et cornua lucis ei affixa sunt; ad ostium tabernaculi familiariter quotidie cum Deo res omnes populi pertractabat. «Servus meus Moses, ait Dominus, Num. xii, 7, in omni domo mea fidelissimus est: ore enim ad os loquor ei, et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt.» Ostendit enim ei Dominus omne bonum, Exod. cap. xxxiii, vers. 17. Deo a secretis Mosen fuisse dixeris, divinae, inquam, sapientiae secretarium, et quid mirum, si non armis Josue, sed precibus Mosis profligatus sit Amalec? et quid mirum, «si non surrexit ultra propheta in Israel, sicut Moses, quem nosset Dominus facie ad faciem?» Deut. xxxiv, 10. Quid mirum, si Dei ope et virtute thaumaturgus, plagis et portentis Aegyptum, et mare Rubrum tantum non everterit, carnes et manna coelo evocaverit, Core, Dathan, Abiron vivos in infernum deturbarit, et magnalibus suis thaumaturgos ad unum omnes superarit?

73. Prudentiam optimi principis politicam, et oeconomicam illustrem, quis non videt in tanta dexteritate regendi tantum populum, aeneae, imo adamantinae frontis? Insignis ejus in populum charitas et cura effulsit, tum in zelo, quo se pro suo Israele quasi anathema, catharma et piaculum devovit; tum in fervida illa concione totius Deuteronomii, qua coelum et terram, superos et inferos contestans, populum adigit ad observandam Dei legem; ut merito ipse dixerit: «Cur, Domine, imposuisti pondus universi populi hujus super me? Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum?» Num. cap. xi, vers. 11. Vere dixit S. Chrysostomus, hom. 40 in epist. I ad Timothaeum: «Oportet Episcopum esse angelum, nulli humanae perturbationi vitiove subjectum;» et alibi: «Eum qui regendos alios suscipit, tanta decet gloria virtutis excellere, ut instar solis caeteros, velut stellarum igniculos, in suo fulgore obscuret.» Si ergo Episcopus, si Praelatus, si Princeps in populo debet esse quasi homo inter bruta, quasi angelus inter homines, quasi sol inter stellas: cogita qualis quantusque fuerit Moses, qui tot inter homines sat super sat praestitit, qui Dei judicio dignus inventus, imo Dei vocatione et gratia dignus effectus est, qui non Christianis, sed duris et cervicosis Judaeis, non tantum quasi Episcopus, sed quasi Pontifex simul et Princeps praeesset?


Mosis humilitas et mansuetudo

Et ut caetera taceam, in tanto tamque divino fastigio, vel maxime miror tam demissam ejus humilitatem et mansuetudinem: saepe murmure populi, calumniis, probris, apostasia, lapidibus appetitus, immota blandaque facie perstitit, ultus se non minis, sed precibus ad Deum pro populo fusis; merito proinde Deus eum hoc celebrat elogio, Num. XII, 3: «Erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines.» Unde mitissimus? quia magnanimus in coelo habitans, omnia hominum probra, injurias omnes ut res terrenas et exiguas contemnebat. «Sapiens, inquit Seneca in Sapiente, majore intervallo a contactu inferiorum abductus est, quam ut ulla vis noxia ad illum vires suas perferat: uti telum in coelum solemque jactum ab illo stolido, citra solem tamen flectitur. Putasne demissis in profundum catenis Neptunum potuisse contingi? Uti coelestia humanas manus effugiunt, et ab his qui templa aut simulacra conflant, nil divinitati nocetur: ita quidquid fit in sapientem proterve, petulanter, superbe, frustra tentatur.»


Moses et visio beatifica

74. Ob hanc mansuetudinem, Mosen in hac vita donatum fuisse visione divinae essentiae, censent multi; qua de re aliisque ad Mosen pertinentibus, Exodi cap. II, cap. XXXII et seq. saepius dicendum erit.

Certum est Mosen vita functum, in monte Abarim ab angelis sepultum esse; unde «non cognovit homo sepulcrum ejus,» Deut. XXXIV, 6. Atque haec fuit ratio cur Michael archangelus cum diabolo altercatus sit de Mosis corpore, ut ait S. Judas in sua epistola.


