Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prædicit Eliseus Samariam obsidione et fame crastino die liberandam: ita fit. Deus enim, terrorem per spectra hostium immittens Syris, eos in fugam agit. Unde Hebræi eorum castra prædantur, et annonæ fit copia.
Textus Vulgatae: IV Regum 7:1-20
1. Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Hæc dixit Dominus: In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariæ. 2. Respondens unus de ducibus super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cœlo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. 3. Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur? 4. Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est; venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriæ: si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur. 5. Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriæ. Cumque venissent ad principium castrorum Syriæ, nullum ibidem repererunt. 6. Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos. 7. Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos in castris; fugeruntque, animas tantum suas salvare cupientes. 8. Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt: tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt; et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. 9. Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus; hæc enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus et nuntiemus in aula regis. 10. Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syriæ, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria. 11. Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus. 12. Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri; sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus. 13. Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israel, alii enim consumpti sunt), et mittentes explorare poterimus. 14. Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite et videte. 15. Qui abierunt post eos usque ad Jordanem; ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quæ projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt regi. 16. Et egressus populus diripuit castra Syriæ; factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini. 17. Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.
18. Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similæ statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariæ; 19. quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cœlo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. 20. Evenit ergo ei sicut prædictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.
Versus 1: In Tempore Hoc Cras Modius Similæ
1. IN TEMPORE HOC (hac hora) CRAS MODIUS SIMILÆ UNO STATERE ERIT, id est vendetur uno siclo, hoc est uno Franco Gallico, puta quatuor Juliis, sive Regalibus, q. d. Cras summa erit frumenti abundantia, per quam omnis Samariæ inopia et fames tolletur, omniaque vili pretio comparabuntur.
Allegorice, "Benadad" est diabolus, qui obsidebat Samariam, id est Ecclesiam veterem, faciebatque ut esset magna fames spiritalis verbi Dei, ac salutis rerumque cœlestium. Venit Eliseus, id est Christus, qui per se et Apostolos ubique prædicando, hanc famem sustulit, fecitque ut ubique sint doctores, qui prædicent verbum Dei, quique doceant viam salutis, virtutis et perfectionis. Ita Eucherius et Angelomus.
Versus 2: Si Dominus Fecerit Cataractas in Cœlo
2. SI DOMINUS FECERIT ETIAM CATARACTAS IN CŒLO, ut per eas depluat triticum, sicut depluerunt aquæ in diluvio Noe, et manna in deserto, Exodi cap. XVI: "Numquid poterit esse quod loqueris?" q. d. Impossibile est ut in tanta rerum inopia tanta fiat subito copia, ut tam vili pretio vendatur triticum, unusque modius comparetur uno statere.
VIDEBIS OCULIS TUIS, ET INDE NON COMEDES, quia a turba populi opprimeris in porta: idque fiet justo Dei judicio ob tuam incredulitatem, qua hoc meo ex Deo oraculo non credis; quia videris putare hoc factum esse impossibile etiam Deo, cui omnia sunt possibilia. Quare negas Deo suam omnipotentiam. Ita Abulensis.
Versus 6: Dominus Sonitum Audiri Fecerat in Castris Syriæ
6. SIQUIDEM DOMINUS SONITUM AUDIRI FECERAT IN CASTRIS SYRIÆ CURRUUM ET EQUORUM hostilium se invadentium: itaque Syros terrefecit, ut consternati fugerent et Samariam relinquerent liberam. Ita Josephus. Vide hic ut ludat in humanis divina potentia rebus. Poterat enim in Syros immittere Angelos, qui illico omnes trucidarent; poterat fulgetris eos siderare; poterat igne cœlesti, milleque aliis modis eos perdere. Sed noluit, voluitque eorum superbiam deprimere per inanem sonitum, per falsam imaginationem, per ridiculum metum, quo percuti timebant, ubi non erat timor, ac projectis rebus omnibus fugiebant, ut vitam duntaxat servarent. Similem timorem panicum hostium plurimorum contra se venientium, immisit Deus in castra Madian, quando Gedeon cum trecentis militibus lagenas flammantes complodentibus et tubis concrepantibus, ea invasit, Judic. VII, 19.
Versus 13: Tollamus Quinque Equos Qui Remanserunt
13. TOLLAMUS QUINQUE EQUOS QUI REMANSERUNT IN URBE, QUIA IPSI TANTUM SUNT IN UNIVERSA MULTITUDINE ISRAEL, puta in tota Samaria, quæ est caput et metropolis regni Israel, sive decem tribuum. Legit Interpres ככל bechal, id est in universa; jam pro ב legunt affine ככל kechal, id est sicut universa. Unde Chaldæus, Pagninus, Vatablus vertunt, ecce illi sunt sicut universa multitudo Israel, q. d. Sicut totus populus in Samaria macer et fame confectus est, sic et hi qui residui sunt in ea quinque equi, macilenti et fame confecti sunt.
Versus 17: Quem Conculcavit Turba in Introitu Portæ
17. QUEM CONCULCAVIT TURBA IN INTROITU PORTÆ, quia porta erat angusta et turba ingens: quæ fame rabida quasi furebat ad cibum, qui erat in castris Syrorum; unde ipse dux portæ volens hanc turbam moderari, et in partes dividere, ne se mutuo comprimeret, ab eadem violenter irrumpente oppressus et contritus est: ita Elisei oraculum per omnia verum certumque fuit.