Laudes Mosis ex Scriptura et Patribus

Denique vis nosse Mosen? Audi Siracidem Eccli. cap. XLV: «Dilectus Deo et hominibus Moses, cujus memoria in benedictione est. Similem illum fecit in gloria sanctorum; magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit; glorificavit illum in conspectu regum,» regis scilicet Pharaonis (de quo dixit illi Dominus Exodi cap. VII, vers. 1: «Ecce constitui te Deum Pharaonis»), «et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam; in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Audivit enim vocem ipsius, et induxit illum in nubem, et dedit illi coram praecepta, et legem vitae et disciplinae, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israel.»

75. Audi S. Stephanum Actor. cap. VII, vers. 22 et 30: «Moses erat potens in verbis et in operibus; apparuit illi in deserto montis Sina angelus, in igne flammae rubi; hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli, qui apparuit illi; hic eduxit illos, faciens prodigia et signa in terra Aegypti; hic est qui fuit in Ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, qui accepit verba vitae dare nobis.»

Audi S. Ambrosium, lib. I De Cain et Abel, 11: «In Mose, inquit, fuit venturi doctoris figura, qui Evangelium praedicaret, impleret testamentum vetus, novum conderet, coeleste populis alimentum daret: hinc Moses humanae dignitatem conditionis excessit eo usque, ut Dei vocaretur nomine: Posui, ait, te Deum Pharaonis. Etenim victor passionum omnium, nec ullis saeculi captus illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem, coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat; et ideo non legimus de eo, sicut de caeteris, quia deficiens mortuus est, sed per verbum Dei mortuus est: Deus enim neque defectionem, neque diminutionem patitur; unde et additur: Quia nemo scit sepulturam ejus, qui translatus magis est, quam derelictus, ut quietem magis caro ejus, quam bustum acceperit.» Videtur hic insinuare Ambrosius Mosen non esse mortuum, sed translatum instar Eliae et Henoch; qua de re dicam Deuteronomii cap. ult.

Audi Apostolum, Hebr. XI, 24: «Fide Moses grandis factus, negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem; majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tanquam videns sustinuit; fide celebravit pascha, et sanguinis effusionem, ne qui vastabat primitiva tangeret eos; fide transierunt mare Rubrum, tanquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt.»

Audi, imo lege S. Justinum in Admonit., sive Paranaetica ad Gentes, qua tota docet Graecos ab Aegyptiis, hos a Mose hausisse suam sapientiam Deique notitiam. Imprimis: «Cum quidam, ait, ut ipsi fatemini, deorum oraculum consuleret, quos tandem homines religioni deditos aliquando esse contigisset, hoc responsum esse dicitis: Solis Chaldaeis sapientia cessit: Hebraei Ingenitum Regem mente Deumque colunt.»

Subdit: «Moses suam historiam hebraice scripsit, cum Graecorum litterae nondum essent inventae. Has enim postea Cadmus primus ex Phoenice allatas Graecis tradidit. Unde et Plato scripsit in Timaeo, Solonem illum sapientum sapientissimum, cum ex Aegypto rediisset, haec dixisse Critiae, se audisse Aegyptium sacerdotem qui sibi diceret: Graeci, o Solon, juvenes estis semper; senex autem Graecus est nemo. Deinde rursus: Juvenes estis animis omnes; nullam enim in eis veteri auditione veterem habetis sententiam, nec ullam tempore canam disciplinam.» Et paulo inferius ex Diodoro docet Orpheum, Homerum, Solonem, Pythagoram, Platonem, Sibyllam et alios, cum in Aegypto fuissent, suam de pluribus diis mutasse sententiam, quia nimirum a Mose per Aegyptios cognoverunt unum esse Deum, qui in principio creavit coelum et terram. Hinc Orpheus cecinit:

Jupiter est unus, Pluto, Sol, Bacchus et unus,
Est Deus unus in omnibus: haec bis cur tibi dico?

Idem rursum: Te testor, coelum, magni sapientis origo,
Teque Patris Verbum, primum quod protulit ore,
Cum propria mundi machinam ratione creavit.

Denique addit Platonem ex Mose didicisse Deum, unde eum pariter vocasse to on, id est, quod est, sicut Moses eum vocat ehyeh, id est, qui est, sive, ego sum qui sum. Rursum ab eodem didicisse creationem rerum, Verbum divinum, resurrectionem corporum, judicium, poenas impiorum, et praemia justorum, Spiritum Sanctum, quem Plato censuit esse animam mundi; nec enim satis intellexit Mosen, sed eum ad sua phantasmata detorsit; unde in errores incidit.

Et pari modo S. Cyrillus, lib. I Contra Julianum, ostendit Mosen priscis heroibus Gentilium, quos ipsi vetustissimos putabant, esse antiquiorem.

Audi doctam ejus chronologiam Mosis et Gentium. «Itaque ab Abrahae temporibus usque ad Mosen descendentes, nova inde annorum exordia iterum incipiamus, Mosis nativitatem numeris praemittentes. Anno septimo Mosis aiunt natum Prometheum et Epimetheum, et Atlantem, Promethei fratrem, praeterea et Argum cuncta cernentem. Tricesimo quinto anno Mosis primus regnavit Athenis Cecrops, qui cognominatus Diphyes: hunc ferunt primum ex hominibus sacrificasse bovem, nominasseque Jovem apud Graecos summum deorum. Sexagesimo septimo anno Mosis aiunt fuisse diluvium Deucalionis in Thessalia; praeterea et in Aethiopia Solis filium, sicut isti dicunt, exustum esse Phaethontem. Septuagesimo quarto anno Mosis quidam Hellen dictus, Deucalionis et Pyrrhae filius, Graecis sui nominis agnominationem dedit, cum antea vocarentur Graeci. Centesimo et vicesimo anno Mosis Dardanus condidit civitatem Dardaniam, regnante apud Assyrios Amynta, apud Argivos autem Stenelo, apud Aegyptios vero Ramesse; vocabatur autem ipse et Aegyptus, Danai frater. Centesimo et sexagesimo anno post Mosen Cadmus Thebis regnavit, cujus filia Semele, ex qua Bacchus, ut ipsi dicunt, ex Jove. Erat autem tunc et Linus Thebanus et Amphion Musici. Assumpsit autem tunc sacerdotium apud Hebraeos Phinees, filius Eleazari, filii Aaron, mortuo scilicet Aarone. 195 anno post Mosen ferunt fuisse Proserpinam virginem raptam ab Aedoneo, id est Orco, rege Molossorum; hic canem maximum aluisse dicitur Cerberum nomine, qui apprehendit Pirithoum et Theseum venientes ad raptum uxoris: cum periisset autem Pirithous, adveniens Hercules Theseum in mortis periculo constitutum ex inferno liberavit, ut fabulantur. 290 anno Perseus Dionysium, hoc est Liberum, occidit, cujus et sepulcrum esse dicunt in Delphis juxta aureum Apollinem. 410 anno post Mosen expugnatum est Ilium, judicante apud Hebraeos Esebon, apud Argivos Agamemnone, apud Aegyptios Vaphre, apud Assyrios Teutamo.»

«Colliguntur igitur a nativitate Mosis usque ad destructam Trojam 410 anni.»

76. Audi S. Augustinum, lib. XXII Contra Faustum, cap. LXIX: «Mosen, inquit, famulum Dei fidelissimum, humilem in recusando tam magnum ministerium, subditum in suscipiendo, fidelem in servando, strenuum in exequendo, in regendo populo vigilantem, in corrigendo vehementem, in amando ardentem, in sustinendo patientem; qui pro eis quibus praefuit, Deo se interposuit consulenti, opposuit irascenti: hunc itaque talem ac tantum virum absit ut ex maledico Fausti ore pensemus, sed ex ore plane veridici Dei.»

Audi S. Gregorium, II part. Pastor., cap. V: «Hinc Moses crebro tabernaculum intrat et exit, et qui intus in contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur, intus Dei arcana considerat, foris onera carnalium portat, exemplum rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, Dominum per orationem consulant.»

Idem, lib. VI in I Regum cap. III, ait Mosem tam plenum fuisse spiritu, ut de ejus spiritu Dominus tulerit, et septuaginta rectoribus populi communicarit. Idem, hom. 16 in Ezech., Mosen in scientia Dei praefert Abrahae. Nec id mirum. Mosi enim ait Deus: «Apparui Abraham, Isaac et Jacob, et nomen meum Adonai (Jehova) non indicavi eis,» quod tibi, o Moses, indico et revelo.


Moses et Christus: undeviginti parallela

Porro Moses expressus fuit Christi index et typus; adeoque sicut sol diem, luna noctem illuminat, ita Christus Christianos in lege nova, Moses Judaeos in veteri illuminavit. Quocirca pulchre Christum soli, Mosen lunae comparat Ascanius (Martinengus in Gen., tom. I, pag. 5, in fine et seq.). Nam primo, legislator fuit Moses Pentateuchi, Christus Evangelii; secundo, Moses duos singulares habuit congressus cum Deo: primum cum primas legis tabulas in Sina a Deo accepit, alterum cum secundas, tuncque rediit coruscante et quasi cornuta facie. Haec testimonia dedit ei Deus. Similia duo dedit Christo: prius in baptismo, cum descendit in eum Spiritus Sanctus specie columbae, voxque e coelo audita est; posterius, cum transfiguratus est in Tabor, atque testimonium ei dederunt Moses et Elias, hoc est, lex et prophetae. Tertio, Moses stupendas plagas et miracula fecit in Aegypto: majora patravit Christus. Quarto, Moses Deum allocutus est, sed in caligine, viditque eum a tergo; Christus vero facie ad faciem. Quinto, Moses audivit a Deo: «Invenisti gratiam apud me, et novi te ex nomine;» Christus audivit a Patre: «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite.»

78. Audi Eusebium, lib. III De Demonstr. Evang., qui ex Mosis et Christi gestis mirificam compaginat antithesin, cujus verba prolixa in pauca contraham.

1. Moses fuit legislator Judaicae gentis, Christus totius universi. 2. Moses idola Hebraeis abstulit, Christus ea ex omni fere plaga mundi ejecit. 3. Moses mirificis portentis legem contulit, majoribus Christus Evangelium condidit. 4. Moses suos in libertatem vindicavit, Christus generis humani jugum excussit. 5. Moses terram fluentem lac et mel patefecit, Christus praestantissimam viventium terram reseravit. 6. Exiguus infans Moses vix natus Pharaonis saevitia, qui mares Judaici populi ad necem damnarat, vitae discrimen subiit, Christus infans a Magis adoratus, ob Herodis immanitatem pueros trucidantis, in Aegyptum secedere est coactus. 7. Moses adolescens omnium disciplinarum eruditione claruit, Christus duodecim annorum legisperitos eruditissimos in stuporem adduxit. 8. Moses quadraginta diebus jejunans divino eloquio pastus est, per quadraginta perinde dies Christus non manducans, neque bibens, divinae contemplationi vacavit. 9. Moses in deserto famelicis manna et coturnices praebuit, Christus in deserto quinque panibus virorum quinque millia saturavit. 10. Moses inter Arabici sinus aquas illaesus transiit, Christus super maris undas ambulavit. 11. Moses extenta virga mare divisit, Christus increpat ventum et mare, et facta est tranquillitas magna. 12. Moses in monte rutilanti facie splendidus apparuit, Christus in monte fulgentissimo aspectu transfiguratus est, cujus facies resplenduit sicut sol.

13. In Mosen non poterant filii Israel oculorum aciem intendere, ante Christum discipuli in facies suas perterriti ceciderunt. 14. Mariam leprosam ad pristinam sanitatem restituit Moses, Mariam Magdalenam, criminum maculis obrutam, gratia coelesti abluit Christus. 15. Mosen Dei digitum appellarunt Aegyptii, de seipso Christus prodidit: «Porro si in digito Dei ejicio daemonia,» etc.

16. Selegit Moses 12 exploratores, 12 Apostolos et Christus elegit. 17. Moses 70 Seniores, Christus 70 Discipulos auctoravit. 18. Jesum Nave successorem sibi destinavit Moses, Petrum ad summum pontificatum post se extulit Christus. 19. De Mose scriptum est: «Non cognovit homo sepulcrum ejus usque ad praesentem diem;» de Christo contestati sunt angeli: «Jesum quaeritis crucifixum? surrexit, non est hic.»

Audi S. Basilium, hom. 1 in Hexaem.: «Moses etiam dum ad matris ubera pendens, Deo amabilis et gratiosus fuit, ipse praeelegit calamitates aerumnasque cum Dei populo experiri, quam temporaria voluptate cum peccato perfrui. Justi et aequi fuit amantissimus et observantissimus, improbitatis et injustitiae hostis acerrimus; in Aethiopia (in Madian) quadraginta annos contemplationi vacavit, octoginta annos natus vidit Deum, quoad videre potest homo; hinc de eo ait Deus: Ore ad os loquar ei in visione, et non per aenigmata.»

Audi S. Gregorium Nazianzenum, orat. 22, qua S. Basilium, ejusque fratrem Gregorium Nyssenum comparat Mosi et Aaroni: «Quis legislatorum illustrissimus? Moses. Quis sacerdotum sanctissimus? Aaron. Non minus pietate, quam corporibus fratres: vel potius, ille quidem Pharaonis Deus, et Israelitarum antistes et legislator, et nubem ingrediens, et divinorum arcanorum inspector et arbiter, et tabernaculi illius veri fabricator, quod a Deo, non ab homine constructum est; ille principum princeps, et sacerdotum sacerdos, Aarone pro lingua utens, etc. Ambo Aegyptum vexantes, mare scindentes, Israelem gubernantes, hostes demergentes, panem superne trahentes, aquas conculcantes, ad terram promissionis iter commonstrantes. Fuit ergo Moses principum princeps, et sacerdotum sacerdos,» etc.

Audi S. Hieronymum, qui initio Commentariorum in epist. ad Galatas, Mosen non tantum Prophetam, sed et Apostolum fuisse docet, idque ex communi Hebraeorum sententia.

Audi Philonem Hebraeorum doctissimum: «Haec est vita, hic exitus Mosis, regis, legislatoris, pontificis, prophetae,» lib. III De Vita Mosis, in fine.

Audi Gentiles. Numenius apud Eusebium, lib. IX De Praeparat. Evangelica, cap. III, asserit Platonem et Pythagoram Mosis dogmata esse sectatos, adeoque quid est, ait, Plato, nisi Moses Atticus?


Moses antiquissimus Theologus, Philosophus, Poeta et Historicus

His adde Eupolemum et Artapanum, qui (apud Eusebium ibid., cap. IV) aiunt, Mosen Aegyptiis litteras tradidisse, aliaque multa ad commune bonum instituisse, et propter sacrarum Litterarum interpretationem, Mercurium appellatum, indeque factum esse, ut ab ipsis quasi Deus coleretur.

Ptolomaeus Philadelphus (ut testatur Aristaeus de 72 Interpretibus), audita lege Mosis, dixit ad Demetrium: «Cur tanti operis nullus historiographus aut poeta meminit?» cui Demetrius: «Quia ista lex est sacrorum, divinitus lata; et quia nonnulli aggressi sunt, sed divina plaga territi, ab instituto destiterunt.» Atque illico exempla subjungit de Theopompo historico, et de Theodecte tragico poeta, quae superius commemoravi.

Diodorus historicorum omnium probatissimus, inquit S. Justinus in Admonit. ad Gentes, sex priscos ponit legislatores, et primum omnium Mosen, quem ait fuisse magno animo virum, et probatissima vita celebratum, de quo et subdit: «Apud Judaeos quidem Mosen, quem vocant Deum, sive ob admirabilem divinamque notionem, quam decernit hominum multitudini profuturam, sive ob excellentiam et potestatem, quibus vulgus ipsum susceptae legi libentius obsequitur. Secundum inter legis positores Aegyptios Sauchnin fuisse commemorant, insignem prudentia virum. Tertium Sesonchosin dicunt regem, qui non modo inter Aegyptios bellicis negotiis praecelluerit, sed et bellacem gentem legum positione fraenaverit. Quartum Bachorim statuunt, et eumdem regem, quem memoriae prodiderunt et de modo regnandi, et de domestica dispensatione Aegyptiis praecepisse. Quintus fuit Amasis rex. Sextus dicitur Xerxis pater Darius Aegyptiis legibus addidisse.»

Denique Josephus, Eusebius et alii tradunt Mosen omnium, quorum scripta nunc exstant, vel quorum nomen in Gentilium scriptis proditum est, primum fuisse Theologum, philosophum, poetam et historicum. Quocirca mira fuit non tantum apud Judaeos, sed et Gentiles Mosis veneratio. Narrat Josephus, lib. XII, cap. IV, militem quemdam Romanum Mosis libros lacerasse, mox Judaeos concurrisse ad Praesidem Romanum Cumanum, flagitantes ut non suam, sed laesi Numinis ulcisceretur injuriam. Quare Cumanus militem violatorem legis securi feriit.

Porro Moses antiquior fuit, et tempore longe praecessit omnes Graeciae et Gentilium sapientes, puta Homerum, Hesiodum, Thaletem, Pythagoram, Socratem, et his seniores Orpheum, Linum, Musaeum, Herculem, Aesculapium, Apollinem, quin et ipsum Mercurium Trismegistum, qui omnium fuit antiquissimus. Hic enim Mercurius Trismegistus, ait S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. XXXIX, nepos fuit majoris Mercurii, cujus maternus avus Atlas astrologus, et aequalis Promethei, eo tempore floruit quo vixit Moses. Ubi adverte Mosen Pentateuchum simpliciter conscripsisse, per modum diarii vel annalium; Josue tamen, vel quem similem eosdem hos Mosis annales in ordinem digessisse, distinxisse, et sententias nonnullas addidisse et intexuisse. Sic enim in fine Deuteronomii mors Mosis, eo utique mortuo, a Josue vel alio quopiam additur et describitur. Sic non a Mose, sed ab alio quopiam, ut videtur, laus mansuetudinis Mosis intertexta est Num. XII, 3. Sic Genes. XIV, 15, urbs Lais vocatur Dan, cum diu post tempora Mosis vocata sit Dan, quare nomen Dan ibi pro Lais substitutum est, non a Josue, sed ab alio qui posterius vixit. Sic Num. XXI, ab alio pariter additi sunt vers. 14, 15, 27. Pari modo Josue mors ab alio addita est, Josue cap. ult., vers. 29. Pari modo prophetia Jeremiae a Baruch digesta, et in ordinem redacta est, uti ostendam praefatione in Jeremiam. Sic et parabolae Salomonis, non ab ipso, sed ab aliis, ex ejus scriptis congestae et digestae sunt, ut patet Prov. XXV, 1.

Porro Moses haec partim traditione, partim divina revelatione, partim oculari inspectione didicit et accepit: nam quae in Exodo, Levitico, Numeris et Deuteronomio narrat, ea praesens ipse vidit et gessit.

Porro haec veneratio et martyriis et miraculis illustrata est. Cum Maximianus et Diocletianus edicto juberent sibi tradi libros Mosis, aliosque sacrae Scripturae, ad exurendum, restiterunt fideles, mori malentes quam eos tradere. Quare multi pro sacris libris gloriosum certamen obierunt, et victricem martyrii lauream adepti sunt.

Cum autem Fundanus Alutinensis olim Episcopus, metu mortis sacros libros tradidisset, et magistratus sacrilegus eos igni apponeret, subito imber sereno coelo diffusus est, ignis sacris libris admotus extinctus est, grando subsecuta, omnisque regio ipsa pro sacris libris elementis furentibus devastata est, uti habent acta S. Saturnini, quae extant apud Surium, 11 februarii.


Oratio ad Mosen

Aspice nos, quaeso, sancte Moses, qui eminus quondam in Sina gloriae Dei, cominus vero in Tabor gloriae Christi speculator fuisti, nunc autem facie ad faciem utraque perfrueris. Porrige manum ex alto, sapientiae tuae flumina in nos deriva, et aeterni illius luminis vel scintillam ope, votis et meritis tuis nobis imperti; impetra a Patre luminum, ut ad sua haec Pentateuchi sacraria nos vermiculos suos inducat, det ut in Scripturis suis eum agnoscamus; det ut tantum diligamus, quantum cognoscimus: nec enim cupimus eum cognoscere, nisi ut diligamus, utque ejus amore accensi, velut faces, et alios, totumque orbem accendamus. Haec enim est scientia sanctorum; ipse enim est amor et timor noster, ipsum unum omnia nostra spectant, ipsi nos et omnia nobiscum devovimus. Denique duc nos ad Christum, qui est finis legis tuae; ut ipse studia nostra, conatusque omnes ad ejus cui omnis creatura laudem dicit, gloriam, in Ecclesiae ejus regno jam militante, depraedicandam, et aliquando in victrici coelitum choro, tecum a nobis omnibus tui studiosis, in omnem aeternitatem, uti spero, suavissime felicissimeque concinendam, regat, secundet et ad finem usque perducat. Ibi stabimus super mare vitreum, quotquot bestiam vicimus, «cantantes canticum Mosis, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine, Deus omnipotens: justae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum; quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es,» Apoc. XV, 3; quia elegisti nos, quia fecisti nos reges et sacerdotes, et regnabimus in saecula saeculorum. Amen.

Amen.